monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 48, SERMO I. De prima parte Psalmi. <<<    

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 48, SERMO II. De secunda parte Psalmi.

1 (vers. 14.) Hesterno die coepto Psalmo terminus debebatur, sicut meminit Charitas Vestra. Perveneramus autem usque ad istum versum, ubi designat Spiritus Dei homines non attendentes nisi ad praesentia saecularia et terrena, et in posterum post hanc vitam nihil cogitantes, neque ullam felicitatem esse arbitrantes, nisi divitias et honores huius saeculi, et transitoriam virtutem [Tres Mss., et transitoriam vitam. Am., et transitoriam felicitatem. Er., et transitoriam virtutem et felicitatem.]; post obitum autem suum non attendentes, nisi quemadmodum eis procurentur funera pomposa, et sepeliantur in monumentis opere mirabili exstructis, et invocentur nomina eorum in terris ipsorum a domibus eorum; non autem sibi comparant, ubi spiritus sit post hanc vitam, stulti non contremiscentes vocem Christi, dicentis, Stulte, hac nocte auferetur anima tua a te, et quae praeparasti cuius erunt [Luc. XII, 20]? nec attendentes post epulas quotidianas splendidas, et purpuram et byssum, divitem damnatum ad tormenta in infernum; et post labores et ulcera et famem, pauperem requiescentem in sinu Abrahae [Id. XVI, 19]: ista non curantes, sed attendentes ad id quod praesens est, et post hanc mortem non providentes, nisi quemadmodum nomen eorum quod reprobatur in coelo, invocetur in terra. Describens ergo tales Spiritus sanctus ait: Haec via ipsorum scandalum ipsis, et postea in ore suo benedicent. Sicut dixit Dominus Iesus Christus de quibusdam, qui primo accedunt ad fidem mundati verbo Dei et exorcismis in nomine Christi, ut accipiant gratiam Dei, ut baptizentur, et postea redeuntes ad peiora mala quam antea commiserant, Fient illis, inquit, posteriora deteriora prioribus [II Petr. II, 20]: hoc Petrus apostolus: Dominus autem, Et erunt posteriora, inquit, illius hominis peiora quam erant priora [Luc. XI, 26]. Quare? Quia primo vel apertus paganus erat, postea palliatur nomine christiano, sub velamine religionis occultus malus. Et erit deterior, quia occultus est, sicut ait, Et postea in ore suo benedicent: id est, nomen Dei et nomen Christi audis in labiis, in corde non invenis. De quibus dictum est: Populus iste labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me [Isai. XXIX, 13]. Huc usque ergo Psalmus tractatus erat.
2 (vers. 15.) Deinde sic incipiunt versus hodie discutiendi atque tractandi: Sicut oves in inferno positae, mors pastor est eis. Quibus? Illis quorum via scandalum ipsis. Quibus? Illis qui praesentia sola attendunt, dum futura non cogitant; illis qui vitam non putant nisi istam, quae mors dicenda est. Non igitur immerito tanquam oves in inferno, mortem habent pastorem. Quid est, mortem habent pastorem? Mors enim aliqua res est, aut aliqua potestas est? Mors nempe aut separatio est animae a corpore: et ea quidem quam timent homines, separatio est animae a corpore: mors autem vera quam non timent homines, separatio est animae a Deo. Et plerumque cum timent homines istam quae separat animam a corpore, incidunt in illam ubi anima separatur a Deo. Haec est ergo mors. Quomodo autem mors pastor est illis? Si vita Christus est, mors diabolus. Habemus autem multis locis in Scriptura, quia vita est Christus. Mors autem diabolus est; non quia ipse mors est, sed quia per illum mors. Sive enim illa in qua lapsus est Adam, ipsius persuasione homini propinata est, sive ista in qua separatur anima a corpore, ipsum habent auctorem qui primo per superbiam cadens invidit stanti, et morte invisibili deiecit stantem, ut etiam mortem visibilem penderet [Sic melioris notae Mss. Nonnulli vero cum Er., morte visibili perderet. At Lov., morte invisibili perderet.] [Gen. III, 2]. Ad eum pertinentes, pastorem mortem habent: nos autem qui de futura immortalitate cogitamus, et non sine causa in fronte signum crucis Christi portamus, non habemus pastorem nisi vitam. Infidelium pastor mors, fidelium pastor vita. Si ergo in inferno sunt oves quibus pastor mors est, in coelo sunt oves quibus pastor vita est. Quid igitur? Iam in coelo sumus? In coelo secundum fidem. Si ergo in coelo, ubi, Sursum cor? Si non in coelo, unde apostolus Paulus dicit, Nostra enim conversatio in coelis est [Philip. III, 20]? Corpore ambulamus in terra, corde habitamus in coelo. Habitamus ibi, si illuc aliquid mittimus quod ibi nos teneat. Nemo enim inhabitat corde, nisi unde cogitat: inde autem cogitat, ubi thesaurizat. Thesaurizavit in terra, cor ipsius a terra non recedit, thesaurizavit in coelo, cor ipsius de coelo non descendit: Domino aperte dicente, Ubi est thesaurus tuus, illic et cor tuum erit [Matth. VI, 21].
3 Isti ergo quibus mors pastor est, videntur florere ad tempus, et iusti laborare: sed quare? Quia nox est adhuc. Quid est, nox est? Non apparent merita iustorum, et quasi nominatur felicitas impiorum. Tamdiu videtur herba laetior quam arbor, quamdiu hiems est. Herba enim per hiemem viget, arbor per hiemem quasi arida est: cum sol exierit ferventior tempore aestatis, arbor quae per hiemem arida videbatur, expletur foliis, profert fructus; herba autem arescit: videbis honorem arboris, herba arida est. Sic et modo iusti laborant, antequam veniat aestas. Est vita in radice, nondum apparet in ramis. Radix autem nostra charitas est. Et quid ait Apostolus? Ut sursum debeamus habere radicem, ut vita sit pastor noster, quia habitatio nostra non debet recedere de coelo, quia in hac terra debemus sicut mortui ambulare: ut supra viventes, infra mortui simus; non ut supra mortui, infra vivamus. Quia ergo non debet recedere vita nostra et cor nostrum desuper [Sic Mss. At Edd., de supernis.], quid ait Apostolus? Mortui enim estis: et ne timeres, Vita vestra abscondita est, ait, cum Christo in Deo. Ecce ubi est radix nostra. Quando autem apparebit honor noster tanquam in foliis et fructibus, sequitur et dicit, Cum Christus apparuerit, vita vestra, tunc et vos cum illo apparebitis in gloria [Coloss. III, 3, 4]. Et erit mane. Nam modo non est mane. Tumeant modo superbi et divites huius saeculi, impii bonis insultent, infideles fidelibus, et dicant: Quid vobis prodest quia credidistis? quid plus habetis, quia Christum habetis? Respondeant fideles, si vere fideles sunt: Nox est, nondum videtur quod tenemus. Non quiescant manus in bonis operibus. Unde alibi dicitur: In die tribulationis meae Deum exquisivi manibus meis nocte coram eo, et non sum deceptus [Psal. LXXVI, 3]. Apparebit labor noster mane, et erit fructus mane: ut illi qui modo laborant, postea dominentur; et illi qui modo se iactant et superbiunt, postea subiiciantur. Quid enim sequitur? Sicut oves in inferno positae, mors pastor est eis. Et dominabuntur eis recti mane.
4 Puto iam planum esse istum versum, quia praelocuti sumus: Dominabuntur eis recti mane. Tolera noctem, desidera mane. Ne putes quia nox habet vitam, et mane non habet vitam. Ergo qui dormit vivit, et qui surgit non vivit? Nonne qui dormit morti [Unus Ms., mortuo.] similior est? Et qui sunt qui dormiunt? Quos excitat apostolus Paulus, si tamen velint evigilare. Quibusdam enim dicit: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus [Ephes. V, 14]. Qui ergo illuminantur a Christo, iam vigilant, sed nondum apparet fructus vigiliarum: mane apparebit, id est, cum saeculi huius incerta transierint. Ipsa est enim nox: non tibi enim videntur quasi tenebrae? Facit male; vivit, floret, terret, honoratur: facit bene; reprehenditur, blasphematur, accusatur, laborat, terretur: quasi tenebrae sunt. In radice autem vigor, fructus, opulentia: vita nondum est in ramis, sed radix non aruit: similis arescenti est; sed tempus venit, vestitur honore suo, fecundatur fructibus suis. Tunc illi de quibus dictum est ut non eos zelemus: quid enim de illis ait psalmus? Quoniam sicut fenum cito arescent, et sicut olera prati cito cadent [Psal. XXXVI, 1, 2]: cadent, cum videbunt ad dexteram sanctos, quibus laborantibus insultatur, et dicent intra se poenitentiam agentes, sed poenitentiam seram et infructuosam. Qui noluerunt modo agere fructuosam, agent tunc infructuosam. Quid ergo dicent iam in poenitentia infructuosa? Hi sunt quos aliquando in risum habuimus, et in similitudinem improperii. Verba dico libri de Sapientia: cognoscunt qui ea solent audire. Verba enim sunt malorum futura, quando videbunt iudicem, et iam omnes fideles ad dexteram eius, et omnes sanctos eius cum illo iudicantes: hoc habent dicere, verba ipsorum dicit Scriptura, Hi sunt quos aliquando habuimus in risum, et in similitudinem improperii; nos insensati, vitam illorum aestimabamus insaniam [Sap. V, 3, 4]. Cum enim coeperit Deo quisque vivere, mundum contemnere, iniurias suas nolle ulcisci, nolle hic divitias, non hic quaerere felicitatem terrenam, contemnere omnia, Dominum solum cogitare, viam Christi non deserere, non solum a Paganis dicitur, Insanit; sed quod magis dolendum est, quia et intus multi dormiunt et evigilare nolunt, a suis, a Christianis audiunt, Quid pateris? Fratres mei, homini viventi secundum viam Christi, qui dicit, Quid pateris? putamus quid dicit? Horremus Iudaeos, quia dixerunt Domino Iesu Christo, Daemonium habes [Ioan. VIII, 48]: et quando audimus Evangelium recitari, tundimus pectora nostra. Sceleratam rem dixerunt Iudaei Christo. Daemonium habes: age tu, christiane, quando videris de corde hominis expulsum diabolum, et inhabitare Christum, et dicis, Quid pateris? daemonium tibi videtur habere? Dictum est et de ipso Domino, quod insaniret, quando loquebatur verba quae illi non caperent; dictum est, Insanit, daemonium habet: et tamen aliqui evigilabant a somno, et dicebant, Non sunt ista verba daemonium habentis [Id. X, 20, 21]. Sic et modo, fratres, quamdiu ista verba audiunt et gentes, et qui inhabitant orbem, et terrigenae, et filii hominum, et dives et pauper, id est, et qui pertinent ad Adam, et qui pertinent ad Christum, alii dicunt, Daemonium habet; alii dicunt, Non sunt ista verba daemonium habentis. Alii enim tenent viam saeculi, et ista ad tempus audiunt - alii non frustra audiunt, sed faciunt quod dictum est, Auribus percipite qui habitatis orbem. Et cum agunt ista, incertus [Quinque Mss., certus.] est fructus. Sed qui male agunt, et viam saeculi eligunt, mors pastor est eis: qui autem eligunt viam Dei [Sic Er. et plerique Mss. At Lov., nomen Dei.], vita pastor est eis. Veniet ipsa vita iudicatura, et damnatura cum pastore suo eos quibus dicetur: Ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis eius. Illi autem quibus insultatum est, et qui irrisi sunt quia credebant, audient ab ipsa vita quam habent pastorem: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi [Matth. XXV, 41, 34]. Dominabuntur ergo eis recti, non modo, sed mane. Nemo dicat, Quare sum christianus? impero nemini [Omnes prope manuscripti omittunt, impero nemini; et quinque ex iis loco, imperem iniquis, habent, improperium iniquis. Confer serm. 72, ad Fratres in eremo, qui totus hinc descriptus est.], imperem iniquis. Noli festinare: dominaberis, sed mane. Et auxilium eorum veterascet in inferno a gloria eorum. Modo habent gloriam; in inferno veterascent. Quod est auxilium eorum? Auxilium de pecunia, auxilium de amicis, auxilium de virtute sua. Sed cum mortuus fuerit homo, in illa die peribunt omnes cogitationes eius [Psal. CXLV, 4]. Quantam visus est gloriam habere inter homines, cum viveret, tantam vetustatem et corruptionem suppliciorum habebit, cum mortuus fuerit, apud inferos.
5 (vers. 16.) Verumtamen Deus redimet animam meam. Videte vocem sperantis de futuro: Verumtamen Deus redimet animam meam. Forte vox est adhuc volentis liberari de pressura. Nescio quis in carcere est, dicit, Deus redimet animam meam: nescio quis in catena, Deus redimet animam meam: nescio quis periculum patitur in mari, iactatur fluctibus et saevientibus tempestatibus, quid dicit? Deus redimet animam meam. Liberari volunt ad istam vitam. Non est ista vox huius. Audi quid sequitur: Deus redimet animam meam de manu inferni, cum acceperit me. Hanc redemptionem dicit, quam Christus iam in se ostendit. Descendit enim ad inferos, et ascendit in coelum. Quod vidimus in capite, invenimus in corpore. Quod enim credimus in capite, qui viderunt, ipsi nobis annuntiaverunt; et per ipsos vidimus, quia unum corpus omnes sumus [I Cor. XII, 12, ] [et Rom. XII, 5]. Sed meliores illi qui viderunt, nos deteriores quibus annuntiatum est? Non hoc dicit ipsa vita, ipse pastor noster. Insultat enim cuidam discipulo suo dubitanti, et cicatrices palpare cupienti: et cum palpasset cicatrices, et exclamasset, dicens, Dominus meus et Deus meus; videns dubitantem discipulum, et intuens totum orbem terrarum crediturum, Quia vidisti, inquit, credidisti: beati qui non vident, et credunt [Ioan. XX, 28, 29]. Verumtamen Deus redimet animam meam de manu inferni, cum acceperit me. Hic ergo quid? Labor, pressura, tribulatio, tentatio: nihil aliud speres. Ubi gaudium? in spe futura. Nam dicit Apostolus, Semper gaudentes. In tantis tribulationibus, semper gaudentes, semper tristes: semper gaudentes, quia ipse dixit, Quasi tristes, semper autem gaudentes. Tristitia nostra habet quasi; gaudium nostrum non habet quasi, quia in spe certa est. Quare tristitia nostra quasi habet? Quia sicut somnus transiet, et dominabuntur recti mane. Novit enim Charitas Vestra, quia qui somnium indicat, addit quasi. Quasi sedebam, quasi loquebar, quasi prandebam, quasi equitabam, quasi disputabam. Totum quasi; quia cum evigilaverit, non invenit quod videbat. Quasi thesaurum inveneram, dicit mendicus. Si quasi non esset, mendicus non esset: sed quia quasi erat, mendicus est. Itaque modo qui ad laetitias saeculares oculos aperiunt, et cor claudunt, transit quasi eorum, et venit verum ipsorum. Quasi ipsorum felicitas est saeculi, verum ipsorum poena est. Nostrum autem quasi, tristitia est; gaudium non est quasi. Non enim ait Apostolus, Quasi gaudentes, semper autem tristes; aut, Quasi tristes, et quasi gaudentes: sed ait, Quasi tristes, semper autem gaudentes. Sicut egeni: et ibi sicut, pro quasi, posuit Multos autem ditantes. Et cum hoc diceret, nihil habebat Apostolus: omnia sua dimiserat, divitias nullas possidebat. Et quid secutus ait? Quasi nihil habentes: et ipsum nihil habere quasi Apostoli erat. Et omnia possidentes [II Cor. VI, 10]: ibi non dixit quasi. Quasi egebat; non autem quasi, sed vere multos ditabat. Quasi nihil habebat: non autem quasi, sed vere omnia possidebat. Unde vere omnia possidebat? Quia omnium Conditori adhaerebat. Verumtamen, inquit, Deus redimet animam meam de manu inferni, cum acceperit me.
6 (vers. 17.) Quid igitur qui hic volunt florere? Tu visurus es hominem florentem malum, et forte titubabunt pedes tui, et dicturus es in anima tua, Deus, ego novi facta huius hominis, quae scelera fecit iste homo, et ecce floret, terret, dominatur, extollitur, caput illi non dolet, nihil in domo eius diminutum est: et timebis, quia credidisti, et forte dicit cor tuum, Me miserum! puto sine causa credidi, Deus non respicit res humanas. Excitat ergo nos Deus: et quid dicit? Ne timueris, cum dives factus fuerit homo. Quare enim timebas, quia dives factus est homo? Timebas ne sine causa crederes, ne forte perdidisses laborem fidei tuae, et spem conversionis tuae: quia forte incurrit tibi lucrum cum fraude, et potuisti, si faceres ipsum lucrum cum fraude, dives esse, et non laborare; et attendens quid minatus est Deus, temperasti a fraude, et contempsisti lucrum: vides alium fecisse lucrum de fraude, et nihil mali pati; et times esse bonus. Ne timueris, ait tibi Spiritus Dei, cum dives factus fuerit homo. Oculos non vis habere, nisi in praesentia? Futura promisit qui resurrexit, pacem in hac terra et requiem in hac vita non promisit. Omnis homo requiem quaerit; bonam rem quaerit, sed non in regione sua illam quaerit. Non est pax in hac vita: in coelo nobis promissum est quod in terra quaerimus; in futuro saeculo promissum est quod in isto saeculo quaerimus.
7 (vers. 18.) Ne timueris cum dives factus fuerit homo; et cum multiplicata fuerit gloria domus eius. Quare, ne timueris? Quoniam non cum morietur, accipiet omnia. Vides viventem, cogita morientem. Quid hic habeat attendis, quid secum tollat attende. Quid secum tollit? Multum auri habet, multum argenti habet, multum praediorum, mancipiorum: moritur; remanent illa, nescit quibus. Etsi enim dimittit quibus vult, non servat quibus vult. Multi enim et non sibi dimissa acquisierunt, et multi sibi dimissa perdiderunt. Remanent ergo illa omnia, et tollit secum, quid? Forte dicit aliquis: Illud secum tollit unde involvitur, et quod illi erogatur ad pretiosum et marmoratum sepulcrum, ad instruendam memoriam, hoc secum tollit. Ego dico: Nec hoc; exhibentur enim ista non sentienti. Si dormientem et non vigilantem ornas, in lecto secum illa habet: forte ornamenta insunt in corpore iacentis, et forte ille in somnis in pannis se videt. Quod sentit ei plus est, quam quod non sentit. Quanquam et illud cum evigilaverit non erit: tamen dormienti magis illud erat quod in somnis videbat, quam illud quod non sentiebat. Quid ergo, fratres (dicant sibi homines, Erogetur ad mortem meam; quare dimitto haeredes meos divites? Multa habebunt de meo, habeam et ego aliquid de meo, in corpore meo), quid habebit corpus mortuum? quid habebit caro putrescens? quid habebit caro non sentiens? Si aliquid habuit dives ille, cuius lingua sicca erat [Luc. XVI, 24], tunc habet homo aliquid de suo. Fratres, numquid sic legimus in Evangelio, quia dives ille cum holosericis et byssinis tegumentis apparebat in igne? Numquid qualis erat in epulis ad mensam, talis erat et apud inferos? Cum sitiret, et stillam desideraret, non ibi erant illa omnia. Non ergo secum accipit homo omnia, nec quod tollit sepultura, tollit secum mortuus. Ubi enim sensus, ibi homo: ubi nullus sensus, non est homo. Iacet vas quod continebat hominem, domus quae habebat hominem. Corpus dicamus domum, spiritum dicamus habitatorem domus. Spiritus torquetur apud inferos: quid illi prodest, quia corpus iacet in cinnamis et aromatibus, involutum pretiosis linteis? Tanquam si dominus domus mittatur in exsilium, et tu ornes parietes ipsius. Ille in exsilio eget, et fame deficit, vix sibi unam cellam invenit ubi somnum capiat, et tu dicis: Felix est, nam ornata est domus illius. Quis te non aut iocari, aut insanire arbitretur? Ornas corpus, torquetur spiritus. Da aliquid spiritui, et dedisti aliquid mortuo. Sed quid illi dabis, quando unam guttam desideravit, et non accipit? Hic enim contempsit mittere ante se aliquid. Quare contempsit? Quia haec via eorum scandalum est illis. Non putavit vitam nisi praesentem, non cogitavit nisi quemadmodum pretiosis vestibus obvolutus sepeliretur. Ablata est ab illo anima eius, sicut Dominus dicit: Stulte, hac nocte auferetur anima tua, et quae praeparasti, cuius erunt [Id. XII, 20]? Et impletum est in illo quod iste psalmus dicit: Ne timueris, cum dives factus fuerit homo, et cum multiplicata fuerit gloria domus eius: quoniam non cum morietur accipiet omnia, neque simul descendet cum eo gloria eius.
8 (vers. 19.) Quoniam anima eius in vita ipsius benedicetur. Intendat Charitas Vestra: Quoniam anima eius in vita ipsius benedicetur. Quamdiu vixit, bene sibi fecit. Hoc dicunt omnes, sed falso dicunt. Benedictio est ab animo benedicentis, non ab ipsa veritate. Quid enim dicis tu? Quia manducavit et bibit, quia fecit quod voluit, quoniam splendide epulatus est, ideo secum fecit bene? Ego dico: Fecit secum male. Non ego dico, sed Christus: Fecit secum male. Etenim dives ille quando quotidie epulabatur splendide, bene secum facere putabatur: cum autem coepit ardere apud inferos, tunc inventum est male quod putabatur bene. Quod enim manducaverat apud superos, hoc digerebat apud inferos. Iniquitatem dico, fratres, quam epulabatur. Manducabat pretiosas epulas ore carnis, ore cordis manducabat iniquitatem. Quod apud superos ore cordis manducabat, hoc apud inferos in illis suppliciis digerebat. Et quidem temporaliter manducaverat, in aeternum male digerebat. Manducatur ergo iniquitas? forte aliquis dicit: Quid est quod loquitur? Manducatur iniquitas? Non ego dico, audi Scripturam: Sicut uva acerba dentibus vexatio est, et fumus oculis, sic iniquitas utentibus ea [Prov. X, 26]. Qui manducaverit enim iniquitatem, id est, qui libenter habuerit iniquitatem, non poterit manducare iustitiam. Panis enim iustitia est. Quis est panis? Ego sum panis vivus qui de coelo descendi [Ioan. VI, 41]. Ipse est panis cordis nostri. Quomodo qui manducat ore corporis uvas acerbas, obrigescunt et obstupescunt dentes eius, et minus idoneus fit ad manducandum panem, et remanet illi laudare quod videt, et manducare non posse: sic et qui iniquitate usus est, et pastus peccatis in corde, incipit non posse manducare panem, laudat verbum Dei, et non facit. Unde non facit? Quia cum coeperit facere, laborat; quomodo sentimus laborare dentes post uvas acerbas, cum coeperimus panem manducare. Sed quid faciunt illi quibus obstupuerunt dentes? Temperant se aliquantum ab uvis acerbis, et redeunt dentes ad stabilitatem suam, et incumbunt pani. Sic et nos laudamus iustitiam: sed si volumus manducare iustitiam, temperemus nos ab iniquitatibus; et nascitur in corde non solum delectatio laudandi iustitiam, sed etiam facilitas manducandi. Nam si dicit Christianus, Deus novit quia delectat me, sed non possum facere: quassatos dentes habet, diu manducavit iniquitatem. Ergo et iustitia manducatur? Si non manducaertur, non diceret Dominus: Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam [Matth. V, 6]. Ergo quoniam anima illius in vita ipsius benedicetur: in vita benedicetur, in morte torquebitur.
9 Confitebitur tibi, cum bene feceris ei. Attendite et pascimini, haereat in cordibus vestris; manducate, videte tales, et nolite esse tales: cavete talia verba. Confitebitur tibi, cum bene feceris ei. Quam multi sunt christiani, fratres, qui tunc Deo gratias agunt, quando illis accidit lucrum! Hoc est, Confitebitur tibi, cum bene feceris ei: laudabit te, et dicet, Vere quia tu es Deus meus: liberavit me de carcere, confitebor illi. Venit illi lucrum, confitetur; venit haereditas, confitetur: patitur damnum, blasphemat. Qualis filius es, qui [Edd., quia. At Mss. qui.] quando te pater emendat, tunc tibi displicet? Emendaret, nisi displiceres? aut si sic displiceres ut odisset, vellet emendare [Edd.: Non emendaret, nisi displiceres: aut si sic displiceres, ut odisset, non ille te emendaret. Mss. vero habent lectionem hac in editione restitutam.]? Gratias age ergo emendatori, ut accipias haereditatem a Deo qui te emendat. Erudiris enim, cum emendaris. Sed multum emendat, quia magnum est quod habes accipere. Nam si appendas quod emendaris cum eo quod accepturus es, invenies quia nihil est quod emendaris. Apostolus Paulus hoc dicit: Etenim quod ad praesens est temporale leve tribulationis nostrae, iuxta incredibilem modum aeternum gloriae pondus operatur nobis. Sed quando? Non respicientibus, inquit, quae videntur, sed quae non videntur; non quae temporalia, sed quae aeterna. Quae enim videntur, temporalia sunt; quae autem non videntur, aeterna [II Cor. IV, 17, 18]. Et iterum: Non sunt condignae passiones huius temporis, ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis [Rom. VIII, 18]. Quid est ergo quod pateris? Sed semper pateris. Concedo. Ex quo natus es, per omnes aetates tuas usque ad senectam tuam, quo usque morieris, puta quia hoc pateris quod est passus Iob; quod ille passus est aliquot diebus, aliquis patiatur ab ipsa infantia: quod pateris transit, finitur; quod accepturus es, finem non habebit. Nolo iam aeques poenam cum praemio: tempora aequa aeternitati, si potes [Er. et duo Mss., cum praemio temporali, aequa aeternitati, si potes. Am., cum praemio; temporale aequa, etc. Lov., temporalia aequa, etc. At plerique Mss., tempora aequa, etc.].
10 Confitebitur tibi, cum bene feceris ei. Nolite esse tales, fratres: videte quia propterea dicimus haec, propterea cantamus, propterea tractatur, propterea sudatur: nolite facere ista. Negotia vestra vos probant: aliquando in negotio vestro auditis verum [Quinque Mss., verbum.], et blasphematis, Ecclesiam blasphematis. Quare? Quia christiani estis. Si sic est, duco me in partem Donati: paganus volo esse. Quare? Quia momordisti panem, et dolent dentes. Quando videbas ipsum panem, laudabas; coepisti manducare, et dolent dentes: id est, quando audiebas sermonem Dei, collaudabas, cum tibi dicitur, Fac hoc, blasphemas. Noli sic velle: hoc dic, Bonus est panis, sed ego non possum illum manducare. Nunc autem si oculis vides, laudas: cum coeperis dentes premere, dicis, Malus est panis iste, et qualis est ille qui illum fecit? Ita fit ut confitearis Deum, quando tibi bene facit Deus; et mentiaris, quando cantas, Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus eius in ore meo [Psal. XXXIII, 2]. Exigitur de corde tuo cantatio labiorum tuorum: cantasti in Ecclesia, Benedicam Dominum in omni tempore: quomodo in omni tempore? Si omni tempore lucrum, omni tempore benedicitur: si aliquando est damnum, non benedicitur, sed blasphematur. Certe benedicis in omni tempore, certe laus eius semper in ore tuo est [Sic Mss. At Edd.: Certe quia non benedicis in omni tempore, certe quia non semper laus, etc.]? Eris talis qualem modo describit; Confitebitur tibi, cum bene feceris ei.
11 (vers. 20, 21.) Introibit usque in progenies patrum suorum: id est, imitabitur patres suos. Quia iniqui qui modo sunt, habent fratres, habent patres. Antiqui iniqui, patres sunt praesentium; et modo qui iniqui sunt, patres sunt posterorum iniquorum: quomodo patres iustorum antiqui iusti, patres sunt iustorum qui modo sunt; et qui modo sunt, patres sunt eorum qui futuri erunt. Ostendere voluit Spiritus sanctus quia non est mala aequitas, quando ad illam murmuratur: sed hi ab origine usque ad progeniem patrum patrem suum habent. Duos genuit Adam, et in uno iniquitas, in uno iustitia: iniquitas in Cain, iustitia in Abel. Praevaluisse videtur iniquitas super iustitiam, quia occidit Cain iniustus Abel iustum in nocte [Sic melioris notae Mss. Editi vero, innocentem.] [Gen. IV, 8]. Numquid mane? Sed dominabuntur eis recti mane. Veniet mane, et videbitur ubi sit Abel, et ubi Cain. Sic omnes qui secundum Cain, et sic omnes qui secundum Abel usque in finem saeculi. Introibit usque in progenies patrum suorum: usque in aeternum non videbit lumen. Quia et hic cum esset, in tenebris erat, gaudens falsis bonis, et non amans bona vera; et ideo hinc ad tartarum ibit: a tenebris somniorum excipient eum tenebrae tormentorum. Ergo usque in aeternum non videbit lumen. Sed quare hoc? Quod posuit in medio Psalmo, hoc et in fine: Homo cum in honore esset, non intellexit; comparatus est iumentis insensatis, et similis factus est illis. Vos autem, fratres, considerate vos homines factos ad imaginem et similitudinem Dei [Id. I, 26]. Imago Dei intus est, non est in corpore: non est in auribus istis quas videtis, et oculis, et naribus, et palato, et manibus, et podibus: sed est facta tamen: ubi est intellectus, ubi est meus, ubi ratio investigandae veritatis [Omnes fere Mss., sed est facta mens, ubi est, etc. Paulo post: invigilandae veritatis.], ubi est fides, ubi est spes vestra, ubi charitas vestra, ibi habet Deus imaginem suam: vel ibi intelligitis et videtis quia ista transeunt, quia sic dixit in alio psalmo, Quanquam in imagine ambulet homo, tamen vane conturbatur: thesaurizat, et nescit cui congregabit ea [Psal. XXXVIII, 7]. Non turbemini, quia qualiacumque sunt ista, transitoria sunt, si homines ostis in honore positi, et intelligitis. Nam si homines in honore positi non intelligitis, comparamini iumentis insensatis, et similes efficimini illis.
Augustinus HOME



Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 48, SERMO I. De prima parte Psalmi. <<<    
monumenta.ch > Augustinus > 2