Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM XL. SERMO AD PLEBEM
1 | Quoniam solemnis dies Martyrum illuxit; propter gloriam passionis Christi imperatoris martyrum, qui sibi non pepercit militibus imperans pugnam, sed prior pugnavit, prior vicit, ut pugnantes exemplo suo hortaretur, et maiestate sua adiuvaret, et promissione coronaret, audiamus aliquid in isto psalmo, quod pertineat ad eius passionem. Commendamus autem saepius, nec nos piget iterare quod vobis utile est retinere, Dominum nostrum Iesum Christum plerumque loqui ex se, id est ex persona sua, quod est caput nostrum; plerumque ex persona corporis sui, quod sumus nos et Ecclesia eius; sed ita quasi ex unius hominis ore sonare verba, ut intelligamus caput et corpus in unitate integritatis consistere, nec separari ab invicem; tanquam coniugium illud, de quo dictum est: Erunt duo in carne una [Gen. II, 24, ] [et Ephes. V, 31]. Si ergo agnoscimus duos in carne una, agnoscamus duos in voce una. Primo quod legenti respondentes cantavimus, quanquam de medio Psalmo sit, hinc tamen sermonis ducamus exordium. Inimici mei dixerunt mala mihi: Quando morietur, et peribit nomen eius. Persona est haec Domini nostri Iesu Christi: sed videte, si non ibi intelliguntur et membra. Dictum est et hoc, cum ipse Dominus noster hic in terra in carne ambularet. Cum enim viderent multitudinem sequi auctoritatem eius, et divinitatem et maiestatem miraculis praesentatam ; cum hoc viderent Iudaei, de quibus ipse Dominus similitudinem posuit, quia dixerunt, Hic est haeres; venite occidamus eum, et nostra erit haereditas [Matth. XXI, 38], dixerunt apud semetipsos, id est inter se, unde pontificis illius Caiphae vox est: Videtis quod turba multa eum sequitur, et saeculum post illum abiit: si dimiserimus eum vivere, venient Romani, et tollent nobis et locum et gentem. Expedit ut unus moriatur homo, quam tota gens pereat. Evangelista autem verba nescientis quid diceret, exposuit nobis, et ait: Hoc autem non a se dixit; sed cum esset pontifex prophetavit quia oportebat Iesum mori pro populo et gente [Ioan. XI, 47-51]. Tamen illi cum viderent populum post illum ire, dixerunt, Quando morietur, et peribit nomen eius: id est, cum occiderimus eum, iam nomen eius non erit in terra, nec seducet aliquos mortuus; sed ipsa eius interfectione intelligent homines, quia hominem sequebantur, quia non erat in eo spes salutis; et deserent nomen eius, et non erit. Mortuus est; et non periit nomen eius, sed seminatum est nomen eius: mortuus est: sed granum fuit, quo mortificato seges continuo exsurgeret [Ioan. XII, 25]. Glorificato ergo Domino nostro Iesu Christo, coeperunt multo magis multoque numerosius credere in illum; et coeperunt membra eius audire quod caput audiebat. Iam ergo Domino nostro Iesu Christo in coelo constituto, et ipso in nobis in terra laborante, dixerunt adhuc inimici eius: Quando morietur, et peribit nomen eius. Hinc enim persecutiones diabolus in Ecclesia concitavit ad perdendum nomen Christi. Nisi forte putatis, fratres, quia illi Pagani quando saeviebant in Christianos, non hoc sibi dicebant, delere nomen Christi de terra. Ut moreretur iterum Christus non in capite, sed in corpore suo, occisi sunt et martyres. Ad multiplicandam Ecclesiam valuit sanctus sanguis effusus, seminationi accessit et mors martyrum. Pretiosa in conspectu Domini mors iustorum eius [Psal. CXV, 15]. Multiplicati sunt magis magisque Christiani, et non est impletum quod dixerunt inimici, Quando morietur, et peribit nomen eius. Adhuc et modo dicitur. Sedent Pagani, et computant sibi annos, audiunt fanaticos suos dicentes, Aliquando Christiani non erunt, et idola illa coli habent, quemadmodum antea colebantur, adhuc dicunt, Quando morietur, et peribit nomen eius. Bis victi, vel tertio sapite: mortuus est Christus, non peribit nomen eius; mortui sunt martyres, multiplicata est magis Ecclesia, crescit per omnes gentes nomen Christi. Qui de morte sua et de resurrectione sua praedixit, qui de mortibus Martyrum suorum et de corona praedixit, ipse et de Ecclesia sua futura praedixit: si verum dixit bis, tertio mentitus est? Vanum est ergo quod creditis contra illum; melius est ut credatis in illum, ut intelligatis super egenum et pauperem; quoniam pauper factus est, cum dives esset, ut ipsius, inquit, paupertate vos ditaremini [II Cor. VIII, 9]. Nunc autem quia pauper factus est, contemnitur, et dicitur: Homo erat. Quid erat? Mortuus est, crucifixus est; hominem colitis, in hominem spem habetis, mortuum adoratis. Falleris. Intellige super egenum et pauperem, ut illius paupertate dives efficiaris. Quid est, Intellige super egenum et pauperem? Ut ipsum Christum egenum et pauperem accipias, dicentem in alio psalmo: Ego autem egenus et pauper sum, Dominus curam habet mei [Psal. XXXIX, 18]. Quid est intelligere super egenum et pauperem? Quia semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudine hominum factus, et habitu inventus ut homo [Philip. II, 7]: dives apud Patrem, et pauper apud nos; dives in coelo, pauper in terra; dives Deus, pauper homo. Hoc te ergo turbat, quod hominem vides, quod carnem intueris, quod mortem respicis, quod crucem irrides? hoc te turbat? Intellige super egenum et pauperem. Quid est hoc? Intellige, quia ubi tibi exposita est infirmitas, ibi latet divinitas. Dives, quia sic est; pauper, quia iam tu sic eras. Sed tamen paupertas ipsius, divitiae nostrae sunt: quomodo infirmitas ipsius fortitudo nostra est; quomodo stultum ipsius sapientia nostra est; quomodo mortalitas ipsius, immortalitas nostra est [I Cor. I, 30]. Quid sit pauper, attende: non cum ex aliorum paupertate metiaris. Implere venit pauperes, qui pauper effectus est. Propterea aperi sinum fidei; suscipe pauperem , ne pauper remaneas. |
2 | (vers. 2.) Beatus qui intelligit super egenum et pauperem, in die mala liberabit eum Dominus. Veniet enim dies mala: velis nolis, veniet; dies iudicii aderit, mala dies, si non intellexeris super egenum et pauperem. Quod enim modo non vis credere, manifestum erit in fine. Sed non fugies, cum fuerit manifestum, quia non credis cum est occultum. Invitaris ut quod non vides credas, ne cum videris erubescas. Intellige ergo super egenum et pauperem, id est, super Christum; intellige in eo occultas divitias, quem pauperem vides. In eo sunt enim omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi [Coloss. II, 3]. Hinc enim te in die mala liberabit, ex eo quod Deus est: ex eo autem quod homo est, et illud quod in illo humanum erat resuscitavit, et in melius convertit, in coelum levavit. Ille autem qui Deus est, qui unam personam habere in homine et cum homine voluit, nec decrescere nec crescere potuit, nec mori nec resurgere. Mortuus est ex infirmitate hominis, caeterum Deus non moritur. Nam quod Verbum Dei non moritur, ne mireris, quando non moritur anima in martyre. Modo non audiebamus ipsum Dominum dicentem: Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere [Matth. X, 28]? Ergo morientibus martyribus animae Martyrum mortuae non sunt, et moriente Christo moriturum erat Verbum? Utique Verbum Dei multo amplius est quam anima hominis: quia anima hominis facta est a Deo; et si facta est a Deo, per Verbum facta est: quia omnia per ipsum facta sunt [Ioan. I, 3]. Ergo nec moritur Verbum, cum non moriatur anima facta per Verbum. Sed quomodo recte dicimus, Mortuus est homo, etsi anima ipsius non moriatur; sic recte dicimus, Mortuus est Christus, etsi divinitas eius non moriatur. Mortuus unde? Quia egenus et pauper. Non te perstringat mors ipsius, et avertat te a contuenda divinitate. Beatus qui intelligit super egenum et pauperem. Respice et pauperes, egentes, esurientes et sitientes, peregrinantes, nudos, aegrotos, in carcere constitutos; intellige et super talem pauperem, quia et si super talem intelligis, super illum intelligis qui dixit, Esurivi, sitivi, nudus, peregrinus, aeger, in carcere fui [Matth. XXV, 35, 36]. Ita in die maligna eruet te Dominus. |
3 | (vers. 3.) Et vide beatitudinem tuam. Dominus conservet eum. Propheta bene optat homini intelligenti super egenum et pauperem. Ista optatio promissio est; securi exspectent qui hoc agunt. Dominus conservet eum, et vivificet eum. Quid est, conservet eum, et vivificet eum? Quo pertinet, vivificet eum? Ad futuram vitam. Vivificatur enim qui mortuus erat. Numquid autem potest mortuus intelligere super egenum et pauperem? Sed vivificationem nobis illam promittit, de qua dicit Apostolus: Corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem vita est propter iustitiam: si autem qui suscitavit Christum a mortuis habitat in vobis, qui suscitavit Christum a mortuis vivificabit et mortalia corpora vestra propter inhabitantem Spiritum eius in vobis [Rom. VIII, 10, 11]. Haec est ergo vivificatio quae promittitur intelligenti super egenum et pauperem. Sed quia dicit Apostolus ad Timotheum, Promissionem habens vitae praesentis et futurae [I Tim. IV, 8]; ne putarent illi qui intelligunt super egenum et pauperem, recipiendos quidem se esse in coelum, sed negligi in terra; et non sperarent nisi quod futurum est in aeternum, quod autem ad praesens est, putarent Deum non curare in sanctis et fidelibus suis; ubi dixit quod maxime exspectare debemus, Dominus conservet eum, et vivificet eum; respexit ad istam vitam, Et beatum, inquit, faciat eum in terra. Erige ergo oculos in haec promissa christiana fide: non te deserit Deus in terra, et aliquid promittit in coelo. Multi enim mali christiani inspectores ephemeridarum , et inquisitores atque observatores temporum et dierum, cum coeperint ibi obiurgari a nobis, vel a quibusdam bonis melioribusque christianis, quare ista faciant, respondent: Haec propter tempus hoc necessaria sunt; christiani autem sumus propter vitam aeternam; propterea in Christum credidimus, ut det nobis vitam aeternam; nam vita ista temporalis in qua versamur, ad curam ipsius non pertinet. Relinquitur, ut hoc breviter dicant, ut propter vitam aeternam Deus, et propter vitam praesentem diabolus colatur. Respondet illis ipse Christus: Non potestis duobus dominis servire [Matth. VI, 24]. Et alium colis propter id quod exspectas in coelo, et alium colis propter id quod exspectas in terra: quanto melius unum colis, qui fecit coelum et terram? Qui curavit ut esset terra, imaginem suam negligit in terra? Ergo, Conservet eum Dominus et vivificet eum, intelligentem super egenum et pauperem. Insuper quamvis in aeternum vivificet, beatum faciat eum in terra. |
4 | Et non tradat eum in manus inimici eius. Inimicus ille diabolus est. Nemo attendat inimicum suum hominem, quando audit verba ista. Iam forte de vicino suo cogitabat, de illo qui cum illo litem in foro habebat, de illo qui illi vult auferre possessionem, qui illum vult premere ut vendat illi domum suam. Nolite ista cogitare; sed illum inimicum cogitate, de quo dicit Dominus, Inimicus homo hoc fecit [Matth. XIII, 28]. Ipse est enim qui suggerit ut propter res terrenas colatur; quia non potest evertere nomen christianum inimicus iste: vidit enim se victum fama et laudibus Christi, vidit in eo quod occidit martyres Christi, illos coronatos, et se triumphatum; et coepit non posse hoc persuadere hominibus, quod nihil sit Christus; et quia vituperando Christum, iam difficile decipit; laudando Christum, conatur decipere. Antea quid dicebat? Quem colitis? Iudaeum mortuum, crucifixum, nullius momenti hominem, qui non potuit a se mortem depellere. Ubi in nomine eius vidit currere genus humanum, vidit quia in nomine crucifixi templa subvertuntur, idola franguntur, sacrificia exstinguuntur; et haec omnia praedicta in Prophetis attenduntur ab hominibus, admiratione stupentibus, et claudentibus iam cor adversus vituperationem Christi ; induit se laudibus Christi, et coepit a fide alio modo deterrere. Magna lex est Christiana, potens illa lex, divina, ineffabilis: sed quis illam implet? In nomine Salvatoris nostri conculcate leonem et draconem [Psal. XC, 13]. Aperte reprehendendo fremebat leo, astute laudando insidiatur draco. Veniant ad fidem qui dubitabant: non dicant, Quis hoc implet? Si de viribus suis praesumunt, non implebunt. Praesumendo de gratia Dei credant, praesumendo veniant, adiuvandi veniant, non iudicandi. Vivunt omnes fideles in nomine Christi, quisque pro gradu suo implens praecepta Christi, sive coniuges, sive caelibes et virgines, vivunt quantum donat Dominus eis vivere; neque de suis viribus praesumunt, sed noverunt se in illo debere gloriari. Quid enim habes, quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis [I Cor. IV, 7]? Noli dicere mihi, Quis illud implet? Ille in me implet, qui venit dives ad pauperem: pauper quidem ad pauperem, sed plenus ad inanem. Haec cogitans, quia intelligit super egenum et pauperem, et non aspernatur paupertatem Christi, intelligit divitias Christi, fit beatus in terra: et non traditur in manus inimici sui, volentis ei persuadere ut Deus colatur propter coelestia, diabolus colatur propter terrena. Non tradat eum in manus inimici eius. |
5 | (vers. 4.) Dominus opem ferat illi. Sed ubi? Forte in coelo, forte in vita aeterna, ut restet colendum diabolum propter inopiam terrenam, propter necessitates huius vitae? Absit. Promissionem habes vitae praesentis et futurae [I Tim. IV, 8]. Ille ad te venit in terram, per quem factum est coelum et terra. Denique attende quid dicat: Dominus opem ferat illi super lectum doloris eius. Lectus doloris infirmitas est carnis. Ne dicas, Non possum tenere et portare et frenare carnem meam: adiuvaris ut possis. Dominus opem ferat tibi super lectum doloris tui. Portabat te lectus, non tu portabas lectum; sed paralyticus intus eras: adest qui dicat tibi, Tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam [Marci II, 11]. Dominus opem ferat illi super lectum doloris eius. Et ad ipsum Dominum convertit se, tanquam quaereretur, Quare ergo cum opem ferat nobis Deus, tanta mala patimur in ista vita, tanta scandala, tantos labores, tantam inquietudinem carnis et saeculi? convertit se ad Deum, et tanquam consilium medicinae eius nobis exponens: Totum stratum eius, inquit, vertisti in infirmitate eius. Quid est, Totum stratum eius vertisti in infirmitate eius? Per stratum intelligitur aliquid terrenum. Omnis anima infirma in hac vita quaerit sibi aliquid terrenum ubi requiescat; quoniam intentionem laboris et mentis extentae in Deum difficile potest perpetuo tolerare: aliquid sibi in terra conquirit ubi requiescat et quodammodo pausatione quadam recumbat, veluti sunt ista quae diligunt et innocentes. Neque enim de cupiditatibus malorum nunc loquendum est, quia multi acquiescunt in theatris, multi acquiescunt in circo, in amphitheatro, multi acquiescunt in alea; multi in luxuria popinarum, multi in libidine adulteriorum, multi in violentiis rapinarum, multi in dolo et insidiis fraudium: acquiescunt in his omnibus homines. Quid est, acquiescunt? Delectantur illic. Sed removeamus haec omnia, ad innocentem hominem veniamus: acquiescit in domo sua, in familia sua, in coniuge, in filiis, in paupertate, in praediolo suo, in novella manibus suis consita, in aedificio aliquo suo studio fabricato: acquiescunt innocentes in his. Sed tamen Deus volens nos amorem non habere nisi vitae aeternae, et istis velut innocentibus delectationibus miscet amaritudines; ut et in his patiamur tribulationes, et universum stratum nostrum vertit in infirmitate nostra. Universum stratum eius vertisti in infirmitate eius. Non ergo conqueratur, quando in his quae innocenter habet, patitur aliquas tribulationes. Docetur amare meliora per amaritudinem inferiorum: ne viator tendens ad patriam, stabulum amet pro domo sua. Universum stratum eius vertisti in infirmitate eius. |
6 | (vers. 5.) Sed quare ista? Quia flagellat omnem filium quem recipit [Hebr. XII, 6]. Quare ista? Quia peccanti homini dictum est: In labore vultus tui edes panem tuum [Gen. III, 19]. Ergo quia correptiones istas, in quibus universum stratum nostrum vertitur in infirmitate nostra, agnoscere debet homo propter peccata se pati; convertat se, et dicat quod sequitur: Ego dixi: Domine, miserere mei; sana animam meam, quoniam peccavi tibi. O Domine, in tribulationibus me exerce : flagellandum iudicas omnem filium quem recepturus es, qui nec Unico pepercisti. Ille quidem sine peccato flagellatus est: ego autem dico, Miserere mei, sana animam meam, quoniam peccavi tibi. Si secatus est qui putredinem non habebat, si medicina ipsa nostra ignem medicinalem non respuit; impatienter ferre debemus urentem medicum et secantem, id est, omnibus tribulationibus nos exercentem, et a peccato sanantem? Plane committamus nos medici manui; non enim errat, ut sanum pro putri secet: novit quod inspicit, novit vitium, quia ipse fecit naturam; quid ipse condidit, quid de nostra cupiditate accessit, discernit. Scit se sano homini praeceptum dedisse, ne languorem incurreret; dixisse in paradiso: Hoc manduca, et hoc noli [Gen. II, 16, 17]. Non audivit sanus medici praeceptum, ut non caderet; audiat vel aegrotus, ut surgat. Ego dixi: Domine, miserere mei; sana animam meam, quoniam peccavi tibi. In factis meis, in peccatis meis non accuso fortunam, non dico, Hoc mihi fecit fatum; non dico, Adulterum me fecit Venus, et latronem me fecit Mars, et avarum me fecit Saturnus. Ego dixi: Domine miserere mei, sana animam meam, quoniam peccavi tibi. Numquid hoc Christus? numquid hoc caput illud nostrum sine peccato? numquid ille qui ea quae non rapuit exsolvebat [Psal. LXVIII, 5]? numquid ille solus in mortuis liber [Psal. LXXXVII, 6]? Liber enim in mortuis, quia sine peccato: quia omnis qui facit peccatum, servus est peccati [Ioan. VIII, 34]. Numquid ergo ipse? Imo ipse ex membris suis, quia vox membrorum ipsius vox ipsius; quia et vox capitis nostri vox nostra. In illo enim eramus, quando dixit: Tristis est anima mea usque ad mortem [Matth. XXVI, 38]. Non enim timebat mori, qui venerat mori; aut recusabat mori, qui potestatem habebat animam suam ponendi, et potestatem habebat iterum sumendi eam [Ioan. X, 18]: sed loquebantur membra in capite, et loquebatur caput pro membris. In illo ergo vocem nostram invenimus: Sana animam meam, quoniam peccavi tibi. In illo enim eramus, cum dixit: Deus meus, Deus meus, utquid me dereliquisti [Matth. XXVII, 46]? In ipso enim psalmo ubi in capite hic versus est, consequenter dicitur: Verba delictorum meorum [Psal. XXI, 2]. Quorum delictorum in illo, nisi quia vetus homo noster simul crucifixus est cum illo, ut evacuaretur corpus peccati, et ultra non serviamus peccato [Rom. VI, 6]? Ad illum et in illo dicamus: Ego dixi: Domine, miserere mei; sana animam meam, quoniam peccavi tibi. |
7 | (vers. 6) Inimici mei dixerunt mala mihi: Quando morietur, et peribit nomen eius. Iam ista diximus, et hinc coepimus; et ut alia dicamus, non opus est iterare, quod tam recenti sermone impressum est auribus et cordibus vestris. |
8 | (vers. 7.) Et ingrediebantur ut viderent. Quod passus est Christus, patitur et Ecclesia; quod passum est caput, patiuntur et membra. Numquid enim servus est maior Domino suo, aut discipulus super magistrum? Si me, inquit, persecuti sunt, et vos persequentur. Si patrem familias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos eius [Matth. X, 24, ] [et Ioan. XV, 20]? Ingrediebantur ut viderent. Iudas ille ad caput nostrum erat, ad caput nostrum ingrediebatur ut videret, id est ut exploraret: non ut haberet quod crederet, sed ut inveniret quod proderet. Ecce ingrediebatur ille ut videret, et hoc exemplum in capite nostro propositum est. Quid illa membra post assumptionem capitis nostri? Nonne dicit apostolus Paulus: Propter subintroductos falsos fratres, qui subintroierunt proscultare libertatem nostram [Gal. II, 4]? Ergo et isti ingrediebantur ut viderent, sunt enim hypocritae, simulatores mali adiungentes se ficta charitate, captantes omnes motus, omnia verba sanctorum, in omnibus laqueos inquirentes. Et quid illis fit? Videte quid sequitur: Vana locutum est cor eorum: id est, loquuntur quasi ficta dilectione; vanum est quod loquuntur, verum non est, solidum non est. Et quia captant unde inveniant accusationem, quid ait? Congregaverunt iniquitatem sibi. Parantes enim calumnias inimici, quasi magni sibi videntur, quia habent quod accusent. Sibi congregaverunt iniquitatem. Sibi, inquit, non mihi. Quomodo Iudas sibi, non Christo, sic et simulatores Ecclesiae sibi, non nobis: quia de illis et alibi dicitur: Et mentita est iniquitas sibi [Psal. XXVI, 12]. Congregaverunt iniquitatem sibi. Et quia intraverunt ut viderent, Egrediebantur foras, et loquebantur. Ille qui intravit ut videret, egrediebatur foras et loquebatur. Utinam intus esset, et vera loqueretur! non exiret foras ubi falsa loquitur. Traditor et persecutor est, egressus foras loquitur. Si ad membra Christi pertines, veni intro, haere capiti . Tolera zizania si triticum es; tolera paleam, si frumentum es [Matth. XIII, 50]; tolera pisces malos intra retia, si piscis bonus es. Quare ante tempus ventilationis avolasti? Quare ante tempus messis etiam frumenta eradicasti tecum? Quare antequam ad littus venires, retia disrupisti? Egrediebantur foras, et loquebantur. |
9 | (vers. 8.) In idipsum adversum me susurrabant omnes inimici mei. Adversum me omnes in idipsum: quanto melius mecum in idipsum? Quid est, adversum me in idipsum? Uno consilio, una conspiratione. Christus ergo loquitur eis: Consentitis adversum me, consentite mihi: quid adversum me? quare non mecum? Idipsum si semper haberetis, non vos in schismata divideretis. Apostolus enim dicit: Obsecro vos, fratres, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata [I Cor. I, 10]. In idipsum adversus me susurrabant omnes inimici mei: adversum me cogitabant mala mihi. Sibi potius, quia congregaverunt iniquitatem sibi: sed ideo mihi, quia ex animo suo pendendi sunt. Non enim quia nihil facere potuerunt, nihil facere voluerunt. Nam et diabolus Christum exstinguere concupivit, et Iudas Christum occidere voluit; occiso autem Christo et resurgente, nos vivificati sumus: diabolo tamen et Iudae merces malae voluntatis redditur, non nostrae salutis. Nam ut noveritis ex animo quemque pendendum ad retributionem vel praemii vel poenae, invenimus homines bonum dixisse cuidam, et tale bonum quale nos optamus, et tamen maledicos appellatos. Quando a caeco illo quondam, iam illuminato et corpore et corde, convincebantur Iudaei , videntes corpore, caeci corde: ait illis idem iam videns: Numquid et vos discipuli eius vultis esse? Et illi, inquit Evangelium, maledixerunt ei dicentes: Tu sis discipulus eius [Ioan. IX, 27, 28]. Hoc nobis omnibus eveniat, quod illi maledicendo dixerunt. Maledictio ista appellata est ex malevolo errore dicentium, non ex aliquo malo verborum: quo animo dixerint, non quid dixerint attendit, qui eos maledixisse narravit. Adversum me cogitabant mala mihi. Et quae mala Christo, quae mala martyribus? Omnia in bonum vertit Deus. |
10 | (vers. 9.) Verbum iniquum disposuerunt adversus me. Quale verbum iniquum? Ipsum caput attende: Occidamus eum, et nostra erit haereditas [Matth. XXI, 38]. Stulti! quomodo vestra erit haereditas? quia occidistis eum? Ecce et occidistis eum, et vestra non erit haereditas. Numquid qui dormit non adiiciet ut resurgat? Quando vos exsultastis occidisse eum, ille dormivit: dicit enim et in alio psalmo, Ego dormivi. Illi saevierunt, et occidere voluerunt: Ego dormivi. Nam si noluissem, nec dormissem. Ego dormivi: quia potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam [Ioan. X, 18]. Ego dormivi, et somnum cepi, et exsurrexi [Psal. III, 6]. Saeviant ergo Iudaei, terra tradatur in manus impii [Iob IX, 24], caro permittatur manibus persequentium, suspendant in ligno, clavis transfigant, laneca perfodiant: Numquid qui dormit non adiiciet ut resurgat? Utquid dormivit? Quia Adam forma erat futuri [Rom. V, 14]: et Adam dormivit, quando de latere eius Eva facta est [Gen. II, 21]. Adam in figura Christi, Eva in figura Ecclesiae: unde est appellata mater vivorum. Quando fabricata est Eva? Dum dormiret Adam. Quando de latere Christi sacramenta Ecclesiae profluxerunt? Cum dormiret in cruce. Numquid qui dormit non adiiciet ut resurgat? |
11 | (vers. 10.) Et unde dormivit? Ex illo qui ingressus est ut videret, et congregavit iniquitatem sibi. Etenim homo pacis meae, in quem speravi, qui edebat panes meos, ampliavit super me calcaneum. Erexit super me pedem: conculcare me voluit. Quis est iste homo pacis ipsius? Iudas. Et in illum Christus speravit, quia dixit, In quem speravi? Nonne illum ab initio noverat? nonne antequam nasceretur futurum sciebat? nonne omnibus discipulis suis dixerat, Ego vos duodecim elegi, et unus ex vobis diabolus est [Ioan. VI, 71]? Quomodo ergo in illum speravit, nisi quia in membris suis ipse est, et quod multi fideles de Iuda speraverunt, hoc in se transfiguravit Dominus? Quando enim videbant Iudam multi qui crediderant in Christum, ambulare inter duodecim discipulos, sperabant in illum aliqui; quia talis erat, quales et caeteri: Christus autem quia in membris suis erat hoc sperantibus, quomodo in illis est esurientibus et sitientibus; quomodo dixit Esurivi, sic dixit Speravi. Proinde si sic illi dicamus, Domine, quando sperasti? quomodo illi dictum est, Domine, quando esuristi? Quomodo nobis ibi dixit, Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis [Matth. XXV, 37, 40]; sic potest dicere: Cum unus ex minimis meis speravit, ego speravi. In quem speravi? Homo pacis meae, in quem speravi, qui edebat panes meos. Quomodo ipsum ostendit in passione, de istis verbis prophetiae? Per buccellam illum designavit [Ioan. XIII, 26], ut appareret de illo dictum, Qui edebat panes meos. Rursus quando venit ut traderet eum, osculum illi dedit [Matth. XXVI, 49], ut appareret de illo dictum, Homo pacis meae. |
12 | (vers. 11.) Tu autem, Domine, miserere mei. Hoc ex forma servi, hoc ex forma inopis et pauperis. Beatus enim qui intelligit super egenum et pauperem. Miserere mei, et resuscita me, et reddam illis. Videte quando dictum est, iam factum est. Occiderunt enim Christum Iudaei, ne perderent locum [Ioan. XI, 48]: illo occiso perdiderunt locum; eradicati a regno , dispersi sunt. Suscitatus reddidit illis tribulationem: reddidit ad admonitionem, nondum ad damnationem. Civitas enim illa in qua fremuit populus, tanquam leo rapiens et rugiens, exclamans, Crucifige, crucifige [Luc. XXIII, 21, ] [et Ioan. XIX, 6], eradicatis inde Iudaeis, Christianos habet, a Iudaeo nullo inhabitatur. Plantata est ibi Ecclesia Christi, unde eradicatae sunt spinae Synagogae. Proinde vere ignis eorum exarsit, sicut in spinis [Psal. CXVII, 12]: Dominus autem tanquam lignum viride erat. Hoc ipse ait, quando plangebant quaedam mulieres veluti moriturum Christum, Nolite flere super me, sed super vos ipsas flete, et super filios vestros: ex hoc praedicens, Suscita me, et reddam illis. Si enim in viridi ligno haec faciunt, in arido quid fiet [Luc. XXIII, 28, 31]? Quando possit viride lignum consumi ab igne spinarum? Exarserunt enim velut ignis in spinis. Ignis spinas consumit, et cuicumque viridi ligno adhibetur, difficile accenditur, humor enim ligni resistit flammae lentae et marcidae, tamen idoneae ad consumendas spinas. Et suscita me, et reddam illis. Ne forte sane, fratres, minus potentem Filium, quam Patrem putetis, ex eo quia dixit, Suscita me, quod ipse se suscitare non possit. Hoc enim suscitavit quod mori poterat: id est, caro mortua est, caro suscitata est. Ne tamen putetis, quia Deus Pater Christi potuit suscitare Christum, id est carnem Filii sui; et ipse Christus, cum Verbum sit Dei aequale Patri, non poterat carnem suam suscitare: audite ex Evangelio, Solvite templum hoc, et in triduo suscitabo illud. Hoc autem Evangelista, ne etiam inde dubitaremus. dicebat, inquit, de templo corporis sui [Ioan. II, 19, 21], et resuscita me, et reddam illis. |
13 | (vers. 12.) In hoc cognovi quoniam voluisti me, quoniam non gaudebit inimicus meus super me. Quia gavisi sunt Iudaei, quando viderunt Christum crucifixum; implesse se arbitrati sunt voluntatem nocendi: effectum fructum saevitiae suae viderunt Christum in cruce pendentem; agitaverunt caput, Si Filius Dei est, descendat de cruce [Matth. XXVII, 39, 40]. Non descendebat qui poterat: non potentiam demonstrabat, sed patientiam docebat. Si enim haec illis dicentibus de cruce descenderet, quasi insultantibus cessisse videretur, et victus opprobria tolerare non potuisse crederetur: magis mansit in cruce illis insultantibus, fixus illis nutantibus. Ideo enim et caput agitabant, quia vero capiti non inhaerebant. Docuit nos plane ille patientiam. Nam quod est fortius fecit, qui noluit facere quod Iudaei provocabant. Multo est enim potentius de sepulcro surgere, quam de cruce descendere. Quoniam non gaudebit inimicus meus super me. Gavisi sunt ergo tunc: resurrexit Christus, glorificatus est Christus. Vident modo in nomine ipsius converti genus humanum, modo insultent, modo caput agitent: imo iam caput figant; aut si agitant caput, stupendo et mirando agitent. Modo enim dicunt: Numquid forte ille est quem dixerunt Moyses et Prophetae? De illo enim dixerunt: Sicut ovis ad immolandum ductus est, et sicut agnus coram tondente se sine voce, sic non aperuit os suum: vulneribus eius sanati sumus [Isai. LIII, 5, 7]. Videmus enim, quia crucifixus iste ducit post se genus humanum; et sine causa dixerunt patres nostri: Occidamus eum, ne saeculum post illum pergat [Ioan. XII, 19]. Forte non post eum pergeret, si non esset occisus. In hoc cognovi quoniam voluisti me, quoniam non gaudebit inimicus meus super me. |
14 | (vers. 13, 14.) Me autem propter innocentiam meam suscepisti. Vere innocentiam: integritatem sine peccato, redditionem sine debito, flagellum sine merito. Propter innocentiam meam suscepisti me, et confirmasti me in conspectu tuo in aeternum. Confirmasti me in aeternum, infirmasti ad tempus: confirmasti in conspectu tuo, infirmasti in conspectu hominum. Quid ergo? Laudes illi, gloria illi. Benedictus Dominus Deus Israel. Ille est enim Deus Israel, Deus noster, Deus Iacob, Deus minoris filii, Deus minoris populi. Nemo dicat: De Iudaeis hoc dixit, non sum ego Israel. Magis Iudaei non sunt Israel. Maior enim filius, ipse est maior populus reprobatus; minor, populus dilectus. Maior serviet minori [Gen. XXV, 23], modo impletum est: modo, fratres, nobis serviunt Iudaei, tanquam capsarii nostri sunt, studentibus nobis codices portant. Audite in quo nobis Iudaei serviunt, et non sine causa. Cain ille frater maior, qui occidit minorem fratrem, accepit signum ne occideretur, id est, ut maneat ipse populus [Gen. IV, 15]. Apud illos sunt Prophetae et Lex; in qua Lege et in quibus Prophetis Christus praedicatus est. Quando agimus cum Paganis, et ostendimus hoc evenire modo in Ecclesia Christi, quod ante praedictum est de nomine Christi, de capite et corpore Christi, ne putent nos finxisse illas praedictiones, et ex his rebus quae acciderunt, quasi futurae essent, nos conscripsisse, proferimus codices Iudaeorum. Nempe Iudaei inimici nostri sunt, de chartis inimici convincitur adversarius. Omnia ergo Dominus distribuit, omnia pro salute nostra ordinavit. Praedixit ante nos, implevit hoc tempore nostro, et quae nondum implevit, impleturus est. Itaque tenemus redditorem, ut credamus debitorem: quia et illa quae nondum dedit, dabit; sicut ea quae nondum dederat, dedit. Si quis probare vult ubi sint scripta, legat Moysen et Prophetas. Si aliquis perstrepit inimicus, et dicit, Vos vobis prophetias finxistis; proferantur codices Iudaeorum, quia maior serviet minori. Ibi legant ista praedicta, quae modo videmus impleta, et dicamus omnes: Benedictus Dominus Deus Israel, a saeculo et in saeculum: et dicet omnis populus, Fiat, fiat. |