monumenta.ch > Augustinus > 54
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM LIII. SERMO AD POPULUM. <<<     >>> IN PSALMUM LV. SERMO

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM LIV. SERMO AD PLEBEM.

1 (vers. 1.) Psalmi huius titulus est: In finem, in hymnis, intellectus ipsi David. Quis sit finis commemoramus breviter, quia nostis. Finis enim Legis Christus est, ad iustitiam omni credenti [Rom. X, 4]. Intentio ergo dirigatur in finem, dirigatur in Christum. Quare finis dicitur? Quoniam quidquid agimus, ad illum referimus; et cum ad eum pervenerimus, ultra quod quaeramus non habebimus. Dicitur enim finis qui consumit, dicitur finis qui perficit. Aliter quippe intelligimus cum audimus, Finitus est cibus qui manducabatur; et aliter intelligimus cum audimus, Finita est vestis quae texebatur: in utroque audimus, Finitum est; sed cibus ut iam non esset, vestis ut perfecta esset. Finis ergo noster perfectio nostra esse debet; perfectio nostra Christus. In illo enim perficimur, quia ipsius capitis membra sumus. Et dictus est finis Legis, quia sine illo nemo perficit Legem. Cum ergo auditis in Psalmis, In finem, multi enim psalmi ita superscripti sunt, non sit vestra cogitatio in consumptionem, sed in consummationem.
2 In hymnis: in laudibus. Sive enim tribulemur et angustemur, sive laetemur et exsultemus, ille laudandus est, qui et in tribulationibus erudit, et in laetitia consolatur. Laus enim Dei a corde et ore christiani recedere non debet: non ut laudet in prosperis, et maledicat in adversis; sed quemadmodum psalmus ille praescribit, Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus eius in ore meo [Psal. XXXIII, 1]. Gaudes, agnosce patrem blandientem; tribularis, agnosce patrem emendantem. Sive blandiatur, sive emendet, eum erudit cui parat haereditatem.
3 Quid est ergo, Intellectus ipsi David? Erat quidem David, ut novimus, propheta sanctus, rex Israel, filius Iesse [I Reg. XVI, 18]: sed quia ex eius semine venit ad salutem nostram secundum carnem Dominus Iesus Christus [Rom. I, 3], saepe isto nomine ille figuratur, et David pro Christo in figura ponitur, propter originem carnis ipsius. Nam secundum aliquid filius est David, secundum aliquid Dominus est David: filius David secundum carnem, Dominus David secundum divinitatem. Si enim per ipsum facta sunt omnia [Ioan. I, 3], per ipsum et ipse David factus est, ex cuius semine venit ad homines. Proinde cum interrogasset Dominus Iudaeos, cuius filium Christum esse dicerent; responderunt: David. Vidit eos remansisse in carne, et amisisse divinitatem; et corrigit eos quaestione proposita: Quomodo ergo ipse David in spiritu dicit eum Dominum, Dixit Dominus Domino meo, Sede ad dexteram meam, quoadusque ponam inimicos tuos sub pedibus tuis? Si ergo ille in spiritu Dominum eum dicit, quomodo filius eius est [Matth. XXII, 42-45] Quaestionem proposuit, non filium negavit. Audistis Dominum; dicite quomodo filius sit: audistis filium; dicite quomodo Dominus sit. Hanc quaestionem solvit fides catholica. Quomodo Dominus? Quia in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Quomodo filius? Quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis [Ioan. I, 1, 14]. Quia ergo David in figura Christus est, Christus autem, ut saepe commemoravimus Charitatem Vestram, et caput et corpus est: nec nos a Christo alienos dicere debemus, cuius membra sumus, nec nos quasi alterum computare; quia erunt duo in carne una. Sacramentum hoc magnum est, ait Apostolus, ego autem dico in Christo et in Ecclesia [Ephes. V, 31, 32]. Quia ergo totus Christus caput et corpus est; cum audimus, Intellectus ipsi David, intelligamus et nos in David. Intelligant membra Christi, et in membris suis intelligat Christus, et membra Christi intelligant in Christo: quia caput et membra unus Christus. Caput in coelo erat, et dicebat, Quid me persequeris [Act. IX, 4] Nos cum illo in coelo per spem, ipse nobiscum in terra per charitatem. Ergo, intellectus ipsi David. Admoneamur cum audimus, et intelligat Ecclesia: pertinet enim ad nos magna cura intelligendi in quo malo nunc sumus, et de quo malo ut liberemur optamus, reminiscentes orationis dominicae, ubi in fine dicimus, Libera nos a malo [Matth. VI, 13]. Inter multas ergo tribulationes huius saeculi, plangit aliquid psalmus iste de intellectu. Ille cum isto non plorat, qui non habet intellectum. Porro autem, charissimi, meminisse debemus ad imaginem Dei nos esse factos, nec alibi quam in ipso intellectu. Nam in multis rebus a bestiis superamur [Sic Mss. At Edd., a bestiis non separamur]: ubi autem homo ad imaginem Dei factum se novit, ibi aliquid in se agnoscit amplius esse quam datum est pecoribus. Consideratis vero omnibus rebus quas habet homo, invenit se eo proprie discretum a pecore, quod ipse habeat intellectum. Unde quosdam contemnentes in se quod proprium et praecipuum a Conditore acceperunt, increpat ipse Conditor dicens: Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus [Psal. XXXI, 9]. Et alio loco dicit: Homo in honore positus. In quo honore, nisi quia factus ad imaginem Dei? Ergo, in honore positus non intellexit, ait, comparatus est iumentis insensatis, et similis factus est illis [Psal. XLVIII, 21]. Agnoscamus ergo honorem nostrum, et intelligamus. Si intelligimus, videmus non esse istam regionem gaudendi, sed gemendi; non iam exsultandi, sed adhuc plangendi. Sed etsi exsultatio quaedam habitat in cordibus nostris, nondum est in re, sed in spe. Ex promisso laetamur, quia scimus non nos fallere promittentem. Verum quod attinet ad praesens tempus, in quo malo, in quibus angustiis simus audite; et si viam istam tenetis, quod auditis in vobis agnoscite. Quisquis enim nondum tenet iter pietatis, miratur quia talia gemunt membra David: non enim videt in se ista. Quamdiu et in se ista non videt nondum est ibi: non sentit quod corpus sentit; quia praeter corpus est: incorporetur, et sentiet. Dicat ergo et audiamus, audiamus et dicamus:
4 (vers. 2-5.) Exaudi, Deus, deprecationem meam, et ne despexeris precem meam: intende mihi, et exaudi me. Satagentis, solliciti, in tribulatione positi, verba sunt ista. Orat multa patiens, de malo liberari desiderans: superest ut audiamus in quo malo sit; et cum dicere coeperit, agnoscamus ibi nos esse, ut communicata tribulatione, coniungamus orationem. Contristatus sum in exercitatione mea, et conturbatus sum. Ubi contristatus? ubi conturbatus? In exercitatione mea, inquit. Homines malos quos patitur commemoraturus est [Sic Er. et praestantiores Mss. At Lov., commemoratus est.], eamdemque passionem malorum hominum exercitationem suam dixit. Ne putetis gratis esse malos in hoc mundo, et nihil boni de illis agere Deum. Omnis malus aut ideo vivit ut corrigatur, aut ideo vivit ut per illum bonus exerceatur. Utinam ergo qui nos modo exercent, convertantur, et nobiscum exerceantur: tamen quamdiu ita sunt ut exerceant, non eos oderimus; quia in eo quod malus est quis eorum, utrum usque in finem perseveraturus sit, ignoramus; et plerumque cum tibi videris odisse inimicum, fratrem odisti, et nescis. Diabolus et angeli eius in Scripturis sanctis manifestati sunt nobis, quod ad ignem aeternum sint destinati. Ipsorum tantum desperanda est correctio: contra quos habemus occultam luctam, ad quam luctam nos armat Apostolus, dicens: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, id est adversus homines quos videtis; sed adversus principes et potestates et rectores mundi, tenebrarum harum [Ephes. VI, 12]. Ne forte cum dixisset, mundi, intelligeres daemones esse rectores coeli et terrae; mundi dixit, tenebrarum harum; mundi dixit, amatorum mundi; mundi dixit, impiorum et iniquorum; mundi dixit, de quo dicit Evangelium: Et mundus eum non cognovit [Ioan. I, 10]. Si enim mundus non cognovit lucem, quia lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt, et ipsae tenebrae quae non comprehenderunt lucem praesentem, mundi nomine appellantur; harum tenebrarum sunt illi rectores. De ipsis ergo rectoribus habemus determinatam Scripturarum sententiam, quod omnino inde reditus alicuius eorum sperandus non est. At vero de ipsis tenebris quarum illi rectores sunt, non sumus certi ne forte qui erant tenebrae, fiant lux. Fidelibus quippe iam factis dicit Apostolus, Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino [Ephes. V, 8]: tenebrae in vobis, lux in Domino. Ergo, fratres, omnes mali, cum mali sunt, exercent bonos. Ecce enim breviter audite, et intelligite. Si bonus es, inimicum non habebis nisi malum. Porro tibi ea regula bonitatis praefixa est, ut imiteris bonitatem Patris tui, qui facit solem suum oriri super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos [Matth. V, 45]. Neque enim tu habes inimicum, et Deus non habet. Tu quidem eum habes inimicum qui tecum creatus est; ille vero cum quem creavit. Inimicos ergo Dei malos et iniquos saepe in Scripturis legimus: et parcit eis ille qui non habet quod illi imputet inimicus, cui omnis inimicus ingratus est; ab illo enim habet quidquid boni habet. Ab ipso enim habet misericordiam, quidquid est etiam unde tribulatur. Ad hoc enim tribulatur, ne superbiat; ad hoc tribulatur, ut humilis agnoscat excelsum. Tu ergo inimico tuo, quem intolerabiliter pateris, quid praestitisti? Si ille eum habet inimicum qui ei tanta praestitit, et facit solem suum oriri super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos; tu qui nec solem potes oriri facere, nec super terras pluere, aliquid unum servare inimico non potes, ut sit tibi pax in terra homini bonae voluntatis [Luc. II, 14] Ergo quoniam haec tibi dilectionis regula figitur, ut imitans Patrem diligas inimicum: Diligite enim, inquit, inimicos vestros [Id. VI, 27, 35]: in hoc praecepto quomodo exercereris, si nullum inimicum patereris? Vides ergo prodesse tibi aliquid: et quod Deus parcit malis, prosit tibi ad habendam misericordiam; quia et tu forte si bonus es, ex malo factus es bonus; et si Deus non parceret malis, nec tu qui gratias ageres, appareres. Parcat ergo aliis qui pepercit et tibi. Non enim cum transieris, intercludenda est via pietatis.
5 Unde ergo iste orat positus inter malos, quorum inimicitiis exercebatur? quid ait? Contristatus sum in exercitatione mea, et conturbatus sum. Cum extendit dilectionem ut diligat inimicos, affectus est taedio, multorum inimicitiis, multorum rabie circumlatratus, et quadam humana infirmitate succubuit. Vidit se iam incipere penetrari mala persuasione diabolica, ut odium inducat [Aliquot Mss., induat.] adversum inimicos: reluctans odio ut perficeret ipsam dilectionem, in ipsa pugna et lucta turbatus est. Eius enim vox est et in alio psalmo: Turbatus est prae ira oculus meus. Et quid ibi sequitur? Inveteravi in omnibus inimicis meis [Psal. VI, 8]. Veluti in tempestate et fluctibus mergi coeperat, sicut Petrus [Matth. XIV, 30]. Ille enim calcat fluctus huius saeculi, qui diligit inimicos. Christus in mari ambulabat intrepidus, cuius omnino de corde auferri non poterat inimici dilectio: qui pendens in cruce dicebat, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt [Luc. XXIII, 34]. Et Petrus voluit ambulare. Ille tanquam caput, Petrus tanquam corpus: quia super hanc petram, inquit, aedificabo Ecclesiam meam. Iussus est ambulare, et ambulabat gratia iubentis, non viribus suis. Sed cum videret ventum validum, timuit; et mergi iam coeperat, conturbatus in exercitatione sua. A quo vento valido? A voce inimici, et a tribulatione peccatoris. Ergo quomodo ille clamavit in fluctibus, Domine, pereo, salva me [Matth. XIV, 30]; talis et huius vox praecessit, Exaudi, Deus, deprecationem meam, et ne despexeris precem meam: intende mihi, et exaudi me. Quare? quid enim pateris? quid gemis? Contristatus sum in exercitatione mea. Exerceri me quidem inter malos posuisti, sed nimis exsurrexerunt supra vires meas: tranquilla perturbatum, manum extende mergenti. Contristatus sum in exercitatione mea, et conturbatus sum a voce inimici, et a tribulatione peccatoris: quoniam declinaverunt in me iniquitatem [Sic potiores Mss. iuxta Graec. LXX. At Edd., iniquitates.], et in ira adumbrabant me. Audistis fluctus et ventos: tanquam humiliato insultabant, et ille orabat; undique illi strepitu insultationis saeviebant, at ille intus invocabat quem non videbant.
6 Cum aliquid tale patitur christianus, non debet facile velut odio ire in eum a quo patitur, et velle ventum vincere; sed convertere se ad orationem, ne amittat dilectionem. Neque enim timendum est ne aliquid faciat homo inimicus. Quid enim facturus est? Multa mala dicturus, opprobria iaculaturus, in conviciis saeviturus: sed quid tibi? Gaudete, inquit, et exsultate quoniam merces vestra magna est in coelis [Matth. V, 12]. Ille in terra geminat convicia, tu in coelo lucra. Sed saeviat amplius, possit et aliquid amplius: quid te securius, cui dictum est, Nolite timere eos qui corpus occidunt. animam autem non possunt occidere [Id. X, 28]? Quid est ergo timendum quando pateris inimicum? Ne conturbetur tibi dilectio qua diligis inimicum. Etenim inimicus ille homo, caro et sanguis, quod videt in te appetit. Alius autem inimicus occultus, rector harum tenebrarum quas tu pateris in carne et sanguine, alterum occultum tuum petit, thesauros tuos interiores depraedari et vastare molitur. Duos ergo inimicos constitue tibi ante oculos; unum apertum, et alterum occultum: apertum, hominem; occultum, diabolum. Homo ille hoc est quod tu secundum naturam humanam, secundum fidem autem et dilectionem nondum quod tu, sed poterit esse quod tu. Cum ergo sint duo, unum vide, alterum intellige; unum dilige, alterum cave. Namque et inimicus ille quem vides, hoc in te vult humiliare unde vincitur. Verbi gratia, si divitiis tuis vincitur, pauperem te vult facere; si honore tuo vincitur, humilem te vult facere; si viribus tuis vincitur, debilem te vult facere: ea ergo attendit in te vel deiicere vel auferre quibus vincitur. Et ille occultus inimicus illud tibi vult tollere unde vincitur. Homo enim hominem vincis humana felicitate, diabolum autem vincis inimici dilectione. Quomodo ergo homo ambit auferre tibi, et detruncare, aut evertere [Edd., avertere. At Mss., evertere.] felicitatem qua vincitur, sic et diabolus hominem vult vincere auferendo unde vincitur. Sed cura in corde servare inimici dilectionem, qua diabolum vincis. Saeviat homo quantum potest, auferat quidquid potest; si diligitur aperte saeviens, victus est occulte saeviens.
7 At iste conturbatus et contristatus orabat, tanquam turbato prae ira oculo suo. Ira vero fratris si fuerit inveterata, iam odium est. Ira turbat oculum, odium exstinguit: ira festuca est, odium trabes est. Aliquando odisti et corripis irascentem; in te est odium, in illo ira quem corripis: merito tibi dicitur, Eiice primum trabem de oculo tuo, et sic videbis eiicere festucam de oculo fratris tui [Matth. 7, 5]. Nam ut noveritis quantum intersit inter iram et odium: quotidie homines irascuntur filiis suis; date qui oderint filios suos. Conturbatus iste orabat et contristatus, luctans adversus omnia convicia omnium conviciatorum; non ut aliquem eorum convicium referendo vinceret, sed ne aliquem eorum odisset. Hinc orat, hinc petit. A voce inimici, et a tribulatione peccatoris: quoniam declinaverunt in me iniquitatem, et in ira adumbrabant me. Cor meum conturbatum est in me. Hoc est illud alibi dictum: Turbatus est prae ira oculus meus [Psal. VI, 8]. Et si oculus turbatus est, quid sequitur? Et metus mortis cecidit super me. Vita nostra dilectio est: si vita dilectio, mors odium est. Cum coeperit homo timere ne oderit quem diligebat, mortem timet; et acriorem mortem, et interiorem mortem, qua occiditur anima, non corpus. Attendebas hominem saevientem in te: quid erat facturus, contra quem tibi securitatem tuus Dominus dederat, dicens, Nolite timere eos qui corpus occidunt [Matth. X, 28]? Ille saeviendo corpus occidit, tu odio habendo animam occidisti; et ille corpus alienum, tu animam tuam. Metus ergo mortis cecidit super me.
8 (vers. 6-8.) Timor et tremor venerunt super me, et contexerunt me tenebrae. Et dixi. Qui audit fratrem suum, in tenebris est usque adhuc. Si dilectio lumen est, odium tenebrae [I Ioan. II, 9-11]. Et quid sibi ait in illa infirmitate positus, et in illa exercitatione turbatus? Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam? Aut mortem optabat, aut solitudinem desiderabat. Quamdiu, inquit, id mecum agitur, id mihi praecipitur ut inimicos diligam, convicia istorum crebrescentia et adumbrantia me, commovent oculum meum, perturbant lumen meum, appetunt cor meum, interficiunt animam meam. Vellem ut abirem, sed infirmus sum, ne manendo augeam peccata peccatis: aut certe separarer paululum a genere humano, ne patiatur vulnus meum crebras plagas, ut sanatum exercitationi reddatur. Fit hoc, fratres, et surgit plerumque in animo servi Dei desiderium solitudinis, non ob aliud nisi propter turbam tribulationum et scandalorum, et dicit: Quis mihi dabit pennas? Videt se sine pennis, an potius ligatis pennis? Si desunt, dentur; si ligatae sunt, solvantur: quia etiam qui solvit pennas avi, aut dat aut reddit illi pennas suas. Non enim habebat eas tanquam suas, quibus volare non poterat. Ligatae pennae onus faciunt. Quis, inquit, dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam? Requiescet, ubi? Duos dixi sensus hic esse: aut sicut ait Apostolus, Dissolvi, et esse cum Christo, multo enim magis optimum. Etenim et ipse quamvis fortis, quamvis magnus, quamvis corde robustissimus, quamvis in Christo miles invictus, in exercitatione sua, quantum legimus, conturbatus est, et ait: De caetero nemo mihi molestus sit [Gal. VI, 17]. Tanquam diceret de illo psalmo: Taedium detinuit me a peccatoribus derelinquentibus legem tuam [Psal. CXVIII, 53]. Conatur ergo homo plerumque corrigere homines distortos, pravos, pertinentes quidem ad curam suam, sed in quibus deficiat omnis humana industria et vigilantia: corrigere non potest, pati necesse est. Et qui corrigi non potest tuus est, aut consortio generis humani, aut plerumque ecclesiastica communione; intus est, quid facies? quo ibis? quo te separabis, ut ista non patiaris? Sed adesto, loquere, exhortare, blandire, minare, corripe. Feci omnia, quidquid virium habui impendi et expressi, nihil me video profecisse; omnis opera insumpta est, dolor remansit. Quomodo ergo requiescet cor meum a talibus, nisi ut dicam, Quis dabit mihi pennas? sicut columbae tamen, non sicut corvo. Columba a molestiis quaerit avolationem, sed non amittit dilectionem. Columba enim pro signo dilectionis ponitur, et in ea gemitus amatur. Nihil tam amicum gemitibus quam columba: die noctuque gemit, tanquam hic posita ubi gemendum est. Quid ergo dicit iste dilector? Convicia hominum ferre non possum, stridunt, rabie feruntur, accenduntur iracundia, in ira adumbrant me; prodesse illis non possum: utinam requiescam alicubi ab eis separatus corpore, non amore; ne in me conturbetur ipsa dilectio: verbis meis et collocutione mea prodesse non possum, orando pro eis forsitan prodero, Dicunt ista homines, sed plerumque ita ligantur ut volare non possint. Forte enim non ligantur visco, sed ligantur officio. Si autem ligantur cura et officio, et deserere non possunt, dicant: Optabam dissolvi, et esse cum Christo, multo enim magis optimum; manere in carne necessarium propter vos [Philipp. I, 23, 24]. Columba [Edd., Columba delicata, religata, etc.; abest, delicata, a Mss.] religata affectu, non cupiditate, volare non poterat propter implendum officium, non propter parvum meritum. Tamen desiderium in corde necesse est ut sit: nec patitur hoc desiderium, nisi qui coeperit ambulare angustam illam viam [Matth. VII, 14]; ut noverit quia non desunt Ecclesiae persecutiones, etiam in hoc tempore quando tranquillitas videtur Ecclesiae ab his quidem persecutionibus, quas martyres nostri passi sunt. Non autem desunt persecutiones, quia verum est illud: Omnes qui volunt pie vivere in Christo, persecutionem patientur [II Tim. III, 12]. Non pateris persecutionem: non vis pie vivere in Christo. Vis probare verum esse quod dictum est? Incipe pie vivere in Christo. Quid est, pie vivere in Christo? Ut pertineat ad viscera tua quod ait Apostolus: Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror [II Cor. XI, 29] Aliorum infirmitates, aliorum scandala, persecutiones illi fuerunt. Numquid ergo desunt hoc tempore? Plures abundant illis qui eas curant. Et plerumque de longinquo videtur homo, et dicitur, Bene est illi. Et ille qui dicit, aut sua gustat, et aliena non potest; aut apud se quod gustet non habet, et alteri gustanti, imo devoranti non compatitur. Incipiat ergo pie vivere in Christo, et probet quod dicitur: incipit desiderare pennas, elongare, fugere, et manere in deserto.
9 Unde enim putatis, fratres, servis Dei impleta esse deserta? Si bene illis esset inter homines, recederent ab hominibus? Et tamen quid faciunt et ipsi? Ecce elongant fugientes, manent in deserto: sed numquid singillatim? Tenet eos charitas, ut cum multis maneant: et de ipsis multis existunt qui exerceant. Quia in omni congregatione multitudinis necesse est ut inveniantur mali. Deus enim qui novit exercendos nos, miscet nobis et non perseveraturos, aut certe ita simulatos, ut nec inchoaverint in quo perseverare deberent. Novit enim necessarium esse nobis ut feramus malos, et proficiat quod boni sumus; diligamus inimicos, corripiamus, castigemus, excommunicemus, cum dilectione a nobis etiam separemus. Videte enim quid dicat Apostolus: Si quis autem non obaudit verbo nostro per epistolam, hunc notate, et nolite commisceri cum eo. Sed ne subreperet tibi ex hoc iracundia, et turbaret oculum tuum, Non, inquit, ut inimicum eum existimetis, sed corripite ut fratrem, ut erubescat [II Thess. III, 14]. A quo indixit separationem, non praecidit dilectionem. Vivit ille oculus, vivit vita tua. Etenim amissa dilectio, mors tua. Hanc ille amittere timuit qui dixit: Metus mortis cecidit super me. Itaque ne amittam dilectionis vitam, quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam? Quo iturus es? quo volaturus? ubi requieturus? Ecce elongavi fugiens, et mansi in deserto. In quo deserto? Ubicumque fueris, congregabunt se caeteri, desertum tecum petent, affectabunt vitam tuam, tu repellere non potes societatem fratrum: miscentur tibi etiam mali; adhuc tibi exercitatio debetur. Ecce elongavi fugiens, et mansi in deserto. In quo deserto? Si forte in conscientia, quo nullus hominum intrat, ubi nemo tecum est, ubi tu et Deus es. Nam si in deserto, in aliquo loco, quid facies de congregantibus se? Non enim a genere humano separatus esse poteris, quamdiu in hominibus vivis. Attende potius consolatorem illum Dominum et regem, imperatorem et creatorem nostrum, creatum etiam inter nos: attende quia duodecim suis miscuit unum quem pateretur.
10 (vers. 9.) Dicit, Ecce elongavi fugiens, et mansi in deserto. Forte iste, ut dixi, fugerit ad conscientiam suam, ibi aliquantum desertum invenerit ubi requiesceret. Sed illa dilectio conturbat eum: solus erat in conscientia, sed non solus in charitate; intus consolabatur conscientia, sed forinsecus tribulationes non relinquebant. Itaque in se quietus, ex aliis pendens, cum conturbaretur adhuc, quid ait? Exspectabam eum qui me salvum faceret a pusillanimitate [Sic Mss. At Edd. hoc loco tantum, a pusillo animo.] et tempestate. Mare est, tempestas est: nihil tibi restat nisi exclamare, Domine, pereo [Matth. XIV, 30]. Porrigat manum ille qui fluctus calcat intrepidus, sublevet trepidationem tuam, firmet in se securitatem tuam, alloquatur te intus, et dicat tibi: Me attende, quid pertulerim: fratrem malum forte pateris, aut inimicum forinsecus pateris; quos non passus sum? Fremebant forinsecus Iudaei, intrinsecus discipulus tradebat. Saevit ergo tempestas, sed ille salvos facit a pusillanimitate et tempestate. Forte navis tua ideo turbatur, quia ille in te dormit. Saeviebat mare, turbabatur navicula in qua discipuli navigabant, Christus autem dormiebat: tandem aliquando visum est illis quia inter illos dormiebat ventorum imperator et creator; accesserunt et excitaverunt Christum: imperavit ventis, et facta est tranquillitas magna [Matth. VIII, 23-26]. Merito ergo forte turbatur cor tuum, quia excidit tibi in quem credideris: intolerabiliter pateris, quia non venit tibi in mentem quid pro te pertulerit Christus. Si in mentem non tibi venit Christus, dormit: excita Christum, recole fidem. Tunc enim in te dormit Christus [Hic in Edd. additur, si verum illum Filium Dei abnegas esse: quod abest a Mss.], si oblitus es passiones Christi: tunc in te vigilat Christus, si meministi passionum Christi. Cum autem pleno corde intuitus fueris quid ille fuerit passus, nonne aequo animo et tu tolerabis? et fortasse gaudens, quia inventus es in aliqua similitudine passionum regis tui. Cum ergo ista cogitans consolari et gaudere coeperis, ille surrexit, ille ventis imperavit: ideo facta est tranquillitas. Exspectabam eum qui me salvum faceret a pusillanimitate et tempestate.
11 (vers. 10.) Submerge, Domine, et divide linguas eorum. Attendit tribulantes se et adumbrantes se, et optavit hoc, non de ira, fratres. Qui se male extulerunt, expedit eis ut submergantur: qui male conspiraverunt, expedit eis ut linguae eorum dividantur: ad bonum consentiant, et concordent linguae illorum. Si autem in idipsum adversum me susurrabant, ait, omnes inimici mei [Psal. XL, 8], perdant [Sic aliquot Mss. At Lov., perdantur in idipsum. Er. et quidam Mss., perdant in idipsum.] idipsum in malo; dividantur linguae eorum, non sibi consentiant. Submerge, Domine, et divide linguas eorum. Submerge, quare? Quia se extulerunt. Divide, quare? Quia in malum conspiraverunt. Turrem illam recordare superborum factam post diluvium: quid dixerunt superbi? Ne pereamus diluvio, faciamus altam turrem [Gen. XI, 4]. Superbia se munitos esse arbitrabantur, exstruxerunt altam turrem; et Dominus divisit linguas ipsorum. Tunc se coeperunt non intelligere: hinc facta est origo linguarum multarum. Antea enim una lingua erat; sed una lingua concordibus proderat, una lingua hominibus proderat: at ubi illa collectio in conspirationem superbiae praecipitata est, pepercit illis Deus ut divideret linguas, ne se intelligendo perniciosam facerent unitatem. Per superbos homines divisae sunt linguae, per humiles Apostolos congregatae sunt linguae: spiritus superbiae dispersit linguas, Spiritus sanctus congregavit linguas. Quando enim Spiritus sanctus venit super discipulos, omnium linguis locuti sunt, ab omnibus intellecti sunt [Act. II, 4]: linguae dispersae, in unum congregatae sunt. Ergo si adhuc saeviunt et gentiles sunt, expedit eis divisas habere linguas. Volunt unam linguam, veniant ad Ecclesiam; quia et in diversitate linguarum carnis, una est lingua in fide cordis. Submerge, Domine, et divide linguas eorum.
12 Quoniam vidi iniquitatem et contradictionem in civitate. Merito iste desertum quaerebat, quoniam vidit iniquitatem et contradictionem in civitate. Est quaedam civitas turbulenta: ipsa erat quae turrem aedificaverat, ipsa confusa est, et appellata Babylonia, ipsa per innumerabiles gentes dispersa [Gen. XI, 9]: inde congregatur Ecclesia in desertum bonae conscientiae. Vidit enim contradictionem in civitate. Christus venit. Quis Christus, contradicis? Filius Dei. Et habet filium Deus, contradicis? Natus est de virgine, passus, resurrexit. Et unde hoc fieri potest, contradicis? Attende saltem gloriam crucis ipsius. Iam in fronte regum crux illa fixa est, cui inimici insultaverunt. Effectus probavit [Omnes fere Mss., Effectis proba virtutem.] virtutem: domuit orbem, non ferro, sed ligno. Lignum crucis contumeliis dignum visum est inimicis, et ante ipsum lignum stantes caput agitabant, et dicebant: Si Filius Dei est, descendat de cruce [Matth. XXVII, 40]. Extendebat ille manus suas ad populum non credentem et contradicentem. Si enim iustus est, qui ex fide vivit [Rom. I, 17], iniquus est qui non habet fidem. Quod ergo hic ait, iniquitatem, perfidiam intelligo. Videbat ergo Dominus in civitate iniquitatem et contradictionem, et extendebat manus suas ad populum non credentem et contradicentem; et tamen et ipsos exspectans dicebat: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt [Luc. XXIII, 34]. Adhuc sane reliquiae saeviunt illius civitatis, adhuc contradicunt. De frontibus omnium modo extendit manus ad reliquias non credentes et contradicentes. Quoniam vidi iniquitatem et contradictionem in civitate.
13 (vers. 11) Die ac nocte circumdabit eam super muros eius iniquitas et labor. Super muros eius, super munimenta eius, tenens quasi capita eius, nobiles eius. Ille nobilis si christianus esset, nemo remaneret paganus. Plerumque dicunt homines: Nemo remaneret paganus, si ille esset christianus. Plerumque dicunt homines: Et ille si fieret christianus, quis remaneret paganus? Quod ergo nondum fiunt christiani, quasi muri sunt civitatis illius non credentis et contradicentis. Quamdiu isti muri stabunt? Non semper stabunt. Circuit arca muros Iericho: veniet tempus septimo arcae circuitu, ut omnes muri civitatis non credentis et contradicentis cadant [Iosue VI, 5]. Donec fiat, turbatur iste in exercitatione sua; et perferens reliquias contradicentium, optat pennas avolationis, optat requiem deserti. Imo duret inter contradicentes, perferat minas, bibat opprobria, exspectet qui eum salvum faciat a pusillanimitate et tempestate: intueatur caput, exemplum vitae [Plerique Mss., viae.] suae, tranquilletur in spe, etsi turbatur in re. Die ac nocte circumdabit eam super muros eius iniquitas, et labor in medio eius et iniustitia. Et ideo labor ibi, quia iniquitas ibi: quia iniustitia ibi, ideo et labor ibi. Sed audiant extendentem manus: Venite ad me omnes qui laboratis. Vos clamatis, vos contradicitis, vos conviciamini: ille e contra, Venite ad me omnes qui laboratis in superbia vestra, et requiescetis in humilitate mea. Discite a me, inquit, quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris [Matth. XI, 28, 29]. Unde enim illi laborant, nisi quia non sunt mites et humiles corde? Deus humilis factus est, erubescat homo esse superbus.
14 (vers. 12.) Non defecit de plateis eius usura et dolus. Usura et dolus non absconduntur saltem quia mala sunt, sed publice saeviunt. Etenim qui in domo aliquid mali facit, vel de malo suo erubescit: In plateis eius usura et dolus. Fenus et professionem habet, fenus et ars vocatur: corpus dicitur, corpus quasi necessarium civitati, et de professione sua vectigal impendit: usque adeo in platea est quod saltem abscondendum erat. Est et alia usura peior, quando non dimittis quod tibi debetur; et turbatur oculus in illo versu orationis, Dimitte nobis debita nostra. Quid enim ibi facturus es, quando oraturus es et ad ipsum versum venturus? Verbum contumeliosum audisti: vis exigere damnationis supplicium. Vel tantum exige quantum dedisti, fenerator iniuriarum. Pugno percussus es, interfectionem quaeris. Usura mala. Qua iturus es in orationem? Si reliqueris orationem, qua circumiturus es ad Dominum? Ecce dices: Pater noster, qui es in coelis: sanctificetur nomen tuum. Veniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra. Dices: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Venies ad, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris [Matth. VI, 9-12]. Vel in civitate illa mala abundent usurae istae, non intrent parietes istos ubi pectus tunditur. Quid facies, quia ibi tu et ille versus in medio estis? Preces tibi composuit coelestis iurisperitus [Vid. Tract. 7 in Evang. Ioan., n. 11.]: qui noverat quid ibi ageretur, ait tibi, Aliter non impetrabis. Amen enim dico vobis, quia si dimiseritis peccata hominibus, dimittentur vobis; si autem non dimiseritis peccata hominibus, neque Pater vester dimittet vobis [Ibid., 14, 15]. Quis hoc dicit? Qui scit quid ibi agatur, quod tu adstans petis. Vide quod voluit esse ipse advocatus tuus: ipse iurisperitus tuus, ipse assessor Patris, ipse iudex tuus dixit, Aliter non accipies. Quid facturus es? Non accepturus, si non dicturus; non accepturus, si falsum dicturus. Ergo aut facturus et dicturus, aut quod petis non promeriturus; quia qui hoc non faciunt, in usuris illis sunt malis. Sint ibi illi qui adhuc idola aut adorant, aut quaerunt; noli tu, plebs Dei, noli, plebs Christi, noli, corpus illius capitis. Attende vinculum pacis tuae, attende promissum vitae tuae. Quid enim tibi prodest, quia exigis iniurias quas pertulisti? Ultio te reficit? Ergo de malo alieno gaubebis? Passus es malum, ignosce; ne duo [Subaud., mali.] sitis. Et non defecit de plateis eius usura et dolus.
15 (vers. 13-15.) Ideo ergo tu quaerebas solitudinem et pennas, ideo murmuras, haec ferre non potes, contradictionem et iniquitatem civitatis huius. Requiesce in his qui tecum intus sunt, et noli quaerere solitudinem. Audi et de ipsis quid dicat, Quoniam si inimicus exprobrasset mihi. Et quidem superius conturbatus erat in exercitatione sua a voce inimici et a tribulatione peccatoris, forte in illa civitate positus, superba illa erigente turrem quae submersa est [Edd., subversa. At Mss., submersa. Alludit ad V. 10, Submerge, etc.] ut dividerentur eorum linguae [Gen. XI, 4]: attende intus quid gemat propter pericula a falsis fratribus. Quoniam si inimicus exprobrasset mihi, sustinuissem utique: et si is qui oderat me, super me magna locutus fuisset, id est, per superbiam mihi insultasset, magnificaret se super me, minaretur mihi quidquid posset: absconderem me utique ab eo. Ab illo qui foris est, ubi te absconderes? Inter illos qui intus sunt. Nunc autem vide, si non nihil aliud restat, nisi ut solitudinem quaeras. Tu vero, inquit, homo unanimis, dux meus et notus meus. Forte aliquando bonum consilium dedisti, forte aliquando praecessisti me, et salubre aliquid monuisti: in Ecclesia Dei simul fuimus. Tu vero homo unanimis, dux meus et notus meus: qui simul mecum dulces capiebas cibos. Qui sunt dulces cibi? Non omnes qui adsunt noverunt; sed non amaricent [Sic Er. et Mss. At Lov., Sed non amaricentur.] qui noverunt, ut possint illis qui adhuc non noverunt dicere: Gustate, et videte, quoniam dulcis est Dominus [Psal. XXXIII, 9]. Qui simul mecum dulces capiebas cibos. In domo Dei ambulavimus cum consensu. Unde ergo dissensio [In Donatistas.]? Qui intus erat, foris factus est. Ambulavit mecum in domo Dei cum consensu: aliam domum erexit contra domum Dei. Quare illa relicta est, ubi ambulavimus cum consensu? quare illa deserta est, ubi dulces simul capiebamus cibos?
16 (vers. 16.) Veniat mors super eos, et descendant ad infernum viventes. Quo modo replicavit et recolere nos fecit primum illud schismatis initium, quando in illo primo populo Iudaeorum quidam superbi se separaverunt, et extra sacrificare voluerunt. Nova mors super eos venit: aperuit se terra, et vivos absorbuit [Num. XVI, 1-33]. Veniat, inquit, mors super eos, et descendant ad infernum viventes. Quid est, viventes? Scientes quia pereunt, et tamen pereuntes. Audi viventes perire et absorberi hiatu terrae, id est devoratione terrenarum cupiditatum absorberi. Dicis homini: Quid pateris, frater? Fratres sumus, unum Deum invocamus, in unum Christum credimus, unum Evangelium audimus, unum Psalmum cantamus, unum Amen respondemus, unum Alleluia resonamus, unum Pascha celebramus: quid tu foris es, et ego intus sum? Plerumque angustatus et considerans quam vera dicantur, Reddat, ait, Deus maioribus nostris. Ergo vivus perit. Deinde addis et mones: Saltem solum sit malum segregationis, cur adiungis et rebaptizationis? Agnosce in me quod habes; et si tu me odisti, Christo in me parce. Et hoc eis malum plerumque et maxime displicet: Vere, inquiunt, male fit; utinam posset non fieri! sed quid facimus de statutis maiorum nostrorum? Descendant ad infernum viventes. Si mortuus descenderes, quid ageres ignorares: cum vero scis malum esse quod facis, et tamen facis; nonne vivus descendis ad inferos? Et quare maxime ipsos duces terrae hiatus absorbuit vivos, populum autem illis censentientem e coelo irruens ignis absumpsit [Ibid., 47]? Propterea hanc poenam commemorans psalmus iste, a populo coepit, et ad duces conclusit. Veniat mors super eos, propter illos dixit, super quos venit ignis de coelo: et statim adiunxit, Descendant ad infernum viventes, propter duces quos terrae hiatus absorbuit. Nam quomodo descenderent ad infernum viventes, de quibus dixerat, Veniat mors super eos? si iam super eos mors venerat, quomodo vivi ad inferos descendebant? Ergo a minoribus coepit, ad maiores conclusit. Veniat mors super eos, qui consenserunt et consecuti sunt. Quid illi duces et principes? Descendant ad infernum viventes: quia ipsi Scripturas tractant, et noverunt bene quotidie legendo quomodo Ecclesia catholica per totum orbem terrarum ita diffusa est, ut omnino contradictio omnis vacet, nec inveniri possit aliquod testimonium pro schismate eorum, noverunt bene; ideo ad inferos viventes descendunt, quia malum quod faciunt, malum esse noverunt. Illos autem divinae iracundiae [Omnes Mss., de divina iracundia ignis absumpsit.] ignis absumpsit. Studio enim contentionis accensi, a ducibus suis malis recedere noluerunt: venit super ignem ignis, super ardorem dissensionis ardor consumptionis. Veniat mors super illos, et descendant ad infernum viventes. Quoniam nequitia in hospitiis eorum, in medio eorum. In hospitiis, ubi peregrinantur et transeunt. Non enim hic semper futuri sunt: et tamen pro animositate temporali sic pugnant. In hospitiis ergo eorum iniquitas, in medio eorum iniquitas: nullum tam medium eorum quam cor eorum.
17 (vers. 17.) Ego ad Dominum exclamavi. Corpus Christi et unitas Christi in angore, in taedio, in molestia, in conturbatione exercitationis suae; ille unus homo, in uno corpore posita unitas, cum taederet animam eius exclamans a finibus terrae: A finibus terrae ad te clamavi, inquit, cum angeretur cor meum [Psal. LX, 3]. Ipse unus, sed unitas unus: et ipse unus, non in uno loco unus, sed a finibus terrae clamat unus. Quomodo a finibus terrae clamaret unus, nisi in multis esset unus? Ego ad Dominum exclamavi. Recte. Tu exclama ad Dominum, noli ad Donatum; ne tibi sit pro Domino dominus, qui sub Domino noluit esse conservus. Ego ad Dominum exclamavi: et Dominus exaudivit me.
18 (vers. 18.) Vespere, et mane, et meridie, enarrabo, et annuntiabo, et exaudiet vocem meam. Evangeliza tu, noli tacere tu quod accepisti, vespere, de praeteritis; mane, de futuris; meridie, de sempiternis. Ideo ad id quod ait, vespere, pertinet quod enarrat: ad id quod ait, mane, pertinet quod annuntiat: ad id quod ait, meridie, pertinet quod exauditur vox eius. Finis enim in meridie est, sed unde non declinatur in occasum. In meridie enim lux excelsa est, splendor sapientiae, fervor dilectionis. Vespere, et mane, et meridie. Vespere Dominus in cruce, mane in resurrectione, meridie in ascensione: enarro vespere patientiam morientis, annuntio mane vitam resurgentis, orabo ut exaudiat meridie sedens ad dexteram Patris; exaudiet vocem meam qui interpellat pro nobis [Rom. VIII, 34]. Quanta huius securitas, quanta consolatio, quanta refectio a pusillanimitate et tempestate, contra malos, contra iniquos et foris et intus, et in his qui foris sunt, cum fuissent intus!
19 (vers. 16.) Itaque, fratres mei, quos in ipsa congregatione parietum horum videtis turbulentos, superbos, sua quaerentes, elatos, non habentes zelum Dei castum, sanum, quietum, sed multum sibi tribuentes; ad dissensionem paratos, sed occasionem non invenientes, ipsa est palea dominicae areae [Matth. III, 12]. Hinc illos paucos superbiae ventus excussit: tota palea non volabit, nisi cum ille in ultimo ventilabit. Sed nos quid, nisi cum isto cantemus, cum isto oremus, cum isto plangamus et dicamus securi: Redimet in pace animam meam? Contra illos qui non amant pacem, In pace redimet animam meam: quia cum his qui oderunt pacem, eram pacificus [Psal. CXIX, 7]. Redimet in pace animam meam, ab his qui appropinquant mihi. Nam ab illis qui longe sunt a me, facilis causa est: non me tam cito fallit qui dicit, Veni, idolum adora: multum a me longe est. Christianus es? Christianus, inquit. Ex propinquo adversatur, prope est. Redimet in pace animam meam, ab his qui appropinquant mihi: quoniam in multis erant mecum. Quare dixi, appropinquant mihi? Quia in multis erant mecum. In hoc versu duae sententiae occurrunt. In multis erant mecum: Baptismum habebamus utrique, in eo erant mecum; Evangelium utrique legebamus, erant in eo mecum; festa martyrum celebrabamus, erant ibi mecum; Paschae solemnitatem frequentabamus, erant ibi mecum. Sed non omnino mecum: in schismate non mecum, in haeresi non mecum. In multis mecum, in paucis non mecum. Sed in his paucis in quibus non mecum, non eis prosunt [Mss., Sed in paucis non mecum, in quibus non eis prosint, etc.] multa in quibus mecum. Etenim, fratres, videte quam multa enarravit apostolus Paulus: unum dixit; si defuerit, frustra sunt illa. Si linguis hominum loquar et Angelorum, ait, si habeam omnem prophetiam et omnem fidem, et omnem scientiam, si montes transferam, si distribuam omnia mea pauperibus, si tradam corpus meum ita ut ardeat. Quam multa enumeravit! His omnibus multis desit una charitas: illa numero plura sunt, haec pondere maior est [I Cor. XIII]. Ergo in omnibus Sacramentis mecum, in una charitate non mecum: In multis erant mecum. Rursus alio modo, Quoniam in multis erant mecum, qui se separaverunt a me, mecum erant, non in paucis, sed in multis. Etenim per totum orbem terrarum pauca sunt grana, multae sunt paleae. Quid ergo ait? In palea mecum erant, in tritico non mecum erant: et propinquat palea tritico, de uno semine exit, in uno agro radicatur, una pluvia nutritur, eumdem messorem patitur, eamdem triturationem sustinet, eamdem ventilationem exspectat, non in unum horreum intrat. Quoniam in multis erant mecum.
20 (vers. 20-22.) Exaudiet me Deus, et humiliabit illos, qui est ante saecula. Illi enim praesumunt de nescio quo duce suo qui coepit heri: humiliabit illos qui est ante saecula. Quia etsi ex tempore Christus est de Maria virgine, ante saecula tamen in principio Verbum, et Verbum apud Deum, et Deus Verbum [Ioan. I, 1]. Humiliabit illos qui est ante saecula. Non enim est illis commutatio: de illis dico, quibus non est commutatio. Noverat aliquos perseveraturos, et in perseveratione suae nequitiae morituros. Videmus enim eos, et non est illis commutatio: qui sic moriuntur in ipsa perversitate, in ipso schismate, non est illis commutatio. Humiliabit illos Deus, humiliabit illos in damnatione, quia erecti sunt in dissensione. Non est illis commutatio, quia non mutantur in melius, sed in peius; nec cum hic sunt, nec in resurrectione. Omnes enim resurgemus, sed non omnes immutabimur [I Cor. XV, 51]. Quare? Quia non est illis commutatio, et non timuerunt Deum. Fratres mei, unum remedium est: timeant Deum, deserant Donatum. Dicis illi: Peris in haeresi, in schismate; necesse est ut Deus retribuat istis malis: venies in damnationem, noli tibi blandiri verbis tuis, non sequaris caecum ducem; caecus autem caecum ducens, simul in foveam cadunt [Matth. XV, 14]. Quid ad me, ait? quomodo vixi heri, sic et hodie; parentes mei quod fuerunt, hoc et ego. Non times Deum. Da timorem Dei: cogitet quia ista omnia vera sunt quae leguntur, quia est fides Christi quae falli non potest; quomodo in haeresi remanebit [Sic Mss. At Edd., habe timorem Dei; cogita, etc., quomodo in haeresi remanebis.] ad tantam evidentiam sanctae Catholicae, quam diffudit Deus per totum orbem terrarum; quam antequam diffunderet promisit, praenuntiavit, sic exhibuit ut promisit? Ergo caveant et observent qui non timent Deum. Extendit manum suam in retribuendo.
21 Polluerunt testamentum eius. Lege testamentum quod polluerunt: In semine tuo benedicentur omnes gentes [Gen. XII, 3, ] [et XXVI, 4]. Polluerunt testamentum eius. Tu contra ista verba testatoris quid dicis? Africa sola istam gratiam meruit sancti Donati, in ipso remansit Ecclesia Christi. Dic saltem, Ecclesia Donati. Quare adiungis, Christi, de quo dictum est, In semine tuo benedicentur omnes gentes. Post Donatum vis ire? Pone Christum, et sic recede. Videte ergo quid sequitur: Polluerunt testamentum eius. Quod testamentum? Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius. Apostolus dicit: Fratres, tamen hominis testamentum confirmatum nemo irritum facit, aut superordinat. Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius: non dicit, Et seminibus, tanquam in multis; sed tanquam in uno, Et semini tuo, quod est Christus [Gal. III, 15, 16]. In hoc ergo Christo quod promissum est testamentum? In semine tuo benedicentur omnes gentes. Tu qui dimisisti unitatem omnium gentium, et in parte remansisti, polluisti testamentum eius. Quod tibi ergo contigit, ut exterminareris, ut ab haereditate separareris, de ira Dei est. Attende enim quid sequatur: Polluerunt testamentum eius; divisi sunt prae ira vultus eius. Quid exspectatis, qua maiore nota ostendantur haeretici? Divisi sunt prae ira vultus eius.
22 Et appropinquavit cor illius. Cuius intelligimus, nisi cuius ira divisi sunt? Quomodo appropinquavit cor illius? Ut intelligamus voluntatem illius. Etenim ex haereticis asserta est [Sic Mss. At Edd., Etenim haereticis exerta est.] Catholica, et ex his qui male sentiunt probati sunt qui bene sentiunt. Multa enim latebant in Scripturis; et cum praecisi essent haeretici, quaestionibus agitaverunt Ecclesiam Dei: aperta sunt quae latebant, et intellecta est voluntas Dei. Inde dicitur in alio psalmo, Congregatio taurorum inter vaccas populorum, ut excludantur hi qui probati sunt argento [Psal. LXVII, 31]. Excludantur enim dixit, emineant, appareant. Unde dicuntur et in arte argentaria exclusores, id est, ex quadam confusione massae, formae expressores. Ergo multi qui optime possent Scripturas dignoscere et pertractare, latebant in populo Dei; nec asserebant solutionem quaestionum difficilium cum calumniator nullus instaret. Numquid enim perfecte de Trinitate tractatum est, antequam oblatrarent Ariani? numquid perfecte de poenitentia tractatum est, antequam obsisterent Novatiani? Sic non perfecte de Baptismate tractatum est, antequam contradicerent foris positi rebaptizatores; nec de ipsa unitate Christi enucleate dicta erant quae dicta sunt, nisi posteaquam separatio illa urgere coepit fratres infirmos, ut iam illi qui noverant haec tractare atque dissolvere, ne perirent infirmi sollicitati quaestionibus impiorum, sermonibus et disputationibus suis obscura Legis in publicum deducerent. Ergo illi divisi sunt prae ira vultus eius, et nobis ad intelligendum appropinquavit cor eius. Itaque intelligite illud quod in psalmo alio commemoravit: Congregatio taurorum, id est superborum cornupetarum, inter vaccas populorum. Quas dixit vaccas? Animas seductibiles. Utquid hoc? Ut excludantur hi, id est appareant qui latebant, qui probati sunt argento. Quid est, argento? Eloquio Dei. Eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum, probabile terrae, purgatum septies tantum [Psal. XI, 7]. Hunc sensum obscurum, videte quemadmodum in lucem excludat Apostolus: Oportet, inquit, et haereses esse, ut probati manifesti fiant inter vos [I Cor. XI, 19]. Quid est, probati? Probati argento, probati eloquio. Quid est, manifesti fiant? Excludantur. Quare hoc? Propter haereticos. Quid est, propter haereticos? Propter congregationem taurorum inter vaccas populorum. Sic ergo et hi divisi sunt prae ira vultus eius, et appropinquavit cor illius.
23 Molliti sunt sermones eius super oleum, et ipsi sunt iacula. Quaedam enim in Scripturis dura videbantur, cum obscura essent; exposita mollita sunt. Nam et prima haeresis in discipulis Christi velut a duritia sermonis ipsius facta est. Cum enim diceret, Nisi quis manducaverit carnem meam, et biberit sanguinem meum, non habebit vitam in se: illi non intelligentes dixerunt ad invicem, Durus est hic sermo, quis potest eum audire? Dicentes quia durus est sermo hic; separaverunt se ab illo: remansit cum aliis duodecim. Cum ei suggessissent illos in sermone eius fuisse scandalizatos, Numquid et vos, inquit, vultis ire? Et Petrus: Verbum vitae aeternae habes, ad quem ibimus [Ioan. VI, 54-69] Intendite, obsecramus vos, et parvuli discite pietatem: Numquid iam Petrus intelligebat secretum illius sermonis Domini? Nondum intelligebat; sed bona esse verba quae non intelligebat, pie credebat. Ergo si durus est sermo, et nondum intellectus est, durus sit impio, tibi autem pietate molliatur: quia quandoque solvetur, et fiet tibi oleum, et usque ad ossa penetrabit.
24 (vers. 23.) Proinde, tanquam ipse Petrus post illos duritia, sicut putabant, sermonis Domini scandalizatos etiam hic diceret, Verbum vitae aeternae habes, ad quem ibimus? ita subiecit, Iacta in Dominum curam tuam, et ipse te enutriet. Parvulus es, nondum intelligis secreta verborum: forte tibi panis latet, et adhuc lacte nutriendus es [I Cor. III, 2]; noli irasci uberibus, ipsa te idoneum reddent ad mensam, cui modo minus idoneus es. Ecce per divisionem haereticorum multa dura mollita sunt: sermones illius duri molliti sunt super oleum, et ipsi sunt iacula. Armaverunt evangelizantes: et ipsi sermones diriguntur in pectora quorumque audientium ab instantibus opportune et importune; illis sermonibus, illis verbis tanquam sagittis, corda hominum ad amorem pacis feriuntur. Duri erant, et molles facti sunt. Molliti non virtutem amiserunt, sed in iacula conversi sunt. Molliti sunt sermones eius super oleum, et ipsi, molliti sermones, ipsi sunt iacula. Sed tu nondum forte idoneus es qui armeris his iaculis, et nondum tibi eluxit quod in sermone forte obscurum est et durum; Iacta in Dominum curam tuam, et ipse te enutriet. In Dominum iacta te. Ecce vis te iactare in Dominum, nemo se supponat pro Domino. Iacta in Dominum curam tuam. Vide quemadmodum magnus ille miles Christi in se curam parvulorum iactari noluit: Numquid Paulus pro vobis crucifixus est, aut in nomine Pauli baptizati estis [Id. I, 13] Quid eis aliud dicebat, nisi, Iactate in Dominum curam vestram, et ipse vos enutriet? Modo autem vult parvulus iactare curam suam in Dominum, et occurrit nescio quis, et dicit: Ego excipio. Tanquam navi fluctuanti occurrit, et dicit: Ego excipio. Responde et tu: Portum quaero, non saxum. Iacta in Dominum curam tuam, et ipse te enutriet. Et vide quia portus te excipit: Non dabit in aeternum fluctuationem iusto. Videris fluctuare in mari isto, sed excipit te portus. Tu tantum antequam intres in portum, ab anchora noli abrumpi. Fluctuat navis in anchoris, sed non longe a terra proiicitur; nec in aeternum fluctuabit, etsi ad tempus fluctuat. Etenim ad fluctuationem pertinent verba superiora: Contristatus sum in exercitatione mea, et conturbatus sum. Exspectabam eum qui me salvum faceret a pusillanimitate et tempestate. Fluctuans loquitur, sed non in aeternum fluctuabit; nam anchora ligatur, anchora spes eius est. Non dabit in aeternum fluctuationem iusto.
25 (vers. 24.) Illis antem quid? Tu vero, Deus deduces eos in puteum corruptionis. Puteus corruptionis, tenebrae sunt submersionis. Deduces eos, inquit, in puteum corruptionis: quia caecus caecum ducens, ambo in foveam cadunt [Matth. XV, 14]. Deducit illos Deus in puteum corruptionis, non quod ipse sit auctor culpae ipsorum, sed quod ipse sit iudex iniquitatum eorum. Tradidit enim eos Deus in concupiscentias cordis eorum [Rom. I, 24]: amaverunt enim tenebras, et non lucem; dilexerunt caecitatem, et non visionem. Nam ecce Dominus Iesus eluxit universo mundo; cantent in unitate cum toto mundo: Non enim est qui se abscondat a calore illius [Psal. XVIII, 7]. Illi autem traducentes se a toto ad partem, a corpore ad vulnus, a vita ad praecisionem, quid passuri sunt, nisi in puteum corruptionis ituri?
26 Viri sanguinum et dolositatis. Viros sanguinum propter interfectiones dicit; atque utinam corporales, et non spirituales! Sanguis enim de carne exiens, videtur et horretur: quis videt sanguinem cordis in rebaptizato? Illae mortes alios oculos quaerunt. Quanquam et de istis mortibus visibilibus non quiescant armati ubique Circumcelliones. Et si istas visibiles mortes attendamus, viri sanguinum sunt. Attende armatum, si vir pacis est, et non sanguinis. Si fustem saltem [Sic Mss. At Edd., Si vir pacis esset, et non sanguinis, fustem saltem, etc. Paulo post loco, fundibulum, in omnibus nostris Mss. est, fundibalum.] solum ferret; sed fert fundibulum, fert securim, fert lapides, fert lanceas: et ista portantes ubique qua possunt evagantur, sanguinem innocentium sitiunt. Ergo et de istis visibilibus mortibus sunt viri sanguinum. Sed et de illis dicamus: Utinam solas [Subaud., visibiles mortes.] facerent, et animas non perimerent. Isti qui sunt viri sanguinum et dolositatis, ne putent quia nos male sic intelligimus viros sanguinum, qui animas occidunt; ipsi Maximianistas suos sic intellexerunt. Nam cum eos damnarent, in ipsa sententia concilii sui [Bagaitani.] ista verba posuerunt: Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem annuntiatorum [Vox, annuntiatorum, hic in aliquot Mss. omittitur, nec habetur in Bagaitani concilii sententia relata in lib. 4 contra Crescon., c. 4.]. Contribulatio et calamitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt [Psal. XIII, 3]. Hoc de Maximianistis dixerunt. Quaero autem ego ab eis quando Maximianistae fuderint corporis sanguinem, non quia et ipsi non funderent [Edd., non fuderint. Melius Mss., non funderent.], si esset talis multitudo quae funderet, sed propter, timiditatem paucitatis suae magis ab eis aliquid passi sunt, quam ipsi tale aliquid aliquando fecerunt. ergo interrogo donatistam, et dico: In concilio tuo posuisti de Maximianistis, Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. Unum mihi date quem digito laeserint Maximianistae? Quid mihi aliud responsurus est, nisi quod ego dico? Qui se separaverunt ab unitate, et animas seducendo interimunt, spiritualiter, non carnaliter sanguinem fundunt. Optime exposuisti, sed in expositione tua agnosce facta tua. Viri sanguinum et dolositatis. In fraude dolositas, in simulatione, in seductione. Quid ergo illi ipsi qui divisi sunt prae ira vultus eius? Ipsi sunt viri sanguinum et dolositatis. 27. Sed quid de illis ait? Non dimidiabunt dies suos. Quid est, Non dimidiabunt dies suos? Non proficient quantum putant: intra tempus quod sperant, peribunt. Ipse est enim perdix ille, de quo dictum est: In dimidio dierum eius derelinquent eum, et in novissimis suis erit insipiens [Ierem. XVII, 11]. Proficiunt, sed ad tempus. Quid enim ait Apostolus? Maligni autem homines et seductores proficient in peius, ipsi errantes, et alios in errorem mittentes. Caecus autem caecum ducens, simul in foveam cadunt [Matth. XV, 14]. Merito cadunt in puteum corruptionis. Quid ergo ait? Proficient in peius; non tamen diu. Nam paulo ante dixit, Sed ultra non proficient: hoc est, non dimidiabunt dies suos. Sequatur Apostolus, et dicat quare: Dementia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit [II Tim. III, 9, 13]. Viri sanguinum et dolositatis non dimidiabunt dies suos. Ego autem in te sperabo, Domine. Merito autem illi non dimidiabunt dies suos, quia in homine speraverunt. Ego autem a diebus temporalibus perveni ad diem aeternam. Quare? Quia in te speravi, Domine.
Augustinus HOME

bke12.7r bnf9533.466

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM LIII. SERMO AD POPULUM. <<<     >>> IN PSALMUM LV. SERMO
monumenta.ch > Augustinus > 54

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik