monumenta.ch > Augustinus > 41
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM XL. SERMO AD PLEBEM <<<     >>> IN PSALMUM XLII. SERMO AD POPULUM. In die ieiunii, post meridiem habitus.

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM XLI. SERMO AD PLEBEM.

1 (vers. 1-3.) Olim est ut desiderat anima nostra in verbo Dei gaudere vobiscum, et in illo vos salutare, qui est nostrum adiutorium et salutare. Quod ergo Dominus dat, audite per nos, et in illo exsultate nobiscum in sermone eius, et in veritate et in charitate eius. Psalmum enim suscepimus, de quo loquendum est vobis, congruum desiderio vestro [Mss. aliquot, desiderio nostro. Multo plures, desiderium nostrum.]. Coepit enim ipse psalmus a sancto quodam desiderio, et ait qui sic cantat: Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus. Quis ergo est qui hoc dicit? Si volumus, nos sumus. Et quid quaeras extra quisnam sit, cum in tua potestate sit esse quod quaeris? Tamen non unus homo est, sed unum corpus est: corpus autem Christi Ecclesia est [Coloss. I, 24]. Nec in omnibus qui intrant Ecclesiam, invenitur tale desiderium: sed tamen quicumque suavitatem Domini gustaverunt, et quod eis sapit agnoscunt in Cantico, non putent se solos esse; sed talia semina sparsa credant in agro dominico, toto orbe terrarum, et cuiusdam unitatis christianae esse vocem hanc: Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, sic desiderat anima mea ad te, Deus. Et quidem non male intelligitur vox esse eorum qui, cum sint catechumeni, ad gratiam sancti lavacri festinant. Unde et solemniter cantatur hic psalmus, ut ita desiderent fontem remissionis peccatorum, quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum. Sit hoc, habeatque locum intellectus iste in Ecclesia et veracem et solemnem. Verumtamen, fratres, videtur mihi etiam in Baptismate fidelibus nondum esse satiatum tale desiderium: sed fortassis, si norunt ubi peregrinentur, et quo eis transeundum sit, etiam ardentius inflammantur.
2 Denique titulus eius est: In finem, in intellectum [Sic Mss. iuxta Graec. LXX. At Edd., in finem intellectus.] filiis Core, Psalmus. Filios Core invenimus et in aliis Psalmorum titulis [Psal. XLIII-XLVIII], et iam tractasse nos meminimus, et locutos esse quid sibi hoc nomen velit: ita tamen nunc commemorandus est iste titulus, ut non nobis quasi praeiudicet quod iam diximus, ut deinceps non dicamus: non enim ubicumque diximus, omnes adfuerunt. Core aliquis homo fuerit, sicut fuit, habueritque filios qui appellarentur filii Core [Num. XXVI, 11]: nos tamen arcanum sacramenti scrutemur, ut nomen hoc mysterium, quo gravidum est, pariat. Magni enim sacramenti res est, ut Christiani appellentur filii Core. Unde filii Core? Filii sponsi, filii Christi. Dicti sunt enim Christiani, filii sponsi [Matth. IX, 15]. Quare ergo Core Christus? Quia Core interpretatur Calvaria. Multo remotius est hoc. Quaerebam quare Core Christus: intentius quaero quare Christus ad Calvariam pertinere videatur. Nonne iam occurrit in loco Calvariae crucifixus [Matth. XXVII, 33]? Occurrit omnino. Ergo filii sponsi, filii passionis illius, filii redempti sanguine illius, filii crucis illius, portantes in fronte quod inimici in Calvariae loco fixerunt, appellantur filii Core: illis cantatur iste psalmus in intellectum. Intellectu itaque excitemur [Aliquot Mss.: Intellectum itaque scrutemur.]; et si nobis cantatur, intelligamus. Quid intellecturi sumus? in quem intellectum psalmus iste cantatur? Audeo dicere: invisibilia enim eius a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur [Rom. I, 20]. Eia, fratres, aviditatem meam capite, desiderium hoc mecum [Plerique Mss., meum.] communicate: simul amemus, simul in hac siti exardescamus, simul ad fontem intelligendi curramus. Desideremus ergo velut cervus fontem, excepto illo fonte quem propter remissionem peccatorum desiderant baptizandi, et iam baptizati desideremus illum fontem, de quo Scriptura alia dicit: Quoniam apud te est fons vitae. Ipse enim fons et lumen est: quoniam in lumine tuo videbimus lumen [Psal. XXXV, 10]. Si et fons est, et lumen est; merito et intellectus est, quia et satiat animam avidam sciendi; et omnis qui intelligit, luce quadam non corporali, non carnali, non exteriore, sed interiore illustratur. Est ergo, fratres, quaedam lux intus, quam non habent qui non intelligunt. Unde iam eos qui desiderant hunc fontem vitae, et inde aliquid carpunt, alloquitur Apostolus obsecrans, et dicit: Ut iam non ambuletis sicut et Gentes ambulant in vanitate mentis suae, obscurati intelligentia, alienati a vita Dei per ignorantiam quae est in illis, propter caecitatem cordis ipsorum [Ephes. IV, 17, 18]. Si ergo illi obscurati sunt intelligentia, id est, quia non intelligunt, obscurantur; ergo qui intelligunt illuminantur. Curre ad fontes, desidera aquarum fontes. Apud Deum est fons vitae et insiccabilis fons: in illius luce lumen inobscurabile. Lumen hoc desidera, quemdam fontem, quoddam lumen quale non norunt oculi tui; cui lumini videndo oculus interior praeparatur, cui fonti hauriendo sitis interior inardescit. Curre ad fontem, desidera fontem: sed noli utcumque, noli ut qualecumque animal currere; ut cervus curre. Quid est, ut cervus? Non sit tarditas in currendo, impigre curre, impigre desidera fontem. Invenimus enim insigne velocitatis in cervo.
3 Sed forte non hoc Scriptura solum nos in cervo considerare voluit, sed et aliud. Audi quid aliud est in cervo. Serpentes necat, et post serpentium interemptionem maiori siti inardescit, peremptis serpentibus ad fontes acrius currit. Serpentes vitia tua sunt: consume serpentes iniquitatis, tunc amplius desiderabis fontem veritatis. Avaritia forte in te tenebrosum aliquid sibilat, et sibilat adversus verbum Dei, sibilat adversus praeceptum Dei: et quia tibi dicitur, Contemne aliquid, ne facias iniquitatem; si mavis facere iniquitatem, quam aliquod commodum temporale contemnere, morderi eligis a serpente, quam perimere serpentem. Cum ergo adhuc faveas vitio tuo, cupiditati tuae, avaritiae tuae, serpenti tuo; quando in te invenio tale desiderium, quo curras ad fontem aquarum? quando concupiscis fontem sapientiae, cum adhuc labores in veneno malitiae? Interfice in te quidquid contrarium est veritati: et cum te videris tanquam vacare a cupiditatibus perversis, noli remanere quasi non sit quod desideres. Est enim aliquid, quo te tollas; si iam egisti in te, ut non sit impeditor contra te. Dicturus enim es forte iam mihi, si cervus es: Deus novit non me iam avarum, non me iam cuiusquam rem concupiscere, non adulterii cupiditate flagrare, non cuiusquam odio invidiaque tabescere, et caetera huiusmodi; dicturus es, Non habeo haec: et quaeris forte unde delecteris. Desidera unde delecteris; desidera ad fontes aquarum: habet Deus unde te reficiat, et impleat venientem ad se, et sitientem post interemptionem serpentium, tanquam velocem cervum.
4 Est aliud quod animadvertas in cervo. Traduntur cervi, et a quibusdam etiam visi sunt; non enim de illis tale aliquid scriberetur, nisi antea videretur: dicuntur ergo cervi vel quando in agmine suo ambulant, vel quando natando alias terrarum partes petunt, onera capitum suorum super se invicem ponere, ita ut unus praecedat, et sequantur qui supra eum capita ponant, et supra illos alii consequentes, et deinde alii, donec agmen finiatur: ille autem unus qui pondus capitis in primatu portabat, fatigatus redit ad posteriora, ut alius ei succedat, qui portet quod ille portabat, atque ille fatigationem suam recreet posito capite, sicut et caeteri ponebant: ita vicissim portando quod grave est, et viam peragunt, et invicem se non deserunt. Nonne quosdam cervos alloquitur Apostolus, dicens: Invicem onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi [Gal. VI, 2]?
5 Talis ergo cervus in fide constitutus, nondum videns quod credit, cupiens intelligere quod diligit, patitur et contrarios non cervos [Sic Mss., At Edd., contrarios cervos, non solum obscuratos, etc.], obscuratos intelligentia, in tenebris interioribus constitutos, vitiorum cupiditate caecatos; insuper insultantes et dicentes homini credenti, et quod credit non ostendenti: Ubi est Deus tuus? Quid ergo iste cervus fecerit contra haec verba, audiamus, ut et ipsi, si possumus, faciamus. Primo expressit sitim suam: Quemadmodum, inquit, cervus desiderat ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus. Quid si cervus ad fontes aquarum lavandi causa desiderat? Utrum ergo bibendi an lavandi causa, nescimus. Audi quid sequitur, et noli quaerere: Sitivit anima mea ad Deum vivum. Quod dico, Quemadmodum cervus desiderat ad fontes aquarum, ita desiderat anima ad te, Deus, hoc dico, Sitivi anima mea ad Deum vivum. Quid sitivit? Quando veniam et apparebo ante faciem Dei. Hoc est quod sitio, venire et apparere. Sitio in peregrinatione, sitio in cursu: satiabor in adventu. Sed quando veniam? Et quod citius est Deo, tardum est desiderio. Quando veniam et apparebo ante faciem Dei? Ex illo desiderio est et hoc, ex quo clamatur alibi: Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini per omnes dies vitae meae. Quare hoc? Ut contempler, inquit, delectationem Domini [Psal. XXVI, 4]. Quando veniam et apparebo ante faciem Domini?
6 (vers. 4.) Interim dum moditor, dum curro, dum in via sum, antequam veniam, antequam appaream, Fuerunt mihi lacrymae meae panis die ac nocte, cum dicitur mihi per singulos dies: Ubi est Deus tuus? Fuerunt mihi, inquit, lacrymae meae, non amaritudo, sed panis. Suaves erant mihi ipsae lacrymae: sitiens illum fontem, quia bibere nondum poteram, avidius meas lacrymas manducabam. Non enim dixit, Factae sunt mihi lacrymae meae potus, ne ipsas desiderasse videretur sicut fontes aquarum: sed servata illa siti, qua inardesco, qua rapior ad fontes aquarum, panis mihi factae sunt lacrymae meae, dum differor. Et utique manducando lacrymas suas, sine dubio plus sitit ad fontes. Die quippe ac nocte factae sunt mihi lacrymae meae panis. Cibum istum qui panis dicitur, die comedunt homines, nocte dormiunt: panis autem lacrymarum et die et nocte comeditur; sive totum tempus accipias diem et noctem; sive diem intelligas pro huius saeculi prosperitate, noctem vero pro huius saeculi adversitate. Sive, inquit, in prosperis rebus saeculi, sive in adversis rebus saeculi, ego desiderii mei lacrymas fundo, ego desiderii mei aviditatem non desero: et cum in mundo bene est, mihi male est, antequam apparebo ante faciem Dei. Quid ergo dici [Sic Mss. At Edd.: Quid ergo dicis? quasi gratulari, etc.] quasi gratulari me cogis, si aliqua huius saeculi prosperitas arriserit? nonne deceptoria est? nonne fluxa, caduca, mortalis? nonne temporalis, volatica, transitoria? nonne plus habet deceptionis quam delectationis? Cur ergo non et in ipsa fiant mihi lacrymae meae panis? Siquidem et cum felicitas saeculi circumfulget, quamdiu sumus in corpore, peregrinamur a Domino [II Cor. V, 6]; et dicitur mihi quotidie: Ubi est Deus tuus? Quia paganus si hoc mihi dixerit, non illi et ego possum dicere: Ubi est Deus tuus? Deum quippe suum digito ostendit. Intendit enim digitum ad aliquem lapidem, et dicit: Ecce est Deus meus. Ubi est Deus tuus? Cum lapidem irrisero, et erubuerit qui demonstravit, tollit oculum a lapide, suspicit coelum, et forte in solem digitum intendens, iterum dicit: Ecce Deus meus. Ubi est Deus tuus? Invenit ille quod ostenderet oculis carnis: ego autem non quasi non habeam quem ostendam, sed non habet ille oculos quibus ostendam. Potuit enim ille oculis corporis mei ostendere Deum suum solem: quibus ego oculis ostendam solis creatorem?
7 Verumtamen audiendo quotidie, Ubi est Deus tuus? et in lacrymis meis quotidianis pastus, die ac nocte meditatus sum quod audivi, Ubi est Deus tuus? quaesivi etiam ego ipse Deum meum, ut si possem, non tantum crederem, sed aliquid et viderem. Video enim quae fecerit Deus meus, non autem video ipsum Deum meum qui fecit haec. Sed quoniam sicut cervus desidero ad fontes aquarum, et est apud eum fons vitae, et in intellectum scriptus est Psalmus filiis Core, et invisibilia Dei per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur; quid agam, ut inveniam Deum meum? Considerabo terram: facta est terra. Est magna pulchritudo terrarum; sed habet artificem. Magna miracula sunt seminum atque gignentium; sed habent ista omnia creatorem. Ostendo magnitudinem circumfusi maris, stupeo, miror; artificem quaero: coelum suspicio et pulchritudinem siderum; admiror splendorem solis exserendo [Edd., exercitio diei. Aliquot Mss., exercendo. Alii, exserendo.] diei sufficientem, lunam nocturnas tenebras consolantem. Mira sunt haec, laudanda sunt haec, vel etiam stupenda sunt haec; neque enim terrena, sed iam coelestia sunt haec. Nondum ibi stat sitis mea: haec miror, haec laudo; sed eum qui fecit haec, sitio. Redeo ad meipsum, et quis sim etiam ipse qui talia quaero, perscrutor: invenio me habere corpus et animam; unum quod regam, aliud quo regar; corpus servire, animam imperare. Discerno animam melius esse aliquid quam corpus, ipsumque inquisitorem talium rerum non corpus, sed animam video: et tamen haec omnia quae collustravi, per corpus ea me collustrasse cognosco. Terram laudabam, oculis cognoveram; mare laudabam, oculis cognoveram; coelum, sidera, solem lunamque laudabam, oculis cognoveram. Oculi membra sunt carnis, fenestrae sunt mentis: interior est qui per has videt; quando cogitatione aliqua absens est, frustra patent. Deus meus qui fecit haec, quae oculis video, non istis oculis est inquirendus. Aliquid etiam per seipsum animus ipse conspiciat [Ita in Mss. At in Edd., conspicit.]: utrum sit aliquid quod non per oculos sentiam, quasi colores et lucem; non per aures, quasi cantum et sonum; non per nares quasi odorum suavitatem; non per palatum et linguam, quasi saporem; non per totum corpus, quasi duritiem et mollitiem, rigorem atque fervorem, asperitatem lenitatemque pertractem; sed utrum sit aliquid intus quod videam. Quid est, intus videam. Quod neque color sit, neque sonus, neque odor, neque sapor, neque calor, aut frigus, aut duritia, aut mollitudo. Dicatur ergo mihi, quem colorem habeat sapientia. Cum cogitamus iustitiam, eiusque intus in ipsa cogitatione pulchritudine fruimur, quid sonat ad aures? quid tanquam vaporeum surgit ad nares? quid ori infertur, quid manu tractatur et delectat? Et intus est, et pulchra est, et laudatur, et videtur: et si in tenebris sunt oculi isti, animus illius luce perfruitur. Quid est illud quod Tobias videbat, quando videnti filio caecus consilium vitae dabat [Tob. IV, 2]? Est ergo aliquid quod animus ipse corporis dominator, rector, habitator videt; quod non per oculos corporis sentit, non per aures, non per nares, non per palatum, non per corporis tactum, sed per seipsum: et utique melius quod per seipsum, quam quod per servum suum. Est prorsus; seipsum enim per seipsum videt, et animus ipse ut norit se, videt se. Nec utique ut videat se, corporalium oculorum quaerit auxilium: imo vero ab omnibus corporis sensibus, tanquam impedientibus et perstrepentibus abstrahit se ad [Sic Mss. At Edd., a se.] se, ut videat se in se, ut noverit se apud se. Sed numquid aliquid tale Deus ipsius est, qualis est animus? Non quidem videri Deus nisi animo potest, nec tamen ita ut animus videri potest. Aliquid enim quaerit animus iste quod Deus est, de quo illi non insultent qui dicunt: Ubi est Deus tuus? Aliquam quaerit incommutabilem veritatem, sine defectu substantiam. Non est talis ipse animus: deficit, proficit; novit, ignorat; meminit, obliviscitur; modo illud vult, modo non vult. Ista mutabilitas non cadit in Deum. Si dixero, Mutabilis est Deus, insultabunt mihi qui dicunt: Ubi est Deus tuus?
8 (vers. 5.) Quaerens ergo Deum meum in rebus visibilibus et corporalibus, et non inveniens; quaerens eius substantiam in meipso, quasi sit aliquid qualis ego sum, neque hoc inveniens; aliquid super animam esse sentio Deum meum. Ergo, ut eum [Apud Lov. interponitur hic, animi intellectu: hoc ab Er. et Mss. abest.] tangerem, Haec meditatus sum, et effudi super me animam meam. Quando anima mea contingeret quod super animam meam quaeritur, nisi anima mea super seipsam effunderetur? Si enim in seipsa remaneret, nihil aliud quam se videret: et cum se videret, non utique Deum suum videret. Dicant iam insultatores mei, Ubi est Deus tuus? dicant: ego quamdiu non video, quamdiu differor, manduco die ac nocte lacrymas meas. Dicant illi adhuc, Ubi est Deus tuus? quaero ego Deum meum in omni corpore, sive terrestri, sive coelesti, et non invenio: quaero substantiam eius in anima mea, et non invenio: meditatus sum tamen inquisitionem Dei mei, et per ea quae facta sunt, invisibilia Dei mei cupiens intellecta conspicere [Rom. I, 20], effudi super me animam meam; et non iam restat quem tangam, nisi Deum meum. Ibi enim domus Dei mei, super animam meam: ibi habitat, inde me prospicit, inde me creavit, inde me gubernat, inde mihi consulit, inde me excitat, inde me vocat, inde me dirigit, inde me ducit, inde me perducit.
9 Ille enim qui habet altissimam in secreto domum, habet etiam in terra tabernaculum. Tabernaculum eius in terra, Ecclesia eius est adhuc peregrina. Sed hic quaerendus est, quia in tabernaculo invenitur via, per quam venitur ad domum. Etenim cum effunderem super me animam meam, ad attingendum Deum meum, quare hoc feci? Quoniam ingrediar in locum tabernaculi. Nam extra locum tabernaculi errabo quaerens Deum meum. Quoniam ingrediar in locum tabernaculi admirabilis, usque ad domum Dei. In locum tabernaculi ingrediar, admirabilis tabernaculi, usque ad domum Dei. Iam enim multa admiror in tabernaculo. Ecce quanta admiror in tabernaculo! Tabernaculum enim Dei in terra, homines sunt fideles: admiror in eis ipsorum membrorum obsequium; quia non in eis regnat peccatum ad obediendum desideriis eius, nec exhibent membra sua arma iniquitatis peccato, sed exhibent Deo vivo in bonis operibus: animae servienti Deo membra corporalia militare admiror [Id. VI, 12, 13]. Respicio et ipsam animam obedientem Deo, distribuentem opera actus sui, frenantem cupiditates, pellentem ignorantiam, extendentem se ad omnia aspera et dura toleranda, iustitiam et charitatem [Duo Mss., iustitiam et veritatem impendentem] impendentem caeteris. Miror et istas virtutes in anima: sed adhuc in loco tabernaculi ambulo. Transeo et haec: et quamvis admirabile sit tabernaculum, stupeo cum pervenio usque ad domum Dei. De qua domo dicit in alio psalmo, cum proposuisset sibi quamdam duram et difficilem quaestionem, quare in hac terra plerumque bene est malis, et male est bonis, et ait: Suscepi cognoscere, hoc labor est ante me, donec introeam in sanctuarium Dei, et intelligam in novissima [Psal. LXXII, 16, 17]. Ibi est enim fons intellectus, in sanctuario Dei, in domo Dei. Ibi intellexit iste in novissima, et solvit quaestionem de felicitate iniquorum, et labore iustorum. Quomodo solvit? Quia mali cum hic differuntur, ad poenas sine fine servantur; et boni cum hic laborant, exercentur, ut in fine haereditatem consequantur. Et hoc ille in sanctuario Dei cognovit, intellexit in novissima. Ascendens tabernaculum, pervenit ad domum Dei. Tamen dum miratur membra tabernaculi, ita perductus est ad domum Dei [Edd., percepit quamdam. Redundat, percepit, nec est in Mss.], quamdam dulcedinem sequendo, interiorem nescio quam et occultam voluptatem, tanquam de domo Dei sonaret suaviter aliquod organum: et cum ille ambularet in tabernaculo, audito quodam interiore sono, ductus dulcedine, sequens quod sonabat, abstrahens se ab omni strepitu carnis et sanguinis, pervenit usque ad domum Dei. Nam viam suam et ductum suum sic ipse commemorat, quasi diceremus ei, Miraris tabernaculum in hac terra; quomodo pervenisti ad secretum domus Dei? In voce, inquit, exsultationis et confessionis, soni festivitatem celebrantis. Festa cum hic homines celebrant suae quoque luxuriae, consuetudinem habent constituere organa ante domos suas, aut ponere symphoniacos [Edd., symphoniam. Mss., symphoniacos.], vel quaeque musica ad luxuriam servientia et illicientia. Et ubi audita fuerint haec, quid dicimus qui transimus? Quid hic agitur? Et respondetur nobis, aliqua esse festa. Natalitia, inquit, celebrant, nuptiae hic sunt; ut non videantur inepta illa cantica, sed excusetur festivitate luxuria [Mss., nullo fere excepto, laetitia.]. In domo Dei festivitas sempiterna est. Non enim aliquid ibi celebratur et transit. Festum sempiternum, chorus Angelorum: vultus praesens Dei, laetitia sine defectu. Dies hic festus ita est, ut nec aperiatur initio, nec fine claudatur. De illa aeterna et perpetua festivitate sonat nescio quid canorum et dulce auribus cordis: sed si non perstrepat mundus. Ambulanti in hoc tabernaculo [Hic in Edd. additur, admirabili Dei: quod a Mss. abest.] et miracula Dei in redemptionem fidelium consideranti, mulcet aurem sonus festivitatis illius, et rapit cervum ad fontes aquarum.
10 (vers. 6, 7.) Sed quia, fratres, quamdiu sumus in corpore hoc, peregrinamur a Domino [II Cor. V, 6], et corpus quod corrumpitur aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem [Sap. IX, 15]: etsi utcumque nebulis diffugatis ambulando per desiderium, ad hunc sonum pervenerimus interdum, ut aliquid de illa domo Dei nitendo capiamus; onere tamen quodam infirmitatis nostrae ad consueta recidimus, et ad solita ista dilabimur. Et quomodo ibi inveneramus unde gauderemus, sic hic non deerit quod gemamus. Etenim cervus iste manducans die ac nocte lacrymas suas, raptus desiderio ad fontes aquarum, interiorem scilicet dulcedinem Dei, effundens super se animam suam, ut tangeret quod est super animam suam, ambulans in locum tabernaculi admirabilis, usque ad domum Dei, et ductus interioris et intelligibilis soni iucunditate, ut omnia exteriora contemneret, et in interiora raperetur; adhuc tamen homo est, adhuc hic gemit, adhuc carnem fragilem portat, adhuc inter scandala huius mundi periclitatur. Respexit ergo ad se, tanquam inde veniens, et ait sibi constituto inter has tristitias, et comparans haec illis ad quae videnda ingressus est, et post quae visa egressus est: Quare, inquit, tristis es, anima mea, et quare conturbas me? Ecce iam quadam interiore dulcedine laetati sumus, ecce acie mentis aliquid incommutabile, etsi perstrictim et raptim, perspicere potuimus: quare adhuc conturbas me, quare adhuc tristis es? Non enim dubitas de Deo tuo. Non enim non est quod tibi dicas, contra illos qui dicunt: Ubi est Deus tuus? Iam aliquid incommutabile persensi, quare adhuc conturbas me? Spera in Deum. Et quasi responderet illi anima eius in silentio, Quare conturbo te, nisi quia nondum sum ibi, ubi est dulce illud, quo sic rapta sum quasi per transitum? Numquid iam bibo de fonte illo, nihil metuens? iam nullum scandalum pertimesco? iam de cupiditatibus omnibus tanquam edomitis victisque secura sum? Nonne adversus me diabolus vigilat hostis meus? nonne laqueos mihi quotidie deceptionis intendit? Non vis ut conturbem te posita in saeculo, et peregrina adhuc a domo Dei mei? Sed, Spera in Deum, respondet conturbanti se animae suae, et quasi rationem reddenti perturbationis suae, propter mala quibus abundat hic mundus. Interim habita in spe. Spes enim quae videtur, non est spes: si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus [Rom. VIII, 24, 25].
11 Spera in Deum. Quare Spera? Quoniam confitebor illi. Quid ei confiteberis? Salutare vultus mei, Deus meus. A me mihi salus esse non potest; hoc dicam, hoc confitebor: Salutare vultus mei Deus meus. Etenim ut metuat in his, quae utcumque intellecta cognoscit, respexit iterum sollicitus ne obrepat inimicus: nondum dicit, Salvus sum ex omni parte. Etenim primitias habentes Spiritus, in nobismetipsis ingemiscimus, adoptionem exspectantes redemptionem corporis nostri [Ibid., 23]. Illa perfecta in nobis salute, erimus in domo Dei viventes sine fine, et sine fine audantes eum cui dictum est: Beati qui habitant in domo tua, in saecula saeculorum laudabunt te [Psal. LXXXIII, 5]. Hoc nondum est, quia nondum est salus quae promittitur: sed confiteor Deo meo in spe, et dico illi, Salus vultus mei, Deus meus. Spe enim salvi facti sumus: spes autem quae videtur, non est spes [Rom. VIII, 24]. Persevera ergo ut pervenias; persevera donec veniat salus. Audi ipsum Deum tuum de interiore tibi loquentem: Sustine Dominum, viriliter age, et confortetur cor tuum, et sustine Dominum [Psal. XXVI, 14]; quoniam qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit [Matth. X, 22, ] [et XXIV, 13]. Quare ergo tristis es anima mea, et quare conturbas me? Spera in Deum, quoniam confitebor illi. Haec est confessio mea, Salutare vultus mei, Deus meus.
12 Ad meipsum anima mea turbata est. Numquid ad Deum turbatur? Ad me turbata est. Ad incommutabile reficiebatur, ad mutabile perturbabatur. Novi quia iustitia Dei mei manet: utrum mea maneat, nescio. Terret enim me Apostolus dicens: Qui se putat stare, videat ne cadat [I Cor. X, 12]. Ergo quia non est in me firmitas mihi, nec est mihi spes de me, Ad meipsum turbata est anima mea. Vis non conturbetur? Non remaneat [Sic Mss. At Edd., non remaneas.] in teipso, et dic: Ad te, Domine, levavi animam meam [Psal. XXIV, 1]. Hoc planius audi. Noli sperare de te, sed de Deo tuo. Nam si speras de te, anima tua conturbatur ad te; quia nondum invenit unde sit secura de te. Ergo quoniam ad me conturbata est anima mea, quid restat nisi humilitas, ut de seipsa anima non praesumat? Quid restat, nisi ut omnino minimam se faciat, nisi ut se humiliet, ut exaltari mereatur? Nihil sibi tribuat ut ei ab illo quod utile est tribuatur. Ergo quia ad me turbata est anima mea, et hanc perturbationem facit superbia: Propterea memoratus sum tui, Domine, de terra Iordanis et Hermoniim a monte parvo. Unde memoratus sum tui? A monte parvo, et de terra Iordanis. Forte de Baptismo, ubi est remissio peccatorum. Etenim nemo currit ad remissionem peccatorum, nisi qui displicet sibi; nemo currit ad remissionem peccatorum, nisi qui se confitetur peccatorem; nemo se confitetur peccatorem, nisi humiliando seipsum Deo. Ergo de terra Iordanis memoratus sum tui, et de monte parvo: non de monte magno; ut de monte parvo tu facias magnum: quoniam qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur [Luc. XIV, 11, ] [et XVIII, 14]. Si autem et interpretationes nominum quaeras, Iordanis est Descensio eorum. Descende ergo, ut leveris; noli extolli, ne elidaris, Et de Hermoniim monte parvo. Hermoniim Anathematio [Sic Mss. Edd. vero, anathematizatio; et infra, anathematiza.] interpretatur. Anathema teipsum, displicendo tibi: displicebis enim Deo, si placueris tibi. Ergo quia nobis Deus omnia bona praestat, quia ipse bonus est, non quia nos digni sumus; quia ille misericors est, non quia in aliquo promeruimus; de terra Iordanis et Hermoniim commemoratus sum Dei. Et quia humiliter commemoratur, exaltatus perfrui merebitur: quia non in se exaltatur qui in Domino gloriatur.
13 (vers. 8.) Abyssus abyssum invocat, in voce cataractarum tuarum. Peragere Psalmum possum fortasse, adiutus studio vestro, cuius fervorem video. De labore autem vestro non satis curo, ut audiatis; quando et me qui loquor, ita in his laboribus sudare cernatis. Aspicientes me laborantem, profecto collaboratis: non enim mihi laboro, sed vobis. Ergo audite; quia velle vos video. Abyssus abyssum invocat, in voce cataractarum tuarum: Deo dixit ille qui eius commemoratus est de terra Iordanis et Hermoniim: hoc admirando dixit, Abyssus Abyssum invocat, in voce cataractarum tuarum. Quae abyssus, quam abyssum invocat? Vere quia iste intellectus abyssus est. Abyssus enim est profunditas quaedam impenetrabilis, incomprehensibilis: et maxime solet dici in aquarum multitudine. Ibi enim altitudo, ibi profunditas: quae penetrari usque ad fundum non potest. Denique quodam loco dictum est, Iudicia tua abyssus multa [Psal. XXXV, 7]: hoc volente Scriptura commendare, quia iudicia Dei non comprehenduntur. Quae ergo abyssus, quam invocat abyssum? Si profunditas est abyssus, putamus non cor hominis abyssus est? Quid enim est profundius hac abysso? Loqui homines possunt, videri possunt per operationem membrorum, audiri in sermone: sed cuius cogitatio penetratur, cuius cor inspicitur? Quid intus gerat, quid intus possit, quid intus agat, quid intus disponat, quid intus velit, quid intus nolit, quis comprehendet? Puto non absurde intelligi abyssum hominem de quo alibi dictum est: Accedet homo ad cor altum, et exaltabitur Deus [Psal. LXIII, 7, 8]. Si ergo homo abyssus est, quomodo abyssus invocat abyssum? Homo invocat hominem? invocat quasi quomodo Deus invocatur? Non. Sed invocat, dicitur ad se vocat. Nam dictum est de quodam, Mortem invocat [Apud Aesop., fab. 6.]: id est, sic vivit, ut mortem ad se vocet. Nam nemo hominum est qui orationem faciat, et invocet mortem: sed male vivendo homines mortem invocant. Abyssus abyssum invocat, homo hominem. Sic discitur sapientia, sic discitur fides, cum abyssus abyssum invocat. Abyssum invocant sancti praedicatores verbi Dei. Numquid et ipsi non abyssus? Ut noveris, quia abyssus et ipsi, Apostolus ait: Minimum est ut a vobis diiudicer, aut ab humano die. Quanta autem abyssus sit, audite amplius: Neque enim ego meipsum diiudico [I Cor. IV, 3]. Tantamne profunditatem creditis esse in homine, quae lateat ipsum hominem in quo est? Quanta profunditas infirmitatis latebat in Petro, quando quid in se ageretur intus nesciebat, et se moriturum cum Domino vel pro Domino temere promittebat [Ioan. XIII, 37]! quanta abyssus erat! Quae tamen abyssus nuda erat oculis Dei. Nam hoc illi Christus praenuntiabat, quod in se ipse ignorabat. Ergo omnis homo licet sanctus, licet iustus, licet in multis proficiens, abyssus est, et abyssum invocat, quando homini aliquid fidei, aliquid veritatis propter vitam aeternam praedicat. Sed tunc est utilis abyssus abysso invocatae, quando fit in voce cataractarum tuarum. Abyssus abyssum invocat, homo hominem lucratur: non tamen in voce sua, sed in voce cataractarum tuarum.
14 Alium accipite intellectum: Abyssus abyssum invocat, in voce cataractarum tuarum. Ego qui contremisco, cum ad me perturbata est anima mea, a iudiciis tuis timui vehementer: iudicia enim tua abyssus multa [Psal. XXXV, 7], et, abyssus abyssum invocat. Nam sub hac carne mortali, laboriosa, peccatrice, molestiis et scandalis plena, concupiscentiis obnoxia, damnatio quaedam est de iudicio tuo: quia tu dixisti peccatori, Morte morieris, et, In sudore vultus tui edes panem tuum [Gen. II, 17, ] [et III, 19]. Haec abyssus prima iudicii tui. Sed si male hic vixerint homines, abyssus abyssum invocat: quia de poena in poenam transeunt, et de tenebris ad tenebras, et de profunditate ad profunditatem, et de supplicio ad supplicium, et de ardore cupiditatis in flammas gehennarum. Ergo hoc timuit fortassis homo iste, cum ait: Ad meipsum anima mea turbata est: propterea memoratus sum tui, Domine, de terra Iordanis et Hermoniim. Humilis esse debeo. Exhorrui enim iudicia tua, vehementer timui iudicia tua: ideo ad me anima mea turbata est. Et quae iudicia tua timui? Parvane iudicia sunt tua ista? Magna sunt, dura sunt, molesta sunt: sed utinam sola essent! Abyssus abyssum invocat, in voce cataractarum tuarum. Quia tu minaris, tu dicis et post illos labores restare alteram damnationem: In voce cataractarum tuarum, abyssus abyssum invocat. Quo ergo abibo a facie tua, et a spiritu tuo quo fugiam [Psal. CXXXVIII, 7]; si abyssus abyssum invocat, si post istos labores timentur graviores?
15 Omnes suspensiones tuae et fluctus tui super me ingressi sunt. Fluctus in his quae sentio, suspensurae in his quae minaris. Omnis perpessio mea, fluctus est tuus: omnis comminatio tua, suspensura tua est. In fluctibus invocat abyssus ista, in suspensuris invocat alteram abyssum. In eo quod laboro, omnes fluctus tui: in eo quod minaris gravius, omnes suspensiones tuae super me ingressae sunt. Qui enim minatur, non premit, sed suspendit. Sed quia liberas, hoc dixi animae meae: Spera in Deum, quoniam confitebor illi; salutare vultus mei, Deus meus. Quia magis crebra sunt mala, dulcior erit misericordia tua.
16 (vers. 9.) Ideo sequitur: In die mandavit Dominus misericordiam suam, et nocte declarabit. Nulli vacat audire in tribulatione. Attendite cum vobis bene est; audite cum vobis bene est: discite, cum tranquilli estis, sapientiae disciplinam, et verbum [Quatuor Mss., et verbi Dei cibum. Tres alii, et verbum Dei cibum.] Dei ut cibum colligite. Quando enim quisque in tribulatione est, prodesse illi debet quod securus audivit. Et enim in rebus prosperis mandat tibi Deus misericordiam suam, si ei fideliter servieris; quia liberat te de tribulatione; sed non tibi declarat ipsam misericordiam, quam tibi per diem mandavit, nisi per noctem. Cum venerit ipsa tribulatio, tunc adiutorio te non deserit: ostendit tibi verum fuisse quod tibi per diem mandavit. Etenim scriptum est quodam loco: Speciosa misericordia Domini in tempore tribulationis, sicut nubes pluviae in tempore siccitatis [Eccli. XXXV, 26]. In die mandavit Dominus misericordiam suam, et nocte declarabit. Non tibi ostendit quia subvenit tibi, nisi venerit tibi tribulatio, unde eruaris ab illo qui tibi per diem promisit. Ideo admonemur imitari formicam [Prov. VI, 6]. Sicut enim prosperitas saeculi significatur die, adversitas saeculi significatur nocte: ita alio modo prosperitas saeculi significatur aestate, adversitas saeculi significatur hieme. Et quid facit formica? Per aestatem colligit, quod ei per hiemem prosit. Ergo cum est aestas, cum bene est vobis, cum tranquilli estis, audite verbum Domini. Unde enim fieri potest ut in hac tempestate saeculi huius sine tribulatione totum hoc mare transeatis? unde fieri potest? cui hoc hominum contigit? Si contigit alicui, plus metuenda est ipsa tranquillitas. In die mandavit Dominus misericordiam suam, et nocte declarabit.
17 (vers. 10-12.) Quid ergo agas in hac peregrinatione? quid agas? Apud me oratio Deo vitae meae. Hoc hic ago cervus sitiens et desiderans ad fontes aquarum, recordans dulcedinem vocis [Sic Mss. At Edd., fontis] illius qua ductus sum per tabernaculum usque ad domum Dei: quamdiu hoc corpus quod corrumpitur aggravat animam [Sap. IX, 15], Apud me oratio Deo vitae meae. Non enim ut supplicem Deo, empturus sum de transmarinis locis; aut ut exaudiat me Deus meus navigabo, ut de longinquo afferam thura et aromata, aut de grege adducam vitulum vel arietem: Apud me oratio Deo vitae meae. Intus habeo victimam quam immolem, intus habeo thus quod imponam, intus habeo sacrificium quo flectam Deum meum: Sacrificium Deo spiritus contribulatus [Psal. L, 19]. Quod sacrificium contribulati spiritus intus habeam, audi: Dicam Deo, Susceptor meus es, quare mei oblitus es? Sic enim hic laboro, quasi tu oblitus sis mei. Tu autem exerces me: et novi quia differs mihi, non mihi aufers, quod promisisti: sed tamen, quare mei oblitus es? Tanquam de voce nostra clamavit et caput nostrum, Deus, Deus meus, quare me dereliquisti [Psal. XXI, 2, ] [et Matth. XXVII, 46]? Dicam Deo, Susceptor meus es, quare mei oblitus es?
18 Utquid me repulisti [Sacra biblia verbis istis carent, utquid me repulisti.]? ex illa altitudine fontis intelligentiae incommutabilis veritatis, Utquid me repulisti? Quare gravedine et pondere iniquitatis meae, iam illuc inhians, ad ista deiectus sum? Dicit alio loco ista vox: Ego dixi in ecstasi mea, ubi vidit nescio quid magnum, excessu [Ita in Mss. At in Edd., excessum.] mentis, Ego dixi in ecstasi mea, Proiectus sum a facie oculorum tuorum [Psal. XXX, 23]. Comparavit enim haec in quibus esset, illis in quae erectus [Sic Er. et Mss. At Lov., rectus.] erat, et vidit se longe proiectum a facie oculorum Dei, sicut et hic: Utquid me repulisti, et utquid contristatus incedo, dum affligit me inimicus, dum confringit ossa mea, tentator ille diabolus, scandalis ubique crebrescentibus, quorum abundantia refrigescit charitas multorum [Matth. XXIV, 12]? Cum videamus fortes Ecclesiae plerumque scandalis cedere nonne dicit corpus Christi: Confringit inimicus ossa mea? Ossa enim fortes sunt, et aliquando ipsi fortes tentationibus cedunt. Haec cum quisque considerat ex corpore Christi, ex voce corporis Christi, nonne clamat: Utquid me repulisti, et utquid tristis incedo, dum affligit me inimicus, dum confringit ossa mea? Non carnes meas tantum, sed etiam ossa mea: ut in quibus putabatur esse aliqua fortitudo, videas cedere in tentationibus, ut caeteri infirmi desperent, quando fortes vident succumbere. Quanta ista pericula, fratres mei!
19 Exprobraverunt mihi qui tribulant me. Iterum illa vox: Dum dicunt mihi per singulos dies, Ubi est Deus tuus? Et maxime ista dicunt in tentationibus Ecclesiae, Ubi est Deus tuus? Quantum haec martyres audierunt, pro nomine Christi fortes et patientes, quantum illis dictum est, Ubi est Deus vester? Liberet vos, si potest. Tormenta enim ipsorum extrinsecus homines videbant, coronas intrinsecus non videbant. Exprobraverunt mihi qui tribulant me, dum dicunt mihi per singulos dies, Ubi est Deus tuus? Et ego propter haec, quoniam ad me turbata est anima mea, quid ei aliud quam illud dicam, Quare tristis es, anima mea, et quare conturbas me? Et quasi respondenti, Non vis ut conturbem te, hic posita in tantis malis? suspirans ad bona, sitiens et laborans, non vis ut conturbem te? Spera in Deum, quoniam adhuc confitebor illi. Dicit ipsam confessionem, repetit spei confirmationem: Salus [Plerique Mss., salutare: et quidam in eodem versiculo particulam et praetermittunt.] vultus mei et Deus meus.
Augustinus HOME

bnf9533.466

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM XL. SERMO AD PLEBEM <<<     >>> IN PSALMUM XLII. SERMO AD POPULUM. In die ieiunii, post meridiem habitus.
monumenta.ch > Augustinus > 41