Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM XLIII. SERMO AD PLEBEM.
1 | Psalmus iste filiis Core dicitur, sicut eius titulus praefert. Interpretatur autem Core Calvitium vel Calvaria, et invenimus in Evangelio Dominum Iesum Christum in loco Calvariae crucifixum [Matth. XXVII, 33]. Ergo clarum est, quod filiis passionis eius cantetur hic psalmus. Habemus autem hinc evidentissimum et firmissimum testimonium apostoli Pauli: quia tum cum in persecutionibus Gentilium laboraret Ecclesia, hinc sumpsit versum, quem interponeret ad exhortationem et consolationem patientiae. Hic enim dictum est, quod ille in Epistola sua posuit: Propter te mortificamur tota die, deputati sumus velut oves occisionis [Rom. VIII, 36]. Vocem ergo martyrum audiamus in Psalmo: et vox martyrum videte quam bonam causam habeat, cum dicit, Propter te. Nam et Dominus ideo addidit, propter iustitiam, cum diceret: Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam [Matth. V, 10]: ne quisquam persecutionem patiens, ex ipsa poena quaereret gloriam, non bonam habens causam. Et hinc exhortatus suos ait, Beati eritis cum vobis illa et illa fecerint vel dixerint homines, propter me. Hinc ergo vox , Propter te mortificamur tota die. |
2 | (vers. 1.) Est autem magnae considerationis et magnae profunditatis consilium Dei, quid causae fuerit ut cum patres nostros Patriarchas, et totum illum populum Israel eduxerit in manu fortissima de Aegypto, et persequentes inimicos eorum in mari demerserit, duxeritque per contradicentes gentes, debellatisque hostibus in terram promissionis posuerit, victoriasque magnas ex paucitate suorum in magna inimicorum multitudine fecerit: postea placuerit ei quasi avertere se a populo suo, ut stragem occisionis et mortis paterentur sancti eius, et nemo resisteret, nemo defenderet, nemo prohiberet; quasi averterit faciem suam a gemitibus corum, quasi oblitus sit eos, quasi ipse non sit Deus, qui in manu valida et brachio excelso evidentissima potentia patres nostros, id est illum populum, sicut dixi, ab Aegypto liberatum, victis pulsisque de terra sua gentibus constituerit in regno, mirantibus omnibus quod saepe a paucis multi victi essent. Hoc ergo in gemitu confessionis incipit cantari in psalmo isto. Non frustra enim ista facta sunt, nisi ut intelligatur quare facta sint. Proinde quia facta sunt, manifestum est: quare sint facta, altius quaerendum est. Ideo titulus non habet tantum, filiis Core; sed, In intellectum filiis Core. Hoc et in illo psalmo est, cuius primum versum ipse Dominus de cruce dixit: Deus meus, Deus meus, respice in me, quare me dereliquisti? Transfigurans enim nos in id quod dicebat, et in corpus suum (quia et nos sumus corpus eius, ille caput nostrum), vocem de cruce non dixit suam, sed nostram. Non enim unquam eum dereliquit Deus, nec ipse a Patre unquam recessit; sed propter nos dixit hoc: Deus meus, Deus meus, utquid me dereliquisti? Nam sequitur ibi: Longe a salute mea verba delictorum meorum. Et ostendit ex quorum persona hoc dixerit; non enim in ipso delictum potuit inveniri. Clamabo ad te, inquit in ipso psalmo, per diem, et non exaudies; et nocte, subauditur utique, et non exaudies; sed addidit: et non ad insipientiam mihi [Psal. XXI, 2, 3], id est, hoc ipsum quod non exaudies, non ad insipientiam mihi, sed ad intellectum. Quid est, ad intellectum non exaudies? id est, me non exaudies ad temporalia, ut intelligam a te desideranda sempiterna. Non ergo relinquit Deus, et cum videtur relinquere, tollit quod male desiderasti, et docet quid debeas bene desiderare. Si enim semper Deus in istis prosperitatibus faveret nobis, ut omnia nobis abundarent, nullamque in tempore isto mortalitatis nostrae tribulationem, nullas pressuras angustiasque pateremur; non diceremus nisi ista esse summa bona quae praestat Deus servis suis, et maiora ab illo non desideraremus. Ideo autem huic vitae male dulci miscet amaritudines tribulationum, ut alia quae salubriter dulcis est, requiratur; hoc est, In intellectum filiis Core. Denique audiamus Psalmum, et ibi potius hoc videamus. |
3 | (vers. 2, 3.) Deus, auribus nostris audivimus; patres nostri annuntiaverunt nobis, opus quod operatus es in diebus eorum, et in diebus antiquis. Admirantes quare in istis diebus tanquam deseruerit eos quos in passionibus exercere voluerit, recolunt praeterita quae audierunt a patribus, tanquam dicentes: Non ea quae patimur nobis retulerunt patres nostri. Nam et in illo psalmo hoc dixit: In te speraverunt patres nostri, speraverunt, et eruisti eos: ego autem sum vermis, et non homo, opprobrium hominum, et abiectio plebis [Psal, V, 7]. Illi speraverunt, et liberasti eos: egone speravi, et dereliquisti me; et sine causa credidi in te, et sine causa nomen meum scriptum est apud te, et nomen tuum scriptum est in me? Haec ergo nobis indicaverunt patres nostri. Manus tua gentes disperdidit, et plantasti eos; infirmasti populos, et expulisti eos: id est, populos expulisti de terra sua, ut istos introduceres atque plantares, eorumque regnum tua misericordia confirmares. Haec audivimus a patribus nostris. |
4 | (vers. 4.) Sed forte ideo illi ista potuerunt, quia fortes erant, quia praeliatores, quia invicti, quia exercitati, quia bellicosi? Absit. Non hoc indicaverunt nobis patres nostri, non hoc habet Scriptura; sed quid habet, nisi quod sequitur? Non enim in gladio suo haereditate possederunt terram, et brachium ipsorum non salvos fecit eos; sed dextera tua, et brachium tuum, et illuminatio vultus tui. Dextera tua, potentia tua; brachium tuum, ipse Filius tuus. Et illuminatio vultus tui: quid est hoc? Quia talibus signis eis affuisti, ut praesens intelligereris. Numquid enim quando nobis Deus aliquo miraculo adest, faciem ipsius oculis nostris videmus? Sed effectu miraculi suam praesentiam insinuat hominibus. Denique omnes qui mirantur ad huiuscemodi facta, quid dicunt? Vidi Deum praesentem. Sed dextera tua, et brachium tuum, et illuminatio vultus tui: quoniam complacuisti in eis: hoc est, sic cum eis egisti, ut bene placeres in eis, ut quisquis eos attenderet quomodo eum eis ageretur, diceret quia vere Deus est cum illis, et Deus illos agit. |
5 | (vers. 5.) Quid ergo? Alter erat tunc, et alter est nunc? Absit. Quid enim sequitur? Tu es ipse rex meus et Deus meus. Tu es ipse, non enim mutatus es. Tempora mutata video, creator temporum non mutatur. Tu es ipse rex meus et Deus meus. Tu me soles ducere, tu me soles regere, tu mihi soles subvenire. Qui mandas salutem Iacob. Quid est, Qui mandas? Etiamsi tu per tuam prorsus substantiam atque naturam qua es quidquid es, occultus es, nec per hoc quod es interfuisti patribus, ut facie ad faciem te viderent; tamen per quamlibet creaturam tu mandas salutem Iacob. Etenim illa visio facie ad faciem, liberatis in resurrectione servatur. Et illi patres etiam Novi Testamenti quamvis revelata mysteria tua viderint , quamvis revelata secreta annuntiaverint; tamen in speculo se videre dixerunt et in aenigmate: servari autem visionem in futurum facie ad faciem [I Cor. XIII, 12], quando venerit quod ipse Apostolus ait: Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo; cum autem Christus apparuerit, vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria [Coloss. III, 3, 4]. Tunc ergo nobis servatur visio illa facie ad faciem, de qua et Ioannes dicit: Dilectissimi, filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus; scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est [I Ioan. III, 2]. Etsi ergo tunc patres nostri non te viderunt facie ad faciem secundum quod tu es, etiamsi ista visio servatur in resurrectione, tamen etsi Angeli affuerunt, tu mandas salutem Iacob. Non solum per te ades, sed per quamcumque creaturam tuam affueris, tu mandas hoc propter salutem servorum tuorum quod tu ipse per te facis; hoc autem fit pro salute servorum tuorum quod faciunt quibus mandas. Cum ergo tu ipse sis rex meus et Deus meus, et tu mandes salutem Iacob, quare ista nunc patimur? |
6 | (vers. 6.) Sed forte praeterita tantum narrata sunt nobis, de futuro autem non est aliquid tale sperandum. Imo vero sperandum. In te inimicos nostros ventilabimus. Ergo patres nostri indicaverunt nobis opus quod operatus es in diebus eorum, et in diebus antiquis: quia manus tua gentes disperdidit, eiecisti populos et plantasti eos. Ista praeterita sunt: de futuro vero quid erit? In te inimicos nostros ventilabimus: veniet tempus quando omnes inimici Christianorum, sicut palea ventilentur, sicut pulvis ventilentur, et de terra proiiciantur. Ergo si et praeterita sic sunt nobis narrata, et futura talia praenuntiata; in medio praesentium quare laboramus, nisi in intellectum filiis Core? In te inimicos nostros ventilabimus: et in nomine tuo spernemus insurgentes in nos. Hoc de futuro. |
7 | (vers. 7.) Non enim in arcu meo sperabo: quomodo nec patres in gladio suo. Et gladius meus non salvum faciet me. |
8 | (vers. 8.) Salvos enim fecisti nos ex affligentibus nos. Et hoc figura praeteriti de futuro dicitur: sed ideo tanquam praeteritum dicitur, quia tam certum est quasi factum sit. Intendite quare pleraque Prophetae ita dicunt tanquam praeterita sint, cum praenuntientur futura, non facta. Nam et de ipso Domino futura passio praenuntiabatur, et tamen, Foderunt, inquit, manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea: non dixit, Fodient, et dinumerabunt. Ipsi vero consideraverunt et conspexerunt me: non dixit, Considerabunt et conspicient. Diviserunt sibi vestimenta mea [Psal. XXI, 17, 19]: non dixit, divident. Omnia ista tanquam praeterita dicuntur, cum futura sint; quia Deo et futura tam certa sunt, tanquam praeterita sint. Nobis enim ea quae praeterierunt, certa sunt; quae futura, incerta sunt. Novimus enim aliquid accidisse, et non potest fieri ut non acciderit quod accidit. Da prophetam cui tam certum sit futurum quam tibi praeteritum: et quam tibi quod meministi factum, non potest fieri ut non sit factum, lam illi quod novit futurum, non potest fieri ut non fiat. Ideo de securitate dicuntur tanquam praeterita, quae adhuc futura sunt. Hoc ergo speramus. Salvos enim fecisti nos ex affligentibus nos, et eos qui oderunt nos confudisti. |
9 | (vers. 9.) In Deo laudabimur tota die. Videte quemadmodum miscet etiam verba futuri temporis, ut intelligas et praeterita quae dicta sunt de futuro esse praedicta. In Deo laudabimur tota die: et in nomine tuo confitebimur in saecula. Quid, laudabimur? quid, confitebimur? Quia ex omnibus affligentibus nos eruisti nos, quia reguum perpetuum dabis nobis, quia complebitur in nobis, Beati qui habitant in domo tua, Domine, in saecula saeculorum laudabunt te [Psal. LXXXIII, 5]. |
10 | (vers. 10.) Haec ergo futura cum certa sint nobis, et illa praeterita cum a patribus nostris audierimus, quid modo? Nunc autem repulisti et confudisti nos. Confudisti, non in conscientia nostra, sed in facie hominum. Erat enim tempus quo affligerentur Christiani, cum ubique fugerent, cum ubique diceretur, Christianus est, tanquam ad insultationem et ad opprobrium pertineret. Ubi est ergo ille Deus noster, rex noster, qui mandat salutem Iacob? Ubi est ille qui fecit omnia quae nobis narraverunt patres nostri? Ubi est qui facturus est omnia quae nobis revelavit per Spiritum suum? Numquid mutatus est? Sed in intellectum filiis Core fiunt haec. Aliquid enim intelligere debemus, quare nos ista omnia medio tempore pati voluit. Quae omnia? Nunc autem repulisti et confudisti nos: et non egredieris Deus in virtutibus nostris. Procedimus ad inimicos nostros, et tu nobiscum non procedis: videmus eos, praevalent illi, et nos invalidi sumus. Ubi est illa virtus tua? ubi est dextera et potentia tua? ubi mare siccatum? ubi Aegyptii persequentes fluctibus obruti [Exod. XIV, 21, 27]? ubi Amalech resistens, in crucis signo superatus [Id. XVII, 11]? Et non egredieris Deus in virtutibus nostris. |
11 | (vers. 11.) Avertisti autem nos retrorsum prae inimicis nostris: ut quasi illi ante sint, nos retro; illi victores, nos victi deputemur. Et qui nos oderunt, diripiebant sibi: quid, nisi nos? |
12 | (vers. 12.) Dedisti nos tanquam oves escarum, et in nationibus dispersisti nos: a nationibus manducati sumus. Hi significantur qui sic passi sunt, ut in corpus gentium verterentur. Plangit enim eos Ecclesia, tanquam membra sua devorata. |
13 | (vers. 13.) Vendidisti populum tuum sine pretio. Vidimus enim quos dedisti, non vidimus quid accepisti. Et non fuit multitudo in iubilationibus eorum. Numquid enim quando fugiebant Christiani persequentibus inimicis idololatris, fiebant congregationes et iubilationes Deo? Numquid concinebantur hymni de ecclesiis Dei, qui solent in pace concini, dulcique concentu fraternitatis Dei auribus personari? Et non fuit multitudo in iubilationibus eorum. |
14 | (vers. 14, 15.) Posuisti nos in opprobrium vicinis nostris, subsannationem et derisum his qui in circuitu nostro sunt. Dosuisti nos in similitudinem in nationibus. Quid est, in similitudinem? Quando maledicentes homines similitudinem dant de eo quem detestantur: Sic moriaris, sic puniaris. Quanta tunc dicta sunt talia? Sic crucifigaris. Hodieque non desunt hostes Christi, illi ipsi Iudaei, contra quos quando defendimus Christum, dicunt nobis: Sic moriaris quomodo ille. Non enim illam mortem intulissent, nisi eo modo mori vehementer exhorruissent; aut quid mysterii haberet, si intelligere potuissent. Caecus quando inunguitur, collyrium in manu medici non videt. Nam crux ipsa et pro ipsis persequentibus facta est. Inde sunt postea sanati, et in eum crediderunt quem ipsi occiderunt. Posuisti nos in similitudinem in nationibus, commotionem capitis in populis: commotionem capitis ad insultandum. Et locuti sunt labiis, et moverunt caput [Psal. XXI, 8]. Hoc Domino, hoc etiam omnibus sanctis eius, quos persequi, quos tenere, quos illudere, quos tradere, quos affligere, quos occidere potuerunt. |
15 | (vers. 16, 17.) Tota die verecundia mea contra me est, et confusio vultus mei operuit me: a voce exprobrantis et obloquentis: hoc est, a voce insultantium et crimen mihi obiicientium, quia colo te, quia confiteor te: et crimen mihi obiicientium de illo nomine, unde mea omnia crimina delebuntur. A voce exprobrantis et obloquentis, id est, contra me loquentis. A facie inimici et persequentis. Et quis hic intellectus? Quae praeterita dicta sunt, non in nobis fient: quae futura sperantur, non apparent. Praeterita: in magna gloria tua eductus est populus de Aegypto, liberatus a persequentibus, ductus per gentes, expulsis gentibus collocatus in regno. Quae futura? Educendus populus de ista Aegypto saeculi, duce Christo apparente in gloria sua; ponendi sancti ad dexteram, iniqui ad sinistram, damnandi iniqui cum diabolo in aeterna poena; accipiendum regnum a Christo cum sanctis in sempiternum. Haec sunt futura, illa praeterita. In medio quid? Tribulationes. Quare? Ut appareat animus colens Deum, quantum colat Deum; ut videatur utrum gratis colat eum a quo salutem gratis accepit. Si enim tibi dicat Deus, Quid dedisti mihi ut facerem te? Certe si factus promeruisti me, non me promerueras antequam facerem te. Quid dicturi sumus ei, qui primo gratis nos fecit, quia bonus est, non quia aliquid meruimus? Deinde de ipsa reparatione, de secunda nativitate quid dicturi sumus? Merita nostra fecisse ut nobis illa salus perpetua mitteretur a Domino? Absit. Si merita nostra aliquid facerent, ad damnationem nostram venirat. Non venit ille ad inspectionem meritorum, sed ad remissionem peccatorum. Non fuisti, et factus es: quid Deo dedisti? Malus fuisti, et liberatus es: quid Deo dedisti? Quid non ab eo gratis accepisti? Merito et gratia nominatur, quia gratis datur. Exigitur ergo a te, ut et tu gratis eum colas: non quia dat temporalia, sed quia praestat aeterna. |
16 | Sed ipsa aeterna vide ne aliter cogites, et cogitando aeterna carnaliter, nihilominus Deum gratis non colas. Quid enim? Si ideo colis Deum, quia dat tibi fundum, non eum culturus es, quia tollit tibi fundum? Sed forte tu dicis: Ideo eum colam, quia dabit mihi villam, non tamen temporalem. Nihilominus adhuc corruptam mentem geris: amore enim casto non colis, adhuc mercedem expetis. Ea enim vis habere in futuro saeculo, quae hic necesse est derelinquas: mutare vis voluptatem carnalem, non amputare. Non laudatur in illo ieiunium, qui ad luxuriosam coenam servat ventrem suum. Invitantur enim aliquando homines ad coenam magnam, et cum ad eam volunt avidi venire, ieiunant: numquid hoc ieiunium continentiae, et non potius luxuriae deputandum est? Noli ergo talia sperare tibi danda a Deo, qualia hic iubet contemnere. Haec enim sperabant Iudaei, ideo turbabantur in illa quaestione. Nam et ipsi resurrectionem sperant, sed ad tales voluptates corporis se sperant resurrecturos, quales hic amant. Ideo cum eis proponeretur quaestio illa a Sadducaeis, qui non credunt resurrectionem, de illa muliere quae nupsit septem fratribus sibimet succedentibus, cuius eorum in resurrectione erit uxor, deficiebant , et respondere non poterant. At vero Domino quando est proposita, quia nobis resurrectio talis promittitur, non qua repetantur huiusmodi voluptates, sed qua aeterna de ipso Deo gaudia comparentur, respondit Dominus, et ait: Erratis nescientes Scripturas, neque virtutem Dei: in resurrectione enim neque nubent, neque uxores ducent: non enim incipient mori. Id est, non ibi quaeritur successor, ubi non erit decessor. Et quid erit? Sed erunt, inquit, aequales Angelis Dei [Matth. XXII, 29, 30, ] [et Luc. XX, 35, 36]. Nisi forte putas, quod Angeli epulis quotidianis, et vino quo te inebrias, gaudeant, aut hoc forte arbitraris, quod Angeli uxores habeant. Nihil eorum est apud Angelos. Unde gaudent Angeli, nisi unde Dominus ait: Nescitis quia Angeli eorum semper vident faciem Patris [Matth. XVIII, 10]? Si ergo ad faciem Patris gaudent Angeli, ad tale gaudium te praepara: aut si invenis melius quam videre faciem Dei ? Vae tali amori tuo, si vel suspicaris aliquid pulchrius, quam est ille a quo est omne pulchrum, quod te teneat, ne illum cogitare mercaris. Dominus in carne erat, et apparebat homo hominibus. Qualis apparebat? Iam dixi, homo hominibus. Quid magnum apparebat? Caro carni. Quid magnum apparebat, de quo dictum est: Vidimus eum, et non habebat speciem neque decorem [Isai. LIII, 2]? Quis non habebat speciem neque decorem? De quo item dicitur: Speciosus forma prae filiis hominum [Psal. XLIV, 3]. Ut homo, non habebat speciem neque decorem; sed speciosus forma ex eo quod est prae filiis hominum. Ideo formam iilam deformem carnis ostendens oculis intuentium, quid ait? Qui diligit me, mandata mea custodit; et qui diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum ,et ostendam illi meipsum [Ioan. XIV, 21]. Quem videbant, ostensurum se illis promittebat. Sed quid est hoc? Quasi diceret, Videtis formam servi, occulta est forma Dei: per hanc vobis blandior, illam vobis servo; hac vos parvulos nutrio, illa grandes pasco. Ergo ut haec fides nostra qua purgamur, ad invisibilia praeparetur, hoc est, quod in intellectum filiis Core facta sunt ista omnia, ut detraherentur sanctis ea quae habebant, detraheretur et ipsa vita temporalis: ut non propter haec ipsa temporalia colerent ipsum aeternum, sed amore illius casto tolerarent haec omnia quae pro tempore paterentur. |
17 | (vers. 18, 19.) Denique quia intellexerunt hoc filii Core, quid dicunt? Haec omnia venerunt super nos, et obliti non sumus te. Quid est, et obliti non sumus te? Et inique non egimus in testamento tuo: et non recessit retro cor nostrum: et declinasti semitas nostras de via tua. Ecce est intellectus, quia non recessit retro cor nostrum, quia obliti non sumus te, quia inique non egimus in testamento tuo, positi in magnis tribulationibus et persecutionibus gentium. Declinasti semitas nostras de via tua. Semitae enim nostrae erant in voluptatibus saeculi; semitae nostrae erant in prosperitatibus temporalium rerum: tulisti semitas nostras de via tua, et ostendisti nobis quam arcta et angusta via est quae ducit ad vitam. Et declinasti semitas nostras de via tua. Quid est, declinasti semitas nostras de via tua? Tanquam diceret nobis, In tribulatione positi estis, multa patimini, multa quae amabatis in hoc saeculo, amisistis: sed non vos dimisi in via, quam angustam vos doceo. Latas semitas quaerebatis: quid vobis dico? Hac itur ad vitam sempiternam: qua vultis ambulare, ad mortem pergitis. Quam lata et spatiosa via est quae ducit ad interitum, et multi sunt qui ambulant per eam! Quam arcta et angusta via est quae ducit ad vitam, et pauci sunt qui ambulant per illam [Matth. VII, 13, 14]? Qui sunt pauci? Qui tolerant tribulationes, qui tolerant tentationes, qui in istis omnibus molestiis non deficiunt; qui non ad horam gaudent ad verbum, et in tempore tribulationis tanquam orto sole arescunt [Id. XIII, 20, 21, 23], sed habent radicem charitatis, sicut audivimus quod modo lectum est in Evangelio [Marc. IV, 16, 17, 20, ] [et Luc. VIII, 13, 15]. Radicem, inquam, charitatis habe, ut cum sol exortus fuerit, non te urat, sed nutriat. Haec omnia venerunt super nos, et obiiti non sumus te; et inique non egimus in testamento tuo; et non recessit retro cor nostrum. Sed quia haec omnia inter tribulationes facimus, iam in angusta via ambulantes, declinasti semitas nostras de via tua. |
18 | (vers. 20.) Quoniam humiliasti nos in loco infirmitatis. Ergo exaltabis nos in loco fortitudinis. Et operuit nos umbra mortis. Haec enim mortalitas umbra mortis est. Vera mors est damnatio cum diabolo. |
19 | (vers. 21.) Si obliti sumus nomen Dei nostri. Iste est intellectus filiorum Core. Et si expandimus manus nostras ad Deum alienum. |
20 | (vers. 22.) Nonne Deus requiret ista? Ipse enim novit occulta cordis. Novit, et requirit: si novit occulta cordis, quid ibi facit? Nonne Deus requiret ista? Novit in se, requirit propter nos. Etenim ideo requirit Deus aliquando, et dicit sibi innotescere, quod facit tibi innotescere. Opus suum tibi dicit, non cognitionem suam . Dicimus plerumque, Laetus dies, quando serenus est: numquid ipse dies gaudet? Sed gaudentem dicimus, quia gaudentes nos facit. Et dicimus, Triste coelum. Non enim est ullus talis sensus in nubibus: sed quia homines huiusmodi videntes coeli faciem contristantur, triste dicitur, eo quod tristes facit. Sic et Deus cognoscere dicitur, quando cognoscentes facit. Deus dicit ad Abraham: Nunc cognovi quia tu times Deum [Gen. XXII, 12]. Ante non cognoverat? Sed ipse Abraham se non cognovit: quia in ipsa tentatione ipse sibi innotuit. Plerumque enim homo putat se posse quod non potest, aut putat se non posse quod potest; accedit ad illum interrogatio ex divina dispensatione, et per interrogationem notus fit sibi; et dicitur Deus cognovisse, quod illum fecit nosse. Numquid Petrus noverat se, quando dixit medico: Tecum sum usque ad mortem [Matth. XXVI, 35]? Medicus noverat, vena inspecta, quid intus ageretur in aegroto; aegrotus non noverat. Venit accessio tentationis; et probavit medicus sententiam suam, perdidit aeger praesumptionem suam. Sic ergo et novit Deus, et requirit. Novit. Quomodo ipse requirit? Propter te, ut tu invenias te, et gratias agas ei qui fecit te. Nonne Deus requiret ista? |
21 | Ipse enim novit occulta cordis. Quid est, novit occulta? quae occulta? Quoniam propter te mortificamur tota die, deputati sumus velut oves occisionis. Potes enim videre mortificari hominem; quare mortificetur, nescis: Deus hoc novit; res in occulto est. Sed dicit mihi aliquis: Ecce pro nomine Christi detinetur, nomen Christi confitetur. Quare non et haeretici nomen Christi confitentur, et non tamen iam propter ipsum moriuntur ? Prorsus in ipsa Ecclesia, dicam, catholica, putatis defuisse aut deesse posse, qui causa humanae gloriae paterentur? Si deessent huiusmodi homines, non diceret Apostolus: Si tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest [I Cor. XIII, 3]. Sciebat ergo esse posse quosdam qui hoc iactatione facerent, non dilectione. Ideo obscurum est; Deus hoc solus videt, nos non possumus. Ipse solus potest iudicare, qui novit occulta cordis. Quoniam propter te mortificamur tota die, deputati sumus velut oves occisionis. Iam dixi, hinc etiam apostolum Paulum testimonium posuisse ad exhortandos martyres, ne deficerent in tribulationibus pro nomine Christi susceptis. |
22 | (vers. 23.) Exsurge, quare obdormis, Domine? Cui dicit? et quis dicit? Nonne magis dicetur ille dormire, et halare , qui talia loquitur, Exsurge, quare dormis, Domine? Respondet tibi, Novi quid dicam: scio quia non dormit qui custodit Israel [Psal. CXX, 4]: sed tamen martyres clamant, Exsurge, quare obdormis, Domine? O Domine Iesu! occisus es, dormisti in passione, iam nobis resurrexisti. Novimus enim quia nobis resurrexisti. Quare resurrexisti? Gentes quae nos persequuntur, mortuum te putant, resurrexisse non credunt. Exsurge ergo et illis. Quare dormis, non nobis, sed illis? Si enim iam te illi crederent resurrexisse, numquid eos qui in te crederent persequi poterant. Sed quare persequuntur? Dele, occide nescio quos , qui crediderunt in te nescio quem male mortuum? Adhuc eis dormis: exsurge ut intelligant quia resurrexisti, et quiescant. Denique factum est dum moriuntur martyres, et ista dicunt, dormiunt, et excitant Christum vere mortuum dormitionibus eorum; surrexit Christus quodammodo in gentibus, id est, creditus est resurrexisse: ita paulatim et ipsi credendo conversi ad Christum, fecerunt numerum magnum, quem timerent persecutores, et cessaverunt persecutiones. Unde? Quia resurrexit Christus in gentibus, qui illis ante non credentibus dormiebat. Exsurge, et ne repellas usque in finem. |
23 | (vers. 24.) Quare faciem tuam avertis? quasi non adsis, quasi oblitus sis nostri. Oblivisceris inopiam nostram, et tribulationem nostram. |
24 | (vers. 25.) Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra. Ubi humiliata est? In pulvere, id est, pulvis nos persequitur. Illi nos persequuntur, de quibus dixisti: Non sic impii, non sic; sed tanquam pulvis quem proiicit ventus a facie terrae [Psal. I, 4]. Humiliata est in pulvere anima nostra; haesit in terra venter noster. Poenam nimiae humiliationis mihi videtur expressisse, qua quisque quando se prosternit, haeret in terra venter eius. Quisquis enim ita humiliatur ut genua figat, adhuc habet quo humilietur: quisquis autem sic humiliatur ut haereat in terra venter eius, ultra quo humilietur non habet. Si enim ultra voluerit, iam non erit humiliare, sed obruere. Hoc ergo forsitan dixerit: Nimium humiliati sumus in hoc pulvere, ultra quo humiliemur non habemus: iam pervenit usque ad summum humiliatio, veniat et miseratio. |
25 | An forte, fratres, eos plangit Ecclesia voce ista. quibus illi qui persequebantur persuaserunt impietatem: ut illi qui perdurarunt hoc dicant, Humiliata est in pulvere anima nostra? Id est, inter manus pulveris huius, inter manus impiorum et persequentium, Humiliata est in pulvere anima nostra, ad hoc ut te invocaremus, ut dares auxilium de tribulatione: venter autem noster haesit in terra, id est, consensit impietati pulveris huius venter noster; hoc est enim dictum, Haesit. Si enim cum diligis et ardes charitate, recte dicis Deo, Adhaesit anima mea post te [Psal. LXII, 9]; et, Mihi adhaerere Deo bonum est [Psal. LXXII, 28]: tunc autem adhaeres Deo, quando consentis Deo: non sine causa dictum est, de ventre isto quod adhaesit in terra, nisi quia illi significantur, qui persecutionem non tolerantes, consenserunt iniquis: sic enim haeserunt in terra. Sed quare dicti sunt venter, nisi quia carnales sunt: ut os Ecclesiae in sanctis sit, in spiritualibus sit; venter Ecclesiae in carnalibus sit? Itaque os Ecclesiae eminet; venter absconditus est, tanquam mollior et infirmior. Hoc significat quodam loco Scriptura, ubi quidam dicit se accepisse librum; et liber ipse dulcis erat, inquit, in ore meo, et amarus in ventre meo [Apoc. X, 10]. Quid est hoc, nisi quia praecepta summa quae capiunt spirituales, non capiunt carnales; et de quibus gaudent spirituales, contristantur carnales? Liber iste, fratres, quid habet? Vende omnia quae habes, et da pauperibus. Quam dulcis in ore Ecclesiae! Ab omnibus spiritualibus factum est. At vero carnali cuicumque dixeris, Fac hoc; facilius a te tristis recedit, sicut ille dives a Domino [Matth. XIX, 21, 22], quam facit quod dictum est. Quare autem tristis recessit, nisi quia liber ille dulcis est in ore, et in ventre amarus? Dedisti nescio quid auri et argenti; ventum est ad hunc articulum, ut nisi perdas, forte aliquod peccatum committas, iniuriam forte ingeras Ecclesiae, blasphemare cogaris: posito itaque in angustiis, aut damno pecuniae, aut damno iustitiae, dicitur tibi, Perde potius pecuniam, ne perdas iustitiam: tu autem cui non dulcis est in ore iustitia, sed adhuc in illis membris infirmus es, quales in ventre deputat Ecclesia, contristatus eligis aliquando amittere aliquid de iustitia, quam vel nummum de pecunia; et percutis te damno graviore, implens saccellum tuum, et exinaniens cor tuum. Fortassis ergo de illis dixerit, Haesit in terra venter noster. |
26 | (vers. 26.) Exsurge, Domine, adiuva nos. Et vere, carissimi, exsurrexit et adiuvit. Namque cum exsurgeret, id est, cum resurgeret, et gentibus innotesceret, cessantibus persecutionibus, etiam illi qui haeserant in terra, eruti sunt de terra, et agentes poenitentiam, redditi sunt corpori Christi, quamvis infirmi, quamvis imperfecti, ut compleretur in eis, Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur [Psal. CXXXVIII, 16]. Exsurge, Domine, adiuva nos: et redime nos propter nomen tuum: hoc est, gratis; propter nomen tuum, non propter meritum meum; quia tu dignatus es facere, non quia ego dignus sum cui facias. Nam et hoc ipsum quod non sumus obliti te, et non recessit retro cor nostrum, quod non expandimus manus nostras ad Deum alienum, nisi te adiuvante, unde possemus? nisi te intus alloquente et exhortante, non deserente, unde valeremus? Ergo sive patientes in tribulationibus, sive gaudentes in prosperitatibus, redime nos; non propter meritum nostrum, sed propter nomen tuum. |