monumenta.ch > Augustinus > 49
    >>> IN PSALMUM L. SERMO

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM XLIX. SERMO AD PLEBEM.

1 (vers. 1.) Quantum nobis valeat sermo Dei ad correctionem vitae nostrae, et ad speranda praemia eius poenasque metuendas, unusquisque in se metiatur [Mss. Vatic. et Reg., meditetur.]; et conscientiam suam ante oculos eius sine dolo ponat, nec sibi blandiatur in tanto periculo; quoniam et ipse Dominus Deus noster videtis quia nulli blanditur: et si consolatur nos promittendo bona sua, et confirmando spem nostram; male viventibus tamen, et contemnentibus verbum suum omnino non parcit. Interroget se unusquisque cum tempus est, et videat ubi sit, et aut perseveret in bono, aut mutetur a malo. Sicut enim dicit in hoc psalmo, non quicumque homo, aut quicumque angelus, sed Deus deorum Dominus locutus est. Loquendo autem quid egit? Vocavit terram a solis ortu usque ad occasum. Qui vocavit terram a solis ortu usque ad occasum, Dominus noster et Salvator est Iesus Christus. Verbum caro factum, ut inhabitaret in nobis. Dominus ergo noster Iesus Christus Deus deorum est; quia per ipsum facta sunt omnia, et sine ipso factum est nihil. Verbum Dei, si Deus est, utique Deus deorum est: utrum autem sit Deus, Evangelium respondet, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum [Ioan. I, 14, 1]. Et si omnia per ipsum facta sunt, sicut consequenter dicit, et dii si qui facti sunt, per ipsum facti sunt. Unus enim Deus non factus, et vere Deus ipse solus. Ipse autem solus Deus, Pater et Filius et Spiritus sanctus, unus Deus.
2 Dii ergo quorum Deus est verus Deus, qui sunt, aut ubi sunt? Dicit alius psalmus: Deus stetit in synagoga deorum; in medio autem deos discernit. Adhuc nescimus ne forte dii aliqui in coelo congregati sint, et in eorum congregatione, hoc est enim in synagoga, stetit Deus discernere illos. Videte in eodem psalmo quibus dicat: Ego dixi, Dii estis, et filii Excelsi omnes: vos autem ut homines moriemini, et sicut unus ex principibus cadetis [Psal. LXXXI, 1, 6, 7]. Manifestum est ergo, quia homines dixit deos, ex gratia sua deificatos, non de substantia sua natos. Ille enim iustificat, qui per semetipsum non ex alio iustus est; et ille deificat, qui per seipsum non alterius participatione Deus est. Qui autem iustificat, ipse deificat, quia iustificando, filios Dei facit. Dedit enim eis potestatem filios Dei fieri [Ioan. I, 12]. Si filii Dei facti sumus, et dii facti sumus: sed hoc gratiae est adoptantis, non naturae generantis. Unicus enim Dei Filius Deus et cum Patre unus Deus, Dominus et Salvator noster Iesus Christus, in principio Verbum et Verbum apud Deum, Verbum Deus. Caeteri qui fiunt dii, gratia ipsius fiunt, non de substantia eius nascuntur ut hoc sint quod ille, sed ut per beneficium perveniant ad eum, et sint cohaeredes Christi. Tanta enim charitas est in illo haerede, ut voluerit habere cohaeredes. Quis hoc avarus homo velit, habere cohaeredes? Sed et qui in venitur velle, dividet cum eis haereditatem, minus habens ipse dividens quam si solus possideret: haereditas autem in qua cohaeredes Christi sumus, non minuitur copia possessorum, nec fit angustior numerositate cohaeredum; sed tanta est multis quanta paucis, tanta singulis quanta omnibus. Videte, inquit apostolus, qualem dilectionem nobis dedit Deus, ut filii Dei vocemur et simus. Et in alio loco: Dilectissimi, filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus. Ergo sumus in spe, nondum in re. Scimus autem, inquit, quoniam cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est [I Ioan. III, 1, 2]. Unicus similis nascendo, nos similes videndo [Sic Mss. At Edd., vivendo.]. Non enim ita similes ut ille, qui hoc est quod ille a quo genitus est: nos enim similes, non aequales: ille quia aequalis, ideo similis. Audivimus qui sint dii facti iustificati, quia filii Dei dicuntur; et dii qui non sunt dii, quibus ille Deus deorum terribilis est. Dicit enim alius psalmus: Terribilis est super omnes deos. Et quasi quaereres, Quos deos? Quoniam omnes dii gentium daemonia [Psal. XCV, 4, 5]. Diis gentium, daemoniis terribilis; diis a se factis, filiis amabilis. Proinde confitentes maiestatem Dei utrosque invenio, et daemonia confessa sunt Christum, et fideles confessi sunt Christum. Tu es Christus Filius Dei vivi, dixit Petrus [Matth. XVI, 16]. Scimus qui sis: tu es Filius Dei, dixerunt daemones [Marc. V, 7]. Parem audio confessionem, sed non parem invenio dilectionem; imo vero hic dilectionem, ibi timorem. Quibus ergo amabilis, filii sunt; quibus terribilis, filii non sunt: quibus amabilis, deos illos fecit; quibus terribilis, non esse deos convincit. Hi enim dii fiunt, illi dii putantur: hos deos facit veritas, illos error existimat.
3 Deus ergo deorum Dominus locutus est. Locutus est multis modis. Per Angelos ipse locutus est, per Prophetas ipse locutus est, per os proprium ipse locutus est, per Apostolos suos ipse locutus est, per fideles suos ipse loquitur, per humilitatem nostram, cum aliquid verum dicimus, ipse loquitur. Videte itaque, loquendo multipliciter, multis modis, per multa vasa, per multa organa, ipse tamen sonat ubique, tangendo, modificando, inspirando: videte quid egerit. Locutus est enim, et vocavit terram. Quam terram? An forte Africam? propter eos qui dicunt, Ecclesia Christi pars Donati est, Solam quidem Africam non vocavit, sed et Africam non separavit. Qui enim vocavit terram a solis ortu usque ad oceasum, nullas relinquens partes quas non vocarit, in sua vocatione Africam invenit. Gaudeat ergo in unitate, non superbiat in divisione. Bene dicimus quia vox Dei deorum et in Africam venit, non in Africa remansit. Vocavit enim terram a solis ortu usque ad occasum, Non est ubi lateant insidiae haereticorum, non habent in qua se umbra falsitatis abscondant: nec enim est qui se abscondat a calore eius [Psal. XVIII, 7]. Qui terram vocavit, et totam terram vocavit: qui terram vocavit, tantam vocavit quantam fabricavit. Quid mihi exsurgunt pseudo-christi et pseudoprophetae? quid est quod me verbis captiosis illaqueare moliuntur, dicentes, Ecce hic est Christus, ecce illic est [Matth. XXIV, 23]? Non audio ostendentes partes: Deus deorum totum mihi ostendit: qui vocavit terram a solis ortu usque ad occasum, totum redemit; partes autem calumniantes condemnavit.
4 (vers. 2.) Sed audierimus, a solis ortu usque ad occasum vocatam terram: unde coepit vocare qui vocavit? Et hoc audite: Ex Sion species decoris eius. Certe concordat Psalmus Evangelio dicenti: Per omnes gentes, incipientibus ab Ierusalem. Audi, Per omnes gentes: Vocavit terram a solis ortu usque ad occasum. Audi, Incipientibus ab Ierusalem: Ex Sion species decoris eius. Ergo. Vocavit terram a solis ortu usque ad occasum, concordat verbis Domini dicentis: Oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertia die, et praedicari in nomine eius poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes [Luc. XXIV, 46, 47]. Omnes enim gentes sunt a solis ortu usque ad occasum. Quod vero Ex Sion species decoris eius, quod inde coepit decus Evangelii eius, quod inde annuntiari coepit speciosus forma prae filiis hominum [Psal. XLIV, 3], concordat verbis Domini dicentis, Incipientibus ab Ierusalem. Concinunt nova veteribus, vetera novis: dicunt ad invicem seraphim duo, Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus Sabaoth [Isai. VI, 3]. Et consonant duo Testamenta, et unam vocem habent duo Testamenta: audiatur vox concinentium Testamentorum, non calumniantium exhaeredatorum. Fecit ergo ista Deus deorum, Vocavit terram a solis ortu usque ad occasum, ex Sion procedente specie sua. Ibi enim erant discipuli, qui acceperunt Spiritum sanctum quinquagesimo post resurrectionem eius die missum de coelo [Act. II, 4]. Inde Evangelium, inde praedicatio, inde impletus orbis terrarum, et hoc in gratia fidei.
5 Nam cum ipse Dominus venisset, quia passurus venit, occultus venit: et cum esset fortis in se, infirmus in carne apparuit. Oportebat enim eum videri, ut non intelligeretur; contemni, ut occideretur. Erat gloriae species in divinitate; sed haec latebat in carne. Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent [I Cor. II, 8]. Sic ergo inter Iudaeos, inter inimicos ambulavit occultus, mira faciens, mala patiens, donec suspenderetur in ligno; videntesque pendentem Iudaei magis magisque contemnerent, et ante crucem caput agitantes, dicerent: Si Filius Dei est, descendat de cruce [Matth. XXVII, 38, 39]. Occultus ergo erat Deus deorum, et voces edebat magis ex compassione nostra, quam ex maiestate sua. Unde enim illae voces, nisi ex nobis assumptae, Deus, Deus meus, utquid me dereliquisti [Psal. XXI, 2, ] [et Matth. XXVII, 46]. Quando autem Pater Filium dereliquit, aut Filius Patrem? Nonne unus Deus, Filius et Pater? nonne verissimum, Ego et Pater unum sumus [Ioan. X, 30]? Unde ergo, Deus, Deus meus, utquid me dereliquisti, nisi quia in carne infirmitatis agnoscebatur vox peccatoris? Qui enim suscepit similitudinem carnis peccati [Rom. VIII, 3], cur non susciperet similitudinem vocis peccati? Occultus ergo Deus deorum et cum inter homines ambulavit, et cum esurivit et sitivit, et cum fatigatus sedit, et cum lassato corpore dormivit, et cum apprehensus, et cum flagellatus, et cum ante iudicem positus, et cum superbienti respondit, Non haberes in me potestatem, nisi data fuisset desuper [Ioan. XIX, 11]: et quod ductus ad victimam, coram tondente se non aperuit os suum [Isai. LIII, 7], et quod crucifixus, et quod sepultus, semper occultus Deus deorum. Quid postea quam resurrexit? Mirati discipuli et primo [Colb. Ms. Qui posteaquam resurrexit, mirati discipuli primo, etc.] non crediderunt, donec tangerent atque palparent [Luc. XXIV]. Sed caro resurrexerat, quia caro mortua erat: divinitas quae mori non poterat, adhuc etiam in carne resurgentis latebat. Videri forma potuit, teneri membra, palpari cicatrices: Verbum per quod facta sunt omnia, quis videt? quis tenet? quis palpat? Et tamen Verbum caro factum est, et habitavit in nobis [Ioan. I, 14]. Et qui tenebat hominem Thomas, intelligebat ut poterat Deum. Palpatis enim cicatricibus, exclamavit: Dominus meus et Deus meus [Ioan. XX, 28]. Ostendebat tamen Dominus eam formam, eamque carnem quam in cruce viderant, quae in sepultura posita fuerat. Fecit [Edd., fuit. At omnes Mss., fecit; nec male, pro transegit.] cum eis quadraginta dies. Impiis Iudaeis non se demonstravit: illis demonstravit se, qui in eum crediderant antequam crucifegeretur; ut quos crucifixus dimiserat titubantes, resurgens faceret fortes. Deinde quadragesimo die commendans Ecclesiam suam, id est vocatam terram a solis ortu usque ad occasum, ne haberent excusationem qui volunt in schismate deperire, ascendit in coelum, dicens eis, Eritis mihi testes in Ierusalem (unde species decoris eius), et in totam Iudaeam et Samariam, et usque in totam terram. His enim dictis, nubes suscepit eum. Intuebantur illi quem noverant: noverant tamen in humilitate, nondum in claritate. Et cum ab eis iret in coelum, admoniti sunt voce angelica dicente: Quid statis, viri Galilaei? Hic Iesus quem videtis ire, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in coelum. Ascendit ergo: regressi illi laetantes, manserunt in civitate, secundum eius praeceptum, donec implerentur Spiritu sancto [Act. I, 3-12]. Quid autem dictum erat Thomae palpanti? Quia vidisti, credidisti; beati qui non vident, et credunt [Edd.: Beati qui non viderunt et crediderunt. At Mss., qui non vident et credunt.] [Ioan. XX, 29]. Praedicti sumus. Terra illa vocata a solis ortu usque ad occasum non videt, et credit. Occultus ergo Deus deorum, et eis inter quos ambulavit, et eis a quibus crucifixus est, et eis ad quorum oculos resurrexit, et nobis qui credimus in coelo sedentem, quem non vidimus in terra ambulantem. Sed etsi videremus, nonne hoc videremus quod Iudaei viderunt et crucifixerunt? Plus est quod non videntes Christum credimus Deum, quam quod illi videntes nonnisi hominem putaverunt. Illi denique male putando mortificaverunt, nos bene credendo vivificamur.
6 (vers. 3.) Quid ergo, fratres? Ille Deus deorum, et tunc occultus, et modo occultus, numquid semper occultus? Non plane: audi sequentia: Deus manifestus veniet. Qui venit occultus, veniet manifestus: venit occultus iudicandus, veniet manifestus iudicaturus; venit occultus ut ante iudicem staret, veniet manifestus ut etiam de iudicibus iudicet: Veniet manifestus et non silebit. Quid enim? modo silet? Et unde sunt quae dicimus? unde ista praecepta? unde ista monita? unde ista tuba terroris? Non silet, et silet: non silet a monendo, silet a vindicando; non silet a praecepto, silet a iudicio. Patitur enim peccatores quotidie mala facientes, Deum non curantes, non in conscientia sua, non in coelo, non in terra: non eum latent haec omnia, et universaliter omnes admonet, et quando aliquos flagellat in terra, admonitio est, nondum damnatio. Silet ergo a iudicio, occultus in coelo est, adhuc interpellat pro nobis: patiens est super peccatores, non exercens iram, sed exspectans poenitentiam. Dicit alio loco: Tacui, numquid semper tacebo [Isai. XLII, 14]? Quando ergo non tacebit, Deus manifestus veniet. Quis Deus? Deus noster. Et ipse Deus, qui Deus noster: non enim Deus est, qui non est noster Deus. Dii enim Gentium daemonia: Deus Christianorum, verus Deus. Ipse veniet, sed manifestus, non adhuc illudendus, non adhuc exalapandus et flagellandus; veniet, sed manifestus, non adhuc calamo in capite percutiendus, non adhuc crucifigendus, occidendus, sepeliendus: quia haec omnia occultus Deus pati voluit. Veniet manifestus, et non silebit.
7 Quia vero ad iudicium veniet, sequentia docent. Ignis ante eum praeibit [Psal. XCVI, 3]. Timemus? Mutemur, et non timebimus. Ignem palea timeat: auro quid facit? Est autem nunc in potestate quid facias, ne illud quod et te nolente venturum est, non correctus experiaris. Si enim possemus facere, fratres, ut dies iudicii non veniret, puto quia nec sic erat male vivendum. Si non veniret ignis die iudicii, et sola peccatoribus immineret separatio a facie Dei, in qualibet essent affluentia deliciarum, non videntes a quo creati sunt, et separati ab illa dulcedine ineffabilis vultus eius, in qualibet aeternitate et impunitate peccati, plangere se deberent. Sed quid loquar, aut quibus loquar? Haec amantibus poena est, non contemnentibus. Qui dulcedinem sapientiae et veritatis utcumque sentire coeperunt, noverunt quod dico, quanta poena sit tantummodo a facie Dei separari: qui autem illam dulcedinem non gustaverunt, si nondum desiderant Dei faciem, timeant vel ignem; supplicia terreant quem praemia non invitant. Vile tibi est quod Deus pollicetur, contremisce quod minatur. Veniet dulcedo praesentiae; non mutaris, non excitaris, non suspiras, non desideras: amplexaris peccata tua et delicias carnis tuae, stipulam ad te congeris, veniet ignis. Ignis in conspectu eius ardebit. Non erit iste ignis sicut focus tuus; quo tamen si manum mittere cogaris, facies quidquid voluerit qui hoc minatur. Si tibi dicat, Scribe contra caput patris tui, scribe contra capita filiorum tuorum; nam si non feceris, manum tuam mitto in focum tuum: facies ne ardeat manus tua, ne ardeat ad tempus membrum tuum, non semper in dolore futurum. Minatur ergo inimicus tam leve malum, et facis malum: minatur Deus aeternum malum, et non facis bonum! Ad malum faciendum nec minae te compellere deberent: a bono faciendo nec minae te deterrere deberent. Minis autem Dei, minis aeterni ignis prohiberis a malo, invitaris ad bonum. Unde piget, nisi quia non credis? Excutiat ergo unusquisque cor suum, et videat quid ibi fides teneat [Plures Mss., quid ibi fidei tenet.]. Si credimus futurum iudicium, fratres, bene vivamus. Tempus misericordiae nunc est, tempus iudicii tunc erit. Nemo dicet. Revoca me ad priores annos. Poenitebit et tunc, sed frustra poenitebit: modo poeniteat, cum fructus est poenitendi; modo adhibeatur ad radices arboris cophinus stercoris, cordis luctus et lacrymarum, ne veniat [Edd., ne veniat ventus et eradicet. Abest ventus a Mss.] et eradicet [Luc. XIII, 8]. Cum enim eradicaverit, iam ignis exspectatur. Modo etsi fracti sunt rami, possunt rursus inseri: tunc omnis arbor quae non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur (Matth. III, 10, Ignis in conspectu eius ardebit.
8 Et in circuitu eius tempestas valida. Valida tempestas, ventilatura tam magnam aream. Hac tempestate erit illa ventilatio, qua separabitur a sanctis omne immundum, a fidelibus omnis simulatio, a piis et trementibus verbum Dei omnis contemptor et superbus. Modo enim mixtura quaedam iacet a solis ortu usque ad occasum. Videamus ergo quomodo faciet qui venturus est, tempestate illa quid facturus, quae erit in circuitu eius tempestas valida. Procul dubio ista tempestas quamdam separationem factura est. Ista est illa separatio, quam non exspectaverunt qui antequam ad littus venirent, retia disruperunt [Luc. V, 6]. In illa vero separatione fit quaedam malorum et bonorum distinctio. Alii sunt enim sequentes nunc Christum, expeditis humeris sine sarcina curarum saecularium, qui non frustra audierunt, Si vis esse perfectus, vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo, et veni, sequere me: qualibus dicitur, Sedebitis super duodecim sedes, iudicantes duodecim tribus Israel [Matth. XIX, 21, 28]. Alii ergo erunt iudicantes cum Domino: alii vero iudicandi, sed ad dexteram ponendi. Nam quia erunt quidam iudicantes cum Domino, habemus apertissimum testimonium quod modo commemoravi: Sedebitis super duodecim sedes, iudicantes duodecim tribus Israel.
9 Sed dicit aliquis: duodecim illic Apostoli consedebunt, non amplius. Ubi ergo erit apostolus Paulus? Numquid inde separatus erit? Absit ut hoc dicamus, absit ut hoc vel tacite cogitemus. Quid si ergo in loco Iudae ipse residebit? Sed manifestavit Scriptura divina, quis in Iudae loco sit ordinatus: Matthias enim est expresse nominatus in Actibus Apostolorum, ut de illo dubitare non possemus [Act. I, 26]. Cadente ergo Iuda, impletus est numerus duodenarius. Cum ergo ille numerus duodenarius occupaverit duodecim sedes, non iudicabit Paulus apostolus? An forte stans iudicabit? Non ita est: non faciet hoc ille iustitiae retributor: non omnino stans iudicabit qui plus omnibus illis laboravit [I Cor. XV, 10]. Certe vel iste unus apostolus Paulus cogit nos diligentius cogitare et perscrutari, quare dictae sint duodecim sedes. Invenimus enim et alios numeros in Scripturis multitudinem significantes. Quinque virgines admittuntur, quinque excluduntur [Matth. XXV, 10, 12]. Ubilibet intellige virgines: sive in castitate atque integritate cordis, ubi debet virgo esse tota Ecclesia, cui dicitur, Desponsavi vos uni viro, virginem castam exhibere Christo [II Cor. XI, 2]; sive in his feminis quae etiam integritatem carnis dicatam habent Deo: numquid in tot millibus solae quinque sunt? Sed in quinario numero intelligitur continentia quinque sensuum carnis. Etenim multis venit corruptio per oculos, multis per aurem, multis per illicitum olfactum, multis per nefarium gustum, multis per adulterinum amplexum: ab his omnibus quinque ianuis corruptionis quicumque se continent, et sic continent ut in sua conscientia gloriam habeant, non laudem ab hominibus exspectent, quinque sunt virgines sapientes, habentes oleum secum. Quid est, oleum habentes secum? Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae [II Cor. I, 12]. Rursus ille qui apud inferos torquebatur: Habeo, inquit, quinque fratres [Luc. XVI, 28]. Ibi intelligitur populus Iudaeorum sub lege positus: quia Moyses legislator quinque libros conscripsit. Item Dominus post resurrectionem iubet mitti retia in dexteram partem, levantur pisces centum quinquaginta tres. Et cum tam magni essent, ait evangelista, retia non sunt disrupta [Ioan. XXI, 6, 11]. Etenim ante passionem iussit mitti retia, non dicens in dexteram partem neque in sinistram: quia si in dexteram diceret, solos bonos significaret; si in sinistram, solos malos: ubi autem tacetur dextera et sinistra, mixti capiuntur boni et mali. Capti sunt autem tunc, sicut Evangelii veritas attestatur, tam multi ut retia rumperentur [Luc. V, 6]. Significabat enim illa captura hoc tempus: retia rupta significabant conscissiones et conscissuras haereticorum et schismaticorum. Quod autem post resurrectionem suam Dominus fecit, post resurrectionem nostram nobis futurum significavit, in illo numero regni coelorum, ubi nullus erit malus. Propterea retia quae in dexteram partem missa sunt, dexteros expresserunt, remotis sinistris. Numquid tamen in illis dextris centum quinquaginta tres soli iusti erunt? Millia millium Scriptura significat [Dan. VII, 10]. Legite Apocalypsim: duodecies duodena millia fortasse, sicut ibi intelligitur, ex solo populo Iudaeorum futura sunt [Apoc. VII, 4]. Attendite martyrum numerositatem: sola in proximo quae dicitur Massa candida [Massa candida. Vide Serm. CCCVI, n. 2.], plus habet quam centum quinquaginta tres martyres. Postremo septem illa millia de quibus respondetur Eliae, Reliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genua ante Baal [III Reg. XIX, 18], longe istum piscium numerum superant. Centum ergo quinquaginta tres pisces non tantum numerum sanctorum significat; sed universum sanctorum et iustorum numerum certa causa tanto numero significat Scriptura, ut omnes intelligantur in illis centum quinquaginta tribus pertinentes ad resurrectionem vitae aeternae. Etenim Lex habet decem praecepta: Spiritus autem gratiae, per quam solam Lex impletur, septiformis legitur [Isai. XI, 2, 3]. Discutiendus est ergo numerus, quid sibi velint decem et septem: decem in praeceptis, septem in gratia Spiritus sancti; per quam gratiam implentur praecepta. Decem ergo et septem tenent omnes pertinentes ad resurrectionem, ad dextram, ad regnum coelorum, ad vitam aeternam; id est Legem implentes per gratiam Spiritus, non quasi per opus suum aut per meritum suum. Decem autem et septem, si numeres ab uno usque ad decem et septem, addendo numeros omnes gradatim, ut ad unum addas duo, addas tria, addas quatuor, ut fiant decem, addendo quinque ut fiant quindecim, addendo sex ut fiant viginti unum, addendo septem ut fiant viginti octo, addendo octo ut fiant triginta sex, addendo novem ut fiant quadraginta quinque, addendo decem ut fiant quinquaginta quinque, addendo undecim ut fiant sexaginta sex, addendo duodecim ut fiant septuaginta octo, addendo tredecim ut fiant nonaginta unum, addendo quatuordecim ut fiant centum quinque, addendo quindecim ut fiant centum viginti, addendo sexdecim ut fiant centum triginta sex, addendo decem et septem, efficiuntur centum quinquaginta tria: invenies ingentem numerum omnium sanctorum pertinere ad hunc numerum piscium paucorum. Quomodo ergo in quinque virginibus innumerabiles virgines, quomodo in quinque fratribus illius qui torquebatur apud inferos millia populi Iudaeorum, quomodo in numero centum quinquaginta trium piscium millia millium sanctorum: sic in duodecim sedibus non duodecim homines, sed magnus est numerus perfectorum.
10 Sed video quid consequenter requiratur a nobis: Quomodo de quinque virginibus reddita est ratio, quare ad quinque multae pertineant, et quare ad quinque illos multi Iudaei, et quare ad centum quinquaginta tres multi perfecti, ostende quare et quomodo ad duodecim sedes, non duodecim homines, sed multi pertineant. Quid sibi volunt duodecim sedes, quae significant omnes undique qui tam perfecti esse potuerint, quam perfectis dictum est: Sedebitis super duodecim sedes, iudicantes duodecim tribus Israel? Et quare omnes undique ad duodenarium numerum pertinent? Quia ipsum undique quod dicimus, de toto mundo dicimus: orbis autem terrarum quatuor designatis partibus continetur, oriente, occidente, meridiano, et aquilone: ab his omnibus partibus vocati in Trinitate, et perfecti fide et praecepto Trinitatis, quoniam ter quaterni duodecim fiunt, agnoscitis quare ad totum orbem pertineant sancti, qui sedebunt super duodecim sedes iudicaturi duodecim tribus Israel; quia et duodecim tribus Israel, totius Israel duodecim tribus sunt. Sicut enim iudicaturi ex toto mundo, sic et iudicandi ex toto mundo. Apostolus de se Paulus cum argueret fideles laicos, quia iudicia sua non ad Ecclesiam deferebant, sed ad publicum pertrahebant eos cum quibus habebant negotia, ait: Nescitis quia Angelos iudicabimus [I Cor. VI, 3]? Videte quemadmodum iudicem se fecit; non solum se, sed et omnes qui recte iudicant in Ecclesia.
11 Cum ergo manifestum sit, multos cum Domino iudicaturos, alios vero, non tamen ex aequo, sed pro meritis iudicandos; cum omnibus Angelis suis veniet, quando ante eum congregabuntur omnes gentes [Matth. XXV, 31, 32], et inter omnes Angelos deputandi erunt illi, qui tam perfecti fuerint ut sedentes super duodecim sedes iudicent duodecim tribus Israel. Etenim homines dicti sunt angeli: Apostolus de se dicit, Sicut angelum Dei suscepistis me [Gal. IV, 14]. De Ioanne Baptista dicitur: Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te [Malach. III, 1, ] [et Matth. XI, 10]. Ergo cum omnibus Angelis veniens, simul secum habebit et sanctos. Aperte enim dicit et Isaias: Veniet ad iudicium cum senioribus populi [Isai. III, 14]. Isti ergo seniores populi, isti iam Angeli nominati, ista millia multorum perfectorum de toto orbe venientium, coelum vocantur. Illa vero, terra, sed fructuosa. Quae terra fructuosa? In dextra ponenda, cui dicetur, Esurivi, et dedistis mihi manducare: vere terra fructuosa, cui gaudet Apostolus, quando ei miserunt ad necessitates eius: Non quia quaero datum, inquit, sed requiro fructum. Et gratias agit dicens: Quia tandem aliquando repullulastis pro me sapere [Philipp. IV, 17, 10]. Repullulastis ut arboribus dicit, quae sterilitato quadam exaruerant. Veniens itaque Dominus ad iudicium, ut iam Psalmum, fratres, audiamus, quid facturus est? Advocabit coelum sursum: coelum, omnes sanctos perfectos iudicaturos; advocabit eos sursum, sessores secum iudicaturos duodecim tribus Israel. Quomodo enim Advocabit coelum sursum, cum semper sursum sit coelum? Sed quos hic coelum dicit, eosdem coelos alibi appellat. Quos coelos? Qui enarrant gloriam Dei: Coeli enim enarrant gloriam Dei: de quibus dicitur, In omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum [Psal. XVIII, 2, 5]. Videte enim discernentem Dominum in iudicio: Advocabit coelum sursum, et terram discernere populum suum. A quibus, nisi a malis? De quibus hic postea non fit mentio, iam tanquam diiudicatis ad poenam. Istos bonos vide, et distingue. Advocabit coelum sursum, et terram discernere populum suum. Vocat et terram, non tamen concernendam, sed discernendam. Primo enim concretos vocavit [Sic plerique Mss. At Lov., non tamen conterendam, sed discernendam. Primo enim cum commixtos vocavit.], quando locutus est Deus deorum, et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum; nondum discreverat: servi illi [Sic plures Mss. At Edd., nondum discreverant servi illi, qui missi erant, etc.] missi erant invitare ad nuptias, qui congregaverant bonos et malos [Matth. XXII, 10]. Cum vero Deus deorum manifestus veniet, et non silebit, sic advocabit coelum sursum, ut iudicet cum illo. Quod enim coelum, ipsi coeli; sicut quae terra, ipsae terrae; sicut quae Ecclesia, ipsae Ecclesiae. Advocabit coelum sursum, et terram discernere populum suum. Iam cum coelo terram discernit, id est, coelum cum illo terram discernit. Quomodo discernit terram? Ut alios ponat ad dextram, alios ad sinistram. Terrae autem discretae quid dicit? Venite benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Esurivi enim, et dedistis mihi manducare, et caetera. Illi autem: Quando te vidimus, inquiunt, esurientem? Et ille: Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis [Matth. XXV, 34-40]. Coelum terrae ostendit minimos suos iam sursum vocatos, et ab humilitate exaltatos: Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Advocabit ergo coelum sursum, et terram discernere populum suum.
12 (vers. 5.) Congregate illi iustos eius. Vox divina et prophetica, videns futura tanquam praesentia, exhortatur Angelos congregantes. Mittet enim Angelos suos, et congregabuntur ante eum omnes gentes [Matth. XXV, 32]. Congregate illi iustos eius. Quos iustos, nisi viventes ex fide, facientes opera misericordiae? Etenim opera illa, iustitiae opera sunt. Habes Evangelium: Cavete iustitiam vestram facere coram hominibus, ut videamini ab eis. Et quasi quaereretur, Quam iustitiam? Cum ergo facis eleemosynam, inquit [Matth. VI, 1, 2]. Ergo eleemosynas opera iustitiae esse significavit. Ipsos congregate iustos eius: eos congregate qui compassi sunt inopi, qui intellexerunt super egenum et pauperem: congregate illos, conservet eos Dominus, et vivificet eos [Psal. XL, 2, 3]. Congregate illi iustos eius: qui disponunt testamentum eius super sacrificia: id est, qui cogitant de promissis eius super illa quae operantur. Ipsa enim sunt sacrificia, Deo dicente, Misericordiam volo plus quam sacrificium [Osee VI, 6, ] [et Matth. IX, 13]. Qui disponunt testamentum eius super sacrificia.
13 (vers. 6.) Et annuntiabunt coeli iustitiam eius. Vere hanc iustitiam Dei coeli nobis annuntiaverunt, Evangelistae praedixerunt. Per illos audivimus futuros quosdam ad dextram, quibus dicit paterfamilias, Venite, benedicti Patris mei, percipite. Quid percipite? Regnum. Pro qua re? Esurivi, et dedistis mihi manducare. Quid tam vile, quid tam terrenum, quam frangere panem esurienti? Tanti valet regnum coelorum. Frange esurienti panem tuum, et egenum sine tecto induc in domum tuam; si videris nudum, vesti [Isai. LVIII, 7]. Sed non habes facultatem frangendi panem, non habes domum quo inducas, non habes vestem qua cooperias: da calicem aquae frigidae [Matth. X, 42], mitte duo minuta in gazophylacium [Marc. XII, 42]. Tantum emit vidua duobus minutis, quantum emit Petrus relinquens retia [Matth. IV, 20], quantum emit Zacchaeus dando dimidium patrimonium [Luc. XIX, 8]. Tanti valet, quantum habueris. Annuntiabunt coeli iustitiam eius. quoniam Deus iudex est. Vere iudex, non concernens [Tres Mss., conterens: et paulo infra, conterat te eum palea.], sed discernens. Novit enim Dominus qui sunt eius [II Tim. II, 19]. Etsi grana latent in palea, agricolae nota sunt. Nemo timeat esse granum etiam inter paleam; non falluntur oculi ventilatoris nostri. Noli timere, ne illa tempestas quae erit in circuitu eius, concernat te cum palea. Certe valida erit tempestas; nullum tamen granum tollet a parte tritici ad paleam: quia non quilibet rusticus cum tridente, sed Deus Trinitas iudex est. Et annuntiabunt coeli iustitiam eius: quoniam Deus iudex est. Eant coeli, annuntient coeli, in omnem terram exeat sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum [Psal. XVIII, 5]: et dicat illud corpus, De finibus terrae ad te clamavi, cum angeretur cor meum [Psal. LX, 3]. Modo enim concretum gemit, discretum gaudebit. Clamet ergo, et dicat: Ne comperdas cum impiis animam meam, et cum viris sanguinum vitam meam [Psal. XXV, 9]. Non comperdit, quia Deus iudex est. Clamet illi, et dicat, Iudica me, Domine, et discerne causam meam de gente non sancta [Psal. XLII, 1]: dicat, faciet ille: congregabuntur ei iusti eius. Vocavit terram, ut discernat populum suum.
14 (vers. 7.) Audi, populus meus, et loquor tibi. Ille qui veniet et non silebit, videte quia et modo, si auditis, non silet: Audi, populus meus, et loquar tibi. Nam si non audis, non loquar tibi. Audi et loquar tibi. Nam si non audis, etsi loquar, non tibi. Quando ergo tibi loquar? Si audis. Quando audis? Si populus meus es. Audi enim, populus meus: non audis, si populus alienus. Audi, populus meus, et loquar tibi; Israel, et testificabor tibi. Israel, audi; populus meus, audi. Israel nomen electionis est: Non vocaberis, ait, Iacob, sed vocaberis Israel [Gen. XXXII, 28]. Ergo audi sicut Israel, sicut videns Deum; etsi nondum specie, sed iam fide. Hoc enim interpretatur Israel, Videns Deum. Qui habet aures audiendi, audiat [Matth. XI, 15]; et qui habet oculos videndi, videat. Audi, Israel, et testificabor tibi. Quod sursum dixit, populus meus; hoc in consequenti, Israel: et quod dixit sursum, loquar tibi; hoc in consequenti, testificabor tibi. Quid loquetur Dominus Deus noster populo suo? Israeli suo quid testificabitur? Audiamus: Deus, Deus tuus ego sum. Deus ego sum, et Deus tuus sum. Quomodo Deus ego sum? Sicut Moysi dictum est, Ego sum qui sum [Exod. III, 14]. Quomodo Deus tuus sum? Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Iacob. Sum Deus, et tuus sum Deus: et si tuus non sim Deus, sum Deus. Bono meo sum Deus, malo tuo non sum Deus tuus. Etenim Deus tuus, ei proprie dicitur quem familiarius habet Deus, tanquam in mancipio suo, tanquam in peculio suo. Deus, Deus tuus sum ego. Quid vis amplius? Praemium quaeris a Deo, ut aliquid tibi det Deus, ut quod tibi dederit tuum sit? Ecce ipse Deus qui dabit, tuus est. Quid eo ditius [Er.: Quid eo dulcius? Melioris notae Mss.: Quid te ditius]? Dona quaerebas, ipsum donatorem habes. Deus, Deus tuus ego sum.
15 (vers. 8.) Quid quaerit ab homine, videamus. Deus noster, imperator et rex noster, quod vectigal nobis indicit; quoniam voluit esse rex noster, et voluit nos esse provinciam suam? Audiamus indictiones eius. Non trepidet pauper sub indictione Dei: quod sibi Deus dari indicit, ipse prius donat qui indicit: vos tantum devoti estote. Non exigit Deus quod non dedit, et omnibus dedit quod exigit. Quid enim exigit? Audiamus iam: Non super sacrificia tua arguam te. Non tibi dicam: Quare non mihi pinguem taurum mactasti? quare non de grege tuo optimum hircum elegisti? quare aries ille ambulat in ovibus tuis, et in ara mea non ponitur? Non dicam: Inspice agros tuos et chortem tuam, et parietes tuos, quaerendo quid mihi des. Non super sacrificia tua arguam te. Quid ergo? Non acceptas sacrificia mea? Holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper. Holocausta quaedam, de quibus in alio psalmo dicitur, Si voluisses sacrificium, dedissem utique; holocaustis non delectaberis: et rursus convertit se, Sacrificium Deo spiritus contribulatus; cor contritum et humiliatum Deus non spernit. Quae sunt ergo holocausta quae non spernit? Quae holocausta quae in conspectu eius sunt semper? Benigne, inquit, fac, Domine, in bona voluntate tua Sion, et aedificentur muri Ierusalem: tunc acceptabis sacrificium iustitiae oblationes et holocausta [Psal. L, 18-21]. Dicit quaedam holocausta Deum acceptaturum. Quid est autem holocaustum? Totum igne absumptum: καῦσις incensio est, ὅλον totum est: holocaustum autem est totum igne absumptum. Est quidam ignis flagrantissimae charitatis: animus inflammetur charitate, arripiat eadem charitas membra in usum suum, non ea permittat militare cupiditati, ut totus exardescat igne amoris divini qui vult offerre Deo holocaustum. Talia holocausta tua in conspectu meo sunt semper.
16 (vers. 9.) Adhuc iste Israel forte non intelligit quae holocausta eius in conspectu suo habeat semper, et adhuc de bobus, de ovibus, de hircis cogitat: non cogitet; Non accipiam de domo tua vitulos. Holocausta nominavi; iam animo et cogitatione ad terrenos greges currebas, inde pingue mihi aliquid eligebas: Non accipiam de domo tua vitulos. Praenuntiat Testamentum novum, ubi omnia illa sacrificia vetera cessaverunt. Erant enim tunc praenuntiantia futurum quoddam sacrificium, cuius sanguine mundaremur. Non accipiam de domo tua vitulos, neque de gregibus tuis hircos.
17 (vers. 10.) Quoniam meae sunt omnes bestiae silvae. Quid a te quaeram quod ego condidi? Magisne est hoc tuum cui possidere dedi, quam meum qui feci? Quoniam meae sunt omnes bestiae silvae. Sed forte ait ille Israel, Bestiae Dei sunt, illae bestiae ferae quas non includo in chorte mea, quas non alligo ad praesepe meum: caeterum bos ille et ovis et hircus, mea sunt haec. Pecora in montibus et boves. Mea sunt illa quae non possides, mea sunt ista quae possides. Si enim servus meus es tu, totum peculium tuum meum est. Neque enim est peculium Domini quod sibi servus comparavit, et non erit peculium Domini quod ipse Dominus servo creavit. Ergo meae sunt bestiae silvae quas tu non cepisti; mea sunt et pecora in montibus quae sunt tua, et boves qui sunt ad praesepe tuum: omnia mea sunt, quia ego creavi ea.
18 (vers. 11.) Cognovi omnia volatilia coeli. Quomodo cognovit? Appendit, numeravit. Quis nostrum novit omnia volatilia coeli? Sed etsi alicui Deus det notitiam omnium volatilium coeli, non sic ipse novit, ut dat nosse homini. Alia est notitia Dei, alia hominis: sicut alia possessio Dei, alia hominis; id est, aliud est possidere Dei, aliud possidere hominis. Non enim tu quod possides, totum habes in potestate, aut quamdiu vivat bos tuus in tua potestate est, aut ut non pereat, aut non pascatur. Apud quem summa potestas est, summa et secreta cognitio est. Tribuamus hoc Deo, laudantes Deum. Non audeamus dicere: Quomodo novit Deus? Ne forte hoc a me, fratres exspectetis ut explicem vobis quomodo cognoscat Deus; hoc solum dico: non sic cognoscit ut homo, non sic cognoscit ut angelus; et quomodo cognoscit, dicere non audeo, quoniam et scire non possum. Unum tamen scio, quia et antequam essent omnia volatilia coeli, noverat Deus quod fuerat creaturus. Quae est illa notitia? O homo, videre coepisti volatilia, postea quam plasmatus es, postea quam sensum videndi accepisti. Haec volatilia de aqua nata sunt ad verbum Dei, dicentis: Producant aquae volatilia [Gen. I, 20]. Ubi noverat Deus quae imperabat ut aqua proferret? Iam certe noverat quod crearat, et antequam crearet noverat. Tanta est ergo notitia Dei, ut apud ipsum essent quodam ineffabili modo antequam creata essent: et a te exspectat ut accipiat quod antequam crearet habebat? Cognovi omnia volatilia coeli, quae tu mihi non potes dare. Quae tu mihi mactaturus es, ego cognovi omnia: non quia feci cognovi, sed ut facerem. Et species agri mecum est. Pulchritudo agri, ubertas omnium in terra gignentium, mecum est, inquit. Quomodo cum illo? Utrum et antequam fierent? Cum illo enim erant omnia futura, et cum illo sunt omnia praeterita: futura ita, ut non ei detrahantur omnia praeterita. Cum illo sunt omnia cognitione quadam ineffabilis Sapientiae Dei in Verbo constituta, et ipsum Verbum [Sic aliquot Mss. Alii, et in ipso. Edd., et in ipsum Verbum.] omnia. An aliquo modo cum illo est agri species, quia ipse ubique est, et ipse dixit: Coelum et terram ego impleo [Ierem. XXIII, 24]? Quid cum illo non est, de quo dicitur: Si ascendero in coelum, tu illic es, et si descendero in infernum, ades [Psal. CXXXVIII, 8]? Cum illo est totum: sed non sic cum illo est, ut aliquam ex his quae creavit contagionem, aut eorum indigentiam patiatur. Nam tecum est forte columna iuxta quam stas, et cum fatigatus fueris, incumbis in eam. Indiges eo quod tecum est, non indiget Deus agro qui cum illo est. Cum illo ager, cum illo species terrae, cum illo species coeli, cum illo omnia volatilia, quia ipse ubique. Et quare apud ipsum omnia? Quia et antequam essent omnia, aut crearentur, ei nota erant omnia.
19 (vers. 12.) Quis explicat, quis exponit illud quod ei dicitur in alio psalmo, Quoniam bonorum meorum non eges [Psal. XV, 2]? Non se egere a nobis aliquo necessario dixit. Si esuriero, non dicam tibi. Non esuriet, neque sitiet, neque laborabit, neque obdormiet qui custodit Israel [Psal. CXX, 4]. Sed ecce secundum carnalitatem tuam loquor: quia tu cum non manducaveris, famem patieris, forte putas et Deum esurire ut manducet. Etsi esurierit, non tibi dicit: omnia ante illum sunt, unde vult tellit quod illi necessarium est. Dicta sunt haec ad convincendum parvulum sensum, non quia professus est Deus esuriem suam. Quanquam propter nos Deus ille deorum et esurire dignatus est. Venit esurire et saginare, venit sitire et potum dare, venit vestiri mortalitate et vestire immortalitate, venit pauper divites facturus. Etenim non perdidit divitias suas assumendo paupertatem nostram, quia in illo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi [Coloss. II, 3]. Si esuriero, non dicam tibi, Meus est enim orbis terrae et plenitudo eius. Noli ergo laborare quid mihi des, sine labore habeo quod volo.
20 (vers. 13.) Quid ergo de gregibus tuis adhuc cogitas? Numquid manducabo carnes taurorum, aut sanguinem hircorum potabo? Audistis quid a nobis non quaerat, qui nescio quid nobis vult indicere. Si de talibus cogitabatis, iam auferte cogitationes vestras a talibus rebus: nihil tale Deo offerre cogitetis. Si habes taurum pinguem, occide pauperibus: manducent ipsi carnes taurorum, etsi non bibent sanguinem hircorum. Quod cum feceris, imputabit tibi ille qui dixit, Si esuriero, non dicam tibi; et dicet tibi, Esurivi, et dedisti mihi manducare [Matth. XXV, 35]. Numquid manducabo carnes taurorum, aut sanguinem hircorum potabo?
21 (vers. 14.) Dic ergo, Domine Deus noster, quid indicis populo tuo, Israeli tuo? Immola Deo sacrificium laudis. Dicamus illi et nos: In me sunt, Deus, vota tua, quae reddam laudis tibi [Psal. LV, 12]. Expaveram ne aliquid indiceres quod esset extra me, quod computabam in chorte mea, et a fure iam forte ablatum erat. Quid mihi indicis? Immola Deo sacrificium laudis. Ad me redeam, ubi inveniam quod immolem: ad me redeam, in me inveniam laudis immolationem: sit ara tua, conscientia mea [Ita in Mss. At in Edd. omittitur sit. et habetur: Ara tua, conscientia tua.]. Immola Deo sacrificium laudis. Securi sumus, non imus in Arabiam thus quaerere, non sarcinas avari negotiatoris excutimus: sacrificium laudis quaerit a nobie Deus. Habebat hoc sacrificium laudis Zacchaeus in patrimonio suo, habebat vidua in saccello suo, habebat nescio quis pauper hospes in dolio suo; alius nec in patrimonio, nec in saccello, nec in dolio aliquid habebat, totum habebat in animo suo: salus domui Zacchaei [Luc. XIX, 8]; et plus misit haec vidua quam divites illi [Marc. XII, 42]; iste calicem aquae frigidae porrigens [Matth. X, 42], non perdet mercedem suam; sed et pax in terra hominibus bonae voluntatis [Luc. II, 14]. Immola Deo sacrificium laudis. O sacrificium gratuitum, gratia datum! Non quidem hoc emi quod offerrem, sed tu donasti: nam nec hoc haberem. Immola Deo sacrificium laudis. Et haec immolatio sacrificii laudis, gratias agere illi a quo habes quidquid boni habes, et cuius misericordia tibi dimittitur quidquid tuum mali habes. Immola Deo sacrificium laudis: et redde Altissimo preces tuas. Hoc odore Dominus delectatur. Redde Altissimo preces tuas.
22 (vers. 15.) Et invoca me in die tribulationis tuae: et eximam te, et glorificabis me. Non enim praesumere debes de viribus tuis, omnia auxilia tua mendacia sunt. Me invoca in die tribulationis: eruam te, et glorificabis me. Ad hoc enim permisi diem tribulationis tibi fieri: quia forte si non tribulareris, non invocares me; cum tribularis autem, invocas me; cum invocas me, eximam te; cum eximam te, glorificabis me, ut iam non discedas a me. Obtorpuerat quidam et friguerat a fervore orationis, et dixit: Tribulationem et dolorem inveni, et nomen Domini invocavi [Psal. CXIV, 3, 4]. Invenit tribulationem tanquam aliquid utile; putruerat tabe peccatorum suorum, iam sine sensu remanserat, invenit tribulationem tanquam ustionem et sectionem. Inveni, inquit, tribulationem et dolorem, et nomen Domini invocavi. Et quidem, fratres, sunt tribulationes omnibus notae. Ecce istae quae abundant in genere humano: alius damno affectus plangit, alius orbitate percussus luget; alius patria exsulatus moeret, et redire cupit, intolerabilem peregrinationem deputans; alteri vinea grandinata est, attendit ad labores suos, et consumptam omnem operam incassum. Quando homo potest non contristari? Inimicum patitur ex amico. Quae maior miseria in genere humano? Plangunt haec omnes, et dolent, et tribulationes sunt istae: et in his omnibus invocant Dominum, et recte faciunt. Invocent Deum, potens est vel docere tolerandum, vel sanare toleratum. Novit ille non sinere tentari nos supra quam possumus ferre [I Cor. X, 13]. Invocemus Deum etiam in istis tribulationibus: sed hae tribulationes inveniunt nos, sicut in alio psalmo scriptum est, Adiutor in tribulationibus quae invenerunt nos nimis [Psal. XLV, 2]: est quaedam quam nos debemus invenire. Inveniant nos istae tribulationes: est quaedam tribulatio quam nos debemus quaerere, et invenire. Quae est ista? Ea ipsa in hoc mundo felicitas, affluentia rerum temporalium: non quidem ipsa tribulatio est; solatia sunt nostrae tribulationis. Cuius tribulationis? Nostrae peregrinationis. Hoc enim ipsum quod cum Deo nondum sumus, hoc ipsum quod inter tentationes molestiasque versamur, quod sine timore esse non possumus, tribulatio est: non enim est illa securitas quae nobis promissa est. Hanc tribulationem peregrinationis suae qui non invenerit, ad patriam redire non cogitat. Tribulatio illa est, fratres. Certe modo facimus bona opera, quando porrigimus panem esurienti, donum peregrino, et caetera: tribulatio est et haec. Invenimus enim miseros super quos misericordiam facimus; et miserorum miseria facit nos compatientes. Quanto melius ibi iam esses, ubi non invenis esurientem quem pascas, ubi non invenis peregrinum quem suscipias, non nudum quem vestias, non aegrum quem visites, non litigantem quem concordes? Omnia enim ibi summa sunt, vera sunt, sancta sunt, aeterna sunt. Panis noster ibi iustitia est, potus noster ibi sapientia est, vestis nostra ibi immortalitas est, domus nostra aeterna in coelis, firmitas nostra immortalitas. Numquid aegritudo subrepit? numquid lassitudo ad somnum trahit? Nulla mors, nulla lis: ibi pax, quies, gaudium, iustitia. Nullus intrat inimicus, nullus labitur amicus. Quae ibi quies! Si cogitemus, et attendamus ubi simus, et ubi nos futuros esse promisit qui mentiri nescit, ex ipsa eius promissione invenimus in qua sumus tribulatione. Hanc tribulationem nemo invenit, nisi qui quaesierit. Sanus es, vide si miser es: nam facile est ut qui aegrotat, sentiat se miserum: quando sanus es, vide si miser es; quia cum Deo nondum es. Tribulationem et dolorem inveni, et nomen Domini invocavi. Immola ergo Deo sacrificium laudis. Lauda promittentem, lauda vocantem, lauda exhortantem, lauda adiuvantem: et intellige in qua tribulatione positus es. Invoca, erueris, glorificabis [Sic potiores Mss. At Edd., glorificaberis.], permanebis.
23 (vers. 16.) Videte autem quod sequitur, fratres mei. Iam enim nescio quis, quia dixerat illi Deus, Immola Deo sacrificium laudis, et hoc quodammodo vectigal indixerat, meditabatur sibi, et dicebat: Surgam quotidie, pergam ad Ecclesiam, dicam unum hymnum matutinum, alium vespertinum, tertium aut quartum in domo mea; quotidie sacrifico sacrificium laudis, et immolo Deo meo. Bene facis quidem, si hoc facis: sed vide ne iam securus sis, quia iam hoc facis, et forte lingua tua Deum benedicat, et vita tua Deo maledicat. O popule meus, dicit tibi Deus deorum Dominus qui locutus est, vocans terram a solis ortu usque ad occasum, quamvis adhuc inter zizania constitutus sis, immola sacrificium laudis Deo tuo, et redde illi preces tuas: sed vide ne vivas male, et cantes bene. Quare hoc? Peccatori enim dicit Deus: Utquid tu enarras iustitias meas, et assumis Testamentum meum per os tuum? Videtis, fratres, cum quo tremore ista dicamus. Assumimus Testamentum Dei per os nostrum, et praedicamus vobis eruditionem et iustitias Dei. Et quid dicit peccatori Deus? Utquid tu? Prohibet ergo praedicatores peccatores? Et ubi est illud: Quae dicunt facite, quae autem faciunt, facere nolite [Matth. XXIII, 3]? Ubi est illud: Sive veritate sive occasione Christus annuntietur [Philipp. I, 18]? Sed haec dicta sunt, ne timeant qui audiunt a quocumque audiant: non ut securi sint qui dicunt bona, et faciunt mala. Modo ergo, fratres, vos securi estis: si bona auditis, Deum auditis [Plures Mss, Dei sunt. Nonnulli, Dei auditis.], per quemlibet audiatis. Sed noluit Deus sine correptione dimittere illos qui dicunt; ne hoc solo quod dicunt, securi sibi obdormiscant in mala vita, et dicant sibi: Neque enim perdet nos Deus, per quorum os voluit tanta bona dici populo suo. Imo vero audi quod dicis, quicumque dicis; et qui vis te audiri, prior te audi; et dic quod dicit in alio psalmo quidam: Audiam quid loquatur in me Dominus Deus, quoniam loquetur pacem populo suo [Psal. LXXXIV, 9]. Qualis ergo ego, qui non audio quod in me loquitur, et volo ut alii audiant quod per me loquitur? Audiam prior, audiam, maximeque audiam quod loquitur in me Dominus Deus, quoniam loquetur pacem populo suo. Audiam, et castigem corpus meum, et servituti subiiciam, ne forte aliis praedicans, ipse reprobus inveniar [I Cor. IX, 27]. Utquid tu enarras iustitias meas? Utquid tibi quod tibi non prodest? Admonet illum ut audiat: non ut deponat praedicationem, sed ut assumat obedientiam. Tu vero utquid assumis Testamentum meum per os tuum?
24 (vers. 17.) Tu vero odisti eruditionem. Odisti disciplinam. Quando parco, cantas et laudas; quando castigo, murmuras: quasi quando parco, sim Deus tuus; et quando castigo, non sim Deus tuus. Ego quos amo, arguo et castigo [Apoc. III, 19]. Tu vero odisti eruditionem: et proiecisti sermones meos post te. Quae dicuntur per te, proiicis post te. Et proiecisti sermones meos post te: ubi non videantur a te, sed onerent te. Et proiecisti sermones meos post te.
25 (vers. 18.) Si videbas furem, concurrebas ei, et cum adulteris portionem tuam ponebas. Ne forte diceres: Non feci furtum, non feci adulterium. Quid, si placuit tibi qui fecit? Nonne ipso placito concurristi? nonne portionem tuam cum illo qui fecit, laudando posuisti? Hoc est enim, fratres, concurrere cum furo, et ponere cum adultero portionem tuam: quia etsi non facis, et laudas quod fit, astipulator es facti; quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae, et qui iniqua gerit, benedicitur [Psal. IX, 3]. Non facis mala, laudas mala facientes. Hoc enim parvum malum est? Cum adulteris portionem tuam ponebas.
26 (vers. 19.) Os tuum abundavit malitia, et lingua tua amplexa est dolositatem. Malevolentiam et dolositatem, fratres, quorumdam hominum dicit, qui per adulationem, quamvis sciant mala esse quae audiunt, ne offendant eos a quibus audiunt, non solum non reprehendendo, sed tacendo consentiunt. Parum est, quia non dicunt, Male fecisti; sed dicunt, Et bene fecisti: et norunt malum esse; sed abundat os eorum malitia, et lingua eorum amplexatur dolositatem. Dolositas est fraus quaedam in verbis, aliud promendi, aliud sentiendi. Non ait, Lingua tua admisit dolositatem, aut, perpetravit dolositatem; sed ut ostenderet tibi quamdam delectationem in ipso malo facto, amplexa est, dixit. Parum est quia facis; et delectaris: laudas in promptu, irrides apud te. Praecipitas hominem incaute vitia sua proferentem, et an sint vitia nescientem: tu qui scis vitium esse, non dicis [Sic Mss. At Edd., non dicis corruisse illum.], Quo irruis? Si illum videres ambulare incautum in tenebris ubi tu puteum esse scires, et taceres, qualis esses? nonne inimicus deputareris animae eius? Et tamen si in puteum caderet, non anima, sed corpore moreretur. Praecipitat se in vitia sua, praedicat apud te mala facta sua; tu nosti mala esse, et laudas, et irrides apud te. O si convertatur aliquando ad Deum ille quem irrides, et quem corripere noluisti, et dicat: Confundantur qui dicunt mihi, Euge, euge [Psal. XXXIX, 16]. Et lingua tua amplexa est dolositatem.
27 (vers. 20.) Sedens adversus fratrem tuum detrahebas. Et ipsum sedens ad hoc pertinet quod superius dixit, amplexa est. Qui enim stans aut transiens facit, non cum voluptate facit: qui vero ad hoc sedet, quantum otium quaerit ut faciat! Sedens adversus fratrem tuum detrahebas: ipsam detractionem malam diligenter faciebas, sedendo faciebas; volebas ibi occupari, amplexabaris malum tuum, osculabaris dolum tuum. Sedens adversus fratrem tuum detrahebas: et adversus filium matris tuae ponebas scandalum. Quis est filius matris? nonne frater? Hoc ergo repetere voluit, quod superius dixerat, fratrem tuum. An aliquam distinctionem nobis intelligendam insinuavit? Plane, fratres, puto esse distinguendum. Frater adversus fratrem detrahit, verbi gratia, ut puta quasi firmus et alicuius iam momenti doctor et doctus, detrahit fratri suo, forte bene docenti et bene ambulanti: est autem alius infirmus; adversus illum ponit scandalum huic detrahendo. Etenim cum detrahitur bonis ab his qui videntur alicuius momenti esse et docti esse, in scandalum cadunt infirmi qui adhuc nesciunt iudicare. Ideo infirmus ille filius matris dictus est, nondum patris, adhuc lacte indigens et uberibus adhaerens. Portatur adhuc sinu matris Ecclesiae, non valet accedere ad solidum cibum mensae patris sui, sed de ubere matris victum trahit, ignarus iudicandi, quoniam adhuc animalis atque carnalis est. Spiritualis enim omnia diiudicat; animalis autem homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei, quoniam stultitia est illi [I Cor. II, 15, 14]. Talibus dicit Apostolus: Non potui loqui vobis quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus: tanquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam; neque enim poteratis, sed nec adhuc quidem potestis [I Cor. III, 1, 2]. Mater vobis fui: quomodo dicitur alio loco, Factus sum parvulus in medio vestrum, tanquam nutrix fovens filios suos [I Thess. II, 7]. Non nutrix nutriens filios alienos, sed nutrix fovens filios suos. Sunt enim matres quae cum pepererint, dant nutricibus: illae quae pepererunt, non fovent filios suos, quia nutriendos dederunt; illae autem quae fovent, non suos fovent, sed alienos: iste vero ipse pepererat, ipse fovebat, nulli nutrici quem pepererat committebat; dixerat enim, Quos iterum parturio, donec Christus formetur in vobis [Gal. IV, 19]. Fovebat ergo, et lactabat. Erant autem quidam quasi docti et spirituales qui Paulo detraherent. Epistolae quidem, aiunt, graves et fortes sunt, praesentia autem corporis infirma, et sermo contemptibilis [II Cor. X, 10]: dicit ipse in Epistola sua quosdam detractores suos ista dixisse. Sedebant, et adversus fratrem suum detrahebant, et adversus lactandum illum filium matris suae ponebant scandalum. Merito fecerunt ipsi matri ut iterum parturiret. Et adversus filium matris tuae ponebas scandalum.
28 (vers. 21.) Haec fecisti, et tacui. Ideo veniet Dominus Deus noster, et non silebit. Modo, Haec fecisti, et tacui. Quid est, tacui? A vindicta supersedi, severitatem meam distuli, patientiam tibi prolongavi, poenitentiam tuam diu exspectavi. Haec fecisti, et tacui. Ego autem cum ad hoc exspectarem ut te poeniteret, secundum Apostolum dicentem, Tu autem secundum duritiam cordis tui, et cor impoenitens, thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei [Rom. II, 5]. Suspicatus es iniquitatem, quod ero tibi similis. Parum est quia mala facta tua placent tibi, placere putas et mihi. Deum quia non pateris ultorem, vis tenere participem, et tanquam corruptum iudicem praedae socium vis habere. Suspicatus es iniquitatem, quod ero tibi similis: dum non vis tu mihi esse similis. Estote enim, inquit, perfecti, sicut et Pater vester qui in coelis est, qui facit solem suum oriri super bonos et malos [Matth. V, 48, 45]. Hunc tu imitari noluisti, qui donat bona et malis; ut sedens detrahas et bonis. Suspicatus es iniquitatem, quod ero tibi similis. Arguam te. Quando Deus manifestus veniet, Deus noster, et non silebit, Arguam te. Et quid tibi faciam arguendo te? quid tibi faciam? Modo te non vides; facio ut videas te. Quia si videres te, et displiceres tibi, placeres mihi: quia vero non te videns placuisti tibi, displicebis et mihi et tibi; mihi cum iudicaberis; tibi, cum ardebis. Quid enim tibi faciam, inquit? Constituam te ante faciem tuam. Quid enim vis latere teipsum? In dorso tuo tibi es, non te vides: facio ut te videas; quod post dorsum posuisti, ante faciem ponam; videbis foeditatem tuam, non ut corrigas, sed ut erubescas. Iam quia dicit ista, fratres, desperandus est ille cui dicitur? Nonne illa civitas de qua dictum est, Triduum, et Ninive evertetur, intra triduum idonea fuit converti, orare, plangere, de poena imminenti misericordiam promereri [Ionae III, 4-10]? Audiant ergo qui tales sunt, dum licet audire et tacentem. Veniet enim, et non silebit, et arguet, quando correctioni locus nullus erit. Statuam te, inquit, ante faciem tuam. Modo ergo tu fac, quisquis talis es, quod tibi minatur facere Deus. Tolle te a tergo tuo, ubi te videre non vis, dissimulans a factis tuis, et constitue te ante te. Ascende tribunal mentis tuae, esto tibi iudex, torqueat te timor, erumpat a te confessio, et dic Deo tuo: Quoniam iniquitatem meam ego cognosco, et delictum meum ante me est semper [Psal. L, 5]. Quod erat post te, fiat ante te: ne tu ipse postea a Deo iudice fias ante te, et non sit quo fugias a te.
29 (vers. 22.) Intelligite autem haec qui obliviscimini Deum. Videte quia clamat, et non tacet, non [Aliquot Mss., cum.] parcit. Oblitus eras Dominum, non cogitabas de vita tua mala. Intellige quia oblitus es Dominum. Nequando rapiat sicut leo, et non sit qui eruat. Quid est, sicut leo? Sicut fortis, sicut potens, sicut ille cui nemo resistere potest. Ad hoc retulit, ut diceret leo. Ponitur enim in laude, ponitur et in vituperatione. Dictus est leo diabolus: Adversarius vester, ait, tanquam leo rugiens circumit quaerens quem devoret [I Petr. V, 8]. Numquid quia ille leo dictus est propter immanem saevitiam, Christus non dicitur leo propter ingentem fortitudinem? Et ubi est illud, Vicit leo de tribu Iuda [Apoc. V, 5]? Intendat paululum Charitas Vestra adhuc modicum quod restat: obsecro vos ut excutiatis fatigationem; aderit ille qui vobis usque ad hanc horam vires dedit. Paulo ante dixerat, tanquam indicens nobis, ut audistis, vectigal quoddam laudis suae: Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo preces tuas. Postea autem: Peccatori autem dixit Deus, Utquid tu enarras iustitias meas, et assumis Testamentum meum per os tuum? Tanquam diceret ei, Nihil tibi prodest quod laudas: ego indixi laudis sacrificium illis qui bene vivunt; eis enim prodest quod laudant: tu autem si laudas, nihil tibi prodest; utquid me laudas? Non est speciosa laus in ore peccatoris [Eccli. XV, 9]. Postea concludit quasi ad utrumque, et arguens malos qui obliviscuntur Deum ait: Intelligite haec qui obliviscimini Deum, nequando rapiat sicut leo, et non sit qui cruat.
30 (vers. 23.) Sacrificium laudis glorificabit me. Quomodo sacrificium laudis glorificabit me? Certe nihil prodest malis sacrificium laudis, quia assumunt Testamentum tuum per os suum, et faciunt damnanda quae displicent oculis tuis. Prorsus, inquit, et illis hoc dico, Sacrificium laudis glorificabit me. Iam putabas tibi laudem non prodesse: lauda, proderit tibi. Si enim male vivis et bona dicis, nondum laudas: sed rursus si cum coeperis bene vivere, meritis tuis tribuas quod bene vivis, nondum laudas. Nolo te esse latronem insultantem cruci Domini [Luc. XXIII, 39]: sed nec te illum volo esse in templo iactantem merita sua, et occultantem vulnera sua [Luc. XVIII, 11] Si fueris iniquus et perseverans in illa iniquitate, non dico tibi, Non proderit laus; sed, Non me laudas, laudem istam esse non deputo: rursus si fueris quasi iustus (nam nemo iustus nisi humilis et pius). et de iustitia tua inflatus incesseris, et alios in tua comparatione contempseris, et superextuleris te tanquam glorians de meritis tuis, non me laudas. Nec ille me laudat qui male vivit; nec ille me laudat qui quasi de suo bene vivit. Sed numquid ille Pharisaeus, quasi de suo talis erat, cum diceret, Gratias tibi ago, quia non sum sicut caeteri homines? Gratias Deo agebat ex eo quod bonum in se habebat. Quamvis ergo aliquid bonum in te sit, quamvis iam intelligas non ex te esse quod bonum est, sed a Deo te accepisse; tamen in eo ipso, si te extuleris super alium non habentem, invidus teneris, nondum laudator meus eris. Primo ergo corrigere a via pessima, incipe vivere bene: intellige quia non corrigeris nisi dono Dei; a Domino enim gressus hominis diriguntur [Psal. XXXVI, 23]. Hoc cum intellexeris, fave et aliis, ut sint quod et tu es: quia hoc eras et tu, quod illi sunt. Fave quantum potes, et noli desperare; non enim usque ad te dives est Deus. Non ergo laudat, qui male vivendo offendit Dominum; non laudat, qui cum iam coeperit bene vivere, de suo putat esse quod bene vivit, non acceptum a Deo: nec ille laudat, qui cum sciat se quod bene vivit accepisse a Deo, tamen usque ad se vult esse divitem Deum. Ille itaque qui dicebat, Gratias tibi ago, Deus, quod non sum sicut caeteri homines, iniusti, raptores, adulteri, sicut et Publicanus iste; nonne ibi habebat unde diceret: Dona et Publicano huic quod mihi donasti, supple et mihi quae nondum dedisti? Sed iam quasi saturatus ructabat: non dicebat, Ego autem egenus et pauper [Psal. LXIX, 6]; quod dicebat Publicanus ille, Domine, propitius esto mihi peccatori. Ideo descendit iustificatus Publicanus, magis quam ille Pharisaeus [Luc. XVIII, 11-14]. Ergo audite qui bene vivitis, audite qui male vivitis: Sacrificium laudis glorificabit me. Nemo mihi offert hoc sacrificium laudis, et malus est. Non dico, Non hoc mihi offerat malus; sed, Nemo mihi hoc offert malus. Qui enim laudat, bonus est: quia si laudat, etiam bene vivit; quia si laudat, non solum lingua laudat, sed et vita cum lingua consentit.
31 Sacrificium laudis glorificabit me: et ibi via est, qua ostendam illi salutare Dei. In sacrificio laudis via est, qua illi ostendam salutare Dei. Quod est salutare Dei? Christus Iesus. Et quomodo in sacrificio laudis nobis ostenditur Christus Quia Christus cum gratia venit ad nos. Haec dicit Apostolus: Vivo autem iam non ego, vivit vero in me Christus: quod autem in carne vivo, in fide vivo Filii Dei, qui me dilexit et tradidit semetipsum pro me [Gal. II, 20]. Agnoscant ergo peccatores, quia non opus esset medicus, si sani essent [Matth. IX, 12]. Etenim Christus pro impiis mortuus est [Rom. V, 6]. Cum ergo agnoscunt impietates suas, et primo imitantur Publicanum illum dicentem, Domine, propitius esto mihi peccatori: ostendunt vulnera, implorant medicum; et quia non se laudant, sed reprehendunt se, ut qui gloriatur, non in se, sed in Domino glorietur [I Cor. I, 31], agnoscunt causam adventus Christi, quia ideo venit ut peccatores salvos faceret: Quia Iesus Christus venit, inquit, in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum [I Tim. I, 15]. Proinde illos Iudaeos, de opere suo gloriantes, sic arguit idem Apostolus, ut eos diceret ad gratiam non pertinere, qui meritis et operibus suis mercedem deberi arbitrabantur [Gal. V, 4]. Qui ergo ad gratiam se scit pertinere, quod est Christus, et quod est Christi, novit quia indiget gratia. Si gratia vocatur, gratis datur; si gratis datur, nulla merita tua praecesserunt ut detur. Nam si praecesserunt merita tua, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum [Rom. IV, 4]. Si ergo dicis praecessisse merita tua, te vis laudari, non Deum: ideo non agnoscis Christum, qui venit cum gratia Dei. Converte ergo te ad merita tua, vide illa mala fuisse, ut non tibi deberetur nisi supplicium, non praemium. Et cum videris quid tibi per meritum debeatur, agnoscis quid per gratiam donetur; et sacrificio laudis glorificas Deum. Ibi est enim via, in qua noveris Christum salutare Dei.
Augustinus HOME

bnf9533.466

    >>> IN PSALMUM L. SERMO
monumenta.ch > Augustinus > 49