monumenta.ch > Augustinus > 57
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM LVI. SERMO AD PLEBEM. <<<    

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM LVII. SERMO AD PLEBEM.

1 (vers. 1, 2.) Vox quam cantavimus, audienda nobis magis est, quam clamanda. Omnibus enim tanquam in concione generis humani veritas clamat: Si vere utique iustitiam loquimini, recta iudicate, filii hominum. Cui enim iniquo non facile est loqui iustitiam? aut quis de iustitia interrogatus, quando non habet causam, non facile respondeat quid sit iustum? Quandoquidem manu formatoris nostri in ipsis cordibus nostris veritas scripsit: Quod tibi non vis fieri, ne facias alteri [Tob. IV, 16, ] [et Matth. VII, 12]. Hoc et antequam Lex daretur nemo ignorare permissus est, ut esset unde iudicarentur et quibus Lex non esset data. Sed ne sibi homines aliquid defuisse quaererentur, scriptum est et in tabulis quod in cordibus non legebant. Non enim scriptum non habebant, sed legere nolebant. Oppositum est oculis eorum quod in conscientia videre cogerentur; et quasi forinsecus admota voce Dei, ad interiora sua homo compulsus est, dicente Scriptura: In cogitationibus enim impii interrogatio erit [Sap. I, 9]. Ubi interrogatio, ibi lex. Sed quia homines appetentes ea quae foris sunt, etiam a seipsis exsules facti sunt, data est etiam conscripta lex: non quia in cordibus scripta non erat; sed quia tu fugitivus eras cordis tui, ab illo qui ubique est comprehenderis, et ad teipsum intro revocaris. Propterea scripta lex quid clamat eis qui deseruerunt legem scriptam in cordibus suis [Rom. II, 15]? Redite praevaricatores ad cor [Isai. XLVI, 8]. Quis enim te docuit, nolle accedi ab altero ad uxorem tuam? quis te docuit, nolle tibi furtum fieri? quis te docuit, nolle iniuriam pati, et quidquid aliud vel universaliter vel particulariter dici potest? Multa enim sunt, de quibus singulis interrogati homines, clara voce respondeant, nolle se pati. Age, si non vis pati ista, numquid solus es homo? nonne in societate vivis generis humani? Qui tecum factus est, socius tuus est; et omnes facti ad imaginem Dei, nisi terrenis cupiditatibus conterant quod ille formavit. Quod ergo tibi non vis fieri, noli alteri facere. Iudicas enim malum esse in eo quod pati non vis: et hoc te cogit nosse lex intima, in ipso tuo corde conscripta. Faciebas, et clamabatur inter manus tuas: quomodo cogeris redire ad cor tuum, cum hoc pateris inter manus alienas? Furtum bonum est? Non. Interrogo: Adulterium bonum est? Omnes clamant: Non. Homicidium bonum est? Omnes clamant detestari se. Concupiscere rem proximi bonum est? Non, vox omnium est. Aut si adhuc non confiteris, accedit qui concupiscat rem tuam: placeat tibi, et responde quod vis. Omnes ergo de his rebus interrogati, clamant haec bona non esse. Rursus de beneficiis, non solum de non nocendo, verum etiam de praestando atque tribuendo. Interrogatur omnis anima esuriens, Famem pateris; alius habet panem, et redundat ei ultra sufficientiam, novit te egere, non dat: displicet tibi esurienti; displiceat et satiato, cum alterum esurire cognoveris. Peregrinus tecto indigens venit in patriam tuam, non suscipitur: ille tunc clamat inhumanam esse illam civitatem, facile apud barbaros sibi esse potuisse refugium. Sentit iniquitatem, quia patitur: tu forte non sentis; sed oportet ut et te cogites peregrinum, et videas quomodo tibi possit displicere qui tibi non praestiterit quod tu in patria tua non vis peregrino praestare. Interrogo omnes: Vera sunt haec? Vera. Iusta sunt haec? Iusta.
2 Sed Psalmum audite: Si vere ergo iustitiam loquimini, recta iudicate, filii hominum. Non sit iustitia labiorum, sed et factorum. Si enim aliter agis quam loqueris, bona loqueris, et male iudicas. Si enim agis quomodo iudicas? Interrogatus quid sit melius, aurum an fides, non usque adeo perversus et devius es ab omni veritate, ut aurum melius esse respondeas: praeponis ergo interrogatus auro fidem; locutus es iustitiam. Audisti Psalmum? Si vere ergo iustitiam loquimini, recta iudicate, filii hominum. Et ubi probabo non te ita ut locutus es iudicare? Iam teneo responsionem tuam praeponentem auro fidem. Ecce nescio unde amicus venit, et nullo teste aurum commendavit; solus hoc novit, et tu, quantum ad homines attinet. Est ibi alius testis qui non videtur et videt: et ille tibi aurum in secreto et in cubiculo tuo, forte remotis omnibus arbitris, commendavit; testis qui adest, non in cubiculo adest parietum, sed in cubilibus conscientiarum vestrarum. Commendavit ille atque discessit, nulli suorum notum fecit, rediturum se spernas, et ab amico quod dederat recepturum: ut humana sunt, mortuus est, habet haeredem, reliquit filium; ignorat filius quid pater habuerit, quid tibi commendaverit. Eia tu redi, redi, praevaricator, ad cor, ibi scripta lex est: Quod tibi non vis fieri, alii ne feceris. Teipsum cogita commendasse, nulli tuorum dixisse, mortuum esse, filium reliquisse: quid ei velles a tuo amico praestari? Responde, iudica causam: iudicis [Plerique Mss., Iudica, causam dicis, tribunal, etc.] tribunal est in mente tua; sedet ibi Deus, adest accusatrix conscientia, tortor timor. In rebus humanis es, in societate humana detineris: cogita quid velles praestari filio tuo ab amico tuo. Novi quid tibi respondeat cogitatio tua: sic iudica, sicut audis. Iudica, vox erit [Sic Er. et omnes fere Mss. Nonnulli vero omittunt, vox erit. At editio Lov., Iuridica vox erit.]. Vox veritatis non tacet; non labiis clamat, sed vociferatur ex corde: adhibe aurem; ibi esto cum filio amici tui. Vides fortasse etiam indigentem vagari [Sic Er. et nostri Mss. At Lov., vacare.], nescientem quid pater eius habuerit, ubi posuerit, cui commendaverit: cogita et filium tuum, fac illum vivere quem contemnis mortuum, te mortuum cogita ut vivas. Sed aliud iubet avaritia, iubet contra Deum; Deus aliud, aliud avaritia; aliud in paradiso conditor noster, aliud de transverso seductor serpens. Veniat in mentem prior casus tuus: propterea mortalis, propterea laborans, propterea in sudore vultus tui panem comedens, propterea spinas et tribulos tibi terra generat [Gen. III, 17, 18]: experimento disce, quod noluisti praecepto. Sed vincit cupiditas: cur non potius veritas? Et ubi est quod loquebaris? Ecce cogitas aurum negare, ecce cogitas haeredi amici tui prorsus abscondere. Interrogaveram paulo ante quid sit charius, et quid sit melius, aurum an fides. Quare aliud dicis, aliud agis? Non times hanc vocem, Si vere iustitiam loquimini, recta iudicate, filii hominum? Ecce locutus es mihi meliorem esse fidem, et in iudicio tuo melius duxisti aurum. Non sic iudicasti ut locutus es: vera locutus es, et falsa iudicasti. Ergo et cum loquebaris iustitiam, non vere loquebaris: Si enim vere iustitiam loquimini, recta iudicate, filii hominum. Quando mihi de iustitia respondebas, erubescendo, non fatendo loquebaris.
3 Sed ad causam praesentem iam veniamus, si placet. Vox est enim illa dulcis et nota auribus Ecclesiae, vox Domini nostri Iesu Christi, et vox corporis eius, vox Ecclesiae laborantis, peregrinantis in terra, inter maledicentium et adulantium pericula viventis. Non timebis comminatorem, si non amas adulatorem. Attendit ergo ille cuius haec vox est, et vidit omnes loqui iustitiam. Quis enim audet non loqui eam, ne dicatur iniustus? Cum ergo tanquam audiret omnium voces, et intenderet omnium labia, clamabat ad eos: Si vere utique iustitiam loquimini, si non falso iustitiam loquimini, si non aliud in labiis perstrepit, aliud celatur in cordibus, recta iudicate, filii hominum. Audi ex Evangelio propriam vocem, eamdem ipsam quae in hoc psalmo est. Hypocritae, ait Dominus Pharisaeis, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? Aut facite arborem bonam, et fructum eius bonum; aut facite arborem malam, et fructum eius malum [Matth. XII, 34, 33]. Quid te vis dealbare, paries lutee? Novi interiora tua, non fallor tectorio tuo: novi quid praetendas, novi quid tegas. Neque enim opus ei erat, ait evangelista, ut quisquam ei perhiberet testimonium de homine: ipse enim sciebat quid esset in homine [Ioan. II, 25]. Sciebat quid esset in homine, qui fecerat hominem, et homo factus erat ut quaereret hominem. Videte ergo si non sequuntur se voces istae: Hypocritae, quomodo potestis bona loqui, cum istis mali? Si vere ergo iustitiam loquimini, recta iudicate, filii hominum. Nonne iustitiam locuti estis, quando dixistis: Magister, scimus quia iustus es, et nullius personam accipis [Matth. XXII, 16]? Quare dolum in corde tegebatis? quare imaginem Caesaris Creatori vestro ostendebatis, et eius imaginem in vestris cordibus delebatis? Nonne auditum est quid locuti fueritis, et expertum est quemadmodum iudicaveritis? Nonne vos crucifixistis eum quem iustum esse dixeratis? Si vere ergo iustitiam loquimini, recta iudicate, filii hominum. Utquid audio locutionem vestram, Scimus quia iustus es; cum praevideam iudicium vestrum, Crucifige, crucifige? Si vere ergo iustitiam loquimini, recta iudicate, filii hominum. Quid enim fecistis saeviendo adversus Deum qui homo erat, et occidendo regem vestrum? Non enim ideo rex non erat futurus, quia occisus est a vobis resurrecturus. In titulo ubi scriptum erat, Rex Iudaeorum, posito super crucem Domini, linguis tribus, hebraica, graeca, latina [Luc. XXIII, 38], noverat dicere iudex homo, Quod scripsi, scripsi: et Deus non noverat dicere, Quod scripsi, scripsi? Prorsus rex vester est: vivus, rex vester est; occisus, rex vester est. Ecce resurrexit, et in coelo rex vester est: ecce venturus est; vae vobis, quia rex vester est. Ite nunc, et loquimini iustitiam, et nolite recta iudicare, filii hominum. Non vultis recte iudicare, recte iudicabimini. Vivit enim ille rex vester, et iam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur. [Rom. VI, 9]. Ecce venit; redite, praevaricatores, ad cor [Isai. XLVI, 8]. Ecce veniet, corrigimini antequam veniat, praevenite faciem eius in confessione [Psal. XCIV, 2]. Ecce veniet; rex vester est. Recordamini titulum super crucem. Si non eum videtis scriptum, manet tamen: in terra non legitur, sed in coelo servatur. Putatis enim illam inscriptionem fuisse corruptam? Et quid ait titulus psalmi huius? In finem, ne corrumpas ipsi David in tituli inscriptionem. Non ergo corrumpitur illa inscriptio tituli. Rex vester est Christus, quia omnium rex Christus: quoniam ipsius est regnum, et ipse dominabitur gentium [Psal. XXI, 29]. Si ergo rex est, ecce, antequam veniat, dicit vobis: Adhuc loquor, inquit, nondum iudico; qui sic clamo comminando, nolo ferire iudicando. Si vere ergo iustitiam loquimini, recta iudicate, filii hominum.
4 (vers. 3.) Nunc autem quid facitis? Quare ista vobis dico? Etenim in corde iniquitates operamini in terra. Iniquitates forte in corde solo? Audi quid sequitur: et cor suum sequuntur manus, et cordi suo famulantur manus, cogitatur et fit; aut ideo non fit, non quia nolumus, sed quia non possumus. Quidquid vis, et non potes, factum Deus computat. Etenim in corde iniquitates operamini in terra. Quid deinde? Iniquitates manus vestrae connectunt. Quid est, connectunt? De peccato peccatum, et ad peccatum peccatum, propter peccatum. Quid est hoc? Furtum fecit, peccatum est: visus est, occidere quaerit eum a quo visus est; connexum est peccatum peccato. Permiserit Deus occulto iudicio occidere eum quem voluit occidere; sentit sciri, quaerit et alterum occidere; connexuit tertium. Dum ea molitur, forte ne inveniatur, aut quia fecit ne convincatur, consulit mathematicum; additum est quartum. Respondet forte aliqua dura et mala mathematicus; curritur ad aruspicem ut expietur: respondet aruspex non se posse expiare; maleficus quaeritur. Et quis omnia possit numerare quae connectuntur peccata peccatis? Iniquitates manus vestrae connectunt. Quamdiu connectis, ligas peccatum peccato: te solve a peccatis. Sed non possum, inquis. Clama ad illum: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius [Rom. VII, 24]. Veniet enim gratia Dei, ut delectet te iustitia, sicut delectabat iniquitas; et homo qui ex vinculis resolutus es, exclamabis ad Deum: Disrupisti vincula mea [Psal. CXV, 16]. Quid est, disrupisti vincula mea, nisi, remisisti peccata mea? Audi quia vincula sunt: respondet Scriptura, Criniculis peccatorum suorum unusquisque constringitur [Prov. V, 22]. Non solum vincula, sed et criniculi sunt. Criniculi sunt, qui fiunt intorquendo: hoc est quod peccatis peccata connectebas. Vae his qui trahunt peccata sicut restem longam, Isaias clamat. Vae his qui trahunt peccata sicut vestem longam [Isai. V, 18]: quid est aliud, quam vae his quorum manus connectunt iniquitatem? Et quia unusquisque peccatis suis constringitur, sicut et peccatis suis caeditur, Dominus male versantes in templo flagello de resticulis facto exclusit [Ioan. II, 15]. Sed non vis modo disrumpi vincula tua, quia non sentis vincula tua; etiam delectant te, et voluptati sunt: senties in fine, cum dicetur, Ligate illi manus et pedes, et proiicite illum in tenebras exteriores; ibi erit fletus et stridor dentium [Matth. XXII, 13]. Exhorrescis, times, pectus tundis; dicis mala esse peccata, bonam esse iustitiam. Si vere ergo iustitiam loquimini, recta iudicate, filii hominum. In vita vestra inveniantur verba vestra; in factis vestris cognoscantur labia vestra. Nolite ergo connectere iniquitatem; quia vobis ad alligaturam adhibebitur quidquid connectitis. Non audiunt; non omnes tamen: et qui non audiunt praecogniti sunt.
5 (vers. 4.) Alienati sunt peccatores a vulva, erraverunt a ventre, locuti sunt falsa. Et cum iniquitatem loquuntur, falsa loquuntur; quia fallax est iniquitas: et cum iustitiam loquuntur, falsa loquuntur; quia aliud ore proferunt, aliud in corde obtegunt. Alienati sunt peccatores a vulva: Quid est hoc? Quaeramus diligentius: fortassis enim illud dicit quia Deus praecognovit homines peccatores etiam in uteris matrum. Nam unde cum adhuc praegnans esset Rebecca, et geminos in utero portaret, dictum est: Iacob dilexi, Esaü autem odio habui [Gen. XXV, 23, ] [Malach. I, 2, 3, ] [et Rom. IX, 13]? Dictum est enim: Maior serviet minori. Occultum ibi iudicium Dei; sed tamen a vulva, id est, ab ipsa origine alienati sunt peccatores. Unde alienati? A veritate. Unde alienati? A patria beata, a vita beata. An forte alienati ab ipsa vulva? Et qui peccatores alienati sunt a vulva? Qui enim nascerentur, si non ibi tenerentur? Aut qui hodie viverent, ut haec sine causa audirent, nisi nascerentur? Forte ergo a quadam vulva alienati sunt peccatores, in qua dolores patiebatur charitas, per Apostolum dicens, Quos iterum parturio, donec Christus formetur in vobis [Gal. IV, 19]. Exspecta ergo; formare [Edd., formari. At Mss., formulare.]. Noli tibi tribuere iudicium quod forte non nosti. Carnalis es adhuc, conceptus es: eo ipso quo accepisti nomen Christi, sacramento quodam natus es in visceribus matris. Non enim ex visceribus tantum homo nascitur, sed et in visceribus. Prius nascitur in visceribus, ut possit nasci de visceribus. Propterea dictum est de Maria: Quod enim natum est in ea, de Spiritu sancto est [Matth. I, 20]. Nondum de illa natum erat, sed iam in illa natum erat. Ergo nascuntur intra viscera Ecclesiae quidam parvuli; et bonum est ut formati exeant, ne abortu labantur. Generet te mater, non abortiat. Si patiens fueris, usquequo formeris, usquequo in te certa sit doctrina veritatis, continere te debent materna viscera. Si autem impatientia tua concusseris latera matris, cum dolore quidem te excutit foras, sed magis tuo malo quam suo.
6 Alienati sunt peccatores a vulva, erraverunt a ventre, locuti sunt falsa. Ideo ergo erraverunt a ventre, quia locuti sunt falsa? An potius ideo locuti sunt falsa, quia erraverunt a ventre? In ventre quippe Ecclesiae, veritas manet. Quisquis ab hoc ventre Ecclesiae separatus fuerit, necesse est falsa loquatur: necesse est, inquam, falsa loquatur, qui aut concipi noluit, aut quem conceptum mater excussit. Inde haeretici clamant contra Evangelium: ut de his potius loquamur quos dolemus excussos. Recitamus eis: Ecce Christus dixit, Oportebat Christum pati, et a mortuis resurgere tertia die. Agnosco ibi caput nostrum, agnosco ibi sponsum nostrum: agnosce et tu mecum sponsam, vide quid sequitur: Praedicari in nomine eius poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Ierusalem [Luc. XXIV, 46, 47] Huc veni, huc veni [Vox Donatistarum.]. Ecce Ecclesia per omnes gentes, incipientibus ab Ierusalem: non dico, Huc veni; ipsa ad te venit. Illi autem obsurdescentes adversus Evangelium, et non nos permittentes legere verba Dei, quae se iactant custodisse a flamma et volunt delere lingua, loquuntur sua, loquuntur inania: Ille tradidit, et ille tradidit. Imo et ego dico, Et ille tradidit, et ille tradidit: et verum dico. Sed quid ad me? Nec tu mihi quos nominas ex Evangelio legis, nec ego quos nomino ex Evangelio lego. Auferantur de medio chartae nostrae, procedat in medium Codex Dei. Audi Christum dicentem, audi veritatem loquentem: Praedicari in nomine eius, inquit, poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Ierusalem. Non, inquiunt; sed quod nos dicimus audite: quod dicit Evangelium nolumus audire. Alienati sunt peccatores a vulva, erraverunt a ventre, locuti sunt falsa. Nos loquamur vera, quia audivimus vera; quod Dominus dicit, non quod homo dicit. Potest fieri ut homo mentiatur: non potest fieri ut veritas mentiatur. Ex veritatis ore agnosco Christum, ipsam veritatem: ex veritatis ore agnosco Ecclesiam, participem veritatis. Nemo mihi falsa loquatur, qui erravit ab utero in visceribus Ecclesiae: primo viderem quid me vellet docere. Video alienatum a vulva, video errasse a ventre, et auditurus sum ab eo, quid nisi falsa? Erraverunt a ventre, locuti sunt falsa.
7 (vers. 5, 6.) Indignatio eis secundum similitudinem serpentis. Magnam rem audituri estis. Indignatio eis secundum similitudinem serpentis. Quasi dixerimus, quid est quod dixisti? sequitur, Sicut aspidis surdae. Unde surdae? Et obturantis aures suas. Ideo surdae, quia obturat aures suas. Et obturantis aures suas, quae non exaudiet vocem incantantium, et medicamenti medicati a sapiente. Sicut audivimus, quod et homines dicunt, qui ea qua potuerunt haec cognitione didicerunt, sed tamen quod Spiritus Dei multo melius omnibus hominibus novit. Non enim frustra hoc dixit, nisi quia fieri potest ut verum sit etiam illud quod audivimus de aspide. Aspis cum coeperit pati incantatorem Marsum, qui eam quibusdam carminibus propriis evocat, sicut sunt multa etiam magica, audite quid facit. Sed interim in hoc attendite, fratres: hoc enim praeloquendum est, ne quisquam veluti haesitans audiat: non, undecumque datur similitudo, ab Scripturis laudatur ipsa res, sed tantum inde similitudo trahitur. Non enim laudavit iniquum iudicem qui nolebat audire illam viduam, et nec Deum timebat, nec homines reverebatur; et tamen inde similitudinem Dominus traxit [Luc. XVIII, 2]: nec illum laudavit pigrum qui tres panes, non propter amicitiam dedit petenti, sed taedio victus; et tamen inde similitudinem dedit [Luc. XI, 8]. Et de rebus ergo non laudandis trahuntur secundum quemdam modum nonnullae similitudines. Aut si propterea putatis eundum esse ad Marsos, quia hoc audistis in Scriptura Dei; eundum est et ad spectacula theatri, quia dicit Apostolus: Non sic pugillor, quasi aerem caedens; pugilari enim est pancratium facere. Iam quia hinc data est similitudo, spectacula ista delectare nos debent? aut quia dixit, Qui in agone contendit, ab omnibus abstinens est [I Cor. IX, 26, 28]; propterea agonistica ista vana et ludicra debet affectare christianus? Attende quid tibi dicatur ad similitudinem, quid moneatur ad prohibitionem. Ita ergo et hic data est quaedam similitudo de Marso, qui incantat ut educat aspidem de tenebrosa caverna: utique in lucem vult educere; illa autem amando tenebras suas quibus se involutans occultat, dicitur quod cum exire noluerit, recusans tamen audire illas voces quibus se cogi sentit, allidit unam aurem terrae, et de cauda obturat alteram, atque ita voces illas quantum potest evitans, non exit ad incantantem. Huic similes dixit Spiritus Dei quosdam non audientes verbum Dei, et non solum non facientes, sed omnino ne faciant audire nolentes [Sic Mss. At Edd., et non solum non audientes, sed omnino ut non valeant audire facientes.].
8 Factum est hoc et in primis temporibus fidei. Stephanus martyr praedicabat veritatem, et tanquam tenebrosis mentibus, ut eas in lucem educeret, incantabat: ubi venit ad commemorationem Christi, quem illi omnino audire noluerunt, quid de eis Scriptura dicit? quid de illis narrat? Clauserunt, inquit, aures suas. Quid autem postea fecerint, passio Stephani narrata declarat. Non erant surdi, sed fecerunt se surdos. Quia enim aures patentes in corde non habebant, violentia tamen verbi per aures carnis irruens, etiam ipsis auribus cordis vim faciebat: clauserunt et aures corporis, et ierunt ad lapides [Act. VII, 56, 57]. Ecce aspides surdae, duriores lapidibus quibus incantatorem suum lapidaverunt: non audierunt vocem incantantis, et medicamenti medicati a sapiente. Quid est medicamentum medicatum a sapiente? Forte medicamentum confectum, dicat medicamentum medicatum. An quaerimus ibi aliquid, quomodo iam si medicamentum est, etiam medicatum sit? Medicamenta erant in Prophetis, medicamenta erant in Lege, praecepta ipsa omnia medicamenta erant; et hoc medicamentum nondum erat medicatum: adventu Domini medicatum est medicamentum; hoc illi ferre non potuerunt. Quia enim non curabantur medicamento, medicatum est ipsum medicamentum adventu Domini. Iam Stephanus medicamentum medicatum incantabat; hoc illi audire noluerunt: unde medicatum est medicamentum, contra hoc aures clauserunt. Nam ibi hoc fecerunt, ubi nominatus est Christus. Indignatio eorum, sicut indignatio serpentis. Quid aures clauditis? Exspectate, audite; et si potueritis, saevite. Quia nolebant nisi saevire, noluerunt audire. Quod si audirent, forte desaevirent. Indignatio eorum, sicut indignatio serpentis.
9 Tales etiam istos patimur [Donatistas.]. Primo sibi veritatem tenere videbantur: non cessavit Deus, non quievit. In [Particula, in, quae in Edd. deerat, huc revocatur ex Mss.] Ecclesia sua praedicata est veritas, in visceribus matris aperta sunt eorum mendacia: patefactum est quod lucet; demonstrata est civitas super montem constituta, quae abscondi non potest, et lucerna posita est super candelabrum, quae lucet omnibus qui in domo sunt [Matth. V, 14, 15]. Ubi enim latet Ecclesia Christi? ubi latet veritas Christi? Nonne ipse est mons qui crevit ex minimo lapide, et implevit universam faciem terrae [Dan. II, 35]? Convincuntur hinc, non habent quod dicant contra Ecclesiam. Et quid eis remansit? Quid nos quaeritis? quid nos vultis, dicunt? recedite a nobis. Dicunt autem et suis: Nemo cum illis loquatur, nemo illis coniungatur, nemo illos audiat. Indignatio eorum, indignatio serpentium: sicut aspidis surdae et obturantis aures suas, quae non exaudiet vocem incantantium, et medicamenti, hoc est vocem medicamenti, medicati a sapiente. Nonne hinc iam intelligitur quale medicamentum, quando vocem dicit? Numquid medicamentum habet vocem? Est quoddam medicamentum quod habet vocem. Medicamentum portamus; vocem eius audite, non quomodo aspides surdae. Si vere utique iustitiam loquimini, recta iudicate, filii hominum. Vox est medicamenti, et hoc medicati a sapiente. Iam enim venit Christus qui impleret Legem et Prophetas [Matth. V, 17], qui veritatem ipsam firmaret: in quibus duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae [Id. XXII, 40].
10 An forte quaerimus aliquid et in eo quod dicitur aspis ita aures claudere, ut unam earum in terram premat, alteram cauda oppilet? Quid sibi vult hoc? In cauda, posteriora utique intelliguntur; ergo [Sic Mss. Edd. vero, ergo non in praeterita.] praeterita, quo iam tergum oportet ponere, ut in ea quae nobis promittuntur intendamus: ergo nec ex praeterita vita nostra, nec ex praesenti delectari debemus. Hoc enim Apostolus monet dicens, Quem ergo aliquando fructum habuistis in his in quibus nunc erubescitis [Rom. VI, 21]? Revocat a recordandis cum delectatione praeteritis, et cum quadam concupiscentia fruendi [Sic Mss. At Edd., fruendis.], ne redeamus corde in Aegyptum. Quid de praesentibus? quomodo iubet etiam ipsa contemni? Non respicientibus, inquit, quae videntur, sed quae non videntur. Quae enim videntur, temporalia sunt: quae autem non videntur, aeterna [II Cor. IV, 18]. Item de praesenti vita dicit: Si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus [I Cor. XV, 19]. Obliviscere ergo praeterita, quibus male vixisti; contemne praesentia, quibus temporaliter vivis, ne te alligando, praesentia non permittant pervenire ad futura. Si enim praesens vita te delectat, aurem in terra posuisti: si tuis praeteritis etiam retro labentibus delectaris, aurem de cauda obturasti. Debes ergo ire in lucem, exire de tenebris, audita voce medicamenti medicati a sapiente; ut iam in luce ambulans, et exsultans dicas: Quae retro oblitus, in ea quae ante sunt extentus [Philipp. III, 13]. Non dixit: Quae retro oblitus, et ex praesentibus delectatus. Cum dicit, Quae retro oblitus, non obturavit aurem de cauda; cum dicit, In ea quae ante sunt extentus, his et praesentibus non obsurduit: merito audiens, merito praedicans, merito exsultat lingua eius, praedicans veritatem in luce nova, deposita vetere tunica. Et ad hoc enim valet astutia serpentis, ad quam nos imitandam Dominus exhortatur. Ait enim: Estote astuti sicut serpentes [Matth. X, 16]. Quid est, astuti sicut serpentes? Offer omnia membra tua percutienti, dummodo caput integrum serves. Caput viri, Christus [I Cor. XI, 3]. Sed gravat quasi pondus corii cuiusdam et quasi senecta veteris hominis. Audi Apostolum dicentem, Exuentes vos veterem hominem, et induentes novum [Coloss. III, 9, 10]. Et quomodo exuo, inquis, veterem hominem? Imitare astutiam serpentis. Quid enim facit serpens, ut exuat se veterem tunicam? Coarctat se per foramen angustum. Et ubi, inquis, invenio hoc foramen angustum? Audi: Arcta et angusta est via quae ducit ad vitam, et pauci sunt qui ingrediuntur per eam [Matth. VII, 14]. Reformidas eam, et non vis ambulare, quia pauci sunt? Ibi ponenda est vetus tunica, et alibi poni non potest. Aut si vis vetustate impediri, gravari, premi, noli ire per angustam. Si autem gravaris vetustate quadam peccati tui et praeteritae vitae, transire non potes. Quia ergo corpus quod corrumpitur, aggravat animam [Sap. IX, 15]; vel cupiditates corporales non premant, vel concupiscentiae carnis exuantur. Unde exuuntur, nisi ieris per angustam [Sic Mss. At Edd. hoc loco, per angustum.], nisi fueris astutus ut serpens?
11 (vers. 7.) Deus contrivit dentes eorum in ore ipsorum. Quorum? Quibus indignatio est sicut similitudo serpentis, et aspidis obturantis aures suas, ne audiat vocem incantantium, et medicamenti medicati a sapiente. Quid illis fecit Dominus? Contrivit dentes eorum in ore ipsorum. Factum est; hoc primo factum est, et modo fit. Sed sufficeret, fratres mei, ut diceretur, Deus contrivit dentes eorum. Quare, in ore ipsorum? Nolebant audire legem, nolebant audire praecepta veritatis a Christo Pharisaei, similes serpenti illi et aspidi. Praeteritis enim suis peccatis delectabantur, et praesentem vitam nolebant amittere, id est gaudia terrena pro gaudiis aeternis. Unam aurem claudebant ex delectatione praeteritorum, alteram ex delectatione praesentium [Mss., id est gaudia terrena. Ex gaudiis terrenis unam aurem claudebant, ex delectatione praeteritorum alteram: ideo, etc.]: ideo nolebant audire. Nam unde est illud: Si dimiserimus eum, venient Romani, et tollent nobis et locum et gentem [Ioan. XI, 48]? Utique nolebant perdere locum, ad terram colliserant aurem suam; et ideo noluerunt audire verba illa medicata a sapiente. Dictum est de illis et quod avari erant et amatores pecuniae: et omnis vita eorum, etiam praeterita, descripta est a Domino in Evangelio. Qui legit diligenter Evangelium, invenit unde illi ambas aures obturabant. Intendat Charitas Vestra: Dominus quid fecit? Contrivit dentes eorum in ore ipsorum. Quid est, in ore ipsorum? Ut ore suo contra se pronuntiarent: coegit illos ore suo in se sententiam dicere. Calumniari volebant ei propter tributum: non dixit ille, Licet reddere tributum, aut, non licet reddere. Et volebat dentes eorum, quibus inhiabant ut morderent, conterere; sed in ore ipsorum volebat. Si diceret, Solvatur Caesari tributum; calumniarentur illi quod maledixisset genti Iudaeorum, eam tributariam faciendo. Ex peccato enim tributum reddebant humiliati, sicut illis in Lege praedictum erat. Tenemus illum, aiunt, maledictorem gentis nostrae, si nos iusserit tributum persolvere: si autem dixerit, Nolite solvere, tenemus eum quod contradixerit nobis devotos esse Caesari. Talem bicipitem laqueum quasi capiendo Domino posuerunt. Sed ad quem venerant? Qui noverat conterere dentes eorum in ore ipsorum. Ostendite mihi nummum, inquit. Quid me tentatis, hypocritae? De tributo solvendo cogitatis? iustitiam facere [Sic Mss. At Edd., iustitiam facere non vultis.] vultis? consilium iustitiae quaeritis? Si vere iustitiam loquimini, recta iudicate, filii hominum. Nunc autem quia alia loquimini, alia iudicatis, hypocritae estis: quid me tentatis? Nunc conteram dentes vestros in ore vestro: ostendite mihi nummum. Et demonstraverunt ei. Et ille non dicit, Caesaris est; sed interrogat, Cuius est? ut eorum dentes in ore ipsorum conterantur. Quaerente quippe illo cuius haberet imaginem et inscriptionem, illi Caesaris dixerunt. Iam nunc Dominus conteret dentes eorum in ore ipsorum. Iam respondistis, iam contriti sunt dentes vestri in ore vestro. Reddite Caesari quae Caesaris sunt, et Deo quae Dei sunt [Matth. XXII, 17-21]. Quaerit Caesar imaginem suam; reddite: quaerit Deus imaginem suam; reddite. Non perdat ex vobis Caesar nummum suum: non perdat Deus in vobis nummum suum. Et illi non invenerunt quid responderent. Missi enim erant ut calumniarentur ei: et redierunt dicentes quod nemo possit ei respondere. Unde? Quia contriti erant dentes eorum in ore ipsorum.
12 Inde est et illud: In qua potestate ista facis? Et ego interrogabo vos unum sermonem; respondete mihi. Et interrogavit de Ioanne, unde esset baptismus Ioannis, de coelo, an ex hominibus; ut si quid responderent, contra illos esset. Noluerunt dicere, Ex hominibus, timentes homines ne lapidarentur ab eis, eo quod Ioannem prophetam haberent: dicere, De coelo plus formidabant, ne faterentur ipsum Christum, quia Ioannes praedicaverat Christum. Coarctati utrinque, ex hac parte et ex hac parte, qui parabant obiicere crimen responderunt ignorantiam; dixerunt: Nescimus [Marc. XI, 28-33]. Calumniam [Er. et Mss., calumniari.] enim praeparabant, quando dixerunt, In qua potestate ista facis? ut si diceret, Christus sum, quasi arrogantem, superbum, sacrilegum invaderent. Noluit dicere, Christus sum; sed quaesivit de Ioanne, qui dixerat quod ipse esset Christus. Illi non sunt ausi reprehendere Ioannem, timentes ne a populo occiderentur: non sunt ausi dicere, Verum dixit Ioannes, ne diceretur eis, Credite illi. Obmutuerunt, nescire se dixerunt: iam mordere non valebant. Unde non valebant? Iam occurrit vobis; contriti erant dentes eorum in ore ipsorum.
13 Pharisaeo displicuit Dominus illi qui ad prandium vocaverat, quod peccatrix mulier accesserit ei ad pedes; et murmuravit adversus eum dicens: Si esset hic propheta, sciret quae mulier illi accessit ad pedes. O tu non propheta, unde scis quod nescierit quae mulier illi accessit ad pedes? Quia non servabat videlicet munditiam Iudaeorum, quae a foris quasi custodiebatur in carne, et exsulabat [Sic Mss. At Edd., et non colebatur ex corde.] ex corde, hoc de Domino suspicatus est. Dominus autem qui peccata mulieris noverat, etiam cogitationes hospitis audiebat, et respondit quae nostis. Et ne diu hinc loquar, tamen in ore eius voluit conterere dentes eius Proposuit enim: Duo debitores erant cuidam feneratori: unus quingentos debebat denarios, alius quinquaginta. Non habebant ambo unde redderent; dimisit ambobus. Quis eum plus dilexit? Ad hoc interrogat ille, ut ille respondeat: ad hoc ille respondet, ut dentes eius in ore eius conterantur. Respondit confusus, exclusus est: admissa est illa ad percipiendam misericordiam, quae irruperat in habitaculum alienum, sed non accesserat ad Deum alienum [Luc. VII, 39-50]: Contrivit Dominus dentes eorum in ore ipsorum.
14 Molas leonum confregit Dominus. Non tantum aspidum. Quid de aspidibus? Aspides insidiosae volunt venena immittere, et spargere, et insibilare. Apertissime saevierunt gentes, et fremuerunt sicut leones. Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania [Psal. II, 1]? Quando insidiabantur Domino, Licet dare tributum Caesari, an non licet? aspides erant, serpentes erant: contriti sunt dentes eorum in ore ipsorum. Postea clamaverunt, Crucifige, crucifige [Matth. XXVII, 23, ] [et Ioan. XIX, 6]: iam non est lingua aspidis, sed fremitus leonis. Sed et molas leonum confregit Dominus. Forte hic non vacat quod non addidit, in ore eorum. Insidiantes enim captiosis interrogationibus, cogebantur responsione sua vinci: isti autem qui aperte saeviebant, numquid interrogationibus convincendi erant? Tamen et eorum molae contritae sunt: crucifixus resurrexit, ascendit in coelum, glorificatus est Christus, adoratur ab omnibus gentibus, adoratur ab omnibus regibus. Saeviant modo Iudaei, si possunt. Non saeviunt. Molas leonum confregit Dominus.
15 Habemus et in haereticis hoc documentum et experimentum, quia et ipsos invenimus esse serpentes indignatione obsurdatos, nolentes audire medicamentum medicatum a sapiente: et in ore ipsorum contrivit Dominus dentes eorum. Quomodo saeviebant in nos, reprehendendo quod quasi persecutores essemus, excludendo illos de basilicis? Modo illos interroga: Debent excludi haeretici de basilicis, an non debent? Respondeant modo. Dicant non debere: repetunt Maximianistae basilicas. Ne autem repetant Maximianistae basilicas, dicunt debere. Quid est ergo quod dicebatis adversum nos? An contriti sunt dentes vestri in ore vestro? Quid nobis et regibus, inquiunt? quid nobis et imperatoribus? Vos de imperatoribus praesumitis. Quaero et ego: Quid vobis ad proconsules, quos miserunt imperatores? quid vobis ad leges, quas contra vos dederunt imperatores? Imperatores communionis nostrae leges adversus omnes haereticos dederunt: eos utique appellant haereticos, qui non sunt communionis eorum, inter quos utique et vos estis. Si verae sunt leges, valeant et in vos haereticos; si falsae sunt leges, quare valent contra vestros haereticos? Fratres, paululum advertite, et intelligite quod diximus: quando egerunt causas suas adversus Maximianistas, ut eos a se damnatos et schismaticos suis eiicerent de locis, quae illi loca tenebant antiquitus, et successerant episcopis decessoribus suis; volentes illos inde excludere, egerunt legibus publicis, ad iudices venerunt, dixerunt se catholicos, ut possent excludere haereticos. Quare te dicis catholicum, ut excludatur haereticus, et non potius es catholicus, ne sis exclusus haereticus? Modo catholicus es, ut valeas ad excludendum haereticum. Iudex enim non posset nisi legibus suis iudicare. Dixerunt se catholicos; admissi sunt agere: dixerunt illos haereticos; quaesivit unde probaretur: lectum est concilium Bagaitanum, ubi damnati sunt Maximianistae; insertum est Actis proconsularibus, probatum est quod illi damnati non deberent tenere basilicas, et pronuntiavit proconsul ex lege. Ex qua lege? Quae lata est contra haereticos. Si contra haereticos, et contra te. Quare, inquit, contra me? non enim ego haereticus sum. Si tu haereticus non es, falsae sunt illae leges: ab his enim imperatoribus latae sunt, qui non sunt communionis tuae; omnes qui non sunt communionis eorum, legibus suis haereticos vocant. Non quaero ultrum verae an falsae; sequestrata illa sit quaestio, si adhuc quaestio est: interim secundum te modo interrogo, Verae leges sunt, an falsae leges sunt? Si verae sunt, credatur eis: si falsae sunt, quare uteris eis? Dixisti proconsuli: Catholicus sum, exclude haereticum. Quaesivit ille unde probaretur haereticus: protulisti concilium tuum, ostendisti quod eum damnaveris. Ille vel connivens [In multis Mss., conhibens. In aliis et apud Er., cohibens.], vel non intelligens, usus tamen est lege sicut iudex: et fecisti de iudice quod de te non vis facere. Si enim iudex usus est lege imperatoris ad tuam suggestionem, cur ea tu non uteris ad tuam correctionem? Ecce eiecit haereticum tuum ex lege imperatoris sui: quare te ex eadem lege non vis ut eiiciat? Replicamus quod fecistis: ecce basilicae tenebantur a Maximianistis, modo a vobis tenentur; exclusi sunt ex eis Maximianistae: exstant iussiones proconsulum, exstant memoriae Gestorum; apparitores accipiuntur, civitates excitantur, pelluntur homines de locis suis. Quare? Quia haeretici sunt. Qua lege pelluntur? Responde: videamus si nondum contriti sunt dentes vestri in ore vestro. Falsa lex est? Non valeat in haereticum tuum. Vera lex est? Valeat et in te. Non est quod respondeant; Deus contrivit dentes eorum in ore ipsorum. Ideoque ubi non possunt lubrica fallacia serpere ut aspides, aperta violentia fremunt ut leones. Prosiliunt et saeviunt armatae turbae Circumcellionum; dant stragem quantam possunt, quantamcumque possunt. Sed et molas leonum confregit Dominus.
16 (vers. 8.) Spernentur tanquam aqua decurrens. Non vos terreant, fratres, quidam fluvii qui dicuntur torrentes; hiemalibus aquis implentur: nolite timere; post paululum transit, decurrit aqua, ad tempus perstrepit, mox cessabit; diu stare non possunt. Multae haereses iam emortuae sunt: cucurrerunt in rivis suis quantum potuerunt, decurrerunt, siccati sunt rivi, vix eorum memoria reperitur, vel quia fuerint. Spernentur tanquam aqua decurrens. Sed non solum ipsi: totum hoc saeculum ad tempus perstrepit, et quaerit quem trahat. Omnes impii, omnes superbi, sonantes ad saxa superbiae suae quasi aquis irruentibus et confluentibus, non vos terreant; hiemales aquae sunt, semper manare non possunt: necesse est decurrant in locum suum, in finem suum. Et tamen de isto torrente saeculi bibit Dominus. Passus est enim hic, ipsum torrentem bibit; sed in via bibit, sed in transcursu, quia in via peccatorum non stetit [Psal. I, 1]. Sed quid ait de illo Scriptura? De torrente in via bibet, propterea exaltabit caput [Psal. CIX, 7]: id est, propterea glorificatus est, quia mortuus est; propterea resurrexit, quia passus est. Si nollet bibere in via de torrente, non moreretur; si non moreretur, non resurgeret; si non resurgeret, non glorificaretur. Ergo, de torrente in via bibet, propterea exaltabit caput. Exaltatum est iam caput nostrum: sequantur eum membra sua. Spernentur tanquam aqua decurrens. Intendit arcum suum, donec infirmentur. Minae Dei non cessant: arcus Dei, minae Dei. Intenditur arcus, nondum ferit. Intendit arcum suum, donec infirmentur. Et multi infirmati sunt [In aliquot Mss. additur, et conversi sunt.] ipsius intentione arcus territi. Nam hinc infirmatus est ille qui dixit: Quid me iubes facere? Ego sum, inquit, Iesus Nazarenus, quem tu persequeris [Act. IX, 6, 5]. Qui clamabat de coelo, arcum tendebat. Multi ergo qui fuerunt inimici, infirmati sunt, et conversi noluerunt erigere diu cervices suas adversus perseverantiam extenti arcus. Nam sic infirmatus est et ille qui ait, ne timeamus infirmari: Quando infirmor, tunc potens sum. Et cum oraret a se tolli stimulum carnis, quid ei responsum est? Virtus in infirmitate perficitur [II Cor. XII, 10, 9]. Intendit arcum suum, donec infirmentur.
17 (vers 9.) Sicut cera liquefacta auferentur. Dicturus enim eras: Non omnes sic infirmantur, quomodo ego, ut credant; perseverant multi in malo suo et in malitia sua. Et de ipsis nihil timeas: Sicut cera liquefacta auferentur. Non contra te stabunt, non perdurabunt: igne quodam concupiscentiarum suarum peribunt. Est enim hic quaedam poena occulta: de illa dicturus est modo Psalmus usque in finem. Pauci sunt versus: intenti estote. Est quaedam poena futura, gehennae ignis, ignis aeternus. Futura enim poena duas species habet. Aut inferorum est, ubi ardebat dives ille, qui volebat sibi stillam aquae stillari in linguam de digito pauperis, quem ante ianuam suam contempserat, quando ait: Quoniam crucior in hac flamma [Luc. XVI, 24]. Et altera est illa in fine, de qua audituri sunt: qui ad sinistram ponendi sunt: Ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis eius [Matth. XXV, 41]. Illae poenae manifestae erunt eo tempore, quando exitum fuerit ex hac vita, aut finito saeculo perventum ad resurrectionem mortuorum. Modo ergo nulla poena est, et prorsus impunita sinit Deus peccata usque ad illum diem? Est et hic quaedam poena occulta; de ipsa modo tractatur. Hanc vult commendare Spiritus Dei: hanc intelligamus, hanc caveamus, hanc evitemus, et in illas multum terribiles non incidemus. Forte dicturus est mihi aliquis: Sunt et hic poenae, carceres, exsilia, tormenta, mortes, diversa genera dolorum et tribulationum. Sunt quidem et ista, et Dei iudicio dispensantur; sed multis ad probationem, multis ad damnationem. Videmus tamen aliquando in his poenis iustos affligi, et ab his poenis iniustos esse alienos: unde nutaverunt pedes illi, qui postea gratulatus ait, Quam bonus Israel Deus rectis corde! Mei autem pene commoti sunt pedes, quia zelavi in peccatoribus, pacem peccatorum intuens. Viderat enim felicitatem malorum, et delectatus erat esse malus, videns regnare malos, bene illis esse, abundare eos in omni copia rerum temporalium, qualia adhuc ipse parvulus desiderabat a Domino: et nutaverunt illi pedes, usquequo videret quid in finem vel sperandum vel timendum sit. Ait enim in eodem psalmo: Hoc labor est ante me, donec introeam in sanctuarium Dei, et intelligam in novissima [Psal. LXXII, 1, 2, 3, 16, 17]. Non ergo poenas inferorum, non poenas illius post resurrectionem ignis aeterni, non poenas istas quae adhuc in hoc saeculo promiscuae sunt iustis et iniustis, et plerumque graviores iustorum quam iniustorum: sed nescio quam poenam praesentis vitae vult commendare Spiritus Dei. Advertite, audite hoc me dicturum quod noveratis: sed dulcius est cum in Psalmo ostenditur, qui obscurus antequam ostenderetur, putabatur. Ecce enim profero quae iam noveratis: sed quia inde proferuntur, ubi nondum ea videbatis, fit ut etiam nota tanquam nova delectent. Audite poenam impiorum: Sicut cera, inquit, liquefacta auferentur. Dixi per concupiscentias suas hoc eis fieri. Concupiscentia mala, quasi ardor est et [Sic Mss. At ab Edd. abest particula, et.] ignis. Ignis consumit vestem, libido adulterii non consumit animam? De cogitato adulterio cum loqueretur Scriptura ait: Alligabit quis ignem in sinu suo, et vestimenta sua non comburet? Gestas in sinu prunas, perforatur tunica: gestas in cogitatione [Sic omnes Mss. At Edd., in corde.] adulterium, et integra est anima [Prov. VI, 27-29]?
18 Sed istas poenas pauci vident: propterea eas maxime commendat Spiritus Dei. Audi Apostolum dicentem: Tradidit illos Deus in concupiscentias cordis eorum. Ecce ignis, a cuius facie tanquam cera liquescunt: solvuntur enim a quadam constantia castitatis; propterea et ipsi euntes in libidines suas, soluti et fluxi dicuntur. Unde fluxi? unde soluti? Ab igne concupiscentiarum. Tradidit illos Deus in concupiscentias cordis eorum, ut faciant quae non conveniunt, repletos omni iniquitate. Et enumerat multa quae peccata sunt, et poenas dicit esse peccatorum. Nam dicit primam poenam superbiam: imo non poenam, sed primum peccatum superbiam. Primum peccatum superbia est: ultima poena est ignis aeternus, aut ignis infernus; iam enim damnatorum. Inter illud primum peccatum et hanc ultimam poenam, media quae sunt, et peccata sunt et poenae. Tam multa enim dicit Apostolus fieri ab eis, quae peccata sunt detestabilia; et tamen poenas eas dicit. Propter hoc, inquit, Deus tradidit eos in concupiscentias cordis eorum, in immunditiam, ut faciant quae non conveniunt. Et ne putaret quisquam ipsis poenis tantum se affligi quibus modo delectatur, et non timeret quod venturum est in fine, commemoravit ultimam poenam: Qui cum iustitiam Dei cognovissent, non intellexerunt, inquit, quoniam qui ea agunt, digni sunt morte; non solum qui faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus. Qui ea agunt digni sunt morte: quae? Quae superius enumeravit in poenis esse: nam tradidit illos Deus, dixit, in concupiscentias cordis eorum, ut faciant quae non conveniunt. Ut adulter sit, iam poena est; ut mendax, ut avarus, ut fraudulentus, ut homicida, iam poenae sunt. Cuius peccati poenae? Prioris apostasiae, illius superbiae: Initium peccati hominis apostatare a Deo; et initium omnis peccati superbia [Eccli. X, 14, 15]. Propterea ipsum peccatum prius dixit: Qui cum cognovissent Deum, non ut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt; sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum. Iam ista poena est obscuratio cordis. Sed unde contigit? Dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt [Rom. I, 21-29]. Quia a se habere dicebant quod a Deo acceperant; aut si cognoverunt a quo acceperunt, non eum glorificaverunt a quo se accepisse cognoverunt; hoc est, Dicentes se esse sapientes. Et ibi statim poena secuta est: Stulti facti sunt, et obscuratum est insipiens cor eorum. Dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt. Parva ista poena est? Ut de ista sola loquamur, obscuratio cordis, excaecatio mentis parva est poena? Si quis furtum faciens, statim oculum perdidisset, omnes dicerent Deum praesentem vindicasse. Oculum cordis amisit, et ei pepercisse putatur Deus! Sicut cera liquefacta auferentur.
19 Supercecidit ignis, et non viderunt solem. Videtis quomodo dicit quamdam poenam obscurationis. Ignis supercecidit: ignis superbiae, ignis fumosus, ignis concupiscentiae, ignis iracundiae. Quantus ignis est? Super quem ceciderit, non videbit solem. Ideo dictum est: Non occidat sol super iracundiam vestram [Ephes. IV, 26]. Ergo, fratres, ignem malae concupiscentiae timete, si non vultis liquefieri sicut cera, et perire a facie Dei. Supercadit enim ignis iste, et solem non videbitis. Quem solem? Non istum quem tecum vident et pecora, et muscae, et boni et mali; quia facit solem suum oriri super bonos et malos [Matth. V, 45]. Sed est alius sol, de quo dicturi sunt illi, Et sol non ortus est nobis; transierunt omnia illa tanquam umbra. Ergo erravimus a via veritatis, et iustitiae lumen non luxit nobis, et sol non ortus est nobis [Sap. V, 6, 9]. Quare, nisi quia supercecidit ignis, et non viderunt solem? Vicit illos concupiscentia carnis. Et ista concupiscentia unde venit? Attendite. De traduce natus es cum eo quod vincas: noli tibi hostes addere, vince cum quo natus es. Ad stadium vitae huius cum illo venisti, congredere cum eo qui tecum processit. Ipso non victo, quare provocas catervas concupiscentiarum? Delectatio enim carnalis, fratres, cum homine nascitur. Sed qui bene eruditur, cito videt hostem suum, et aggreditur et luctatur, et cito vincit: idoneus est enim nondum crescentibus hostibus. Qui autem illam concupiscentiam, cum qua de peccati propagine natus est, contemnit vincere, et multas adhuc excitat exseritque libidines, difficulter eas superat, et adversus se ipse divisus, igne proprio concrematur. Ne itaque speres quasi illas solas poenas futuras; praesentes vide. Supercecidit ignis, et non viderunt solem.
20 (vers. 10) Priusquam producat spinas vestras rhamnus, tanquam viventes tanquam in ira combibet eos. Quid est rhamnus? Spinarum genus est, densissimae quaedam spinae esse dicuntur. Primo herba est; et cum herba est, mollis et pulchra est: ibi sunt tamen spinae postea processurae. Modo ergo delectant peccata, et quasi non compungunt. Herba est rhamnus, et modo tamen est spina. Priusquam producat spinas rhamnus: priusquam miserarum delectationum et voluptatum manifesta tormenta procedant. Interrogent se qui aliquid amant, et ad id pervenire non possunt; videant si non cruciantur desiderio: et cum pervenerint ad id quod illicite desiderant, attendant si non cruciantur timore. Videant ergo hic poenas suas, antequam veniat illa resurrectio, cum in carne resurgentes non immutabuntur. Omnes enim resurgemus, sed non omnes immutabimur [I Cor. XV, 51]. Habebunt quippe corruptionem carnis in qua doleant, non in qua moriantur; alioqui et illi dolores finirentur. Tunc spinae illius rhamni, id est, dolores omnes et compunctiones tormentorum producentur. Quales spinas patientur illi qui dicturi sunt: Hi sunt quos aliquando habuimus in risum [Sap. V, 3]? Spinas compunctionis poenitentiae, sed serae et infructuosae, sicut spinarum sterilitas. Poenitentia huius temporis, dolor medicinalis est: poenitentia illius temporis, dolor poenalis est. Non vis illas pati spinas? Hic compungere spinis poenitentiae, ut facias quod dictum est: Conversus sum in aerumna, cum configeretur spina. Peccatum meum cognovi, et iniquitatem meam non operui. Dixi: Pronuntiabo adversus me delictum meum Domino; et tu remisisti impietatem cordis mei [Psal. XXXI, 4-6]. Modo fac, modo compungere; non in te fiat quod dictum est de quibusdam detestabilibus, Discissi sunt, nec compuncti sunt [Psal. XXXIV, 16]. Attendite qui discissi sunt, nec compuncti sunt. Videtis discissos, et non videtis compunctos. Ecce praeter Ecclesiam sunt, et non eos poenitet, ut rideant unde discissi sunt. Producet postea spinas eorum rhamnus. Nolunt modo habere compunctionem medicinalem; habebunt postea poenalem. Sed etiam modo, priusquam producat spinas rhamnus, supercecidit ignis qui eos non permittit videre solem, qui eos adhuc viventes in ira Dei combibit: ignis concupiscentiarum malarum, honorum vanorum, superbiae, avaritiae suae; et quidquid eos [Am. et probae notae Mss., in quid eos premit.] premit ne cognoscant veritatem, ne victi videantur, ne subiiciat illos vel ipsa veritas. Quid enim gloriosius, fratres quam subiici et vinci a veritate? Superet te veritas volentem; nam et invitum ipsa superabit. Ergo ille ignis concupiscentiarum malarum, qui supercecidit ut non videant solem, combibit rhamnum, priusquam producat spinas eorum: id est, occultat eorum malam vitam, priusquam pariat eadem vita manifestos in fine cruciatus; sed in ira Dei occultat rhamnum ignis iste. Non enim parva poena est quod modo non vident solem, nec spinas poenarum credunt ex hac vita mala sibi postea processuras. Vos enim, inquit, rhamnus estis; quem rhamnum, id est vos ipsos, viventes, id est adhuc in hac vita constitutos, priusquam in futuro iudicio spinas poenarum vestrarum manifestas producat, nunc in ira combibit, id est, quasi absorbendo apparere non sinit. Hic itaque ordo verborum, quantum puto, planius ita contexitur: Supercecidit ignis, et non viderunt solem: qui ignis tanquam in ira, tanquam viventes vos rhamnum combibit, priusquam producat spinas vestras: id est, vos ipsos quos rhamnum invenit, combibit ante mortem, priusquam idem rhamnus spinas vestras post mortem in illa poenali resurrectione producat. Quare autem non dixit, viventes, sed, tanquam viventes, nisi quia falsa est haec vita impiorum? Neque enim vivunt, sed vivere sibi videntur. Et quare non, in ira, sed, tanquam in ira, nisi quia tranquillus hoc facit Deus? Nam et hoc scriptum est: Tu autem Domine virtutum cum tranquillitate iudicas [Sap. XII, 18]. Ille ergo et cum minatur, non irascitur. Neque enim perturbatur, sed tanquam irascitur, quia punit et vindicat. Et qui corrigi nolunt, tanquam vivunt, sed non vivunt. Vindicta enim primi peccati, et eorum quae addiderunt, manet super eos: et ipsa vocatur ira Dei, quia de iudicio Dei venit. Unde Dominus de non credente ait: Sed ira Dei manet super eum [Ioan. III, 36]. Cum ira enim Dei mortales nascimur. Unde dicit Apostolus: Fuimus et nos aliquando natura filii irae, sicut et caeteri [Ephes. II, 3]. Quid est, natura filii irae, nisi quia portamus nobiscum poenam primi peccati? Sed si convertamus nos, aufertur ira, praebetur gratia. Non vis converti, addis etiam super id quod natus es: tanquam in ira combiberis in praesenti tempore.
21 (vers. 11.) Agnoscite ergo istam poenam, et gaudete vos non esse in hac poena omnes qui proficitis, omnes qui intelligitis et amatis veritatem, omnes qui plus in vobis vultis victoriam veritatis quam vestram, qui non clauditis adversus veritatem aures vestras, de praesentium delectatione et de praeteritorum recordatione, ne sitis canis reversus ad suum vomitum [II Petr. II, 22]. Omnes tales qui estis, videte poenas eorum qui tales non sunt, et gaudete. Adhuc inferorum poenae non venerunt, adhuc ignis aeternus non venit: comparet qui proficit in Deo se modo cum impio, caecum cor cum illuminato corde; comparate duos, videntem et non videntem in carne. Et quid magnum est visio carnis? Numquid Tobias habebat carneos oculos? Filius ipsius habebat, et ilie non habebat; et viam vitae caecus videnti ostendebat [Tob. IV, 1]. Ergo istam poenam quando videtis, gaudete quia in illa non estis. Propterea dicit Scriptura: Laetabitur iustus, cum viderit vindictam. Non illam futuram; nam vide quid sequitur: Manus suas lavabit in sanguine peccatoris. Quid est hoc? Intendat Charitas Vestra. Numquid quando feriuntur homicidae, debent illuc innocentes ire, et lavare manus suas? Sed quid est, in sanguine peccatoris lavabit manus suas? Iustus quando videt poenam peccatoris, proficit ipse: et mors alterius valet ad vitam alterius. Si enim spiritualiter sanguis currit de his qui intrinsecus moriuntur, tu videns talem vindictam, lava illic manus tuas; de caetero mundius vive. Et quomodo lavabit manus suas, si iustus est? Quid enim habet in manibus quod lavetur, si iustus est? Sed iustus ex fide vivit [Rom. I, 17]. Iustos ergo dixit fideles: et ex quo iam credidisti, iam incipis vocari iustus. Facta est enim dimissio peccatorum. Etsi de ista residua vita quaedam peccata tua sunt, quae non possunt nisi tanquam aqua de mari in sentinam influere: tamen quia credidisti; cum videris eum qui omnino aversus est a Deo occidi in illa caecitate, supercadente illo igne non videre solem, tu qui iam per fidem vides Christum, ut videas per speciem, quia iustus ex fide vivit, attende impium morientem, et purga te a peccatis. Ita lavabis quodammodo manus tuas in sanguine peccatoris. Manus ergo suas lavabit in sanguine peccatoris.
22 (vers. 12.) Et dicet homo: Si ergo fructus iusto. Ecce antequam veniat quod promittitur, antequam detur vita aeterna, antequam impii proiiciantur in ignem aeternum, hic in hac vita est fructus iusto. Qui fructus? Spe gaudentes, in tribulatione patientes [Id. XII, 12]. Qui fructus iusto? Gloriamur in tribulationibus: scientes quia tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio vero spem, spes autem non confundit; quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis [Id. V, 3-5]. Gaudet ebriosus, et non gaudet iustus? In charitate est fructus iusto. Miser ille, etiam cum se inebriat: beatus iste, etiam cum esurit et sitit. Illum ingurgitat vinolentia; istum spes pascit. Videat ergo illius poenam, suum gaudium, et cogitet Deum. Qui tale gaudium modo dedit de fide, de spe, de charitate, de veritate Scripturarum suarum, quale praeparat in finem! In via sic pascit, in patria quomodo saginabit! Et dicet homo: Si ergo est fructus iusto. Credant qui vident, et videant et intelligant. Laetabitur iustus, cum viderit vindictam. Si autem non habet oculos unde videat vindictam, contristabitur, nec corrigetur ex illa. Si autem videt illam, videt quid intersit inter contenebratum oculum cordis [Sic Mss. At Edd. hoc loco, corporis.], et oculum illuminatum cordis; inter refrigerium castitatis, et flammam libidinis; inter securitatem spei, et oculum illuminatum cordis; inter refrigerium castitatis, et flammam libidinis; inter securitatem spei, et timorem facinoris. Cum viderit hoc, discernat se, et lavet manus suas in sanguine ipsius. Proficiat ex comparatione, et dicat, Ergo est fructus iusto: ergo est Deus iudicans eos in terra: nondum in illa vita, nondum in igne aeterno, nondum apud inferos, sed hic in terra. Ecce dives ille adhuc induitur purpura et bysso, et adhuc epulatur quotidie splendide. Nondum produxit spinas rhamnus; nondum dicit, Crucior in hac flamma [Luc. XVI, 19, 24]: sed iam est mentis caecitas, iam oculus mentis exstinctus est. Si caecus oculis carnis ad mensam suam quamlibet opimam discumberet, miserum eum diceres: caecus interius, panem Christum non videt, et beatus est? Hoc non dicit nisi pariter caecus. Ergo est fructus iusto: ergo est Deus iudicans eos in terra.
23 Si aliquanto prolixiores fuimus, date veniam. Exhortamur vos in nomine Christi, ut haec quae audistis, ad fructum cogitetis. Quia et praedicare veritatem nihil est, si cor a lingua dissentiat; et audire veritatem, nihil prodest, si homo non super petram aedificet. Qui aedificat super petram, ipse est qui audit et facit: qui autem audit et non facit, aedificat super arenam [Matth. VII, 24, 26]: qui nec audit nec facit, nihil aedificat. Sed quomodo qui aedificat super arenam, ruinam sibi aedificat; sic ille qui non aedificat super petram, veniente fluvio, sine domo rapitur. Non est quod facere, nisi et aedificare et super petram aedificare; id est, et audire et facere. Nec alius dicat: Utquid procedo ad ecclesiam? ecce qui quotidie ad ecclesiam procedunt, non faciunt quod audiunt. Faciunt tamen ut audiant; sic possunt facere ut audiant et faciant: tu autem quantum longe es a faciendo, qui tantum fugis ab audiendo? Sed ego, inquit, non aedifico super arenam. Nudum te inventurus est fluvius: numquid ideo te non ablaturus est? numquid ideo pluvia non necabit? numquid venti propterea non abripient! Ergo veniam et audiam. Sed cum audieris, fac. Nam si audieris, et non feceris, aedificasti quidem, sed super arenam. Quia ergo sine aedificio constituti, nudi sumus, in aedificio autem super arenam posito sub ruina sumus; restat ut super petram aedificemus, et quod audivimus faciamus.
Augustinus HOME

bke12.16r bnf9533.466

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM LVI. SERMO AD PLEBEM. <<<    
monumenta.ch > Augustinus > 57

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik