Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM XLV. SERMO AD PLEBEM.
1 | (vers. 1.) Iam Charitati Vestrae quaedam sicut notissima loquimur, in quibus immorari non debemus: quia ea quae scitis, breviter commemorari debent. Filios Core nos esse intelligamus. Commemoro enim vos scientes, Core interpretari Calvitium; Dominumque nostrum, quoniam in Calvariae loco crucifixus est , adduxisse sibi multos, tanquam illud granum, quod nisi mortificatum esset, solum remaneret [Ioan. XII, 24]; et eos qui adducti sunt, appellatos filios Core: hoc in mysterio. Caeterum fuerunt nescio qui filii Core illo tempore, quando ista cantabantur [I Par. XXVI, 1]: sed spiritus nos vivificare debet, non littera velare [II Cor. III, 6]. Nos ergo hic intelligamus, et videte si ea quae sequuntur, id est, quae habet psalmi ipsius contextus, congruunt nobis: et invenimus hic nos, si tamen inhaeremus membris eius, cuius corporis caput in coelo est, ex illa passione ascendens, ut eos qui in humilitate iacebant, secum in ubertate adducat, fructum ferentes in tolerantia. Dictum est autem: In finem pro filiis Core, pro occultis, Psalmus. Occultum est ergo; sed ille ipse qui in Calvariae loco crucifixus est, nostis quia velum discidit, ut templi secreta patescerent [Matth. XXVII, 51]. Proinde quia crux Domini nostri clavis fuit, qua clausa aperirentur; credamus adfuturum eum nobis, ut ista occulta revelentur. In finem quod habet, semper Christum intelligere debemus. Finis enim Legis Christus, ad iustitiam omni credenti [Rom. X, 4.]. Finis autem dicitur, non quia consumit, sed quia perficit. Nam et finitum cibum dicimus qui manducabatur, et finitam tunicam quae texebatur: illud ad consumptionem, hoc ad perfectionem. Quia ergo ultra quo tendamus non habemus, cum ad Christum pervenerimus, ipse cursus nostri finis dicitur. Nec putare debemus, quia cum ad illum pervenerimus, aliquid amplius debemus niti ut et ad Patrem perveniamus. Hoc enim putavit et Philippus, cum ei dixit: Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis. Cum dicit, sufficit nobis, finem quaerit satietatis et perfectionis. Et ille, tanto, inquit, tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Philippe, qui videt me, videt et Patrem [Ioan. XIV, 8, 9]. In illo ergo habemus Patrem, quia ipse in Patre, et Pater in ipso, et ipse et Pater unum sunt [Id. X, 30]. |
2 | (vers. 2.) Quid igitur hic admonet qui cantat, ubi vocem nostram agnoscere debemus, si tamen huius vocis affectum habemus? Deus noster refugium et virtus. Sunt quaedam refugia ubi non est virtus, quo quisque cum fugerit, magis infirmatur quam confirmetur. Confugis, verbi gratia, ad aliquem in saeculo magnum, ut facias tibi potentem amicum: refugium tibi videtur. Tanta tamen huius saeculi incerta sunt, et ita potentum ruinae quotidianae erebrescunt, ut cum ad tale refugium perveneris, plus ibi timere incipias. Antea enim causae tuae tantum timebas; cum vero ad talem refugeris, et de illo tibi timebis. Multi enim cum ad talia refugia confugissent, cadentibus illis ad quos confugerant, et ipsi quaesiti sunt: quos nemo quaereret, si non ad talia confugissent. Non est refugium nostrum tale, sed refugium nostrum virtus est. Cum illuc confugerimus, firmi erimus. |
3 | Adiutor in tribulationibus quae invenerunt nos nimis. Multae sunt tribulationes, et in omni tribulatione ad Deum confugiendum est: sive sit tribulatio in re familiari, sive sit in salute corporis, sive de periculo carissimorum, sive de aliqua re ad huius vitae sustentaculum necessaria, omnino aliud refugium non debet esse homini christiano quam Salvator eius, quam Deus eius, quo cum confugerit, fortis sit. Non enim ipse in se fortis erit, aut sibi ipse fortitudo erit; sed ille illi fortitudo erit, qui refugium eius factus est. Verumtamen, carissimi, inter omnes tribulationes humanae animae, nulla est maior tribulatio quam conscientia delictorum. Namque si ibi vulnus non sit, sanumque sit intus hominis quod conscientia vocatur; ubicumque alibi passus fuerit tribulationes, illuc confugiet, et ibi inveniet Deum. Si autem ibi requies non est propter abundantiam iniquitatis, quoniam et ibi Deus non est; quid facturus est homo? quo confugiet, cum coeperit pati tribulationes? Fugiet ab agro ad civitatem, a publico ad domum, a domo in cubiculum, et sequitur tribulatio. A cubiculo iam quo fugiat non habet, nisi in interius cubile suum. Porro si ibi tumultus est, si fumus iniquitatis, si flamma sceleris, non illuc potest confugere: pellitur inde; et cum inde pellitur, a seipso pellitur. Et ecce hostem suum invenit, quo confugerat: seipsum quo fugiturus est? Quocumque fugerit, se trahit post se: et quocumque talem traxerit se, cruciat se de se. Ipsae sunt tribulationes quae inveniunt hominem nimis: acerbiores enim non sunt: tanto non sunt acerbiores, quanto non sunt interiores. Videte, carissimi, cum ligna deiiciuntur et probantur a fabris; aliquando in superficie videntur quasi laesa et putria: faber autem inspicit tanquam medullam interiorem ligni, et si sana interius ligna cognoverit, promittit ea in aedificio duratura; nec valde erit de superficie laesa sollicitus, quando id quod interius est sanum renuntiat. Porro homini interius conscientia non invenitur: quid igitur prodest, si quod est exterius sanum est, et putrefacta est medulla conscientiae? Arctae istae, et vehementes omnino, et sicut psalmus ipse ait, nimiae tribulationes sunt: tamen et in his adiutor factus est Dominus dimittendo peccata. Iniquorum enim conscientias non sanat nisi indulgentia. Si enim magnas tribulationes habere se dicit debitor fisci confessus , et intuens angustias rei familiaris suae, cum se videt non posse esse solvendo; propter imminentes omni anno compulsores, tribulationes magnas se pati dicit, nec usquam respirat nisi in spe indulgentiae rerum terrenarum : quanto magis debitor poenarum de abundantia delictorum, quando reddet quod debet de mala conscientia, quando si reddiderit ipse perit? Hoc enim debitum reddere, poenas luere est. Restat ergo ut de ipsius indulgentia securi esse possimus: si tamen accepta indulgentia non rursus ad debita contrahenda redeamus. |
4 | Isti ergo filii Core fortasse intelliguntur esse illi, quibus locutus est Petrus in Actibus Apostolorum, cum intenti facti essent ad mirabilia adventus Spiritus sancti, cum omnes in quos venerat linguis omnibus loquerentur. Annuntiavit enim illis Christum, eum qui tanta potuisset mittendo Spiritum sanctum. Illi quem ipsi crucifixerant manibus suis, cogitantes quam contemptibilis esset, cum ab eis occideretur, quam altus et excelsus apud Deum factus esset, qui Spiritu sancto idiotas impleret, et linguas infantium faceret disertas, compuncti corde, dixerunt: Quid faciemus? Istae erant nimiae tribulationes, quae illos invenerant. Non enim ipsi invenerunt peccata sua, sed inventa in eis sunt commemoratione Apostolorum. Ideo invenerunt illos tribulationes, non ipsi invenerunt tribulationes. Nam quando sine alicuius admonitione ipse homo considerat factum suum, et rogat Deum, quid dicit? Tribulationem et dolorem inveni, et nomen Domini invocavi [Psal. CXIV, 3, 4]. Alia est ergo tribulatio quam tu invenis, alia quae te invenit. In utraque tamen sive quae te invenit, sive quam tu invenis, ut utramque depellat, ille rogandus est qui est adiutor in tribulationibus. Nam et ille cum inveniret, hoc dixit, Et nomen Domini invocari: et hi in tribulationibus, a quibus se inventos esse dixerunt, hoc dixerunt, Deus noster refugium et virtus, adiutor in tribulationibus quae invenerunt nos nimis. Sed quia adiutor factus est, unde factus est? Compuncti, inquit, corde dixerunt: Quid faciemus? Tanquam magna desperatione. Ille tantus est, quem nos occidimus, nos ubi erimus? Et Petrus, Agite poenitentiam, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini nostri Iesu Christi, et dimittuntur vobis peccata vestra [Act. II, 4, 37, 38]. Nihil enim hoc peccato gravius cogitare potuerunt. Quod gravius peccatum aegri, quam medici interfectio? quid gravius potest aeger facere, quam si medicum suum occidat? Cum hoc dimittitur, quid non dimittitur? Ab illo ergo cui dictum est, Refugium et virtus, acceperunt magnam securitatem. Baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini nostri Iesu Christi: in illius nomine quem occidistis, baptizamini, et dimittuntur vobis peccata vestra. Medicum vel postea cognovistis, iam securi bibite sanguinem quem fudistis. |
5 | (vers. 3.) Denique accepta tanta securitate, quid dicunt? Propterea non timebimus, cum conturbabitur terra. Paulo ante solliciti, subito securi, ex tribulationibus nimiis in magna tranquillitate positi. Dormiebat enim illis Christus, ideo turbabantur: excitatus est Christus, sicut modo audivimus in Evangelio, imperavit ventis, et quieverunt [Matth. VIII, 24-26]. Quoniam Christus in cuiusque corde per fidem est, significatum est nobis, quia eius cor tanquam navis in huius saeculi tempestate turbatur , qui fidem suam obliviscitur: tanquam Christo dormiente turbatur; excitato autem Christo, fit tranquillitas. Denique et ipse Dominus quid ait? Ubi est fides vestra [Luc. VIII, 25]? Excitatus Christus excitavit fidem: ut quod in navi factum erat, fieret in cordibus eorum. Adiutor in tribulationibus quae invenerunt nos nimis: id egit ut ibi esset tranquillitas magna. |
6 | Videte ipsam tranquillitatem: Propterea non timebimus, cum conturbabitur terra, et transferentur montes in cor maris. Tunc non timebimus. Quaeramus montes translatos; et si invenire potuerimus, manifestum est quia ipsa est securitas nostra. Dominus quippe dixit discipulis: Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic, Tollere et mittere in mare, et fiet [Matth. XVII, 19]. Forte, monti huic, de seipso dixit; dictus est enim mons: Erit in novissimis temporibus manifestus mons Domini. Sed iste mons super alios montes collocatus est: quia et Apostoli montes, portantes montem hunc. Ideo sequitur, Erit in novissimis temporibus, manifestus mons Domini, paratus in cacumine montium [Isai. II, 2]. Transcendit ergo cacumina montium omnium, et in cacumine omnium montium collocatus est; quoniam montes sunt annuntiantes montem. Mare autem significat hoc saeculum, in cuius maris comparatione tanquam terra videbatur gens Iudaeorum. Non enim idololatriae amaritudine tegebatur, sed erat tanquam arida amaritudine Gentium tanquam mari circumdata. Futurum erat ut turbaretur terra, id est illa ipsa gens iudaea; et transferrentur montes in cor maris, id est primo ipse mons magnus paratus in cacumine montium. Deseruit enim gentem iudaeam, et factus est in Gentibus; translatus est de terra ad mare. Transferentibus quibus? Apostolis, quibus dixerat, Si habueritis fidem in vobis tanquam granum sinapis, dicetis monti huic, Tollere et mittere in mare, et fiet: id est, per fidelissimam vestram praedicationem fiet ut mons iste, hoc est ego ipse praedicer in Gentibus, glorificer in Gentibus, agnoscar in Gentibus, et fiat quod de me praedictum est, Populus quem non cognovi, servivit mihi [Psal. XVII, 45]. Quando autem et illi montes translati sunt? Et hoc indicet nobis Scriptura Dei. Quando Apostolus praedicabat Iudaeis, respuerunt verbum; et ait apostolus Paulus: Ad vos missi eramus, sed quia respuistis verbum Dei, imus ad Gentes [Act. XIII, 46]. Translati sunt montes in cor maris. Vere enim Gentes crediderunt montibus, ut in corde maris essent montes illi: non sicut Iudaei, de quibus dictum est, Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me [Isai. XXIX, 13, ] [et Matth. XV, 8]. Hoc enim et de Novo Testamento promittit Dominus, per prophetam dicens: Dabo leges meas in cordibus eorum [Ierem. XXXI, 33, ] [et Hebr. VIII, 10]. Hae leges, haec praecepta per Apostolos indita omnium Gentium fidei et credulitati, montes dicti sunt translati in cor maris. Tunc nos non timebimus. Qui non timebimus? Illi qui compuncti sumus corde, ne fieremus de numero reproborum Iudaeorum, tanquam ramorum fractorum. Crediderunt enim quidam illorum, et adhaeserunt Apostolis praedicantibus . Timeant ergo illi quos deseruerunt montes: nos a montibus non recessimus; et quando translati sunt in cor maris, secuti sumus. |
7 | (vers. 4.) Quid iam sequitur ex eo quod translati sunt montes in cor maris? Attendite et videte veritatem. Haec enim quando dicebantur, obscura erant, quia nondum contigerant: nunc autem quis iam facta non cognoscat? Liber tibi sit pagina divina, ut haec audias: liber tibi sit orbis terrarum, ut haec videas. In istis codicibus non ea legunt, nisi qui litteras noverunt: in toto mundo legat et idiota. Quid ergo factum est, dum translati sunt montes in cor maris? Sonuerunt et turbatae sunt aquae eius. Quando praedicabatur Evangelium , Quid est hoc? Peregrinorum daemoniorum videtur iste annuntiator esse [Act. XVII, 18]: hoc Athenienses. Ephesii autem quo tumultu cocidere Apostolos voluerum, quando in theatro pro Diana sua tantum strepitum fecerunt, ut clamarent: Magna Diana Ephesia [Id. XIX, 28]? Inter quos fluctus et sonitus maris non timebant, qui ad refugium illud confugerant. Denique apostolus Paulus volebat intrare in theatrum, et a discipulis revocatus est, quia necessarium erat adhuc ut in carne maneret propter ipsos. Sed tamen Sonuerunt et turbatae sunt aquae eius: conturbati sunt montes in fortitudine eius. Cuius? Numquidnam maris, an potius Dei, de quo dictum est: Refugium et virtus, adiutor in tribulationibus quae invenerunt nos nimis? Turbati enim sunt montes, id est potestates huius saeculi. Alii sunt enim montes Dei, alii sunt montes saeculi: montes saeculi, quibus caput diabolus; montes Dei, quibus caput Christus. Sed per istos montes turbati sunt illi montes. Tunc dederunt voces contra Christianos, quando turbati sunt montes sonantibus fluctibus: et montes sunt turbati, et factus est magnus terrae motus cum motu aquae. Sed cui haec? Civitati illi fundatae super petram. Sonant aquae, turbantur montes, annuntiato Evangelio. Quid tu civitas Dei? Audi quod sequitur. |
8 | (vers. 5.) Fluminis impetus laetificant civitatem Dei. Cum turbantur montes, cum saevit mare, non deserit Deus civitatem suam per impetus fluminis. Qui sunt isti impetus fluminis? Inundatio illa Spiritus sancti, de qua Dominus dicebat: Si quis sitit, veniat et bibat: qui credit in me, flumina aquae vivae fluent de ventre eius. Ergo haec flumina fluebant de ventre Pauli, Petri, Ioannis, aliorum Apostolorum, aliorum Evangelistarum fidelium. Haec flumina cum fluerent ab uno flumine, multi impetus fluminis laetificant civitatem Dei. Nam ut noveritis hoc de Spiritu sancto dictum, in eodem Evangelio consequenter dicit Evangelista: Hoc autem dicebat de Spiritu, quem accepturi erant hi qui in eum erant credituri. Spiritus autem nondum erat datus, quia Iesus nondum erat glorificatus [Ioan. VII, 37-39]. Glorificato Iesu post resurrectionem, glorificato post ascensionem, die Pentecostes venit Spiritus sanctus, implevit credentes, locuti sunt linguis [Act. II, 4], praedicare Evangelium coeperunt Gentibus. Hinc civitas Dei laetificabatur, dum mare turbaretur sonitu aquarum suarum, dum montes conturbarentur quaerentes quid agerent, quomodo novam doctrinam pellerent, quomodo Christianorum genus de terra eradicarent. Contra quem? Contra fluminis impetus laetificantes civitatem Dei. Hinc etiam ostendit de quo flumine diceret, quia spiritum sanctum significabat, Fluminis impetus laetificant civitatem Dei. Et quid sequitur? Sanctificavit tabernaculum suum Altissimus. Si ergo sequitur sanctificationis nomen, manifestum est fluminis illos impetus de Spiritu sancto intelligendos, quo sanctificatur omnis pia anima credens in Christum, ut fiat civis civitatis Dei. |
9 | (vers. 6.) Deus in medio eius, et non commovebitur. Saeviat mare, conturbentur montes: Deus in medio eius, et non commovebitur. Quid est, in medio eius? Tanquam Deus in uno loco stet, et circumdent eum qui credunt in eum. Ergo ambitur loco Deus, et lata sunt quae circumdant, in angusto est qui circumdatur? Absit. Nihil tale cogitetis de Deo, qui nullo capitur loco, cui sedes est conscientia piorum: et ita sedes Dei est in cordibus hominum, ut si homo ceciderit a Deo, Deus in se maneat, non quasi cadat, non inveniendo ubi sit. Magis enim te sublevat, ut in illo sis, quam in te incumbit, ut si te subduxeris, cadat. Ille si se subduxerit, cades tu: tu te si subduxeris, non cadet ille. Quid ergo est, Deus in medio eius? Hoc significat quod aequus est omnibus Deus, et personas non accipit. Quomodo enim illud quod in medio est, paria habet spatia ad omnes fines; ita Deus medius esse dicitur, aequaliter omnibus consulens. Deus in medio eius, et non commovebitur. Unde non commovebitur? Quia in medio eius Deus. Adiuvabit eam Deus vultu suo. Ille est, adiutor in tribulationibus, quae invenerunt nos nimis. Adiuvabit eam Deus vultu suo. Quid est, vultu suo? Demonstratione sua. Quomodo se demonstrat Deus, et vultum eius videamus? Iam commemoro, didicistis praesentem Deum, didicimus per opera. Quando ab illo aliquid adiutorii accipimus, ita ut omnino non dubitemus a Domino nobis esse concessum, vultus Dei nobiscum est. Adiuvabit eam Deus vultu suo. |
10 | (vers. 7.) Conturbatae sunt gentes. Et quomodo conturbatae? utquid conturbatae? Ut deiicerent civitatem Dei, in cuius medio Deus? ut everterent tabernaculum sanctificatum, quod adiuvat Deus vultu suo? Non. Sed iam salubriter conturbatae gentes. Quid enim sequitur? Et inclinata sunt regna. Inclinata, inquit, sunt regna: iam non erecta, ut saevirent ; sed inclinata, ut adorarent. Quando inclinata sunt regna? Quando factum est quod praedictum est in alio psalmo: Adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes servient ei [Psal. LXXI, 11]. Quae res fecit ut inclinarentur regna? Quae res, audi: Dedit vocem suam Altissimus, et mota est terra. Arreptitii idolorum tanquam ranae de paludibus personabant, tanto tumultuosius, quanto sordidius de luto et coeno. Et quid strepitus ranarum ad tonitrua nubium? Inde enim dedit vocem suam Altissimus, et mota est terra: tonuit de nubibus suis. Quae sunt nubes eius? Apostoli eius, praedicatores eius, de quibus intonabat praeceptis, coruscabat miraculis. Ipsi nubes qui et montes: montes propter altitudinem et firmitatem, nubes propter pluviam et ubertatem. Irrigaverunt enim terram nubes istae, de quibus dictum est, Dedit vocem suam Altissimus, et mota est terra. De his enim nubibus minatur cuidam vineae sterili, unde translati sunt montes in cor maris: Mandabo, inquit, nubibus meis ne pluant super eam imbrem [Isai. V, 6]. Hoc impletum est in eo quod commemoravimus, quando translati sunt montes in cor maris: quando dictum est, Ad vos missi eramus, sed quia respuistis verbum Dei, imus ad gentes [Act. XIII, 46]: impletum est, Mandabo nubibus meis, ne pluant super eam imbrem. Denique ipsa gens Iudaea modo sic remansit, tanquam vellus siccum in area. Nam et hoc nostis contigisse in quodam miraculo. Area sicca erat, vellus solum madebat: sed pluvia in vellere non apparebat [Iudic. VI, 37, 38]. Sic et sacramentum Novi Testamenti non apparebat in gente Iudaeorum. Quod illic vellus, hic velum: velatum enim erat sacramentum in vellere. In area vero, in omnibus Gentibus patet Evangelium Christi: pluvia manifesta est, nuda est gratia Christi ; non enim tegitur velamento. Ut autem exiret inde pluvia, expressum est vellus. Per pressuram enim a se excluserunt Christum, et Dominus iam de nubibus suis compluit aream, vellus siccum remansit. Inde ergo dedit vocem suam Altissimus, de istis nubibus, per quam vocem regna inclinarentur, et adorarent. |
11 | (vers. 8.) Dominus virtutum nobiscum, susceptor noster Deus Iacob. Non quicumque homo, non potestas quaelibet, non denique angelus, non aliqua creatura, sive terrena, sive coelestis, sed Dominus virtutum nobiscum, susceptor noster Deus Iacob. Qui misit Angelos, venit post Angelos, venit ut ei servirent Angeli, venit ut homines faceret aequales Angelis. Magna gratia. Si Deus pro nobis, quis contra nos? Dominus virtutum nobiscum. Quis Dominus virtutum nobiscum. Si Deus pro nobis, inquam, quis contra nos? Qui Filio suo proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum, quomodo non et cum illo omnia nobis donavit [Rom. VIII, 31, 32]? Ergo securi simus, in tranquillitate cordis nutriamus bonam conscientiam de pane Domini. Dominus virtutum nobiscum, susceptor noster Deus Iacob. Quantacumque sit infirmitas tua, vide quis te suscipiat. Aegrotat nescio quis, adhibetur medicus; susceptum suum dicit medicus aegrotum. Quis eum suscepit? Ille. Magna spes salutis, magnus medicus eum suscepit. Quis medicus? Omnis medicus praeter illum homo est: omnis medicus qui venit ad infirmum, alia die infirmari potest, praeter illum. Susceptor noster Deus Iacob. Fac te infantem parvulum omnino, quales a parentibus suscipiuntur. Qui enim non suscipiuntur, exponuntur: qui suscipiuntur, nutriuntur. Putasne sic te suscepit Deus, quomodo infantem te suscepit mater tua? Non sic, sed in aeternum. Tua enim vox est in illo psalmo: Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me, Dominus autem assumpsit me [Psal. XXVI, 10]. Susceptor noster Deus Iacob. |
12 | (vers. 9.) Venite, et videte opera Domini. Iam de hac susceptione quid fecit Dominus? Animadverte orbem terrarum, veni, et vide. Si enim non venis, non vides; si non vides, non credis; si non credis, longe stas: si credis, venis; si credis, vides. Quomodo enim venitur ad montem istum? Numquid pedibus? numquid navibus? numquid pennis? numquid equis? Quantum attinet ad locorum spatia, ne satagas, ne conturberis, ipse ad te venit. Etenim ex lapide parvo crevit, et factus est mons magnus, ita ut impleret universam faciem terrae. Quid vis ergo ad eum per terras venire, qui terras implevit? Ecce iam venit; evigila: crescendo et dormientes pulsat ; si tamen non tantus in eis somnus est, qui etiam contra montem venientem obdurescant, sed audiant: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus [Ephes. V, 14]. Multum enim erat Iudaeis videre lapidem. Lapis enim ille adhuc parvus erat: merito et parvum contempserunt, contemnendo offenderunt, et offendendo quassati sunt; restat ut et conterantur. Hoc enim de lapide illo dictum est: Qui offenderit in lapidem illum, conquassabit eum; super quem venerit, conteret eum [Luc. XX, 18]. Aliud est conquassari, aliud conteri: conquassari minus est quam conteri: sed neminem conterit excelsus veniens, nisi quem conquassaverit humilis iacens. Modo enim antequam veniat Dominus noster, humiliter iacuit Iudaeis, et offenderunt in illum, et conquassati sunt: veniet postea in iudicio suo clarus atque altus, magnus et potens; non infirmus ut iudicetur, sed fortis ut iudicet, et conterat eos qui conquassati sunt in eum offendendo. Lapis enim offensionis et petra scandali non credentibus ipse est [I Petr. II, 8]. Ergo, carissimi, non est mirum si Iudaei non agnoverunt quem tanquam parvulum lapidem ante pedes suos iacentem contempserunt: illi mirandi sunt qui adhuc tam magnum montem nolunt agnoscere. Iudaei in lapidem parvum non videndo offenderunt, haeretici in montem offendunt. Iam enim crevit ille lapis; iam dicimus illis, Ecce impleta est prophetia Danielis, Lapis ille qui erat parvus, factus est mons magnus, et implevit universam terram [Dan. II, 35]. Quare in illum offenditis, et non in illum ascenditis? Quis tam caecus est ut offendat in montem? Quasi ideo ad te venerit ut habeas in quem offendas, et non habeas in quem ascendas. Venite, ascendamus ad montem Domini [Isai. II, 3]. Isaias hoc dicit: Venite, ascendamus. Quid est, Venite, ascendamus? Venite, est credite; ascendamus, proficiamus. Isti autem nec venire volunt, nec ascendere, nec credere, nec proficere. Latrant contra montem. Iam in illum toties offendendo quassati sunt, et nolunt ascendere, semper eligentes offendere. Dicamus illis, Venite, et videte opera Domini, quae posuit prodigia super terram. Prodigia dicuntur, quod aliquid portendant, signa illa miraculorum quae facta sunt quando mundus credidit. Et quid inde factum est, et quid portendebant? |
13 | (vers. 10.) Auferens bella usque ad fines terrae. Hoc nondum videmus esse completum: sunt adhuc bella, sunt inter gentes pro regno; inter sectas, inter Iudaeos, Paganos, Christianos, haereticos, sunt bella, crebrescunt bella; aliis pro veritate, aliis pro falsitate certantibus. Nondum ergo completum est, Auferens bella usque ad fines terrae: sed fortasse complebitur. An et modo completum est? In quibusdam completum est: in tritico completum est, in zizaniis nondum completum est. Quid est hoc ergo, Auferens bella usque ad fines terrae? Bella dicit, quibus bellatur adversus Deum? Quis enim bellat adversus Deum? Impietas. Et quid potest facere Deo impietas? Nihil. Quid facit fietile vas elisum ad petram, quamvis vehementer elidatur? Tanto maiore malo suo venit, quanto maiore impetu venerit. Haec bella magna erant, crebra erant. Contra Deum impietas dimicabat, et vasa fictilia conterebantur: praesumendo de se homines, de virtute sua multum praevalendo. Cuius rei scutum etiam Iob dixit de quodam impio: Cucurrit adversus Deum in crassa cervice scuti sui [Iob XV, 26]. Quid est, in crassa cervice scuti sui? Nimium praesumendo de protectione sua. Numquidnam isti tales erant qui dicebant: Deus noster refugium et virtus, adiutor in tribulationibus quae invenerunt nos nimis? aut in alio psalmo: Non enim in arcu meo sperabo, et brachium meum non salvabit me [Psal. XLIII, 7]? Quando quisque cognoscit quia in seipso nihil est, et adiutorium de se nullum habet, arma in illo confracta sunt, bella sedata sunt. Talia ergo bella delevit vox illa Altissimi de nubibus sanctis, qua terra commota est, et inclinata sunt regna: abstulit haec bella usque ad fines terrae. Arcum conteret, et confringet arma, et scuta comburet igni. Arcus, arma, scuta, ignis. Arcus est, insidiae; arma, publica oppugnatio; scutum, vana praesumptionis protectio . Ignis quo ista comburuntur, est de quo Dominus ait: Ignem veni mittere in terram [Luc. XII, 49]. De quo igne dicit psalmus: Et non est qui se abscondat a calore eius [Psal. XVIII, 7]. Fervente igne isto, nulla in nobis impietatis arma remanebunt, necesse est ut omnia confringantur, conterantur, comburantur. Remaneas inermis non habens ullum adiutorium tuum: et quanto magis infirmus es, nulla tua arma habens, tanto magis te suscipit, de quo dictum est: Susceptor noster Deus Iacob. Valebas enim quasi per te, conturbaris in te. Perde arma quibus praesumebas: audi Dominum dicentem, Sufficit tibi gratia mea. Dic et tu, Quando infirmor, tunc fortis sum. Apostoli vox est. Omnia arma sua perdiderat tanquam fortitudinis suae, qui dicebat, Ego autem non gloriabor, nisi in infirmitatibus meis [II Cor. XII, 9, 10]: velut si diceret, Non curro adversus Deum in crassa cervice scuti mei, qui prius fui blasphemus, et persecutor, et iniuriosus; sed ideo misericordiam consecutus sum, ut in me ostenderet Christus Iesus omnem longanimitatem in eos qui credituri sunt illi in vitam aeternam [I Tim. I, 13, 16]. Auferens bella usque ad fines terrae. Quando autem nos Dominus suscipit, numquid inermes dimittit? Armat nos, sed aliis armis, evangelicis, veritatis, continentiae, salutis, spei, fidei, charitatis. Haec arma habebimus, sed non a nobis. Arma autem quae a nobis habuimus, arserunt: si tamen igne illo Spiritus sancti accensi sumus, de quo dicitur, Et scuta comburet igni. Qui potens in te esse cupiebas, infirmum te fecit Deus, ut fortem te faceret de se, quia infirmabaris de te. |
14 | (vers. 11.) Quid ergo sequitur? Vacate. Ad quam rem? Et videte quoniam ego sum Deus. Hoc est, Non vos, sed ego sum Deus: ego creavi, ego recreo; ego formavi, ego reformo; ego feci, ego reficio. Si non potuisti facere te, quomodo potes reficere te? Hoc non videt tumultus contentiosus animi humani: cui tumultui contentioso dicitur, Vacate, id est, reprimite animos vestros a contradictionibus. Nolite argumentari et tanquam armari contra Deum: alioquin vivunt arma nondum illo igne combusta. Si autem combusta sunt, Vacate; quia non habetis unde pugnetis. Si autem vacaveritis in vobis, et a me petieritis omnia, qui primo de vobis praesumebatis, Vacate, et videbitis quoniam ego sum Deus. |
15 | (vers. 12.) Exaltabor in gentibus, et exaltabor in terra. Paulo ante dixeram terrae nomine significari gentem Iudaeorum, maris nomine caeteras gentes. Translati sunt montes in cor maris: conturbatae sunt gentes, inclinata sunt regna, dedit vocem suam Altissimus, et mota est terra. Dominus virtutum nobiscum, susceptor noster Deus Iacob. Facta sunt miracula in gentibus, impletur fides gentium, ardent arma praesumptionis humanae: vacatur in tranquillitate cordis, ut cognoscatur auctor Deus omnium munerum suorum. Et post istam clarificationem, numquid deserit et plebem Iudaeorum, de qua dicit Apostolus: Dico enim vobis, ut non sitis vobis sapientes, quia caecitas ex parte Israel facta est, donec plenitudo Gentium intraret? Id est, donec montes huc transferrentur, nubes hic pluerent, hic Dominus tonitruo suo regna inclinaret, donec plenitudo Gentium intraret. Et quid postea? Et sic omnis Israel salvus fieret [Rom. XI, 25, 26]. Ideo et hic ipsum ordinem servans, Exaltabor, inquit, in gentibus, et exaltabor in terra: id est et in mari et in terra; ut iam omnes dicant quod sequitur, Dominus virtutum nobiscum, susceptor noster Deus Iacob. |