monumenta.ch > Augustinus > 42
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM XLI. SERMO AD PLEBEM. <<<     >>> IN PSALMUM XLIII. SERMO AD PLEBEM.

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM XLII. SERMO AD POPULUM. In die ieiunii, post meridiem habitus.

1 Psalmus iste brevis est: sic satisfacit mentibus auditorum, ut molestus non sit ventribus ieiunorum. Pascatur ex hoc anima nostra, quam tristem esse dicit, qui cantat in hoc psalmo: tristem, credo, ex aliquo ieiunio suo, vel potius ex aliqua fame sua. Nam ieiunium voluntatis est, fames necessitatis. Esurit Ecclesia, esurit corpus Christi, et homo ille ubique diffusus [Edd., diffusus est. Expungitur, est, auctoritate Mss.], cuius caput sursum est, membra deorsum: eius vocem in omnibus Psalmis vel psallentem vel gementem, vel laetantem in spe, vel suspirantem in re, notissimam iam et familiarissimam habere debemus, tanquam nostram. Non ergo diu est immorandum, ut insinuemus vobis quis loquatur: sit unusquisque in Christi corpore, et loquetur hic.
2 (vers. 1.) Nostis autem omnes qui proficiunt, et qui coelesti illi civitati ingemiscunt, qui peregrinationem suam norunt, qui viam tenent, qui in desiderio terrae illius stabilissimae spem tanquam ancoram praefixerunt: nostis ergo quia hoc genus hominum, hoc semen bonum, hoc frumentum Christi inter zizania gemit; et hoc donec veniat tempus messis, id est usque in finem saeculi, sicut exponit quae non fallitur veritas [Matth. XIII, 18]. Gemens ergo inter zizania, id est inter malos homines, inter dolosos et seductores, aut ira turbulentos, aut insidiis venenatos; circumspiciens simul cum illis esse se tanquam in uno agro per totum mundum, unam pluviam excipere, pariter perflari, pariterque secum inter adversa nutriri, habere simul ista communia dona Dei, malis bonisque concessa communiter ab illo qui facit solem suum oriri super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos [Id. V, 45]: videns ergo semen Abrahae, semen sanctum, quanta cum malis a quibus quandoque separandum est nunc habeat communia, aequaliter nasci, eamdem conditionem generis humani sortiri, pariter mortalia ferre corpora, simul uti luce, fontibus, fructibus, prosperitatibus atque adversitatibus saeculi, sive fame, sive abundantia, sive pace, sive bello, sive salute, sive peste; videns quanta habeat communia cum malis, cum quibus tamen non habet causam communem, erumpit in hanc vocem: Iudica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta. Iudica, inquit, me, Deus: non timeo iudicium tuum, quia novi misericordiam tuam. Iudica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta. Nunc interim in hac peregrinatione nondum discernis locum meum, quia simul cum zizaniis vivo usque ad tempus messis; nondum discernis pluviam meam, nondum discernis lucem meam: discerne causam meam. Distet inter cum qui in te credit, et eum qui in te non credit. Par infirmitas est, sed dispar conscientia: par labor, sed dispar desiderium. Desiderium impiorum peribit: de desiderio autem iustorum, nisi certus esset pollicitator, dubitare deberemus. Finis desiderii nostri, ipse promissor. Seipsum dabit, quia seipsum dedit: seipsum dabit immortalibus immortalem, quia seipsum dedit mortalibus mortalem. Iudica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta. Ab homine iniquo et doloso erue me: hoc est, de gente non sancta. Ab homine, a quodam genere hominum, quia quidam homo et quidam homo, et in his duobus unus assumetur, et unus relinquetur [Id. XXIV, 40].
3 (vers. 2.) Et quoniam patientia opus est ferendi usque ad messem, quamdam, si dici potest, indiscretam discretionem; simul enim sunt, et ideo discreta nondum sunt; zizania autem zizania sunt, et frumenta frumenta sunt, et ideo discreta iam sunt; quia ergo fortitudine opus est, imploranda ab illo qui iussit ut fortes simus, et nisi fortes ipse fecerit, non erimus quod iussit, ab illo [Sic Mss. Edd. vero, non erimus: quod ut simus ab illo erimus qui dixit.] qui dixit, Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit [Id. X, 22, et XXIV, 13]; ne sibi ipsa anima arrogando fortitudinem debilitetur, continuo adiungit: Quia tu es, Deus meus, fortitudo mea; utquid me repulisti, et utquid tristis incedo, dum affligit me inimicus? Causam quaerit tristitiae suae. Quare, inquit, tristis incedo, dum affligit me inimicus? Tristis ambulo, inimicus affligit me quotidianis tentationibus, immittens vel quod male amemus, vel quod male timeamus: et contra utrumque pugnans anima, etsi non capta, tamen periclitans, contrahitur tristitia, et dicit Deo, Utquid? Quaerat ergo ab ipso, et audiat utquid. Quaerit enim in Psalmo causam tristitiae suae, dicens: Utquid me repulisti, et utquid tristis incedo? Audiat ex Isaia, succurrat illi lectio, quae modo recitata est: Spiritus, inquit, a me prodiet, et omnem flatum ego feci: propter peccatum modicum quid contristavi illum, et averti faciem meam ab illo; et contristatus est, et abiit tristis [Apud Lov. deerat, tristis: quae vox ex Er. et Mss. restituitur.] in viis suis [Isai. LVII, 16, 17]. Quid ergo quaerebas, Utquid me repulisti, et utquid tristis incedo? Audisti: propter peccatum. Causa tristitiae tuae peccatum est, causa laetitiae tuae iustitia sit. Peccare volebas, et laborare nolebas; ut parum tibi esset quod esses iniustus, nisi et eum iniustum voluisses, a quo in te vindicari noluisses. Respice vocem meliorem in alio psalmo: Bonum est mihi quod humiliasti me, ut discam iustificationes tuas [Psal. CXVIII, 71]. Didiceram elatus iniquitates meas, discam humiliatus iustificationes tuas. Utquid tristis incedo, dum affligit me inimicus? De inimico quereris; revera affligit, sed tu ei locum dedisti. Et nunc habes quod agas: elige consilium, regem admitte, tyrannum exclude.
4 (vers. 3.) Sed ut hoc faciat, quid dicit, quid supplicat, quid orat attende. Ora quod audis, ora cum audis; omnium nostrum sit ista vox: Emitte lucem tuam et veritatem tuam; ipsa me deduxerunt et perduxerunt in montem sanctum tuum, et in tabernacula tua. Quia ipsa [Sic Mss. At Edd.: Quia ipse est lux tua.] lux tua et veritas tua: haec nomina duo, res una. Quid enim aliud lux Dei, nisi veritas Dei? aut quid veritas Dei, nisi lux Dei? Et hoc utrumque unus Christus. Ego sum lux mundi: qui credit in me, non ambulabit in tenebris [Ioan. VIII, 12]. Ego sum via, veritas et vita [Id. XIV, 6]. Ipse lux, ipse veritas. Veniat ergo, et eruat nos, discernens modo causam nostram a gente non sancta; eruat ab homine iniquo et doloso: separet frumentum a zizaniis: quia ipse mittet Angelos suos messis tempore, ut colligant de regno eius omnia scandala, et mittant in ignem ardentem, frumentum autem eius congregent in horreum [Matth. XIII, 41-43]. Emittat lucem suam et veritatem suam; quia ipsa iam nos deduxerunt et perduxerunt in montem sanctum eius et in tabernacula eius. Pignus habemus, praemium speramus. Sanctus mons eius, sancta Ecclesia eius. Mons ille est, qui crevit ex minimo lapide, secundum visionem Danielis, confringens regna terrarum; et in tantum excrescens, ut impleret universam faciem terrae [Dan. II, 35]. In hoc monte se exauditum dicit, qui dicit: Voce mea ad Dominum clamavi, et exaudivit me de monte sancto suo [Psal. III, 5]. Quisquis praeter istum montem erat, non sese speret exaudiri ad vitam aeternam. Exandiuntur enim multi ad multa. Nec sibi plaudant quod exaudiuntur: exauditi sunt daemones, ut in porcos mitterentur [Matth. VIII, 32]. Exaudiri ad vitam aeternam concupiscamus, propter [Tres Mss., propter quod desiderium dicimus.] desiderium quo dicimus: Emitte lucem tuam et veritatem tuam. Illa lux oculum cordis inquirit: Beati enim, inquit, mundi corde, quoniam ipsi Deum videbunt [Matth. V, 8]. Modo in monte eius sumus, id est in Ecclesia eius, et in tabernaculo eius. Tabernaculum peregrinantium est, domus cohabitantium: est et tabernaculum peregrinantium et militantium. Cum audis tabernaculum, bellum intellige, hostem cave. Domus autem quae erit [Edd., domus autem de qua dixit, Beati, etc. At plerique Mss., quid erit. Gatian. codex, quae erit.]? Beati qui habitant in domo tua, in saecula saeculorum laudabunt te [Psal. LXXXIII, 5].
5 (vers. 4.) Iam ergo perducti ad tabernaculum, et positi in monte sancto eius, quam spem gerimus? Et introibo ad altare Dei. Est enim quoddam sublime altare invisibile, quo non accedit iniustus. Ad illud altare ille solus accedit, qui ad istud securus accedit: illic inveniet vitam suam, qui in isto discernit causam suam. Et introibo ad altare Dei: de monte sancto eius, et de tabernaculo eius, de sancta Ecclesia eius, introibo ad altare Dei sublime. Quale ibi sacrificium est? Ipse qui intrat, assumitur in holocaustum. Introibo ad altare Dei. Quid est quod dicit, ad altare Dei? Ad Deum qui laetificat iuventutem meam. Iuventus novitatem significat: tanquam diceret, Ad Deum qui laetificat novitatem meam. Laetificat novitatem meam, qui contristavit vetustatem meam. Incedo enim modo tristis in vetustate, tunc autem stabo gaudens in novitate. Confitebor tibi in cithara, Deus, Deus meus. Quid est in cithara confiteri, et in psalterio confiteri? Non enim semper in cithara, nec semper in psalterio. Duo haec organa musicorum habent inter se distinctam discretamque rationem, dignam consideratione et commendatione memoriae. Utrumque hoc manibus portatur et tangitur, et significat opera quaedam nostra corporalia. Utrumque bonum, si quis norit psallere, si quis norit citharizare. Sed quia psalterium istud organum dicitur, quod de superiore parte habet testudinem; illud scilicet tympanum et concavum lignum cui chordae innitentes resonant: cithara vero idipsum lignum cavum et sonorum ex inferiore parte habet: discernenda sunt opera nostra, quando in psalterio sint, quando in cithara, utraque tamen placita Deo et suavia eius auditui. Quando ergo ex praeceptis Dei aliquid agimus, iussis eius obtemperantes et obaudientes ad implenda praecepta eius; ubi facimus et non patimur, psalterium est. Faciunt enim ita et Angeli: non enim aliquid patiuntur. Cum autem aliquid patimur tribulationum, tentationum, scandalorum in hac terra; quia non patimur nisi ex inferiore parte, id est ex eo quod mortales sumus, ex eo quod primae nostrae causae quiddam tribulationum debemus [Quinque Mss., debetur.], et quia patimur multa ab eis qui non sunt desuper, cithara est. Venit enim sonus suavis ex inferiore parte: patimur et psallimus, vel potius cantamus et citharizamus. Quando dicebat Apostolus evangelizare se, et praedicare Evangelium toto orbe terrarum ex praecepto Dei; quia illud Evangelium se non ab hominibus neque per hominem, sed per Iesum Christum accepisse dicebat [Gal. I, 12], desuper sonabant chordae: cum vero dicebat, Gloriamur in tribulationibus; scientes quia tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio spem [Rom. V, 3 ] [et 4]; cithara sonabat ex inferiore quidem, sed tamen dulciter. Omnis enim patientia dulcis est Deo. Si autem in ipsis tribulationibus defeceris, citharam fregisti. Quare ergo modo dixit: Confitebor tibi in cithara? Propter illud quod dixerat: Utquid tristis incedo, dum affligit me inimicus? Patiebatur enim quiddam ex inferiore afflictione, et in eo ipso tamen volebat placere Deo, et gratias gestiebat agere Deo, fortis in tribulationibus: et quia sine tribulatione esse non poterat, patientiam Deo debebat, Confitebor tibi in cithara, Deus, Deus meus.
6 (vers. 5.) Et rursus ad animam suam, ut ex inferiore illo sonoro ligno capiat sonum: Utquid tristis es, inquit, anima mea, et utquid conturbas me? In tribulationibus sum, in languoribus [Aliquot Mss., angoribus.], in moeroribus, utquid me conturbas, o anima? Quis dicit? cui dicit? Animae dicit, omnes novimus; planum est enim, ad illam directus est sermo. Utquid tristis es, anima mea, et utquid conturbas me? Quaeritur persona loquens. Numquid caro animae loquitur, cum caro sine anima non loquatur? Proprium enim magis est, ut anima carnem alloquatur, quam ut caro alloquatur animam. Sed quia non dixit, Quare tristis es, caro mea, sed ait, Quare tristis es, anima mea? (Si enim carnem alloqueretur, fortasse non diceret, Quare tristis es; sed, Quare doles? Dolor enim animae tristitia dicitur: molestia vero quae fit in corpore dolor dici potest, tristitia non potest. Sed ex dolore corporis plerumque anima contristatur. Interest tamen quid doleat, et quid contristetur. Dolet enim caro, tristis est anima; et aperta ista vox est, Utquid tristis es, anima mea?) Non ergo anima alloquitur carnem; quia non dixit, Utquid tristis es, caro mea? nec caro, animam; quia absurdum est ut inferior alloquatur superiorem. Ergo intelligimus habere nos aliquid ubi imago Dei est, mentem scilicet atque rationem. Ipsa mens invocabat lucem Dei et veritatem Dei. Ipsa est qua capimus iustum et iniustum; ipsa est qua discernimus verum a falso; ipsa est quae vocatur intellectus, quo intellectu carent bestiae; quem intellectum quisquis in se negligit, et postponit caeteris, et ita abiicit quasi non habeat, audit ex psalmo: Nolite esse sicut equus et mulus, quibus non est intellectus [Psal. XXXI, 9]. Intellectus ergo noster alloquitur animam nostram. Ista in tribulationibus marcida est, fessa in angoribus [Mss. nonnulli, languoribus.], contracta in tentationibus, aegra in laboribus. Erigit eam mens desuper capiens veritatem, et dicit Utquid tristis es, anima mea, et utquid conturbas me?
7 Videte si non est ista allocutio in illo conflictu Apostoli, in se praefigurantis quosdam, et forte nos, et dicentis, Condelector legi Dei secundum interiorem hominem, video autem aliam legem in membris meis, id est motus quosdam carnales: et in quadam lucta et quasi desperatione, invocat gratiam Dei, Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum [Rom. VII, 22, 25]. Tales ita pugnantes etiam ipse Dominus in se praefigurare dignatus est, cum ait: Tristis est anima mea usque ad mortem [Matth. XXVI, 38]. Ille enim noverat ad quod venerat. Ille passionem pavebat qui dixerat: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam; nemo tollit illam a me, sed ego ipse pono eam a me, et iterum sumo eam [Ioan. X, 17, 18]? Sed, Tristis est anima mea usque ad mortem, qui dixit, quaedam membra sua in se figuravit. Plerumque enim iam mens bene credit et bene novit futurum hominem secundum fidem suam in gremio Abrahae: credit hoc, et tamen cum venerit aliquis articulus mortis, turbatur ex familiaritate quadam saeculi huius; erigit auditum in illam vocem Dei internam, audit rationabile carmen intrinsecus. Ita enim desuper in silentio sonat quiddam, non auribus, sed mentibus; ut quicumque audit illud melos, taedio afficiatur ad strepitum corporalem, et tota ista vita humana tumultus ei quidam sit, impediens auditum superni cuiusdam soni nimium delectabilis, et incomparabilis, et ineffabilis. Et revera cum ita contingit ex aliqua perturbatione, vim patitur homo, alloquens animam suam: Utquid tristis es, anima mea, et utquid conturbas me? An forte ideo quia difficile purgata vita invenitur, cum ille iudicat qui novit ad purum et liquidum iudicare? Quia etsi probabilis iam vita est inter homines, ita ut homines quid iam reprehendant iuste non habeant: procedit examen ab illius oculis, procedit regula exaequans non fallaciter, et invenit in homine quaedam quae reprehendat Deus, quae homines reprehendenda non videbant, nec ille ipse intus qui iudicandus est. Haec timens anima forte conturbatur: alloquitur eam mens, quasi dicens, Quid times de peccatis, quia non potes omnia devitare? Spera in Dominum, quoniam confitebor illi. Quaedam sanat praesens allocutio, reliqua purgat fidelis confessio. Plane time, si iustum te dicis; si non habes illam vocem ex alio psalmo: Ne intres in iudicium cum servo tuo. Quare, Ne intres in iudicium cum servo tuo? Misericordia tua mihi opus est. Nam si iudicium exhibueris sine misericordia, quo ibo? Si iniquitates observaveris Domine, Domine, quis sustinebit [Psal. CXXIX, 3]? Ne intres in iudicium cum servo tuo, quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens [Psal. CXLII, 2]. Ergo si non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens, quia quicumque hic vivit, quantumlibet iuste vivat, vae illi si cum illo in iudicium intraverit Deus. Nam ex alio propheta arrogantes et superbos identidem sic obiurgat: Utquid vultis mecum iudicio contendere? Omnes dereliquistis me, dicit Dominus [Ierem. II, 29]. Noli ergo iudicio contendere: da operam esse iustus; et quantumcumque fueris, confitere te peccatorem; semper spera misericordiam: et in ista [Aliquot Mss., insta.] humili confessione securus alloquere turbantem te, et tumultuantem adversus te animam tuam. Utquid tristis es, anima mea, et utquid conturbas me? Forte in te volebas sperare: Spera in Dominum, noli in te. Quid enim es in te? quid es de te? Ille sit sanitas in te, qui suscepit vulnera propter te. Spera, inquit, in Dominum, quoniam confitebor illi. Quid illi confiteberis? Salutare vultus mei, Deus meus. Tu es salutare vultus mei, tu sanabis me. Aeger ad te loquor: agnosco medicum, non me iacto sanum. Quid est, agnosco medicum, non me iacto sanum? Quod in alio psalmo dicitur: Ego dixi, Domine, miserere mei, sana animam meam, quoniam peccavi tibi [Psal. XL, 5].
8 Haec vox, fratres, tuta est [Vatic. et Reg. Mss., vestra est.]: sed vigilate in operibus bonis. Tangite psalterium, obediendo praeceptis: tangite citharam, tolerando passiones. Frange esurienti panem tuum, audisti ab Isaia: noli ieiunium putare sufficere. Ieiunium te castigat, non alterum reficit. Fructuosae erunt angustiae tuae, si alteri praestiteris latitudinem. Ecce fraudasti animam tuam: cui dabis quod tibi abstulisti? ubi pones quod tibi denegasti? Quam multos pauperes saginare potest intermissum hodie prandium nostrum! Ita ieiuna, ut alio manducante prandisse te gaudeas, propter orationes, ut exaudiaris. Ibi enim ait: Adhuc loquente te dicam, Ecce adsum; si fregeris ex animo esurienti panem [Isai. LVIII, 7, 9 ] [et 10]: quia plerumque fit a tristibus et a murmurantibus, ut careant taedio interpellantis, non ut reficiant viscera indigentis: Hilarem autem datorem diligit Deus [II Cor. IX, 7]. Si panem dederis tristis, et panem et meritum perdidisti. Ergo ex animo fac: ut ille qui intus videt adhuc loquente te, dicat, Ecce adsum. Quam celeriter accipiuntur orationes bene operantium: et haec iustitia hominis in hac vita, ieiunium, eleemosyna, oratio. Vis orationem tuam volare ad Deum? Fac illi duas alas, ieiunium et eleemosynam. Tales nos inveniat, ut securos inveniat lux Dei, et veritas Dei, cum venerit liberare nos a morte, qui iam venit subire pro nobis mortem. Amen.
Augustinus HOME

bnf9533.466

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM XLI. SERMO AD PLEBEM. <<<     >>> IN PSALMUM XLIII. SERMO AD PLEBEM.
monumenta.ch > Augustinus > 42