monumenta.ch > Augustinus > 59
    >>> IN PSALMUM LX. SERMO AD PLEBEM.

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM LIX. SERMO AD POPULUM [Aliquanto post Enarrationem superioris Psalmi habitus, ex n. 11.]

1 (vers. 1, 2.) Titulus psalmi huius aliquantum prolixus est; sed non nos terreat, quia Psalmus brevis est. Tanquam ergo aliquantulum prolixiorem Psalmum audierimus, sic intendamus: quoniam in nomine Christi nutritis et nutriendis loquimur in Ecclesia Dei, nec alienis a sapore istarum Litterarum a quibus mundus alienus est, non quasi rudia vobis ista semper esse debent. Si enim ea quae saepissime audistis cum iucunditate in ore cogitationis ruminastis, nec oblivione tanquam in ventre sepelistis; eadem ipsa recordatio vestra, et memoria multum nos poterit adiuvare, ne multum loquamur ad enodanda quasi rudibus ea quae iam vos nosse novimus. Certe illud meminimus saepe vos audisse quod dicimus: vix est ut in Psalmis invenias voces, nisi Christi et Ecclesiae, aut Christi tantum, aut Ecclesiae tantum, quod utique ex parte et nos sumus. Ac per hoc quando voces nostras agnoscimus, sine affectu agnoscere non possumus: et tanto magis delectamur, quando indidem [Sic aliquot Mss. Quidam vero, in iisdem. At Edd., in idem.] nos esse sentimus. David rex unus homo fuit, sed non unum hominem figuravit: quando scilicet figuravit Ecclesiam ex multis constantem, distentam usque ad fines terrae; quando autem unum hominem figuravit, illum figuravit qui est mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus [I Tim. II, 5]. In hoc ergo psalmo, vel potius in huius psalmi titulo, dicuntur quaedam victoriosa David, quod fortiter fecerit debellando quosdam inimicos, et eos tributarios faciendo; quando post mortem Saülis persecutoris sui, regnum illius accepit manifestum in Israel. Nam et antequam persecutionem pateretur, rex erat, sed Deo tantum notus erat. Postea ergo iam manifesto regno, et evidenter atque eminenter accepto debellavit eos qui in hoc titulo commemorantur; et notatus [Sic Regius Ms. Alii cum Edd., natus est.] est Psalmi titulus ita: In finem, pro his qui immutabuntur in tituli inscriptionem ipsi David in doctrinam, cum succendit Mesopotamiam Syriae, et Syriam Sobal, et convertit Ioab, et percussit Edom, in valle Salinarum duodecim millia. Legimus haec in libris Regnorum, istos omnes quos nominavit, debellatos esse a David, id est Mesopotamiam Syriae, et Syriam Sobal, Ioab, Edom [II Reg. VIII]. Facta sunt ista, et quemadmodum facta sunt ita ibi conscripta sunt, ita leguntur: legat qui vult. Verumtamen sicut solet propheticus spiritus in Psalmorum titulis recedere aliquantulum ab expressione rerum gestarum, et aliquid dicere quod in historia non invenitur, et hinc potius admonere, non propter cognoscendas res gestas esse huiusmodi titulos inscriptos, sed propter futura praefiguranda; sicut dictum est quod coram Abimelech mutavit vultum suum, et dimisit eum, et abiit [Psal. XXXIII, 1], cum indicet scriptura Regnorum hoc eum non fecisse coram Abimelech, sed coram Achis rege [I Reg. XXI, 13]: ita et in hoc titulo invenimus aliquid, quo commoneamur ad aliquid. Namque in illa narratione bellorum fortiumque factorum regis David, ubi hi omnes quos commemoravimus, debellati sunt, eum aliquid succendisse non legimus. Hic autem maxime hoc positum est, quod ibi non est scriptum, quia succendit Mesopotamiam Syriae, et Syriam Sobal. Iam ergo incipiamus secundum rerum futurarum significationes ista discutere, et opacitatem umbrarum in lucem verbi revocare.
2 In finem, quid sit nostis: Finis enim Legis Christus est [Rom. X, 4]. Eos qui immutantur nostis. Qui enim, nisi qui a veteri vita in novam transeunt? Absit enim ut hic culpanda immutatio intelligatur. Non quomodo immutatus est Adam a iustitia ad iniquitatem, et a deliciis ad laborem; sed quomodo mutantur illi, quibus dictum est: Fuistis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino [Ephes. V, 8]. Immutantur autem isti in tituli inscriptionem. Nostis tituli inscriptionem. Titulus infixus est super crucem Domini scriptus, Hic est rex Iudaeorum [Matth. XXVII, 37]: mutantur in huius tituli inscriptionem qui in regnum Christi transeunt a regno diaboli. Bene mutantur in huius tituli inscriptionem. Mutantur autem, sicut sequitur, in doctrinam. Cum enim dixisset, Pro his qui immutabuntur in tituli inscriptionem; addidit, ipsi David in doctrinam: id est, mutantur non sibi, sed ipsi David, et mutantur in doctrinam. Non enim ita rex Christus, quasi saeculo regnaturus; cum aperte dixerit: Regnum meum non est de hoc mundo [Ioan. XVIII, 36]. Ergo in eius [Sic Mss. At Edd., in eius gratiam et doctrinam.] doctrinam transeamus, si volumus in conscriptionem tituli commutari, non nobis, sed ipsi David; ut qui vivunt, iam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit [II Cor. V, 15]. Quando ergo nos mutaret Christus, nisi fecisset quod dixit: Ignem veni mittere in mundum [Luc. XII, 49]? Si ergo Christus venit mittere in mundum ignem, utique salubriter atque utiliter; non quomodo missurus est mundum in ignem. Sed quomodo ignem in mundum? Quoniam ergo venit ignem mittere in mundum, quaeramus iam quid sit Mesopotamia quae succensa est, quid sit Syria Sobal. Interpretationes ergo nominum interrogemus secundum hebraeum eloquium, quo primum haec Scriptura locuta est. Mesopotamiam dicunt interpretari Elevatam vocationem. Iam totus mundus vocatione elevatus est. Syria interpretatur Sublimis. Sed illa quae erat sublimis, incensa est et humiliata: et quemadmodum humiliata est quae fuerat exaltata, sic exaltetur quae fuerat humiliata. Sobal interpretatur Vana vetustas. Gratias Christo qui eam succendit. Quando vetera virgulta succenduntur, vireta succedunt; et alacrius et uberius et viridius nova nascuntur, cum ea ignis in vetustorum succensione praecesserit. Non ergo timeatur ignis Christi; fenum, consumit. Omnis enim caro fenum, et omnis claritas hominis sicut flos feni [Isai. XL, 6]. Succendit ergo ista illo igne. Et convertit Ioab. Ioab interpretatur Inimicus. Conversus est inimicus: quod vis intellige. Si conversus in fugam, diabolus est; si conversus ad fidem, christianus est. Quomodo in fugam? De corde christiani: Princeps huius mundi, inquit, nunc missus est foras [Ioan. XII, 31]. Conversus autem ad Dominum christianus, quare inimicus conversus? Quia fidelis factus, qui fuerat inimicus. Percussit Edom. Interpretatur Edom Terrenus. Debuit percuti terrenus iste. Utquid enim viveret terrenus, qui coelestis debet vivere? Interfecta est ergo vita terrena; vivat coelestis. Sicut enim portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem eius qui de coelo est [I Cor. XV, 49]. Vide illum interfici: Mortificate membra vestra quae sunt super terram [Coloss. III, 5]. Cum autem percussisset Edom, percussit duodecim millia in valle Salinarum. Duodecim millia perfectus est numerus, cui perfecto numero etiam duodenarius Apostolorum numerus deputatur: non enim frustra, nisi quia per totum mundum mittendum erat verbum. Verbum autem Dei quod est Christus, in nubibus, hoc est in praedicatoribus veritatis. Mundus autem quatuor partibus constat. Quatuor eius partes notissimae sunt omnibus, et saepe in Scripturis memoratae: quae etiam quatuor venti dictae sunt [Ezech. XXXVII, 9], oriens, occidens, aquilo et meridies. Ad omnes istas quatuor partes missum est verbum, ut in Trinitate omnes vocarentur. Duodenarium numerum ter quaterni faciunt. Merito ergo duodecim millia terrena percussa sunt; totus mundus percussus est: de toto enim mundo electa est Ecclesia, mortificata a terrena vita. Quare, in valle Salinarum? Vallis humilitas est: salinae saporem significant. Multi enim humiliantur, sed vane et fatue: in vana vetustate humiliantur. Patitur quis tribulationem pro pecunia, patitur tribulationem pro honore temporali, patitur tribulationem pro commodis vitae huius; passurus est tribulationem, et humiliandus: quare non propter Deum? quare non propter Christum? quare non propter saporem salis? An nescis tibi esse dictum, Vos estis sal terrae; et, Si sal infatuatum fuerit, ad nihilum vaiebit aliud, nisi ut foras proiiciatur [Matth. V, 13]? Bonum est ergo sapienter humiliari. Ecce nunc nonne humiliantur haeretici? Nonne leges contra illos datae sunt etiam ab hominibus, contra quos divinae regnant, quae illos ante etiam condemnaverant? Ecce humiliantur, ecce fugantur, ecce persecutionem patiuntur, sed sine sapore; pro fatuitate, pro vanitate. Iam enim sal infatuatum est: ideo proiectum est foras, ut conculcetur ab hominibus. Audivimus titulum Psalmi; audiamus etiam verba Psalmi.
3 (vers. 3.) Deus repulisti nos, et destruxisti nos. Numquid ille David loquitur, qui percussit, qui succendit, qui debellavit; et non illi quibus haec fecit, ut percuterentur et repellerentur qui mali erant, et rursus vivificarentur et redirent ut boni essent? Istam quidem stragem fecit David ille manu fortis Christus noster, cuius figuram gerebat ille homo; fecit ista, dedit hanc stragem gladio suo et igne suo: nam utrumque attulit in hunc mundum. Et, Ignem veni mittere in mundum [Luc. XII, 49], habes in Evangelio et, Gladium veni mittere in terram [Matth. X, 34], habes in Evangelio. Attulit ignem unde succenderetur Mesopotamia Syriae, et Syria Sobal; attulit gladium unde percuteretur Edom. Iam ergo ista strages facta est propter eos qui immutantur in tituli inscriptionem ipsi David. Audiamus ergo eorum vocem: salubriter percussi sunt, erecti loquantur. Dicant ergo mutati in melius, mutati in tituli inscriptionem, immutati in doctrinam ipsi David; dicant: Deus repulisti nos, et destruxisti nos: iratus es, et misertus es nostri. Destruxisti nos, ut aedificares nos; destruxisti nos male aedificatos, destruxisti vanam vetustatem, ut sit aedificatio in novum hominem, aedificatio mansura in aeternum. Merito iratus es, et misertus es nostri. Non miserereris, nisi irascereris. Destruxisti nos in ira tua; sed ira tua in vetustatem nostram fuit, ut destrueretur vetustas. Sed misertus es nostri propter novitatem, propter eos qui immutantur in tituli inscriptionem: quia et si exterior homo noster corrumpitur, sed interior renovatur de die in diem [II Cor. IV, 16].
4 (vers. 4.) Commovisti terram, et conturbasti eam. Quomodo conturbata est terra? Conscientia peccatorum. Quo imus? quo fugimus, quando ille gladius vibratus est: Agite poenitentiam; appropinquavit enim regnum coelorum [Matth. III, 2]? Commovisti terram, et conturbasti eam. Sana contritiones eius, quoniam mota est. Non digna est sanari, si mota non est: sed loqueris, praedicas, minaris de Deo, venturum iudicium non taces, praeceptum Dei mones, ab his rebus non quiescis; et qui audit, si non timet, si non movetur, non est dignus sanari. Audit alius; movetur, stimulatur, pectus tundit, lacrymas fundit: Sana contritiones eius, quoniam mota est.
5 (vers. 5.) Post haec, percusso terreno, succensa vetustate, mutato homine in melius, facta luce eis qui tenebrae fuerunt, sequitur quod alibi scriptum est: Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in iustitia et timore, et praepara animam tuam ad tentationem [Eccli. II, 1]. Prior labor ut displiceas tibi, ut peccata expugnes [Sic Mss. At Edd., expurges.], ut muteris in melius: secundus labor, pro eo quod mutatus es, ferre tribulationes et tentationes huius saeculi, et inter illas perseverare usque in finem. De his ergo cum loqueretur, has significans, quid subiungit? Ostendisti plebi tuae dura: iam plebi tuae, factae tributariae post victoriam David. Ostendisti plebi tuae dura. In quibus? In persecutionibus quas pertulit Ecclesia Christi, quando tantus martyrum sanguis effusus est. Ostendisti plebi tuae dura: potasti nos vino stimulationis. Quid est, stimulationis? Non peremptionis. Non enim erat peremptio perdens, sed medicina urens. Potasti nos vino stimulationis.
6 (vers. 6.) Quare hoc? Dedisti metuentibus te significationem, ut fugiant a facie arcus. Per tribulationes, inquit, temporales, significasti tuis fugere ab ira ignis sempiterni. Dicit enim apostolus Petrus: Tempus est ut iudicium incipiat a domo Dei. Et exhortans martyres ad tolerantiam, cum saeviret mundus, cum strages a persecutoribus fierent, cum longe lateque sanguis fidelium funderetur, cum in catenis, in carceribus, in tormentis, multa dura Christiani paterentur; ne in his ergo duris deficerent, eos alloquitur Petrus: Tempus est ut iudicium incipiat a domo Dei; et si initium a nobis, qualis finis erit eis qui non credunt Dei Evangelio? et si iustus vix salvus erit, peccator et impius ubi parebunt [I Petr. IV, 17, 18]? Quid ergo futurum est in iudicio? Arcus est extentus; adhuc in comminatione est, nondum in praesentatione. Et videte quid sit in arcu. Nonne sagitta in priora mittenda est? Nervus tamen retro tenditur in contrarium qua illa mittenda est; et quanto plus ierit eius extensio retrorsum, tanto maiore impetu illa currit in priora. Quid est quod dixi? Quanto magis differtur iudicium, tanto maiore impetu venturum est. Ergo et de temporalibus tribulationibus gratias Deo agamus, quia dedit plebi suae significationem, ut fugiant a facie arcus: ut exercitati fideles eius in tribulationibus temporalibus, digni sint evadere damnationem ignis aeterni, quae inventura est omnes qui ista non credunt. Dedisti metuentibus te significationem, ut fugiant a facie arcus.
7 (vers. 7.) Ut eruantur dilecti tui. Salvum me fac dextera tua, et exaudi me. Dextera tua, Domine, salvum me fac: ita salvum me fac, ut ad dexteram stem. Salvum me fac dextera tua: non salutem temporalem peto; de hac fiat voluntas tua. Ad tempus quid nobis prosit, penitus ignoramus; quid enim oremus sicut oportet, nescimus [Rom. VIII, 26]: sed salvum me fac dextera tua, ut etsi in tempore isto tribulationes aliquas patiar, transacta nocte omnium tribulationum ad dexteram inveniar inter oves, non ad sinistram inter haedos. Salvum me fac dextera tua, et exaudi me. Quia iam illud peto quod dare vis; non verbis delictorum meorum clamo per diem, ut non exaudias, et nocte [In Edd. deest hic, ut non exaudias: quod repetitur in Mss.], ut non exaudias, et non ad insipientiam mihi [Psal. XXI, 2, 3]; sed utique ad commonitionem, addendo saporem de valle salinarum, ut in tribulatione noverim quid petam: peto autem vitam aeternam ergo exaudi me, quia dexteram tuam peto. Intelligat ergo Charitas Vestra omnem fidelem habentem in corde verbum Dei, cum timore timentem iudicium futurum, viventem probabiliter, ne de illo blasphemetur nomen sanctum Domini eius, multa deprecari secundum saeculum, et non exaudiri; ad vitam autem aeternam semper exaudiri. Quis enim sanitatem non petat, cum aegrotat? Et tamen forte adhuc aegrotare ei utile est. Potest fieri ut hinc non exaudiaris: non tamen exaudiris ad voluntatem, ut exaudiaris ad utilitatem. At vero cum illud petis, ut det tibi vitam aeternam Deus, ut det tibi regnum coelorum Deus, ut det tibi ad dexteram Filii sui stare, cum venerit iudicare terram; securus esto; accipies, si modo non accipis: non enim iam venit tempus ut accipias. Exaudiris, et nescis: quod petis agitur, etsi nescis in quo agitur. In radice res est, nondum in fructu. Salvum me fac dextera tua, et exaudi me.
8 (vers. 8.) Deus locutus est in sancto suo. Quid times ne non fiat quod Deus locutus est? Si haberes aliquem gravem amicum et sapientem, quomodo diceres? Ille locutus est haec, fiat necesse est quod locutus est: vir gravis est, non levitate utitur, non facile de sententia dimovetur, quod promisit fixum est. Sed tamen homo est, qui aliquando quod promisit facere vult, et non potest. De Deo non est quod tu timeas: quia verax est, constat; quia omnipotens est, constat; fallere te non potest, habet unde faciat. Quid ergo times ne decipiaris? Opus est ut tu te non decipias, et perseveres usque in finem, cum daturus est quod promisit. Deus locutus est in sancto suo. In quo sancto suo? Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi [II Cor. V, 19]. In sancto illo, de quo alibi audistis: Deus in sancto via tua [Psal. LXXVI, 14]. Deus locutus est in sancto suo. Laetabor, et dividam Sichimam. Quia Deus hoc locutus est, fiet: vox Ecclesiae est, Deus locutus est in sancto suo. Non verba dicit quae Deus locutus est; sed quoniam Deus locutus est in sancto suo, nec fieri aliquid potest, nisi quemadmodum locutus est Deus, consequenter ista eveniunt: Laetabor, et dividam Sichimam, et convallem tabernaculorum dimetiar. Sichima Humeri interpretantur. Secundum historiam vero, Iacob rediens a Laban socero suo cum omnibus suis, abscondit idola in Sichima quae habebat de Syria, ubi diu peregrinatus, tandem aliquando inde veniebat [Gen. XXXV, 4]. Tabernacula autem fecit ibi propter oves suas et armenta, et appellavit locum illum Tabernacula [Gen. XXXIII, 17]. Et haec dividam, inquit Ecclesia. Quid est hoc, dividam Sichimam? Si ad historiam ubi abscondita sunt idola referatur, Gentes significat. Divido Gentes. Quid est, divido? Non enim omnium est fides [II Thess. III, 2]. Quid est divido? Alii credent, alii non credent: sed tamen non timeant qui credunt, inter illos qui non credunt. Divisi sunt enim nunc fide; postea dividentur in iudicio, oves ad dexteram, haedi ad sinistram [Matth. XXV, 33]. Ecce invenimus quemadmodum Ecclesia dividat Sichimam. Quomodo dividit humeros, secundum nominis interpretationem? Dividuntur humeri, ut alios gravent peccata sua, alii tollant sarcinam Christi. Humeros enim pios quaerebat, cum diceret: Iugum enim meum lene est, et sarcina mea levis est [Matth. XI, 30]. Alia sarcina premit et aggravat te; Christi autem sarcina sublevat te: alia sarcina pondus habet; Christi sarcina pennas habet. Nam et avi si pennas detrahas, quasi onus tollis; et quo magis onus abstulisti, eo magis in terra remanebit. Quam exonerare voluisti, iacet: non volat, quia tulisti onus; redeat onus, et volat. Talis est Christi sarcina. Portent illam homines; non sint pigri: non attendantur illi qui eam ferre nolunt; ferant illam qui volunt, et invenient quam sit levis, quam suavis, quam iucunda, quam rapiens in coelum et a terra eripiens [Gatian. liber, erigens.]. Dividam Sichimam, et convallem tabernaculorum dimetiar. Forte propter oves Iacob, convallis tabernaculorum intelligitur gens Iudaeorum, et ipsa dividitur: nam transierunt inde qui crediderunt; foris reliqui remanserunt.
9 (vers. 9.) Meus est Galaad. Nomina sunt ista lecta in Litteris Dei. Galaad habet interpretationis suae vocem et magni sacramenti: interpretatur enim Acervus testimonii. Quantus acervus testimonii in martyribus? Meus est Galaad: meus est acervus testimonii, mei sunt Martyres veri. Moriantur alii [Edd., moriantur mali. Mss. vero, alii: ubi Donatistarum pseudomartyres notari videntur.] pro vetusta vanitate sua sine sale; numquid pertinent ad acervum testimonii? Quia et si tradidero corpus meum ita ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest [I Cor. XIII, 3]. Cum autem quodam loco moneret Dominus de pace retinenda, praemisit salem: Habete, inquit, in vobis salem, et pacem habete inter vos [Marc. IX, 49]. Ergo, Meus est Galaad: sed Galaad, id est acervus testimonii, in magna tribulatione evidenter factus est. Tunc ignominiosa Ecclesia erat in hominibus, tunc opprobrium illi viduae obiectabatur, quia Christi erat, quia signum crucis in fronte portabat: nondum erat honor; crimen erat tunc. Quando ergo non honor, sed crimen erat, tunc factus est acervus testimonii; et per acervum testimonii dilatata est charitas Christi; et per dilatationem charitatis Christi occupatae sunt gentes. Sequitur, Et meus est Manasses: quod interpretatur Oblitus. Huic enim dictum erat: Confusionem in perpetuum oblivisceris, et ignominiae viduitatis tuae non eris memor [Isai. LIV, 4]. Erat ergo confusio Ecclesiae aliquando, quam modo oblita est: confusionis enim et ignominiae viduitatis suae iam non est memor. Quando enim quaedam erat confusio inter homines, acervus testimonii factus erat. Modo iam nemo vel meminit illius confusionis, quando ignominia erat esse christianum; iam nemo meminit, iam omnes obliti sunt, iam meus est Manasses. Et Ephraem fortitudo capitis mei. Ephraem Fructificatio interpretatur. Mea, inquit, fructificatio, et haec fructificatio fortitudo est capitis mei. Caput enim meum Christus est. Et unde fructificatio fortitudo eius? Quia nisi granum caderet in terram, non multiplicaretur, solum remaneret. Cecidit ergo in terram Christus in passione, et secuta est fructificatio in resurrectione. Et Ephraem fortitudo capitis mei. Pendebat et contemnebatur: granum erat intus, habebat vires trahendi post se omnia [Ioan. XII, 24, 32]. Quomodo in grano numeri seminum latent; abiectum [Edd., seminum latentium, in terra iactum nescio quid, etc. Emendantur ad aliquot Mss.] nescio quid apparet oculis, sed vis convertens in se materiam et proferens fructum abscondita est: sic in Christi cruce abscondita erat virtus; apparebat infirmitas. O magnum granum! Certe infirmus est pendens, certe ante illum caput plebs illa agitavit, certe dixerunt: Si Filius Dei est, descendat de cruce [Matth. XXVII, 40]. Audi fortitudinem eius: Quod infirmum est Dei, fortius est hominibus [I Cor. I, 25]. Merito tanta fructificatio consecuta est: haec mea est, dicit Ecclesia.
10 (vers. 10.) Iuda rex meus: Moab olla spei meae. Iuda rex meus: quis Iuda? Qui de tribu Iuda. Quis Iuda, nisi cui dixit ipse Iacob: Iuda, te laudabunt fratres tui [Gen. XLIX, 8]? Iuda rex meus. Quid ergo timeam, quando Iuda rex meus dicit: Nolite timere eos qui occidunt corpus [Matth. X, 28]? Iuda rex meus: Moab olla spei meae. Quare, olla? Quia tribulatio. Quare, spei meae? Quia praecessit Iuda rex meus. Qua enim praecessit, tu sequi quid times [Sic aliquot Mss. At Edd.: Quia enim praecessit te, debes sequi. Quid times?]? Qua praecessit? Per tribulationes, per angustias, per opprobria. Septa erat via, sed antequam transiret: posteaquam transiit, sequere; iam patet via illius transitu. Singularis ego sum, inquit, sed quousque transeam [Psal. CXL, 10]: singulare granum, sed quoadusque transeat; cum transierit, sequetur fructificatio. Iuda rex meus. Ergo quia Iuda rex meus: Moab olla spei meae. Moab intelligitur in Gentibus. Nata est enim ista gens de peccato, nata est ista gens de filiabus Lot quae cum patre inebriato concubuerunt, male utentes patre [Gen. XIX, 31-38]. Melius erat ut steriles remanerent, quam sic matres fierent. Erat autem illa figura quaedam eorum qui male utuntur lege. Nolite enim attendere quia lex in latina lingua feminini generis est; in graeca masculini est: sed sive sit feminini generis in loquendo, sive masculini, non praescribit veritati locutio. Lex enim magis masculinam vim habet, quia regit, non regitur. Porro autem apostolus Paulus quid ait? Bona est lex, si quis ea legitime utatur [I Tim. I, 8]. Illae autem filiae Lot non legitime usae sunt patre. Quomodo autem nascuntur opera bona, cum quisque lege bene utitur: sic nascuntur opera mala, cum lege quisque male utitur. Proinde male illae utentes patre, hoc est male utentes lege, generaverunt Moabitas; per quos significantur opera mala. Inde tribulatio Ecclesiae, inde olla ebulliens. De hac olla quodam loco prophetiae dicitur: Olla succensa ab aquilone [Ierem. I, 13]. Unde nisi a partibus diaboli qui dixit: Ponam sedem meam ad aquilonem [Isai. XIV, 13]? Tribulationes ergo maximae non oriuntur adversum Ecclesiam, nisi ab eis qui lege male utuntur. Quid ergo? Defectura est hinc Ecclesia, et propter ollam, id est abundantiam scandalorum, non erit perseveratura usque in finem? Nonne Iuda rex illius praedixit hoc ei? Nonne ait illi: Quoniam abundabit iniquitas, refrigescet charitas multorum [Matth. XXIV, 12]? Olla bulliente charitas refrigescit. Quare non potius, o charitas, et tu contra ollam fervescis? An ignoras tibi esse dictum, cum de illa abundantia scandalorum rex tuus loqueretur: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit? Persevera ergo usque in finem contra ollam scandalorum. Ardet olla iniquitatis, sed maior est flamma charitatis. Noli vinci; persevera usque in finem. Quid times Moabitas, opera mala eorum qui lege male utuntur? Quid enim, Iuda rex tuus qui praecessit, nonne tales pertulit? Nescis Iudaeos male utendo lege, Christum occidisse? Ergo spera [Sic Mss. At Edd., propera.], et qua praecessit rex tuus sequere. Dic, Iuda rex meus. Et ex eo quia Iuda rex meus, Moab quid factus est? Olla spei meae, non consumptionis meae. Vide in tribulationibus ollam spei; audi Apostolum: Sed et gloriamur, inquit, in tribulationibus. Olla est iam; sed vide istum, si explicat ollam spei. Scientes quia tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio spem. Si tribulatio patientiam, patientia probationem, probatio spem, olla est autem tribulatio quae operatur spem; merito Moab olla spei meae. Spes autem non confundit. Et quid? Ferves contra ollam? Ita plane, quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris, per Spiritum sanctum qui datus est nobis [Rom. V, 3-5].
11 In Idumaeam extendam calceamentum meum. Ecclesia loquitur: Perveniam usque in Idumaeam. Saeviant tribulationes, bulliat scandalis mundus, extendam calceamentum meum usque in Idumaeam; usque ad eos ipsos qui terrenam vitam degunt (quoniam Idumaea interpretatur Terrena); usque ad ipsos, usque in Idumaeam extendam calceamentum meum. Cuius rei calceamentum, nisi Evangelii? Quam speciosi pedes eorum qui annuntiant pacem, qui annuntiant bona [Rom. X, 15]! et, Calceati pedes in praeparationem Evangelii pacis [Ephes. VI, 15]. Prorsus, quoniam tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio spem, olla non me consumet: Charitas enim Dei diffusa est in cordibus nostris, per Spiritum sanctum qui datus est nobis. Non deficiamus Evangelium praedicare, non deficiamus Dominum annuntiare. Usque in Idumaeam extendam calceamentum meum. Nonne serviunt et ipsi terreni? Etsi cupiditatibus terrenis obligantur, Christum tamen adorant. Hodie videmus, fratres, quam multi terreni committunt pro lucro fraudes, pro fraudibus periuria; propter timores, sortilegos, mathematicos consulunt: omnes isti Idumaei, terreni; et tamen omnes isti adorant Christum, sub calceamento ipsius sunt; iam usque in Idumaeam extendit calceamentum suum. Mihi Allophyli subditi sunt. Allophyli, qui sunt? Alienigenae, non pertinentes ad genus meum. Subditi sunt, quia multi adorant Christum, et non sunt regnaturi cum Christo. Mihi Allophyli subditi sunt.
12 (vers. 11.) Quis deducet me in civitatem circumstantiae? Quae est civitas circumstantiae? Si meministis, iam eam commemoravi in alio psalmo, ubi dictum est: Et circumibunt civitatem [Supra, in Psal. LVIII, serm. 1, n. 15.]. Circumstantiae enim civitas, Gentium circumfusio est; quae circumfusio Gentium in medio habebat unam gentem Iudaeorum, colentem unum Deum: caetera circumfusio Gentium idolis supplicabat, daemonibus serviebat. Et mystice vocata est civitas circumstantiae; quia undique se Gentes circumfuderant, et ei circumsteterant quae colebat unum Deum. Quis deducet me in civitatem circumstantiae? Quis, nisi Deus? Hoc vult dicere, quomodo deducet per illas nubes, de quibus dictum est: Vox tonitrui tui in rota [Psal. LXXVI, 19]. Rota ipsa est civitas circumstantiae, quae dicta est rota, id est orbis terrarum. Quis deducet me in civitatem circumstantiae? Quis deducet me usque in Idumaeam? id est, ut regnem etiam terrenis [Aliquot Mss., id est in regnum etiam terrenum.], ut me venerentur etiam qui de me non sunt, qui de me nolunt proficere.
13 (vers. 12.) Quis deducet me usque in Idumaeam? Nonne tu, Deus, qui repulisti nos? et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris. Nonne tu nos deduces qui nos repulisti? Sed quare repulisti nos? Quia destruxisti nos. Quare destruxisti nos? Quia iratus es, et misertus es nostri. Tu ergo deduces qui repulisti, qui non egredieris Deus in virtutibus nostris, tu deduces. Quid est, non egredieris in virtutibus nostris? Saeviturus est mundus, conculcaturus est nos mundus, futurus est acervus testimonii effuso martyrum sanguine, et dicturi sunt Pagani saevientes: Ubi est Deus eorum [Psal. LXXVIII, 10]? Tunc non egredieris, Deus, in virtutibus nostris: non contra eos apparebis; non ostendes potentiam tuam, qualem ostendisti in David, in Moyse, in Iesu Nave, quando eorum fortitudini Gentes cesserunt, et strage facta, magnaque reddita vastitate, in terram quam promisisti, plebem tuam induxisti. Hoc tunc non facies; non egredieris, Deus, in virtutibus nostris, sed intus operaberis. Quid est, non egredieris? Non apparebis. Certe enim quando catenati martyres ducebantur, quando includebantur in carcere, quando ludibrio habendi producebantur, quando bestiis subrigebantur [Er., subiiciebantur. Lov., subigebantur. At Mss., subrigebantur.] quando percutiebantur ferro, quando igne cremabantur, nonne contemnebantur tanquam deserti, tanquam sine adiutore? Quomodo Deus operabatur intus? quomodo intus consolabatur? quomodo eis dulcem faciebat spem vitae aeternae? quomodo non deserebat corda eorum, ubi homo habitabat in silentio, bene si bonus, male si malus? Numquid ergo quia non egrediebatur in virtutibus eorum, ideo deserebat? Nonne magis non egrediendo in virtutibus eorum, deduxit Ecclesiam usque ad Idumaeam, deduxit Ecclesiam usque in civitatem circumstantiae? Si enim bellare vellet Ecclesia et gladio uti, videretur pro vita praesenti pugnare: quia vero contemnebat vitam praesentem, ideo factus est acervus testimonii de vita futura.
14 (vers. 13.) Tu ergo, Deus, qui non egredieris in virtutibus nostris, Da nobis auxilium de tribulatione; et vana salus hominis. Eant nunc qui salem [Edd., salutem. Aliquot Mss., salem: alludit ad illud Marci 9, 49: Habete in vobis salem, uti supra, n. 9. Confer praeterea nn. 2 et 7.] non habent, et optent salutem temporalem suis, quae est vana vetustas. Da nobis auxilium: inde da unde putabaris deserere, inde subveni. Da nobis auxilium de tribulatione; et vana salus hominis.
15 (vers. 14.) In Deo faciemus virtutem, et ipse ad nihilum deducet inimicos nostros [Nonnulli Mss., tribulantes nos.]. Non faciemus virtutem in gladio, non in equis, non in loricis, non in scutis, non in potentatu exercitus; non foris. Sed ubi? Intus, ubi latemus. Ubi intus? In Deo faciemus virtutem: et quasi abiecti, et quasi conculcati, quasi nullius momenti homines erimus, sed ipse ad nihilum deducet inimicos nostros. Denique factum est hoc de inimicis nostris. Conculcati sunt martyres: patiendo, perferendo, usque in finem perseverando, in Deo fecerunt virtutem. Fecit et ipse quod sequitur: ad nihilum deduxit inimicos eorum. Ubi sunt modo inimici martyrum, nisi forte quia modo eos ebriosi calicibus persequuntur, quos tunc furiosi lapidibus persequebantur?
Augustinus HOME

bke12.24r bnf9533.466

    >>> IN PSALMUM LX. SERMO AD PLEBEM.
monumenta.ch > Augustinus > 59

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik