Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 48, SERMO I. De prima parte Psalmi.
1 | Omnia divina eloquia salubria sunt bene intelligentibus; periculosa vero his qui ea volunt ad sui cordis perversitatem detorquere, potius quam suum cor ad eorum rectitudinem corrigere. Haec est enim in hominibus magna et usitata perversitas; quia cum debeant vivere ipsi secundum voluntatem Dei, Deum volunt vivere secundum voluntatem suam: et cum ipsi nolunt corrigi, illum volunt depravari; rectum non arbitrantes quod ille vult, sed quod ipsi volunt. Solemus autem audire homines murmurantes adversus Deum, quod malis in hac vita bene sit et laborent boni: quasi ille perversus sit, et nesciat quid agat, aut omnino averterit oculos a rebus humanis; vel securitatem suam perturbari nolit, ut haec non attendat, quia cum labore ista Deus aut videat aut corrigat. Murmurant ergo homines, qui propterea volunt Deum colere ut hic illis bene sit, quando viderint eos qui Deum non colunt pollere atque florere felicitate terrena; se autem colentes Deum laborare in angustiis, in necessitatibus, in aerumna, caeterisque difficultatibus mortalitatis humanae. Contra istam vocem et contra has blasphemias murmurantium, incantat semper sermo divinus, curans a morsu serpentis. Venenati enim cordis est ista sanies, eructans in Deum putorem blasphemiae, et quod peius est manus curantis repellens, morsum serpentis non repellens. Hoc dixi, repellit a se cor hominis verbi Dei severitatem, et admittit ad se male suadentis serpentis blanditias. Contra hos ergo cantat sermo divinus, et iam in isto psalmo loquitur nobis. Ad quem psalmum intentam ego facerem Sanctitatem Vestram, nisi ipse nos faceret omnes intentos; nec nos solos, sed totum orbem terrarum. Audite enim quemadmodum coepit. |
2 | (vers. 2.) Audite haec omnes gentes. Non ergo vos soli qui hic estis. Nam vox nostra quanta est, ut sic clamemus, ut audiant omnes gentes? Clamavit enim per Apostolos Dominus noster Iesus Christus, clamavit tot linguis quas misit ; et videmus hunc psalmum qui ante non recitabatur nisi in una gente, in synagoga Iudaeorum, recitari per totum orbem terrarum, per omnes Ecclesias, impletumque esse quod hic dictum est, Audite haec omnes gentes. Ad hoc solum volo intentos facere animos vestros, ne propter laborem corporalem non erigatis animum, terrente vos longitudine psalmi huius. Si potuerit, finietur hodie: si non, restabit nobis aliquid in crastinum diem; tamen vos semper intenti estote. Tantum enim audietis, si Dominus voluerit, quantum vos non gravet, sed relevet. Audite haec, omnes gentes: unde estis et vos. Auribus percipite, omnes qui habitatis orbem. Hoc iterum videtur repetisse, quasi parum fuerit quod dixit, Audite. Quod dico, inquit, audite, auribus percipite, hoc est, nolite transeunter audire. Quid est, auribus percipite? Quod Dominus dicebat, Qui habet aures audiendi, audiat [Matth. XI, 25]: cum omnes qui in conspectu eius erant, utique haberent aures; quas ille aures quaerebat nisi cordis, cum diceret, Qui habet aures audiendi, audiat? Has et iste psalmus aures pulsat. Auribus percipite, omnes qui habitatis orbem. Forte et hic est aliqua distinctio. Non quidem nos coarctare debemus, sed nihil mali est etiam istam explicare sententiam. Forte aliquid distat inter id quod dixit, omnes gentes, et quod dixit, omnes qui habitatis orbem. Significantius enim fortasse voluit nos intelligere quod dixit, inhabitatis, ut gentes intelligamus omnes iniquos, habitatores autem orbis omnes, iustos. Ille enim habitat qui non tenetur: nam qui tenetur, habitatur, non habitat. Quomodo ille possidet quaecumque habet, qui dominus est rerum suarum; dominus autem est, qui non est irretitus cupiditate: qui autem cupiditate tenetur, possessus est, non possessor. Habemus enim quoddam verbum habitatione signatum in Scriptura Dei, ubi ait, Elegi abiici in domo Domini, magis quam habitare in tabernaculis peccatorum [Psal. LXXXIII, 11]. Quid enim, si abiiceris in domo Domini, non ibi habitas? Noluit significare habitationem, nisi in eis qui regunt, et tenent, et dominantur, et gubernant: qui autem contemnuntur, non quasi habitant, sed subiecti sunt. Ita autem dixit: Subditus volo esse in domo Dei, magis quam regnare in tabernaculis peccatorum. Itaque si est aliqua distinctio inter omnes gentes, et habitatores orbis, sicut est distinctio inter audite, et auribus percipite, hoc quidem videtur repetisse; sed tamen aliud est, quod sane voluit significare; quia ista eloquia audituri erant non solum peccatores et impii, sed et iusti. Permixte modo audiunt omnes: sed cum ventum fuerit ad reddendam rationem, separabuntur qui sine causa audierunt, ab illis qui auribus perceperunt. Audiant ergo et peccatores: Audite haec, omnes gentes. Audiant et iusti, qui non sine causa audierunt, et regunt potius terram, quam reguntur a terra: Auribus percipite, omnes qui habitatis orbem. |
3 | (vers. 3.) Et iterum dicit: Quique terrigenae et filii hominum. Quod ait, terrigenae, ad peccatores retulit; quod ait, filii hominum, ad fideles et iustos. Videtis ergo, quia servatur ista distinctio. Qui sunt ergo terrigenae? Filii terrae. Qui sunt filii terrae? Qui haereditates terrenas requirunt. Qui sunt filii hominum? Qui pertinent ad filium hominis. Aliquando iam ista distinximus Sanctitati Vestrae, et invenimus quia Adam homo erat, filius hominis non erat; Christus autem filius hominis erat, et Deus erat . Quicumque enim pertinent ad Adam, terrigenae: quicumque pertinent ad Christum, filii hominum. Omnes tamen audiant, ego nulli subtraho sermonem meum. Terrigena est, audiat propter iudicium; filius hominis est, audiat propter regnum. Simul in unum dives et pauper. Iterum ipsa sunt repetita. Quod ait dives, ad terrigenas pertinet; quod ait, pauper, ad filios hominum. Divites intellige superbos, pauperes humiles. Habeat multas facultates pecuniarum; si in eis non extollitur, pauper est: non habeat aliquid, et cupiat et infletur; inter divites et reprobos eum deputat Deus. Et divites et pauperes in corde interrogat Deus, non in arca et domo. Nonne pauperes sunt qui accipiunt mandatum Apostoli dicentis Timotheo: Praecipe divitibus huius saeculi non superbe sapere? Quomodo eos qui divites erant fecit pauperes? Tulit illis quare quaeruntur divitiae. Nemo enim vult esse dives, nisi ut infletur inter eos inter quos vivit, et superior illis videatur. Cum autem dixit, non superbe sapere, aequales eos fecit non habentibus; ut fortassis pauculis nummis mendicus plus extollatur, quam ille dives qui audit Apostolum dicentem: Praecipe divititibus huius saeculi non superbe sapere. Unde non superbe sapere? Si faciant quod sequitur, Neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo, qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum [I Tim. VI, 17]. Non dixit, qui praestat illis; sed, qui praestat nobis. Numquid ipse Paulus non habebat divitias? Habebat plane. Quas divitias? De quibus dicit alio loco Scriptura: Fideli homini mundus totus divitiarum est [Prov. XVII, 6, sec. LXX]. Audi et ipsum confitentem: Quasi nihil habentes, et omnia possidentes [II Cor. VI, 10]. Qui vult ergo esse dives, non haereat parti, et totum possidebit: illi inhaereat qui totum creavit. Simul in unum dives et pauper. Dicit in alio psalmo; Edent pauperes, et saturabuntur. Quomodo commendavit pauperes? Edent pauperes, et saturabuntur. Quid edunt? Quod sciunt fideles. Quomodo saturabuntur? Imitando passionem Domini sui, et non sine causa accipiendo pretium suum. Edent pauperes, et saturabuntur, et laudabunt Dominum, qui requirunt eum. Divites quid? Etiam ipsi edunt. Sed quomodo edunt? Manducaverunt et adoraverunt omnes divites terrae [Psal. XXI, 27, 30]. Non dixit, Manducaverunt, et saturati sunt; sed, Manducaverunt, et adoraverunt. Adorant quidem Deum, sed humanitatem nolunt exhibere fraternam. Manducant illi, et adorant; manducant isti, et saturantur: tamen omnes manducant. Exigitur de manducante quod manducat; non prohibeatur manducare a dispensatore, sed moneatur timere exactorem. Audiant ergo ista peccatores et iusti, gentes et qui habitant orbem, terrigenae et filii hominum, simul in unum dives et pauper: non divisi, non separati. Tempus messis hoc faciet, manus ventilatoris hoc poterit [Matth. III, 12]. Nunc simul in unum audiant dives et pauper, simul in unum pascantur haedi et agni, donec veniat qui segreget alios ad dexteram, alios ad sinistram [Id. XXV, 32, 33]. Simul in unum audiant docentem, ne segregati ab invicem audiant iudicantem. |
4 | (vers. 4.) Et quid est quod nunc audituri sunt? Os meum loquetur sapientiam, et meditatio cordis mei, intelligentiam. Et haec repetita potius, ne forte cum dixisset, os meum, intelligeres eum tibi loqui, qui in labiis haberet sapientiam. Multi enim habent in labiis et non habent in corde, de quibus dicit Scriptura: Populus iste labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me [Isai. XXIX, 13]. Quid ergo ait ille qui tibi loquitur? qui cum dixerit, Os meum loquetur sapientiam; ut intelligas quia illud quod ex ore funditur, de vena cordis emanat, intulit, Et meditatio cordis mei intelligentiam. |
5 | (vers. 5.) Inclinabo in parabolam aurem meam, aperiam in psalterio propositionem meam. Quis est hic cuius meditatio cordis loquitur intelligentiam, ut non sit in sola superficie labiorum, sed hominis interiora possideat? Quis est iste qui audit, et sic loquitur? Multi enim loquuntur quod non audiunt? Qui sunt qui loquuntur quod non audiunt? Qui non faciunt quae dicunt: quales dicit Dominus Pharisaeos sedere super cathedram Moysi. Voluit tibi loqui in cathedra Moysi, per eos qui ea loquuntur, et non faciunt; et tibi securitatem Dominus voluit dare. Nolite timere, Quae dicunt, inquit, facite, quae autem faciunt nolite facere; dicunt enim, et non faciunt [Matth. XXIII, 2, 3]. Non audiunt quod dicunt. Qui vero faciunt, et sic dicunt, audiunt quod dicunt: et ideo fructuose dicunt, quia audiunt. Qui ergo dictor et non auditor est, alteri prodest, sibi non prodest. Iste ergo qui et auditor volebat esse et dictor, qui tibi loquitur, antequam diceret, Aperiam in psalterio propositionem meam, quod est iam loqui per corpus, sic enim utitur anima corpore, quomodo utitur citharista psalterio, dixit, Inclinabo in parabolam aurem meam. Antequam loquar tibi, inquit, per corpus, antequam psalterium sonet, primo ego inclinabo in parabolam aurem meam, id est, audiam quid tibi dicam. Et quare, in parabolam? Quia videmus nunc per speculum in aenigmate [I Cor. XIII, 12], sicut dicit Apostolus. Quamdiu sumus in hoc corpore, peregrinamur a Domino [II Cor. V, 6]. Quia nondum est illa visio nostra facie ad faciem, ubi iam non sint parabolae, ubi iam non sint aenigmata et similitudines. Quidquid modo intelligimus, per aenigmata conspicimus. Aenigma est obscura parabola quae difficile intelligitur. Quantumvis excolat homo cor suum, et ad interiora intelligenda refugiat, quamdiu per corruptibilitatem carnis huius videmus, ex parte videmus. Assumpta autem incorruptione in resurrectione mortuorum, cum apparuerit Filius hominis iudicaturus vivos et mortuos, tunc videbitur Filius hominis, qui primo iudicatus est, iudicans, discernens malos a bonis, ponens malos a sinistris, bonos a dextris. Videbunt illum et boni et mali, sed malis dicet. Ite in ignem aeternum: bonis autem dicet, Venite benedicti Patris mei, percipite regnum. Abibunt mali in ambustionem aeternam, iusti autem in vitam aeternam [Matth. XXV, 33, 34, 41, 46]; et ibi erit illa visio facie ad faciem, qua illi non sunt digni. Attendite quid dicam. Filium enim hominis sicut hic cum esset adhuc iudicandus, et mali viderunt, et boni; viderunt enim Apostoli qui secuti sunt, viderunt Iudaei qui crucifixerunt; sic cum venerit iudicaturus, et boni illum videbunt et mali: boni, ut percipiant mercedem, quia secuti sunt; mali, ut percipiant poenam, quia crucifixerunt. Soli ergo illi damnabuntur, qui crucifixerunt? Audeo dicere, soli. Ergo nos, inquiunt peccatores huius temporis, securi sumus. Si non animum interrogat Deus, securi estis. Quid est quod dixi? Intelligat Charitas Vestra, ne hoc dicant in iudicio Dei, quia non intellexerunt. Iudaei quia viderunt Christum, crucifixerunt; tu quia non vides Christum, verbo ipsius resistis. Qui verbo resistis, carnem non crucifigeres si videres? Contempsit Iudaeus in ligno pendentem, contemnis tu in coelo sedentem. Ergo viderunt eum ambo genera, dum hic esset: ambo genera videbunt, et cum venerit. Filius enim hominis veniet ut iudicet; quia Filius hominis venit ut iudicaretur. Ideo quia Pater non est incarnatus, Pater non est passus, et per Filium hominis iudicat, sicut ipse dixit in Evangelio, Pater non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit filio: secutus paulo post ait, Et dedit ei potestatem iudicii faciendi, quoniam Filius hominis est [Ioan. V, 22, 27]. Secundum enim quod Filius Dei est, Verbum semper cum Patre; et quia semper cum Patre, cum Patre semper iudicat: secundum autem quod Filius hominis est, et iudicatus est, et iudicaturus est. Quomodo autem visus est ab eis qui crediderunt, et ab eis qui crucifixerunt, quando iudicatus est; sic videbitur, cum coeperit esse iudex, et ab eis quos damnabit, et ab eis quos coronabit. Visionem autem illam divinitatis, quam promisit dilectoribus suis, quando ait, Qui diligit me, diligetur a Patre meo: et qui diligit me, mandata mea custodit, et ego diligam eum, et ostendam meipsum illi [Id. XIV, 21], iam impii non videbunt. Ista demonstratio quodammodo familiaris est, suis illam servat, non illam ostendit impiis. Qualis est ista visio? Qualis Christus? Aequalis Patri. Qualis est Christus? In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum [Id. I, 1]. Huic visioni suspiramus modo, et gemimus quamdiu peregrini sumus; huic visioni in fine reddemur, hanc visionem modo in aenigmate videmus, si ergo in aenigmate videmus, inclinemus in parabolam aurem nostram, et sic aperiamus in psalterio propositionem nostram: audiamus quod dicimus, faciamus quod praecipimus. |
6 | (vers. 6.) Et quid dixit? Utquid timebo in die mala? Iniquitas calcanei mei circumdabit me. Coepit obscurius, Utquid timebo, inquit, in die mala? Iniquitas calcanei mei circumdabit me. Magis ergo debet timere, si iniquitas calcanei eius circumdabit eum. Non enim timeat, inquit, homo quod non habet in potestate devitare. Verbi gratia: qui timet mortem, quid facturus est ut non moriatur? Dicat mihi qua evadat quod debet Adam, qui natus est ex Adam. Sed cogitet quia natus est ex Adam, et secutus est Christum, et oportet eum solvere quod debet Adam, et consequi quod promisit Christus. Qui ergo timet mortem, non est qua evadat: qui autem timet damnationem quam audient impii, Ite in ignem aeternum, est qua evadat. Non ergo timeat? Utquid enim timeat? Iniquitas calcanei ipsius illum circumdatura est? Si ergo vitet iniquitatem calcanei sui, et ambulet per vias Dei, non perveniet ad diem malam: dies mala, dies novissima, non erit illi mala. Etenim dies novissima mala erit quibusdam, bona erit quibusdam. Numquid mala erit illis quibus dicetur: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum? Sed mala erit illis quibus dicetur: Ite in ignem aeternum [Matth. XXV, 34, 41]. Quod si iniquitas calcanei sui circumdabit eum, utquid ergo timet in die mala? Modo cum vivunt provideant sibi, tollant iniquitatem a calcaneo suo: ambulent illam viam, ambulent per viam de qua ipse dixit, Ego sum via, et veritas, et vita [Ioan. XIV, 6]: et non timeant in die mala, quia dat illis securitatem, qui factus est via. Utquid timebo in die mala? Iniquitas calcanei mei circumdabit me. Ergo vitent iniquitatem calcanei sui. In calcaneo quisque labitur. Intendat Charitas Vestra. A Deo quid dictum est serpenti? Ipsa tuum observabit caput, et tu eius observabis calcaneum [Gen. III, 15]. Diabolus calcaneum tuum observat, quando labaris, ut deiiciat te. Ille observat calcaneum tuum, tu observa caput illius. Quod est caput illius? Initium malae suggestionis. Quando incipit mala suggerere, tunc repelle antequam surgat delectatio, et sequatur consensio; et tunc vitabis caput eius, et non apprehendet ille calcaneum tuum. Quare autem Evae hoc dixit? Quia per carnem labitur homo. Eva nobis interior caro nostra est. Qui diligit, inquit, uxorem suam, seipsum diligit. Quid est, seipsum? Sequitur, et dicit: Nemo enim unquam carnem suam odio habuit [Ephes. V, 28, 29]. Quia ergo quomodo illum hominem Adam per Evam supplantavit [Gen. III, 6], sic diabolus per carnem vult nos supplantare; praeceptum est Evae ut observet caput diaboli, quia diabolus calcaneum ipsius observat. Si ergo iniquitas calcanei circumdabit nos, utquid timemus in die mala, cum conversi ad Christum habeamus in potestate ut non faciamus iniquitatem; et non erit quod nos circumdet, et gaudebimus in die novissima, non plangemus? |
7 | (vers. 7.) Qui sunt autem quos circumdabit iniquitas calcanei? Qui confidunt in virtute sua, et in abundantia divitiarum suarum gloriantur. Ergo vitabo ista, et non iniquitas calcanei mei circumdabit me. Quid est vitare ista? Non confidamus in virtute nostra, non gloriemur in abundantia divitiarum nostrarum; sed gloriemur in eo qui nobis promisit humilibus altitudinem, et minatus est elatis damnationem; et non nos iniquitas calcanei circumdabit. Qui confidunt in virtute sua, et in abundantia divitiarum suarum gloriantur. |
8 | (vers. 8.) Sunt qui praesumunt in amicis suis: alii praesumunt in virtute sua, alii in divitiis. Ista est praesumptio generis humani, non praesumentis in Deo. Dixit de virtute, dixit de divitiis, dicit de amicis: Frater non redimit, redimet homo? Exspectas ut homo te redimat ab ira ventura? Si te frater non redimit, homo te redempturus est? Quis est frater, qui si non redemerit, nullus homo redempturus est? Qui post resurrectionem dixit: Vade, dic fratribus meis [Matth. XXVIII, 10]. Frater noster voluit esse: et cum Deo dicimus, Pater noster, hoc manifestatur in nobis. Qui enim dicit Deo, Pater noster; Christo dicit, Frater. Ergo qui patrem Deum et fratrem habet Christum, non timeat in die mala. Non enim eum circumdabit iniquitas calcanei eius; quia non praesumit de virtute sua, nec in abundantia divitiarum suarum gloriatur, nec de amicis suis potentibus se iactat. In illo ergo praesumat qui propter illum mortuus est, ut ille non in sempiternum moreretur; qui propter illum humiliatus est, ut ille exaltaretur; qui quaesivit impium, ut a fideli quaereretur. Ergo si ipse non redimit, homo redempturus est? Aliquis homo redimet, si Filius hominis non redimit? Si Christus non redimit, Adam redimet? Frater non redimit, redimet homo? |
9 | (vers. 9.) Non dabit Deo depropitiationem suam , et pretium redemptionis animae suae. Ille confidit in virtute sua, et in abundantia divitiarum suarum gloriatur, qui non dabit Deo depropitiationem suam; id est placationem qua flectat Deum pro peccatis: nec pretium redemptionis animae suae, qui praesumit de virtute sua, et de amicis, et de divitiis suis. Qui sunt autem qui dant pretium redemptionis animae suae? Quibus ait Dominus: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut et ipsi recipiant vos in tabernacula aeterna [Luc. XVI, 9]. Illi dant pretium redemptionis animae suae, qui non cessant eleemosynas facere. Adeo illos quos monet per Timotheum Apostolus, noluit esse superbos, ne in abundantia divitiarum suarum gloriarentur: denique quod possidebant, noluit apud illos veterascere, sed aliquid ex eo fieri, ut esset pretium redemptionis animae eorum. Ait enim: Divitibus huius saeculi praecipe, non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo, qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum. Et quasi dicerent: Quid ergo facturi sumus de divitiis nostris? Divites sint, inquit, in operibus bonis, facile tribuant, communicent: et non illud perdituri sunt. Unde scimus? Audi quid sequitur: Thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam [I Tim. VI, 17-19]. Sic dabunt pretium redemptionis animae suae. Et Dominus noster hoc monet: Facite vobis sacculos non veterascentes, thesaurum non deficientem in coelis, quo fur non accedit, neque tinea corrumpit [Luc. XII, 33]. Noluit Deus ut perdas divitias tuas, sed ut locum illis mutes consilium tibi dedit. Intelligat Charitas Vestra: modo si amicus tuus intraret in domum tuam, et inveniret te in loco humido frumenta posuisse, qui forte sciret naturam corruptionis frumentorum quam tu nescires, daret tibi huiusmodi consilium, dicens: Frater, perdis quod cum magno labore collegisti; in loco humido posuisti, paucis diebus ista putrescunt. Et quid facio, frater? Leva in superiora. Audires amicum suggerentem ut frumenta levares de inferioribus ad superiora; et non audis Christum monentem ut thesaurum tuum leves de terra ad coelum, ubi non hoc tibi reddatur quod servas, sed serves terram, accipias coelum, serves mortalia, accipias sempiterna! Feneres Christum ; accipiat in terra parva, ut reddat tibi in coelo multa. Verum autem illi quos circumdabit iniquitas calcanei sui, quia confidunt in virtute sua, et in abundantia divitiarum suarum gloriantur, et de amicis hominibus nihil valentibus praestare praesumunt, non dabunt Deo depropitiationem suam, et pretium redemptionis animae suae. |
10 | (vers. 10.) Et quid dixit de tali homine? Et laboravit in aeternum, et vivet in finem. Labor eius sine fine erit, vita ipsius habebit finem. Quare hoc dixit, vivet in finem? Vitam quippe non ponunt isti, nisi delicias quotidianas. Adeo multi inopes et pauperes nostri, parum firmi, et non intuentes quid illis promittat Deus pro istis laboribus, cum viderint divites in epulis quotidianis, in splendore et nitore auri et argenti, quid dicunt? Soli sunt isti, isti vere vivunt. Dicitur; iam non dicatur, et monemus; etsi dici habet, vel a paucioribus dicatur, quam diceretur si non moneremus. Nam nec nos praesumimus ita nos ista dicere ut non dicatur, sed vel a paucioribus dicatur; nam dicetur usque in finem saeculi. Parum est quia dicit eum vivere; adiungit, et dicit , tonat: Putas eum solum vivere. Vivat; finietur vita ipsius: quoniam non dat pretium redemptionis animae suae, finietur vita, labor non finietur. Laboravit in aeternum, et vivet in finem. Quomodo vivet in finem? Quomodo vivebat ille qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide; et iacentem ulcerosum ante ianuam, cuius ulcera canes linguebant, et desiderantem micas quae de mensa eius cadebant, superbus et tumidus contemnebat. Quid illi profuerunt illae divitiae? Mutaverunt vices ambo: ille a ianua divitis sublatus est in sinum Abrahae; ille ab epulis splendidis missus est in ignem: ille requiescebat, ille ardebat; satiabatur ille, ille sitiebat: ille laboraverat in finem, vivebat in aeternum; ille vixerat in finem, laborabat in aeternum. Et quid profuit diviti, qui quaesivit apud inferos in tormentis positus, stillari sibi guttam aquae in linguam suam de digito Lazari, dicens, Quoniam ardeo hic in hac flamma, et non illi concessum est [Id. XVI, 19-26]? Sic desideravit ille guttam de digito, quomodo ille micas de mensa divitis: sed illius labor finitus est, et illius vita finita est; labor huius in aeternum, vita illius in aeternum. Non hic habemus vitam, qui forte hic laboramus in terra: et non sic erimus postea; erit enim vita nostra Christus in aeternum: illi autem qui hic volunt habere vitam, laborabunt in aeternum, et vivent in finem. |
11 | (vers. 11.) Quoniam non videbit interitum, cum viderit sapientes morientes. Iste qui laboravit in aeternum, et vivet in finem, non videbit interitum, cum viderit sapientes morientes: quid est hoc? Non intelliget quid sit interitus, quando viderit sapientes morientes. Dicit enim sibi: Iste, quia sapiens erat, et cum sapientia inhabitabat, et cum pietate Deum coluit, numquid non est mortuus? Faciam mihi ergo bene, cum vivo: nam si aliquid possent qui aliud sapiunt, non morerentur. Videt illum mori, et non videt quae sit mors. Non videbit interitum, cum videbit sapientes morientes. Quomodo Iudaei viderunt Christum pendentem in cruce, et contempserunt, dicentes, Iste si Filius Dei esset, descenderet de cruce [Matth. XXVII, 42]: non videntes quid sit interitus. Si viderent quid sit interitus, si viderent ! Ille moriebatur temporaliter, ut revivisceret in aeternum; illi vivebant temporaliter, ut morerentur in aeternum. Sed quia illum videbant morientem, non videbant interitum, id est, non intelligebant quis esset verus interitus. Quid dicunt etiam in Sapientia? Morte turpissima condemnemus illum, erit enim respectus ex sermonibus illius; si enim est vere filius Dei, liberabit illum de manibus contrariorum [Sap. II, 20, 18]: non permittet mori filium suum, si vere filius ipsius est. At ubi viderunt illum in cruce insultantes se, et illum non descendentem de cruce, dixerunt, Vere homo fuit. Dictum est: et utique poterat descendere de cruce, qui potuit de sepulcro resurgere; sed docuit nos ferre insultantes, docuit adversus linguas hominum esse patientes, bibere modo calicem amaritudinis, et postea accipere sempiternam salutem. Bibe, aeger, calicem amarum, ut sanus sis, cui non sunt sana viscera: noli trepidare, quia ne trepidares, prior bibit medicus; id est, passionis amaritudinem bibit prior Dominus. Bibit qui peccatum non habebat, qui quod in eo sanaretur non habebat. Bibe donec transeat amaritudo huius saeculi, et veniat saeculum ubi nullum scandalum, nulla ira, nulla tabes, nulla amaritudo, nulla febris, nullus dolus, nullae inimicitiae, nulla senectus, nulla mors, nulla contentio. Labora hic, venturus ad finem; labora, ne cum non vis hic laborare, venias ad finem vitae, et nunquam venias ad finem laborum. Quoniam non videbit interitum, cum viderit sapientes morientes. |
12 | Simul imprudens et insipiens peribunt. Quis est imprudens? Qui non sibi prospicit in futurum. Quis est insipiens? Qui non intelligit in quo malo sit. Tu vero intellige in quo malo sis modo, et prospice ut in bonis sis in posterum. Intelligendo in quo malo sis, non eris insipiens: prospiciendo tibi in futurum, non eris imprudens. Quis est qui sibi prospicit? Servus ille cui dedit Dominus suus quod erogaret, et postea dixit ei: Non potes mihi agere, redde rationem actus tui. Et ille: Quid facio? fodere non possum, mendicare confundor. Sed et de re domini sui fecit sibi amicos, qui illum reciperent, cum de actu proiiceretur. Et ille fraudem fecit domino suo, ut compararet sibi amicos qui illum susciperent: tu noli timere ne fraudem facias; ipse Dominus hortatur ut facias, ipse tibi dicit, Fac tibi amicos de mammona iniquitatis [Luc. XVI, 1-2]. Fortassis ea quae acquisisti, de iniquitate acquisisti; aut fortasse ea ipsa est iniquitas, quia tu habes et alter non habet, tu abundas et alter eget. De ista mammona iniquitatis, de divitiis istis quas iniqui vocant divitias, fac tibi amicos et prudens eris: comparas tibi, non fraudaris. Modo enim videris perdere. Numquid perdes in thesaurario ponens? Nam pueri, fratres, unde sibi emant nescio quid simul inveniunt nummos, et ponunt in thesaurario, et non aperiunt nisi postea: numquid quia non vident quod colligunt, ideo perdiderunt? Noli timere: ponunt pueri in thesaurario, et securi sunt; ponis tu in manu Christi, et times! Esto prudens, et prospice tibi in posterum in coelo. Esto ergo prudens, imitare formicam, sicut dicit Scriptura [Prov. VI, 6, ] [et XXX, 25]; reconde aestate, ne esurias in hieme: hiems est dies novissimus, dies tribulationis; hiems est dies scandalorum et amaritudinis: collige quod ibi tibi sit in posterum; si autem non facis, simul imprudens et insipiens peribis. |
13 | Sed mortuus est ille dives, et tale illi funus factum est. Ecce quo se converterunt homines: non attendunt quam malam vitam habuerit cum viveret, sed quam pompam cum moreretur. O felix quem tanti plangunt! Iste vero sic vixit ut pauci plangant. Omnes enim deberent plangere tam male viventem. Sed pompa est funeris, excipitur sepulcro pretioso, involvitur pretiosis vestibus, sepelitur unguentis et aromatis. Deinde memoriam qualem habet! quam marmoratam! Vivitur in ipsa memoria? Ille ibi mortuus est . Ista putantes homines bona, aberraverunt a Deo, nec quaesierunt vera, et decepti sunt falsis: adeo vide quid sequitur. Ille qui non dedit pretium redemptionis animae suae, qui non intellexit interitum, quia vidit sapientes morientes, factus est imprudens et insipiens, ut simul periret. Et quomodo peribunt qui relinquent alienis divitias suas? Simul imprudens et insipiens peribunt. |
14 | Attendite, fratres: Et relinquent alienis divitias suas. Quasi eos posuit in maledicto, qui cum mortui fuerint, alieni possidebunt res ipsorum. Ergo felices illi qui relinquunt filios in possessione sua, quibus sui succedunt. Habuit filios, non est mortuus. Quid filii ipsius? Et ipsi servant quod eis reliquerunt parentes sui: parum est quia servant; et augent. Quibus et ipsi servant? Filiis suis, et illi filiis, et tertii filiis Quid Christo? quid animae suae? Omnia filiis. Inter filios suos quos habent in terra, computent unum fratrem quem habent in coelo: cui totum dare debebant, vel dividant cum illo. Sed tamen ait mihi aliquis: Ecce quos maledictos dixit Scriptura, quos dixit perire et relinquere alienis divitias suas; ille autem beatus qui suis relinquit. Ego discutio sensum istum, quia inclino in parabolam aurem meam; et video non frustra sic loqui Scripturam. Video enim multos iniquos mori, quibus successores sunt filii; nec potuit sic loqui Scriptura, ut separaret eos a miseria, quorum vitam improbat: et quid, putatis, intelligo, fratres, nisi quia omnes tales alienis relinquunt divitias suas? Quomodo alieni sunt filii? Iniquorum filii alieni sunt; nam invenimus quemdam extraneum propinquum factum, quia profuit. Si quis tuorum tibi nihil prodest, alienus est. Ubi invenimus nescio quem exterum propinquum factum, quia profuit? In Evangelio. Iacebat quidam vulneratus a latronibus, Dominus autem dixerat cuidam: Diliges proximum tuum tanquam teipsum. Et ille responderat: Et quis est mihi proximus? Et narravit Dominus: Homo quidam descendebat ab Ierusalem in Iericho, et incidit in latrones, qui eum vulneraverunt, et semivivum in via reliquerunt: transierunt propinqui; Iudaeus enim erat, de Ierusalem descendebat Iericho: transiit sacerdos, et praeteriit; transiit Levites, et praeteriit etiam ipse; transivit quidam Samaritanus, Samaritanus nescio quis, extraneus erat; ipse ad illum accessit, inspexit miseriam eius, et misericordia curavit vulnera, levavit in iumentum, et duxit in stabulum, commendavit stabulario. Quae in mysterio dicta sunt, et ad discutiendum nunc prolixiora videntur: tamen propter quod proposui, fratres, ait Dominus, Quis est illorum illi sauciato proximus? Respondit ille: Credo, qui cum illo fecit misericordiam. Vade, inquit, et tu fac similiter [Luc. X, 27-37]. Cui misericordiam facis, proximus tibi est. Si ergo extraneus Samaritanus faciendo misericordiam et subveniendo proximus factus est; quicumque tibi in tribulatione subvenire non possunt, alieni a te facti sunt. Iam attendamus illos divites qui male vixerunt, qui superbe egerunt, mortui sunt, et reliquerunt, non dico extraneis, filiis suis reliquerunt divitias, et filii ipsorum viam parentum suorum sequuntur: sicut illi superbi, ita et isti; sicut illi rapaces, ita et isti; ut illi avari, et isti: alieni ab illis sunt. Nam ut noveritis quia alieni sunt, subvenirent illi diviti qui ardebat in flamma successores divitiarum ipsius. Sed forte non habuit qui illi succederent, et alieni possederunt divitias ipsius? Invenimus in ipso Evangelio quia habuit: ait enim, Habeo quinque fratres [Id. XVI, 28]. Fratres ipsius subvenire illi ardenti in flamma non potuerunt. Quid tibi diceret dives? Habeo quinque fratres : unum fratrem mihi amicum non feci, qui iacebat ante ianuam: illi mihi fratres subvenire non possunt qui possident divitias meas; alieni a me facti sunt. Videtis quia omnes qui male vivunt, alienis relinquunt divitias suas. |
15 | (vers. 12.) Sed plane praestant illis ipsi alieni, qui vocantur sui? Audite quid illis praestant, attendite quomodo irrideantur: Simul imprudens et insipiens peribunt; et relinquent alienis divitias suas. Quare dixit alienis? Quia nihil eis prodesse possunt. Et tamen in quo sibi videntur prodesse: Et sepulcra eorum domus eorum in aeternum. Iam quia ista structa sunt sepulcra, domus sunt sepulcra. Nam plerumque audis divitem dicentem: Habeo marmoratam domum quam relicturus sum, et non cogito mihi aeternam domum ubi semper ero. Quando cogitat sibi memoriam marmoratam aut exsculptam facere, quasi de domo aeterna cogitat; quasi ibi maneat ille dives. Si ibi maneret, non arderet apud inferos. Ubi maneat spiritus male agentis, non ubi ponatur corpus mortale, cogitandum est: sed domus eorum sepulcra eorum in aeternum. Tabernacula eorum in generationem et generationem. Tabernacula, in quibus temporaliter manserunt - domus, in quibus quasi in aeternum manebunt, id est sepulcra. Tabernacula ergo suis dimittunt, ubi manebant cum viverent, transeunt quasi ad domos aeternas ad sepulcra. Quid illis prosunt tabernacula eorum in generationem et generationem? Iam generatio et generatio, puta, filii sunt, nepotes erunt et pronepotes: quid faciunt, quid prosunt tabernacula eorum? Quid? Audi: Invocabunt nomina eorum in terris ipsorum. Quid est hoc? Tollent panem et merum ad sepulcra, et invocabunt ibi nomina mortuorum. Putas quantum invocatum est nomen illius divitis postea, quando inebriabant se homines in memoria ipsius, nec descendebat una gutta super linguam ipsius ardentem [Luc. XVI, 24]? Ventri suo serviunt homines, non spiritibus suorum. Ad spiritus mortuorum non pervenit, nisi quod secum vivi fecerunt: si autem vivi secum non fecerunt, ad mortuos nihil pervenit. Sed quid faciunt illi? Solum invocabunt nomina eorum in terris ipsorum. |
16 | (vers. 13.) Et homo, cum in honore esset, non intellexit: comparatus est iumentis insensatis, et similis factus est illis. Quomodo insultatum est hominibus, qui non intellexerunt quid facerent de divitiis cum viverent, et putarunt se beatos futuros, si haberent memoriam marmoratam, quasi aeternam domum, et si sui, quibus reliquissent substantiam suam, invocarent nomina eorum in terris ipsorum. Debuerunt autem contra praeparare sibi domum aeternam in bonis operibus, praeparare sibi vitam immortalem, mittere ante se sumptus, sequi opera sua, attendere comitem egentem, dare ei cum quo ambulabant, non contemnere Christum ante ianuam ulcerosum, qui dixit: Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis [Matth. XXV, 40]. Quia ergo non intellexit homo in honore positus. Quid est, in honore positus? Factus ad imaginem et similitudinem Dei, homo praelatus iumentis [Gen. 1, 26]. Non enim fecit Deus sic hominem, quomodo fecit iumentum; sed fecit Deus hominem cui servirent iumenta: numquid eius viribus, et non intellectui? Ille autem non intellexit: et qui factus erat ad imaginem Dei, comparatus est iumentis insensatis, et similis factus est illis. Unde alibi dicitur: Nolite esse sicut equus et mulus, quibus non est intellectus [Psal. XXXI, 9]. |
17 | (vers. 14.) Haec via ipsorum scandalum ipsis. Ipsis sit scandalum, non tibi. Quando autem erit et tibi? Si putes quod beati sint tales. Si intelligas quia non sunt beati, ipsis erit scandalum via ipsorum; non Christo, non corpori eius, non membris eius. Et postea in ore suo benedicent. Quid est, postea in ore suo benedicent? Cum facti fuerint tales ut non quaerant nisi bona temporalia, fiunt hypocritae; et quando benedicunt Deum, labiis benedicunt, non corde. Tales facti christiani, quando illis laudatur vita aeterna, et dicitur illis contemptores divitiarum esse debere in nomine Christi, torquent os in corde suo: et si non audent in facie, ne erubescant, aut ne corripiantur ab hominibus, in corde id faciunt, contemnunt; et remanet eis in ore benedictio, et in corde maledictio. Et postea in ore suo benedicent. Longum est ut Psalmum finiamus: sufficiat Charitati Vestrae quod audistis interim hodie; cras, quod Domino placuerit audietis. |