Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 58, SERMO II. De secunda parte eiusdem Psalmi.
1 | Hesternus sermo protractus, debitorem me in hodiernum reliquit: quia ergo Dominus voluit, reddendi tempus advenit. Quam vero sumus nos devoti redhibitores, tam debetis vos esse avidi exactores: hoc est, ut quod ille donat, et nos reddimus (ille enim Dominus, nos servi sumus), sic accipiatis, ut sit fructus in auditione vestra de vita vestra. Cultus enim ager fructum non reddens, et ingratus agricolae pro frugibus spinas afferens, non horreum, sed ignem quaerit, Dominus autem Deus noster, sicut eum videtis hanc terram visitare imbribus solemnibus, ita cor nostrum verbo suo tanquam agrum suum visitare dignatur; et de corde nostro fructus quaerit, quia novit et quid ibi seminet, et quantum pluat. Et quia revera nihil sine illo sumus, quia et antequam essemus, nihil eramus, et quisquis iam homo est et sine illo esse voluerit, nihil aliud quam homo peccator erit; verumque est quod hic dictum est, Fortitudinem meam ad te custodiam, quoniam quidquid possumus, nisi apud illum et ad illum servemus, recedendo amittimus: vigilare debet semper mens nostra non ab illo recedere, sed et si longe erat, magis magisque propinquare et accedere; non gressu pedum, non subvectione vehiculorum, non celeritate animalium, non elevatione pennarum, sed puritate affectuum, et probitate sanctorum morum. |
2 | (vers. 12-14.) Videamus ergo quid restat de hoc psalmo. In hoc enim dimiseramus, cum coepisset de inimicis suis loqui dicens Deo: Ne occideris eos, nequando obliviscantur legis tuae. Quamvis eos inimicos suos esse dixerit, rogavit tamen Deum ne occiderentur et obliviscerentur legem ipsius. Non tamen tenere legem, id est non oblivisci legem, iam perfectio est, et quasi securitas de praemio, et nulla sollicitudo de supplicio. Sunt enim qui tenent legem memoria, et non implent vita: qui vero implent vita, non possunt non tenere memoria. Ergo qui moribus praecepta Dei facit, et quodam modo vivendo, semper in corde suo ne deleatur agit quod tenet, vivendoque se commemorat quid ei in corde scriptum sit de lege Dei, ipse fructuose tenet legem Dei; ipse non inimicus deputabitur. Nam ecce inimici Iudaei, quos videtur significare psalmus iste, legem Dei tenent, et ideo de illis dictum est, Ne occideris eos, nequando obliviscantur legis tuae; ut gens Iudaeorum maneret, et ea manente cresceret multitudo Christianorum. Per omnes gentes manent certe, et Iudaei sunt, nec destiterunt esse quod erant: id est, gens ista non ita cessit in iura Romanorum, ut amiserit formam Iudaeorum; sed ita subdita Romanis est, ut etiam leges suas teneat, quae leges sunt Dei. Sed quid in illis factum est? Decimatis mentam et cyminum, et reliquistis quae graviora sunt Legis misericordiam et iudicium; liquantes culicem, camelum autem glutientes [Matth. XXIII, 23 ] [et 24]. Hoc eis Dominus dicit. Et revera ita sunt; tenent Legem, tenent Prophetas; legunt omnia, cantant omnia: lucem Prophetarum non ibi vident, qui est Christus Iesus. Non solum eum nunc non vident, cum sedet in coelo: sed nec tunc viderunt, quando inter illos humilis ambulabat, et facti sunt rei fundendo sanguinem ipsius; sed non omnes. Hoc et hodie commendamus Charitati Vestrae. Non omnes: quia multi eorum conversi ad eum quem occiderunt, et in eum credendo, veniam et de effuso ipsius sanguine meruerunt; exemplumque praebuerunt hominibus quam non debeant diffidere dimitti sibi qualecumque peccatum, quando et interfectio Christi dimissa est confitentibus. Inde ergo dictum est, Quia Deus susceptor meus es; Deus meus, misericordia eius praeveniet me: hoc est, ante omnia merita mea bona praevenit me misericordia ipsius; etsi nihil in me boni invenerit, ipse me facit bonum, et ipse iustificat conversum, et ipse admonet ut convertatur aversus. Deus meus, inquit iterum, demonstravit mihi in inimicis meis: id est, quantum me diligat, quantumque mihi largiatur de bonitate sua, ex comparatione inimicorum meorum mihi ostendit; quia cum sint ex una massa vasa irae et vasa misericordiae [Rom. IX, 21], per vasa irae discunt vasa misericordiae quantum illis Deus largiatur boni. Et deinde, Ne occideris eos, nequando obliviscantur legis tuae: hoc dictum est de Iudaeis. Sed quid illis facies? Disperge eos in virtute tua. Ostende illis quia tu fortis es, non ipsi qui de virtute sua praesumendo, veritatem tuam non cognoverunt: non quales ipsi fortes sunt, de quibus dictum est, Irruerunt super me fortes; sed qualis tu fortis ad dispergendos eos. Et deduc eos, protector meus Domine: id est, sic eos disperge, ut non eos deseras, nequando obliviscantur legis tuae; et in eo ipso me protegas, ut de ipsorum dispersione habeam testimonium misericordiae tuae. |
3 | Et sequitur: Delicta oris eorum, sermonem labiorum eorum. Quo coniungitur, quo connectitur ista sententia? Delicta, inquit, oris eorum, sermonem labiorum eorum. Sequentia non ita connectuntur, ut doceant nos quo coniungatur ista sententia. Delicta, inquit, oris eorum, sermonem labiorum eorum: et comprehendantur in superbia sua. Et ex maledicto et mendacio annuntiabuntur consummationes, in ira consummationis, et non erunt. Hoc obscurum etiam heri dixeramus, et ideo ad recentiores mentes vestras expositionem distuleramus. Nunc itaque, quoniam nondum fatigati estis in audiendo, erigite corda ut adiuvetis me intentione; ne forte in obscuritate et perplexitate aliquantum sermo noster non sufficiat intentioni vestrae: et debetis aliquid et a vobis afferre, ut quod nos dicendo non impleverimus, intelligendo suppleatis. Sic ergo posita est ista sententia in medio, ut quo iungatur non facile videamus: Delicta oris eorum, sermonem labiorum eorum. Recurramus ergo ad superiora. Quoniam dixerat, Ne occideris eos, nequando obliviscantur legis tuae, quos tamen dixerat inimicos; adiunxit duos versiculos, Disperge eos in virtute tua, et deduc eos, protector meus Domine: et continuo intulit, Delicta oris eorum, sermonem labiorum eorum, hoc est, illum occide, non ipsos. Non ergo occideris eos, nequando obliviscantur legis tuae: sed est quod in illis occidas, ut impleas quod supra dictum est, Non miserearis omnium qui operantur iniquitatem. Disperge ergo illos, et deduc eos: id est, noli deserere, cum dispergis; quia non deserendo habes quid in illis agas, cum ipsos non occidis. Quid ergo occides? Delicta oris eorum, sermonem labiorum eorum. Quid in illis occides? Crucifige, crucifige [Ioan. XIX, 6]; quod clamaverunt, non qui clamaverunt. Illi enim Christum delere, interimere, perdere voluerunt: tu autem resuscitando Christum quem perdere voluerunt, occidis delicta oris eorum, sermonem labiorum eorum. Quippe quem perdendum clamaverunt, vivere expavescunt; et quem in terra contempserunt, in coelo adorari ab omnibus gentibus admirantur: sic occiduntur delicta oris eorum, et sermo labiorum eorum. |
4 | Et comprehendantur in superbia sua. Quid est, comprehendantur in superbia sua? Quia frustra irruerunt fortes, et quasi cessit illis ut aliquid sibi fecisse viderentur, et praevaluerunt Domino. Potuerunt hominem crucifigere, potuit infirmitas praevalere, et virtus occidi; et visi sibi sunt aliquid, velut fortes, velut potentes, velut praevalentes, velut leo paratus ad praedam, velut tauri pingues, sicut eos alio loco commemorat: Tauri pingues obsederunt me [Psal. XXI, 13]. Quid autem fecerunt in Christo? Non vitam, sed mortem occiderunt. Exstincta quippe morte in moriente, et resurgente vita de morte in vivente, etenim et ipse se resuscitavit, quia erat in illo et quod mori non potuit, quid fecerunt? Audi quid fecerunt: solverunt templum. Quid vero ipse fecit? Triduo resuscitavit illud [Ioan. II, 19]. Per hoc ergo occisa sunt delicta oris eorum, et sermo labiorum eorum. Et quid iam factum est in his qui conversi sunt? Et comprehendantur in superbia sua. Dictum est enim illis quia ille quem occiderunt, resurrexit. Crediderunt eum resurrexisse, quia viderunt eum in coelo positum, Spiritum sanctum inde misisse, et eos qui in illum crediderunt implevisse [Act. I, 9, ] [et II, 4]; et invenerunt se et nihil damnasse, et nihil fecisse. Factum eorum in irritum venit; peccatum remansit. Quia ergo factum evacuatum est, peccatum autem remansit super facientes; comprehensi sunt in superbia sua, viderunt se sub iniquitate sua. Restabat ergo ut confiterentur peccatum, et ille ignosceret qui peccantibus cesserat, et mortem suam donaret occisus a mortuis, et vivificans mortuos. Comprehensi sunt ergo in superbia sua. |
5 | Et ex maledicto et mendacio annuntiabuntur consummationes, in ira consummationis, et non erunt. Et hoc difficile intelligitur, quo iungatur et non erunt. Quid non erunt? Videamus ergo superiorem textum: cum comprehensi fuerint in superbia sua, annuntiabuntur ex maledicto et mendacio consummationes. Quae sunt consummationes? Perfectiones: consummari enim, perfici est. Aliud est consummari, aliud consumi. Consummatur enim quod sic finitur ut perficiatur: consumitur quod sic finitur ut non sit. Superbia non permittebat hominem perfici; nihil sic impedit perfectionem. Intendat quippe Charitas Vestra paululum ad id quod dico; et videte malum nimis molestum, nimis cavendum. Quale malum putatis? Quamdiu exaggerem quid mali sit in superbia? Diabolus inde solum puniendus est. Certe princeps est omnium peccatorum, certe seductor est ad peccandum: non ei imputatur adulterium, non vinolentia, non fornicatio, non rapina rerum alienarum; sola superbia lapsus est. Et quoniam superbiae comes est invidentia, fieri non potest ut superbus non invideat: ex hoc vitio, quod superbiam necessario sequitur, lapsus etiam invidit stanti, et dedit operam seducere hominem, ne illo levaretur unde ille deiectus est. Et ideo satagit vera persuadere peccata, quia talem iudicem habemus ubi obiicere falsa non possit. Nam si apud iudicem hominem ageretur causa nostra, quem posset fallere criminationibus falsis; non multum ageret ut peccaremus; quia iudicem fallendo, et innocentes posset opprimere, et circumventos ad se traducere, et secum condemnari facere: nunc vero quia scit talem iudicem qui falli non possit, et quia scit cum iustum personas accipere non posse; tales ei vult reos perducere, quos necesse sit ut damnet, quia iustus est. Dat itaque operam ut peccemus sola invidentia, quae invidentia necesse est ut comitetur superbiam. Hoc ergo malum superbia est, impediens perfectionem. Iactet ergo se quisque de divitiis, iactet de pulchritudine et de viribus corporis: ista certe omnia mortalia sunt; ridendi sunt qui se de mortalibus iactant, a quibus rebus plerumque aut vivi deseruntur, aut mortui eas necesse est ut deserant. Illud est vitium capitale, quod cum quisque bene profecerit, superbia tentatur, ut perdat totum quod profecit. Denique omnia vitia in malefactis timenda sunt; superbia in benefactis plus metuenda est. Non itaque mirum quia sic est humilis Apostolus, ut dicat: Quando infirmor, tunc fortis sum. Nam hoc vitio ne ipse tentaretur, quale sibi medicamentum dicit appositum contra tumorem, a medico qui sciret quid curaret? Ne magnitudine, inquit, revelationum extollar, datus est mihi stimulus carnis meae, angelus satanae, qui me colaphizet. Propter quod ter Dominum rogavi, ut discederet a me; et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur [II Cor. XII, 7-10]. Videte quae sint consummationes. Apostolus, doctor gentium, pater fidelium per Evangelium, accepit stimulum carnis a quo colaphizaretur. Quis nostrum hoc dicere auderet, nisi ille confiteri non erubesceret? Si enim dixerimus hoc non passum fuisse Paulum; cum ei quasi honorem deferimus, mendacem facimus. Sed quia verax est, et verum dixit; oportet ut credamus datum illi esse angelum satanae, ne magnitudine revelationum extolleretur. Ecce quam timendus est serpens superbiae! Quid itaque factum est istis? In peccato suo comprehensi sunt, quia Christum occiderunt, et de ipsa magnitudine peccati plus humiliati sunt, et maiore humilitate erigi meruerunt: hoc est, Comprehendantur in superbia sua. Et ex maledicto et mendacio annuntiabuntur consummationes: id est, ideo magis perficientur, quia in maledicto et mendacio deprehensi sunt. Superbia quippe eos non permittebat perfici: facinus abstulit superbiam per eorum confessionem; indulgentia delevit facinus per Dei miserationem, et ex maledicto et mendacio annuntiatae sunt consummationes: id est, dictum est homini, Vidisti quid sis, sensisti quid sis, errasti, excaecatus es, peccasti et lapsus es, agnovisti infirmitatem tuam; supplica medico, noli tibi videri sanus. Ubi est phrenesis tua? Ecce medicum occidisti, quem occidendo perdere non potuisti: tamen quantum ad te pertinuit, occidisti. Ex maledicto et mendacio annuntiabuntur consummationes. Fecistis quod ad maledictum pertinebat, o Iudaei: Maledictus enim omnis qui pendet in ligno [Deut. XXI, 23, ] [et Gal. III, 13]. Crucifixistis Christum; tanquam maledictum putastis. Adde maledicto mendacium: custodes ad sepulcrum posuistis; ut mentirentur, pecuniam dedistis [Matth. XXVIII, 12]. Ecce Christus resurrexit: ubi est maledictum crucis quod fecistis? ubi est mendacium custodum quos corrupistis? |
6 | Ex maledicto et mendacio annuntiabuntur consummationes, in ira consummationis, et non erunt. Quid est, in ira consummationis annuntiabuntur consummationes? Est ira consummationis, et est ira consumptionis. Nam omnis vindicta Dei ira dicitur: sed aliquando ad hoc vindicat Deus, ut perficiat; aliquando ad hoc vindicat, ut damnet. Quomodo ad hoc vindicat, ut perficiat? Flagellat omnem filium quem recipit [Hebr. XII, 6]. Quomodo ad hoc vindicat, ut damnet? Quando posuerit impios ad sinistram, et dixerit eis: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius [Matth. XXV, 41]. Illa ira consumptionis est, non consummationis. Annuntiabuntur autem consummationes in ira consummationis; id est, praedicabitur ab Apostolis quia ubi abundavit peccatum, superabundavit gratia [Rom. V, 20], et pertinuit ad humiliationis medicinam infirmitas hominis. Hoc cogitantes illi, et invenientes atque confitentes iniquitates suas, non erunt. Quid non erunt? In superbia sua. Supra enim dixerat, Comprehendantur in superbia sua. Et ex maledicto et mendacio annuntiabuntur consummationes in ira consummationis, et non erunt, utique in superbia, in qua comprehensi sunt. |
7 | Et scient quia Deus dominabitur Iacob, et finium terrae. Ante enim iusti sibi videbantur, quod gens Iudaea Legem acceperat, quod Dei praecepta servaverat: demonstratur illis quia non servavit, cum in ipsis Dei praeceptis Christum non intellexit, quia caecitas ex parte in Israel facta est [Id. IX, 25]. Vident et ipsi Iudaei quia non debent Gentes contemnere, quos quasi canes et peccatores putabant: quomodo enim pariter inventi sunt in iniquitate; ita pariter pervenient ad salutem. Non solum ex Iudaeis, inquit Apostolus, verum etiam ex Gentibus [Rom. IX, 24]. Ideo enim lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli [Psal. CXVII, 22], ut duos iungeret in se: angulus enim duos parietes copulat. Iudaei excelsi et magni sibi videbantur: Gentes tanquam infirmi, tanquam peccatores, tanquam daemonum servi, tanquam idolorum adoratores; et tamen in utrisque iniquitas erat. Demonstrati sunt et Iudaei peccatores; quia non est qui faciat bonum, non est usque ad unum [Rom. III, 12]: deposuerunt superbiam et non inviderunt saluti Gentium, quia parem suam et illorum infirmitatem cognoverunt; et in angulari lapide copulati simul Dominum adoraverunt. Et scient quia Deus dominabitur Iacob, et finium terrae. Non tantum Iudaeorum dominabitur, sed et finium terrae: quod non scirent, si adhuc in superbia sua essent; in superbia autem sua essent, si adhuc sibi iusti viderentur: ut autem sibi iusti non viderentur, annuntiatae sunt illis ex maledicto et mendacio consummationes in ira consummationis; quia comprehensi fuerunt in superbia sua, ex maledicto quod fecerunt, quando Christum occiderunt. Ecce quid fecit Dominus noster Iesus Christus. Mortuus est inter manus Iudaeorum, et redemit multitudinem Gentium: hac fusus est sanguis, hac profuit; sed conversis omnibus profuit; quia et illi quem occiderunt agnoverunt, et ab illo ipsius interfectionis et delicti sui magni veniam meruerunt. |
8 | (vers. 15.) Quid ergo et de ipsis? Quod supra: Convertentur ad vesperam: id est etsi sero, id est post interfectionem Domini nostri Iesu Christi. Convertentur ad vesperam; et famem patientur ut canes. Sed ut canes, non ut oves, aut vituli: ut canes, ut Gentes, ut peccatores; quia et ipsi cognoverunt peccatum suum qui sibi iusti videbantur. De quibus dictum est in alio psalmo, Postea acceleraverunt: hoc dictum est hic, Ad vesperam. Nam ibi sic est: Multiplicatae sunt infirmitates eorum; postea acceleraverunt [Psal. XV, 4]. Unde acceleraverunt postea? Quia multiplicatae sunt infirmitates eorum: nam si sibi adhuc sani viderentur, nunquam accelerarent. Quod ergo ibi dictum est, Multiplicatae sunt infirmitates eorum; hoc dictum est hic, Comprehendantur in superbia sua, et ex maledicto et mendacio annuntiabuntur consummationes in ira consummationis. Et quod ibi dictum est, Postea acceleraverunt; hoc dictum est hic, Et non erunt, in superbia sua. Et scient quia Deus dominabitur Iacob, et finium terrae: et convertentur ad vesperam. Bonum est ergo humiliari peccatorem; et nemo est insanabilior eo qui sibi sanus videtur. Et circumibunt civitatem. Iam et hesterno die exposuimus civitatem, id est circumstantiae civitatem, omnes gentes. |
9 | (vers. 16.) Dispergentur ut edant: id est, ut lucrentur alios, ut in corpus suum transforment credentes. Si autem non satiabuntur, et murmurabunt. Quia et superius murmur eorum dixerat, dicentium: Quoniam quis audivit? Et tu, Domine, inquit, deridebis eos, dicentes: Quis audivit? Quare? Quia pro nihilo habebis omnes gentes. Sic et hic: Si autem non satiabuntur, et murmurabunt. |
10 | (vers. 17, 18.) Concludatur Psalmus. Videte angulum exsultantem, iam de utroque pariete gaudentem [Ephes. II]. Superbiebant Iudaei; humiliati sunt: desperabant Gentes; erectae sunt. Veniant ad angulum; ibi conveniant, ibi concurrant, ibi pacis osculum inveniant: de diverso veniant, sed in adversum non veniant; illi de circumcisione, isti de praeputio. Longe erant parietes, sed antequam ad angulum venirent: in angulo autem teneant se, et tota iam Ecclesia ex utroque pariete, quid dicat? Ego autem cantabo potentiam tuam, et exsultabo mane misericordia tua. Mane transactis tentationibus, mane cum nox huius saeculi transierit, mane quando iam latronum insidias et diaboli et angelorum eius non expavescimus, mane quando iam non ad lucernam prophetiae ambulamus, sed ipsum Dei Verbum tanquam solem contemplamur. Et exsultabo mane misericordia tua. Merito in alio psalmo dicitur: Mane astabo tibi, et contemplabor [Psal. V, 5]. Merito et ipsius Domini resurrectio diluculo fuit, ut impleretur quod dictum est in alio psalmo: Vespere demorabitur fletus, et in matutino exsultatio [Psal. XXIX, 6]. Ad vesperam quippe discipuli mortuum planxerunt Dominum nostrum Iesum Christum; diluculo ad resurgentem exsultaverunt. Exsultabo mane misericordia tua. |
11 | Quia factus es susceptor meus, et refugium meum in die tribulationis meae. Adiutor meus tibi psallam, quia tu Deus susceptor meus es. Quid eram, nisi subvenires? Quam desperatus eram, nisi curares? Ubi iacebam, nisi advenires? Certe ingenti vulnere periclitabar, sed illud vulnus meum medicum omnipotentem requirebat. Omnipotenti medico nihil est insanabile; non renuntiat ad aliquem : opus est ut tu curari velis, opus est ut manus eius non refugias. Sed etsi nolis curari, vulnus tuum admonet ut cureris: et aversum revocat, et refugientem quodammodo ad se redire compellit, et attrahit. In omnibus implet quod dictum est: Misericordia eius praeveniet me. Cogitate quod dictum est, praeveniet me. Si aliquid tuum primum attulisti, et ex tuo aliquo bono primo Dei misericordiam meruisti, non te praevenit. Quando autem vel intelligis quia praeventus es, nisi intelligas quod ait Apostolus: Quid enim habes, quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis [I Cor. IV, 7]? Hoc est, Misericordia eius praeveniet me. Denique attendens omnia bona quaecumque habere possumus, sive in natura, sive in instituto, sive in ipsa conversatione , in fide, in spe, in charitate, in bonis moribus, in iustitia, in timore Dei, totum non esse nisi ex illius donis, ita conclusit: Deus meus misericordia mea. Non invenit impletus bonis Dei, quid appellaret Deum suum, nisi misericordiam suam. O nomen, sub quo nemini desperandum est! Deus meus, inquit, misericordia mea. Quid est, misericordia mea? Si dicas, Salus mea, intelligo quia dat salutem; si dicas, Refugium meum, intelligo quia confugis ad eum; si dicas, Fortitudo mea, intelligo quia dat tibi fortitudinem: Misericordia mea, quid est? Totum quidquid sum, de misericordia tua est. Sed promerui te, invocando te! Ut essem, quid feci? ut essem qui te invocarem, quid egi? Si enim egi aliquid ut essem, iam eram antequam essem. Porro si omnino nihil eram antequam essem, nihil te promerui ut essem. Fecisti ut essem, et non tu fecisti ut bonus essem? Dedisti mihi ut sim, et potuit mihi alius dare ut bonus sim? Si tu mihi dedisti ut sim, et alius mihi dedit ut bonus sim; melior est ille qui mihi dedit ut bonus sim, quam ille qui mihi dedit ut sim. Porro quia te nemo melior, nemo te potentior, nemo te in misericordia largior; a quo accepi ut essem, ab illo accepi ut bonus essem. Deus meus misericordia mea. |