Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM XXXIX. SERMO AD POPULUM.
1 | Omnia quae praedixit Dominus noster Iesus Christus, partim facta cognoscimus, partim futura speramus: cuncta tamen complebuntur, quia veritas haec dicit, et quam fideliter dicit, tam fideles requirit. Qui credit, venientibus laetabitur: qui non credit, venientibus confundetur. Venient tamen illa sive volentibus hominibus, sive nolentibus, sive credentibus, sive non credentibus, sicut ait Apostolus: Si negaverimus, et ipse nos negabit: si non credimus, ille fidelis permanet, negare seipsum non potest [II Tim. II, 12, 13]. Prae caeteris tamen, fratres, hoc mementote breve, et hoc tenete quod modo ex Evangelio omnes audivimus. Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit [Matth. X, 22; et XXIV, 13]. Iam patres nostri traditi sunt in concilia, dixerunt causas apud inimicos quos diligebant; praestiterunt eis et quantam potuerunt correptionem, et quantam valuerunt dilectionem: et sparsus est sanguis iustus, et illo sanguine, tanquam seminatione per totum mundum facta, seges surrexit Ecclesiae. Consequens autem tempus est scandalorum et simulationis et tentationum, per eos qui dicunt: Ecce hic est Christus, ecce illic [Id. XXIV, 23]. Hostis ille noster, tunc leo fuit, cum aperte saeviebat: modo draco est, cum occulte insidiatur. Ille autem cui dictum est, Conculcabis leonem et draconem [Psal. XC, 13], quoniam corpus eius et membra eius sumus, sicut conculcavit leonem pedibus patrum nostrorum aperte saevientem, et ad passiones martyres attrahentem, ita modo draconem conculcet , ne nobis insidietur. De quo dracone nos cautos faciens Apostolus ait: Aptavi vos uni viro virginem castam exhibere Christo: timeo autem ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua, sic et vestrae mentes corrumpantur a castitate quae est in Christo Iesu [II Cor. XI, 2]. Serpens ergo iste adulter antiquus, virginitatem corrumpendam, non carnis, sed cordis inquirit. Sicut autem adulter homo laetatur in nequitia sua, cum carnem corrumpit; sic et diabolus laetatur quando mentem corrumpit. Sicut autem patribus nostris adversus leonem opus erat patientia, sic nobis adversus draconem vigilantia. Persecutio tamen sive a leone, sive a dracone, nunquam cessat Ecclesiae: et magis metuendus est eum fallit, quam cum saevit. Illo tempore cogebat Christianos negare Christum; isto autem tempore docet Christianos negare Christum: tunc cogebat, nunc docet. Tunc ergo ingerebat violentias, nunc insidias: videbatur tunc fremens, lubricus nunc et oberrans difficile videtur. Quomodo autem tunc cogebat Christianos negare Christum, apertum est. Attrahebantur enim ut negarent Christum, et confitentes Christum coronabantur. Nunc autem docet negare Christum; et ideo fallit, quia qui docetur negare Christum, quasi non sibi videtur recedere a Christo. Modo enim quid dicitur ab haereticis hominibus christiano catholico? Veni, esto christianus. Ad hoc dicitur, Esto, ut dicat, Non sum? Aliud longe est, Veni, esto christianus; aliud, Veni, nega Christum. Apertum malum, fremitus leonis a longe auditur, a longe cavetur. Applicat se lubricus draco, occultis lapsibus serpens, leni tractu subrepens, astuto sibilo immurmurans, et non dicit, Nega Christum. Nam eum coronatis martyribus quis audiret? Sed dicit, Esto christianus. Et ille mirabili voce percussus, si nondum veneno penetratus est, respondet, Plane christianus sum. Si autem movetur, et dente draconis captus est , respondet, Quare mihi dicis, Esto christianus? quid enim, non sum christianus? Et ille, Non. Ergo non sum? Non. Ergo nunc fac me christianum, si non sum. Veni. Sed cum interrogari coeperis ab episcopo quis sis, noli dicere, Christianus sum, aut Fidelis sum, sed dic non te esse, ut possis esse. Cum enim audierit confessionem christiani fidelis, rebaptizare non audet: cum autem audierit quod non sit, dat illi tanquam quod non habebat; ut quasi ipse sit extra culpam, quia secundum vocem eius facit. Ubi quaero abs te, haeretice, cur te extra culpam putas? Quid hac voce audio ? quia non tu negas, sed ille negat? Si habet culpam qui negat, quid qui docet negare eum qui negat? Itane vero tu extra culpam es, quia facis docendo christianus, quod faciebat minando paganus? Et quid agis? Numquid tollis quod habet, quia negavit quod habet? Non facis ut non habeat, sed ut ad poenam habeat. Quod enim habet, habet. Baptismus ille tanquam character infixus est: ornabat militem, convincit desertorem. Quid enim facis? Christum imponis super Christum. Si simplex esses, Christum non duplicares. Deinde, quaeso te, oblitus es quod lapis est Christus, et Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli [Psal. CXVII, 22] [Matth. XXI, 42, ] [et I Petr. II, 4, 7]? Si ergo lapis est Christus, et Christum vis imponere super Christum, excidit tibi quod audivisti in Evangelio, quia lapis super lapidem non stabit [Matth. XXIV, 2]? Tantum autem valet iunctura charitatis, ut quamvis multi lapides vivi in structura templi Dei conveniant, unus lapis ex omnibus fiat. Tu autem discidisti te; ab aedificatione revocas, ad ruinam vocas; et abundant hae insidiae, et non quiescunt: et videmus, et toleramus, et quantum possumus reprimere conamur, disputando, convincendo, conveniendo, terrendo, tamen in omnibus diligendo. Et cum haec nobis agentibus perseverant in malo, et cor nostrum de fraternis mortibus contabescit, cum eos qui foris sunt dolet, his qui intus sunt timet, per angustias multiformes et incessabiles tentationes, quibus abundat haec vita, quid facturi sumus? Ex abundantia enim iniquitatis fit quidam torpor charitatis: quoniam abundavit iniquitas, refrigescit charitas multorum. Et quid sumus facturi, nisi quod sequitur, si tamen ipso adiuvante possimus: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit [Ibid., 12, 13]? |
2 | (vers. 2, 3.) Ergo dicamus quod iste psalmus: Sustinens sustinui Dominum. Sustinens sustinui, non quemlibet hominem promissorem, qui possit fallere et falli; non quemlibet hominem consolatorem, qui potest tristitia sua ante tabescere, quam me reficere. Consoletur me frater homo cum tristis est mecum; simul gemamus, simul fleamus, simul oremus, simul sustineamus; quem, nisi Dominum qui promissa non aufert, sed differt? Exhibebit profecto, exhibebit; quia multa iam exhibuit: et nihil de Dei veritate formidare deberemus, etiamsi nihil adhuc exhiberet. Ecce iam putemus ita, omnia promisit, nondum aliquid dedit: idoneus promissor est, fidelis redditor; tu tantum esto pius exactor, etsi parvulus, etsi infirmus, exige misericordiam. Non vides teneros agnos capitibus pulsare ubera matrum, ut lacte satientur? Sustinens, inquit, sustinui Dominum. Et quid ille? An avertit se a te, an sustinentem contempsit, an forte non vidit? Non plane ita. Sed quid? Et attendit mihi, et exaudivit deprecationem meam. Attendit, et exaudivit. Ecce non frustra sustinuisti: super te oculi eius, ad te aures eius. Oculi enim Domini super iustos, et aures eius in preces eorum. Quid ergo, cum male faceres, cum eum blasphemares, non videbat? non audiebat? Et ubi est quod in ipso psalmo dictum est, Vultus autem Domini super facientes mala? Sed utquid? Ut perdat de terra memoriam eorum [Psal. XXXIII, 16, 17]. Ergo et cum malus esses, attendebat te, sed non attendebat tibi. Proinde iste qui sustinens sustinuit Dominum, parum ei fuit dicere, Attendit me: Attendit mihi, inquit, id est, consolando attendit, ut mihi prodesset. Quid attendit? Et exaudivit deprecationem meam. |
3 | Et quid tibi praestitit? quid tibi fecit? Et eduxit me de lacu miseriae, et de luto limi: et statuit supra petram pedes meos, et direxit gressus meos. Et immisit in os meum canticum novum, hymnum Deo nostro. Magna bona praestitit, et adhuc debitor est: sed qui haec reddita iam tenet, de caeteris credat, qui credere debuit et antequam aliquid sumeret. Rebus etiam ipsis persuasit nobis Dominus noster fidelem se esse promissorem, largum datorem. Quid ergo nunc fecit? Eduxit me de lacu miseriae. Quis est lacus miseriae? Profunditas iniquitatis, ex carnalibus concupiscentiis. Hoc est enim, et de luto limi. Unde te eduxit? De profundo quodam. Unde in alio psalmo clamabas: De profundis clamavi ad te, Domine [Psal. CXXIX, 1]. Et qui iam de profundo clamant, non penitus in profundo sunt: clamor ipse iam levat. Sunt alii profundius in profundo, qui nec sentiunt se esse in profundo. Tales sunt superbi contemptores, non pii deprecatores, non lacrymosi clamatores: sed tales, quales alio loco Scriptura designat: Peccator cum venerit in profundum malorum, contemnit [Prov. XVIII, 3]. Cui enim parum est esse peccatorem, nisi etiam non sit peccatorum suorum confessor, sed defensor, altius in profundo est. Ille autem qui de profundo exclamavit, iam ab imo profundi caput ut clamaret levavit: auditus est, eductus est de lacu miseriae, et de luto limi. Iam habet fidem, quam non habebat; habet spem, sine qua erat; in Christo ambulat, qui in diabolo errabat. Ideo enim, Posuit, inquit, supra petram pedes meos, et direxit gressus meos. Petra autem erat Christus [I Cor. X, 4]. Simus super petram, dirigantur gressus nostri: opus est tamen adhuc ut ambulemus, ut ad aliquid perveniamus. Nam Paulus apostolus, iam super petram, iam directis pedibus suis, quid dicebat? Non quia iam acceperim, aut iam perfectus sim: fratres, ego non arbitror me apprehendisse. Quid ergo tibi praestitum est, si non apprehendisti? Unde gratias agis, cum dicis: Sed misericordiam consecutus sum [I Tim. I, 13]? Quia directi sunt pedes, quia iam supra petram ambulat. Quid enim ait? Unum autem quae retro oblitus. Quae retro? Lacus miseriae. Quid est, retro? Limus luti, concupiscentiae carnales, tenebrae iniquitatum. Quae retro oblitus, in ea quae ante sunt extentus. Non se diceret extentum, si iam pervenisset. Extenditur enim animus desiderio rei concupitae, non laetitia consecutae. In ea quae ante sunt, inquit, extentus, sequor ad palmam supernae vocationis Dei in Christo Iesu [Philip. III, 12, 13]. Currebat, sequebatur ad palmam. Et alio loco iam proximus palmae, Cursum, inquit, consummavi. Quando ergo dicebat, Sequor ad palmam supernae vocationis, quia iam pedes eius in petra directi erant, iam viam bonam ambulabat: habeat unde gratias ageret, habebat quod peteret, gratias agens de acceptis, petens debita. De quibus acceptis? De indulgentia peccatorum, de illuminatione fidei, de robore spei, de flamma charitatis. Unde autem adhuc Dominum debitorem tenebat? De caetero, inquit, superest mihi corona iustitiae. Adhuc ergo mihi aliquid debetur. Quid debetur? Corona iustitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die iustus iudex [II Tim. IV, 7, 8]. Primo benignus pater, ut erueret de lacu miseriae, ut donaret peccata, ut liberaret de luto limi: postea iustus iudex, reddens bene ambulanti quod promisit, cui primo ut bene ambularet donavit. Reddet ergo iustus iudex: sed quibus? Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit [Matth. X, 22, ] [et XXIV, 13]. |
4 | (vers. 4.) Et immisit in os meum canticum novum. Quod canticum novum? Hymnum Deo nostro. Dicebas forte hymnos diis alienis, veteres hymnos; quia vetus homo dicebat, non novus homo fiat: novus homo, dicat canticum novum: innovatus amet nova quibus renovatur. Nam quid antiquius Deo, qui est ante omnia, et sine fine, et sine initio? Tibi fit novus redeunti; quia discedendo factus eras vetus, et dixeras: Inveteravi in omnibus inimicis meis [Psal. VI, 8]. Dicimus ergo hymnum Deo nostro, et ipse hymnus liberat nos. Laudans enim invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus ero [Psal. XVII, 4]. Hymnus est enim canticum laudis. Laudans invoca, non reprehendens. Quando enim invocas Deum, ut premat inimicum tuum, quando de malo alieno gaudere vis, et ad hoc malum invocas Deum, participem eum facis malitiae tuae. Si participem eum facis malitiae, non ergo laudans invocas, sed reprehendens. Talem enim putas Deum, qualis tu es. Unde tibi alio loco dicitur: Haec fecisti, et tacui; suspicatus es iniquitatem , quod ero tibi similis [Psal. XLIX, 21]. Laudans ergo invoca Dominum: noli eum putare similem tibi, ut similis fias illi. Estote enim sicut Pater vester perfecti, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos [Matth. V, 48, 45]. Sic ergo lauda Dominum, ut nolis male inimicis tuis. Et quantum eis, inquis, velim bonum? Quantum tibi. Non enim de tuo accepturi sunt ut boni sint, aut quod illis dabitur, tibi minuetur. Inimicus tuus, quia malus est, inimicus est: fit bonus, et amicus erit, et socius erit; ut simul velis possidere quod amabas, iam frater erit. Laudans ergo invoca, hymnum dic Deo tuo. Sacrificium laudis, ait, glorificabit me. Et quid? maior gloria erit Deo, quia glorificas cum? aut addimus gloriam Deo, quando ei dicimus, Glorifico te, Deus meus? aut sanctiorem eum facimus, quando dicimus, Benedico te, Deus meus? Ipse quando nos benedicit, facit nos sanctiores, facit nos feliciores; quando nos glorificat, facit nos gloriosiores, facit nos honoratiores: quando eum glorificamus, nobis prodest, non illi. Quomodo enim eum glorificamus? Gloriosum dicendo, non faciendo. Proinde quid secutus ait, cum diceret, Sacrificium laudis glorificabit me? Ne putares te aliquid praestare Deo, offerendo illi sacrificium laudis, Et ibi est via, inquit, ubi ostendam illi salutare meum [Psal. XLIX, 23]. Vides quia tibi proderit laudare Deum, non Deo. Laudas Deum? Ambulas viam. Reprehendis Deum? Perdidisti viam. |
5 | Et inimisit in os meum canticum novum, hymnum Deo nostro. Forte quaerit aliquis, quae persona loquatur in hoc psalmo. Breviter dixerim, Christus est. Sed sicut nostis, fratres, et saepe dicendum est, Christus aliquando loquitur ex se, id est ex capite nostro: est enim ipse Salvator corporis, caput nostrum, Filius Dei natus ex virgine, passus pro nobis, resurgens ad nos iustificandos, sedens ad dexteram Dei ad interpellandum pro nobis, retributurus omnia in iudicio bona bonis, mala malis. Caput nostrum ille, caput dignatus est corporis fieri, carnem assumendo a nobis, in qua moreretur pro nobis: quam etiam resuscitavit propter nos, ut in illa carne resurrectionis nobis praeberet exemplum, ut sperare disceremus quod desperabamus, et haberemus iam pedes in petra, ambularemus in Christo. Loquitur ergo aliquando ex capite nostro, loquitur aliquando et ex nobis, id est ex membris suis: quia etiam quando dixit, Esurivi, et dedistis mihi manducare [Matth. XXV, 35], ex membris suis loquebatur, non ex se. Et quando dixit, Saule. Saule, quid me persequeris [Act. IX, 4]? caput pro membris clamabat: et tamen non dixit, Quid persequeris membra mea? sed, quid me persequeris? Si in nobis ipse patitur, et nos in illo coronabimur. Haec est charitas Christi. Quid huic comparari potest? Huius rei hymnum immisit in os nostrum, et dicit hoc ex membris suis. |
6 | Videbunt iusti, et timebunt, et sperabunt in Dominum. Videbunt iusti. Qui iusti? Fideles: quia iustus ex fide vivit [Habac. II, 4, ] [et Rom. I, 17]. Etenim in Ecclesia iste ordo est: alii praecedunt, alii sequuntur: et qui praecedunt, exemplo se praebent sequentibus; et qui sequuntur, imitantur praecedentes. Sed et illi qui se exemplo praebent sequentibus, numquid neminem sequuntur? Si neminem sequuntur, errabunt. Sequuntur ergo et illi aliquem, ipsum Christum. Meliores quique in Ecclesia, quibus non remansit iam homo quem imitentur, quia omnes proficiendo superaverunt, ipse Christus eis remanet, quem usque in finem sequantur. Et cernitis ordinatos gradus per Paulum apostolum dicentem: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi [I Cor. IV, 16]. Ergo qui iam directos gressus habent in petra, forma sint fidelibus: Sed forma, inquit, esto fidelibus [I Tim. IV, 12]. Ipsi fideles sunt iusti, qui attendentes eos qui se in bono praecedunt, imitando sequuntur. Quomodo sequuntur? Videbunt iusti, et timebunt. Videbunt, et timebunt sequi vias malas, cum vident quosque meliores iam elegisse vias bonas; et dicunt in animo suo, quemadmodum solent dicere viatores, attendentes alios cum praesumptione ambulantes in via, ipsi adhuc incerti viae, et quasi fluctuantes qua eant, dicunt sibi: Non frustra illi hac eunt, quando illo eunt quo nos ire volumus; et quare cum magna fiducia hac eunt, nisi quia illac ire perniciosum est? Videbunt ergo iusti, et timebunt. Angustam viam vident hac, latam viam vident illac: hac vident paucos, illac multos [Matth. VII, 13, 14]. Sed si iustus es, noli numerare, sed appende; stateram affer aequam, non dolosam, quia iustus appellatus es: Videbunt iusti, et timebunt, dictum est de te. Noli ergo numerare turbas hominum incedentes latas vias, implentes crastinum circum, civitatis Natalem clamando celebrantes, civitatem ipsam male vivendo turpantes. Noli ergo illos attendere; multi sunt, et quis numerat? Pauci autem per viam angustam. Profer, inquam, stateram, appende: vide contra pauca grana quantam paleam leves. Hoc agant fideles iusti qui sequuntur. Quid illi qui praecedunt? Non superbiant, non se exaltent, non decipiant sequentes. Quomodo possunt decipere sequentes? Promittendo illis in se salutem. Quid ergo debent illi qui sequuntur? Videbunt iusti, et timebunt, et sperabunt in Dominum: non in eos a quibus praeceduntur: sed attendendo praecedentes se, sequuntur quidem et imitantur, sed quia cogitant a quo acceperint illi ut praecedant, et in eum sperant. Quamvis ergo istos imitentur, spem suam tamen in illo ponunt, a quo et isti acceperunt unde tales sunt. Videbunt iusti, et timebunt, et sperabunt in Dominum: quemadmodum in alio psalmo, Levavi oculos meos in montes, intelligimus montes, claros quosque et magnos Ecclesiae spirituales viros, magnos soliditate, non tumore. Per ipsos nobis Scriptura omnis dispensata est; Prophetae sunt, Evangelistae sunt, doctores boni sunt: illuc levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi. Et ne humanum putares auxilium, sequitur, et dicit: Auxilium meum a Domino, qui fecit coelum et terram [Psal. CXX, 1, 2]. Videbunt iusti, et timebunt, et sperabunt in Dominum. |
7 | (vers. 5.) Eia qui volunt sperare in Dominum, qui vident et timent, timeant ambulare vias malas, vias latas; eligant viam angustam, ubi iam supra petram quorumdam directi sunt gressus: quid facere debeant, audiant modo. Beatus vir cuius est nomen Domini spes eius, et non respexit in vanitates et insanias mendaces. Ecce qua volebas ire, ecce turba viae latae: non frustra ipsa ducit ad amphitheatrum, non frustra ipsa ducit ad mortem. Via lata mortifera est: latitudo eius delectat ad tempus, finis eius angustus in aeternum. Sed turbae strepunt, turbae festinant, turbae collaetantur , turbae concurrunt. Noli imitari, noli averti; vanitates sunt, et insaniae mendaces. Sit Dominus Deus tuus spes tua: non aliud aliquid a Domino Deo tuo speres, sed ipse Dominus tuus sit spes tua. Namque multi de Deo sperant pecuniam, multi de Deo sperant honores caducos et perituros, aliud quodlibet a Deo praeter ipsum Deum: sed tu ipsum Deum tuum pete: imo vero contemptis aliis, perge ad illum; obliviscens alia, memento illius; relinquens retro alia, extendere in illum. Ipse certe aversum correxit, ipse ducit rectum , ipse perducit: ergo sit ipse spes tua, qui ducit et perducit. Quo ducit et quo perducit terrena avaritia? Fundos quaerebas, terram possidere cupiebas, vicinos excludebas; illis exclusis, aliis vicinis inhiabas; et tamdiu tendebas avaritiam, donec ad littora pervenires: perveniens ad littora, insulas concupiscis; possessa terra, coelum forte vis prendere. Relinque omnes amores: pulchrior est ille qui fecit coelum et terram. |
8 | Beatus vir, cuius est nomen Domini spes eius, et non respexit in vanitates et insanias mendaces. Unde enim insaniae mendaces? Insania mendax, sanitas verax. Quae vides bona putas , falleris: sanus non es, nimia febre phreneticus factus es; verum non est quod amas. Laudas aurigam , clamas aurigae, insanis in aurigam. Vanitas est, insania mendax est. Non est, ait: nihil melius, nihil delectabilius. Quid facio febrienti? Si est in vobis misericordia, orate pro talibus. Quia et ipse medicus plerumque in desperatione convertitur ad eos qui circumstant lacrymantes in domo, qui pendent ex ore eius audire sententiam de aegroto et periclitante: stat anceps medicus, non videt bonum quod promittat, timet malum pronuntiare, ne terreat; modestam plane iste concipit sententiam: Bonus Deus omnia potest, orate pro illo. Quem itaque comprehendam istorum insanorum? Quis me audiat? quis eorum nos non miseros dicat? Quia cum eis non insanimus, amisisse nos putant magnas et varias voluptates, in quibus ipsi insaniunt: nec vident quia mendaces sunt. Quando illi ovum do vel invito, vel calicem salutarem porrigo saucio; et quomodo reficiam, quando invenio? Ne inedia deficiat, et ad sanitatem non perveniat, hortor ut reficiat : pugnos parat, saevire vult in medicum. Et si percusserit, diligatur; et si iniuriam fecerit, non relinquatur: rediturus est ad mentem, gratias acturus. Quam multi hic cognoscunt se, vident se invicem, et loquuntur de se in Ecclesia Dei; in Ecclesiae sanctae gremio attendunt studia sua iam bona circa verbum Dei, circa officia et obsequia charitatis, ad frequentandum gregem Christi non recedere de Ecclesia, vident et loquuntur ad invicem de invicem. Quis est iste circissarius? Quis est iste amator et laudator illius venatoris , illius histrionis? De alio loquitur, et ille de ipso. Certe ista sunt, certe gaudemus de talibus. Si gaudemus de talibus, non desperemus de talibus. Oremus pro ipsis, fratres carissimi: inde crescit numerus sanctorum, de numero qui erat impiorum. Et non respexit in vanitates et insanias mendaces. Ille vicit, talem equum iunxit , pronuntiat, quasi divinus vult esse: affectat divinitatem amittendo fontem divinitatis: et saepe pronuntiat, et saepe fallitur. Quare hoc? Quia insaniae mendaces sunt. Quare autem aliquando proveniunt quae dicunt? Ut abducant insanos, ut amando ibi speciem veritatis, incurrant laqueum falsitatis: retro sint, relinquantur, amputentur. Si membra nostra erant, mortificentur: Mortificate, inquit, membra vestra quae sunt super terram [Coloss. III, 5]. Sit spes nostra Deus noster. Qui fecit omnia, melior est omnibus; qui pulchra fecit, pulchrior est omnibus; qui fortia, fortior est; qui magna, maior est: quidquid amaveris, ille tibi erit. Disce amare in creatura creatorem, et in factura factorem; ne teneat te quod ab illo factum est, et amittas eum a quo et ipse factus es. Ergo, Beatus vir cuius est nomen Domini spes eius, et non respexit in vanitates et insanias mendaces. |
9 | (vers. 6-9.) Forte nobis dicturus est, qui versu isto percussus corrigi voluerit, et quem occupaverit timor ille iustitiae fidei, et volens coeperit ambulare angustam viam; dicturus est nobis: Ambulare non durabo, si nihil spectabo. Quid ergo facimus, fratres? Dimissuri eum sumus sine spectaculo? Morietur, non subsistet, non nos sequetur. Quid ergo facimus? Demus pro spectaculis spectacula. Et quae spectacula daturi sumus christiano homini, quem volumus ab illis spectaculis revocare? Gratias ago Domino Deo nostro: sequenti versu Psalmi ostendit nobis, quae spectatoribus spectare volentibus spectacula praebere et ostendere debeamus. Ecce aversus fuerit a circo, a theatro, ab amphitheatro, quaerat quod spectet, prorsus quaerat; non eum relinquimus sine spectaculo. Quid pro illis dabimus? Audi quid sequitur: Multa fecisti tu, Domine Deus meus, mirabilia tua. Miracula hominum intuebatur, intendat mirabilia Dei. Multa fecit Dominus mirabilia sua; haec respiciat. Quare illi viluerunt? Aurigam laudat regentem quatuor equos, et sine labe atque offensione currentes: forte talia miracula spiritualia non fecit Dominus? Regat luxuriam, regat ignaviam, regat iniustitiam, regat imprudentiam, motus istos qui nimium lapsi haec vitia faciunt, regat et subdat sibi, et teneat habenas, et non rapiatur; ducat quo vult, non trahatur quo non vult. Aurigam laudabat, auriga laudabitur: clamabat ut auriga veste cooperiretur, immortalitate vestietur. Haec munera, haec spectacula edit Deus. Clamat de coelo: Specto vos; luctamini, adiuvabo; vincite, coronabo. Multa fecisti tu, Domine Deus meus, mirabilia tua; et cogitationibus tuis non est qui similis sit tibi. Nunc specta histrionem. Didicit enim homo magno studio in fune ambulare, et pendens te suspendit. Illum attende editorem maiorum spectaculorum. Didicit iste in fune ambulare, numquid fecit in mari ambulare? Obliviscere theatrum tuum, attende Petrum nostrum, non funambulum, sed, ut ita dicam, mariambulum. Ambula et tu non in illis aquis, ubi Petrus aliquid significans ambulavit, sed in aliis; quia hoc saeculum mare est. Habet amaritudinem noxiam, habet fluctus tribulationum, tempestates tentationum; habet homines velut pisces de suo malo gaudentes, et tanquam se invicem devorantes; hic ambula, hoc calca. Spectare vis, esto spectaculum. Ne deficias, vide praecedentem et dicentem: Spectaculum facti sumus huic mundo, et Angelis, et hominibus [I Cor. IV, 9]. Calca mare, ne mergaris in mari. Non ibis, non calcabis, nisi ille iusserit qui prior in mari ambulavit. Sic enim ait Petrus: Si tu es, iube me venire ad te super aquas. Et quia ipse erat, audivit petentem, tribuit desideranti, vocavit ambulantem, erexit mergentem [Matth. XIV, 28-31]. Haec mirabilia fecit Dominus, ipsa intuere; oculus spectantis fides sit. Et fac tu talia; quia etsi venti turbaverint, etsi fluctus infremuerint, et te humana fragilitas ad aliquam dubitationem tuae salutis adduxerit, habes clamare ; dicis, Domine, pereo. Non sinit ille perire, qui iussit te ambulare. Quia enim iam in petra ambulas, nec in mare times: si sine petra fueris, in mare mergeris, quia in tali petra ambulandum est, quae in mari non mersa est. |
10 | Vide mirabilia Dei. Annuntiavi, et locutus sum, multiplicati sunt super numerum. Est numerus, sunt super numerum. Numerus certus est, pertinens ad illam coelestem Ierusalem. Novit enim Dominus, qui sunt eius [II Tim. II, 19], christianos timentes, christianos fideles, christianos praecepta servantes, Dei vias ambulantes, a peccatis abstinentes, si ceciderint confitentes: ipsi ad numerum pertinent. Sed numquid soli sunt? Sunt et super numerum. Nam etsi modo pauci sunt, pauci in comparatione multitudinis maiorum frequentiarum: quantis turbis implentur ecclesiae, stipantur parietes, pressuris se urgent, prope se suffocant multitudine. Rursus ab eis ipsis, si munus est, curritur ad amphitheatrum: isti super numerum sunt. Sed ideo ista dicimus, ut in numero sint: quia non adsunt, non audiunt a nobis; sed cum exieritis, audiant a vobis. Annuntiavi, inquit, et locutus sum. Christus dicit: annuntiavit ipse ex capite nostro, ipse annuntiavit ex membris suis, ipse misit annuntiatores, ipse misit Apostolos: in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum [Psal. XVIII, 5]. Quanti fideles agglomerantur, quantae turbae concurrunt, multi vere conversi, multi falso conversi; et pauciores sunt vere conversi, plures falso conversi; quia multiplicati sunt super numerum. |
11 | Annuntiavi et locutus sum, multiplicati sunt super numerum. Sacrificium et oblationem noluisti. Haec miracula Dei sunt, hae cogitationes Dei sunt, quibus nemo est similis: ut spectator ille abducatur a curiositate , et quaerat ista nobiscum meliora, fructuosiora, de quibus inventis gaudebit; et sic gaudebit, ut non timeat ne vincatur quem amat: amat enim aurigam, quo victo insultationes ferat. Quando vincit auriga, ipse vestitur. Numquid pauper qui illi clamat? Victor ipse vestitur, pro victo illi insultatur. Quare pro illo percipis reprehensionem, cum quo non dividis vestem? Hac aliud in spectaculis nostris. Omnes quidem currunt, Paulus apostolus dixit, in illo stadio, in illo spectaculo, unus tamen accipit bravium: caeteri victi discedunt [I Cor. IX, 24]. Et perseveraverunt in currendo: sed cum acceperit unus, remanent caeteri qui similiter laboraverunt. Hac non est sic. Quotquot currunt, perseveranter currant, omnes accipiunt: et qui prior venerit, exspectat ut cum posteriore coronetur. Agonem quippe istum non cupiditas, sed charitas facit: omnes currentes amant se, et ipse amor cursus est. |
12 | Sacrificium et oblationem noluisti, ait psalmus Deo. Antiqui enim, quando adhuc sacrificium verum quod fideles norunt, in figuris praenuntiabatur, celebrabant figuras futurae rei: multi scientes, sed plures ignorantes. Nam Prophetae et sancti Patriarchae noverant quod celebrabant: caetera autem multitudo iniqua, carnalis sic erat, ut fieret de illa quod significaret posteriora ventura: et venit sublato illo sacrificio primo, sublatis holocaustis arietum, hircorum, vitulorum, caeterarumque victimarum; noluit illa Deus. Quare illa noluit? quare primo voluit? Quia illa omnia quasi verba erant promittentis; et verba promissiva, cum venerit quod promittunt, non iam enuntiantur. Tamdiu quisque promissor est, donec det: cum dederit, mutat verba. Non dicit adhuc, Dabo, quod se daturum dicebat; sed dicit, Dedi: mutavit verbum. Quare illi primo placuit hoc verbum, et quare illud mutavit? Quia temporis sui verbum fuit, et pro tempore suo placuit. Quando promittebatur, tunc dicebatur: cum autem datum est quod promissum est, ablata sunt verba promissiva, data sunt completiva. Sacrificia ergo illa, tanquam verba promissiva, ablata sunt. Quid est quod datum est completivum? Corpus quod nostis, quod non omnes nostis ; quod utinam qui nostis, omnes non ad iudicium noveritis. Videte quando dictum est; Christus enim ille est Dominus noster, modo loquens ex membris suis, modo loquens ex persona sua. Sacrificium, inquit, et oblationem noluisti. Quid ergo? Nos iam hoc tempore sine sacrificio dimissi sumus? Absit. Corpus autem perfecisti mihi. Ideo illa noluisti ut hoc perficeres: illa voluisti antequam hoc perficeres. Perfectio promissorum abstulit verba promittentia. Nam si adhuc sunt promittentia, nondum impletum est quod promissum est. Hoc promittebatur quibusdam signis: ablata sunt signa promittentia, quia exhibita est veritas promissa. In hoc corpore sumus, huius corporis participes sumus, quod accipimus novimus: et qui non nostis noveritis, et cum didiceritis, utinam non ad iudicium accipiatis. Qui enim manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit [I Cor. X, I 29]. Perfectum est nobis corpus, perficiamur in corpore. |
13 | Sacrificium et oblationem noluisti, corpus autem perfecisti mihi. Holocausta etiam pro delicto non petisti: tunc dixi, Ecce venio. Numquid exponendum est, Sacrificium et oblationem noluisti, corpus autem perfecisti mihi? Holocausta etiam pro delicto non petisti: quae petebat antea. Tunc dixi, Ecce venio. Tempus est ut veniant quae promittebantur, quia auferuntur ea per quae promittebantur. Et vere, fratres mei, attendite illa ablata, haec impleta. Det mihi modo gens iudaica sacerdotem. Ubi sunt sacrificia illorum? Certe perierunt, certe ablata sunt nunc. Numquid tunc reprobaremus ea? Reprobamus modo: quia si modo velis facere, intemporale est, non est opportunum, non congruit. Adhuc promittis, iam accepi. Remansit illis quiddam quod celebrent, ne omnino sine signo remanerent. Cain enim maior frater, qui occidit minorem fratrem, accepit signum, ne quis eum occideret, sicut scriptum est in Genesi: Posuit Deus Cain signum, ut nemo eum occideret. Proinde et ipsa gens iudaea manet . Omnes gentes subditae iuri romano, in ius romanum confluxerunt, superstitiones communicaverunt; postea inde coeperunt per gratiam Domini nostri Iesu Christi separari: illa vero sic mansit cum signo suo, cum signo circumcisionis, cum signo azymorum sic mansit: non est occisus Cain, non est occisus, habet signum suum. Maledictus est a terra, quae aperuit os suum excipere sanguinem fratris eius de manu eius. Ille enim fudit sanguinem, non excepit: ille fudit, alia terra excepit: et ab ea terra quae os aperuit et excepit, ille maledictus est: et ipsa terra quae ore excepit sanguinem, Ecclesia est. Ab hac ergo ille maledictus est. Et ille sanguis clamat de terra ad me. De hac enim terra dixit Dominus, Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra [Gen. IV, 15, 10]. Clamat, inquit, ad me de terra. Clamat ad Dominum: sed surdus est qui sanguinem fudit, quia non bibit . Illi ergo ita sunt, tanquam Cain cum signo. Sacrificia vero quae ibi fiebant, ablata sunt; et quod eis remansit ad signum Cain, iam perfectum est, et nesciunt. Agnum occidunt, azyma comedunt: Pascha nostrum immolatus est Christus. Ecce agnosco agnum occisum, quia immolatus est Christus. Quid de azymis? Itaque, inquit, diem festum celebremus, non in fermento veteri, neque in fermento malitiae et malignitatis: ostendit quid sit vetus , vetus farina est, acuit: sed in azymis sinceritatis et veritatis [I Cor. V, 7, 8]. In umbra remanserunt, solem gloriae ferre non possunt: iam nos in luce sumus, tenemus corpus Christi, tenemus sanguinem Christi. Si habemus novam vitam, cantemus canticum novum, hymnum Deo nostro. Holocausta pro delicto non petisti: tunc dixi, Ecce venio. |
14 | In capite libri scriptum est de me, ut faciam voluntatem tuam: Deus meus, volui, et legem tuam in medio cordis mei. Ecce ad membra respexit, ecce et ipse fecit voluntatem Patris. Sed in quo capite libri scriptum est de illo? Fortasse in capite libri huius Psalmorum. Quid enim longe petamus, aut alios libros inquiramus? Ecce in capite libri huius Psalmorum, scriptum est, Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiarum non sedit, sed in lege Domini voluntas eius fuit: hoc est, Deus meus, volui, et legem tuam in medio cordis mei: hoc est, et in lege eius meditabitur die ac nocte [Psal. I, 1, 2]. |
15 | (vers. 10.) Bene nuntiavi iustitiam tuam in Ecclesia magna. Alloquitur membra sua, hortatur quod fecit, ut faciant. Annuntiavit, annuntiemus; passus est, compatiamur; glorificatus est, conglorificabimur. Annuntiavi iustitiam tuam in Ecclesia magna. Quam magna? Toto orbe terrarum. Quam magna? In omnibus gentibus. Quare in omnibus gentibus? Quia semen est Abrahae, in quo benedicentur omnes gentes [Gen. XII, 3, ] [et XXII, 18]. Quare in omnibus gentibus? Quia in omnem terram exivit sonus eorum [Psal. XVIII, 5]. In Ecclesia magna. Ecce labia mea non prohibebo, Domine tu cognovisti. Labia mea loquuntur, non ea prohibebo loqui. Sonant quidem labia mea ad aures hominum, sed tu cognovisti cor meum. Labia mea non prohibebo, Domine tu cognovisti. Aliud audit homo, aliud agnoscit Deus. Ne in labiis solis esset annuntiatio, et diceretur de nobis. Quae dicunt vobis, facite, quae autem faciunt, facere nolite [Matth. XXIII, 3]: aut ipsi populo, laudanti Deum ore, non corde, diceretur, Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me [Isai. XXIX, 13]: sona labiis, propinqua corde. Corde enim creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem [Rom. X, 10]. Qualis ille latro inventus est, pendens in cruce cum Domino, agnoscens in cruce Dominum. Alii non cognoverunt miracula facientem, agnovit ille in ligno pendentem. Erat ille confixus omnibus membris; manus clavis inhaerebant, pedes transfixi erant, totum corpus adiungebatur ligno; corpus illud non vacabat caeteris membris, lingua vacabat et cor: corde credidit, ore confessus est. Memento mei, inquit, Domine, cum veneris in regnum tuum. Salutem suam longe futuram sperabat, et post longum tempus accipere contentus erat: in longum sperabat, dies non est dilatus. Ille dixit, Memento mei, cum veneris in regnum tuum: ille respondit: Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso. Hodie, inquit, mecum eris in paradiso [Luc. XXIII, 42, 43]. Paradisus habet ligna felicia: hodie mecum in ligno crucis, hodie mecum in ligno salutis. |
16 | Ecce labia mea non prohibebo, Domine, tu cognovisti: ne credat corde, et prae timore labia prohibeat annuntiare quod credidit. Sunt enim christiani, habent fidem in corde, et inter paganos amaros, misere urbanos, sordidos, infideles, ineptos, insultatores, si exagitari coeperint, quia christiani sunt; habent in corde fidem, et timent confiteri per labia, prohibent labia sua sonare quod norunt, sonare quod intus habent. Sed reprehendit hos Dominus, Qui me confusus fuerit coram hominibus, confundar de illo coram Patre meo [Marc. VIII, 38], id est, non eum cognoscam: quia erubuit me confiteri coram hominibus, non eum confitebor coram Patre meo. Dicant ergo labia quod habet cor: hoc contra timorem . Habeat cor quod dicunt labia: hoc contra simulationem. Aliquando enim timor est, et non audes dicere quod nosti, quod credis: aliquando simulatio est, dicis, et non habes in corde. Consentiant labia tua cordi tuo. Quaerens pacem a Deo, tibi ipse esto pacatus: non sit inter os tuum et cor tuum mala rixa. Ecce labia mea non prohibebo, Domine, tu cognovisti. Quomodo ille? quid cognovit Dominus? Intus in corde, ubi non videt homo. Ideo et ille, Credidi, inquit. Ecce cor habet, iam habet quod videat Deus: non prohibeat labia sua. Non prohibet. Quid enim dicit? Propter quod locutus sum. Et quia locutus est quod credidit, quaerens quid retribuat Domino pro omnibus quae retribuit ei, adiungit: Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo. Non exhorruit Dominum dicentem: Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum [Matth. XX, 22]? Confitetur enim per labia quod habebat in corde, pervenit ad passionem. Et quia pervenit ad passionem, hostis quid nocuit? Nempe pretiosa in conspectu Domini mors iustorum eius [Psal. CXV, 10-15]. Mortes in quas Pagani saevierunt, in illis hodie reficimur . Natalem martyrum celebramus, exempla martyrum nobis proponimus, attendimus fidem, quomodo inventi, quomodo attracti, quomodo steterunt ante iudices. In Ecclesia catholica nihil habentes simulationis, compaginati iunctura unitatis, confessi sunt Christum: caput quod praecesserat, sicut membra, sequi concupierunt. Sed qui concupierunt ? In tormentis patientes, in confessione fideles, in sermone veraces. Iaculabantur enim in ora interrogantium se sagittas Dei, et vulnerabant ad iram; multos vulneraverunt et ad salutem. Haec omnia proponimus nobis, et intuemur illa, et optamus imitari. Haec sunt spectacula christiana, haec videt desuper Deus, ad haec hortatur, ad haec adiuvat; his certaminibus praemia proponit et donat. Ecce labia mea non prohibebo. Vide ne timeas, et prohibeas labia tua. Domine, tu cognovisti: quia est et in corde quod sonat et in labiis. |
17 | (vers. 11.) Iustitiam meam non abscondi in corde meo. Quid est, iustitiam meam? Fidem meam: quia iustus ex fide vivit [Habac. II, 4, ] [et Rom. I, 17]. Ut puta, interrogat sub poena persecutor, quod eis licuit aliquando, Quid es? paganus, an christianus? Christianus. Ipsa est iustitia eius: credidit, ex fide vivit. Non abscondit in corde suo iustitiam suam. Non dixit apud se: Credo quidem in Christum, sed huic persecutori meo saevienti et minanti non dicam quod credidi: novit Deus meus intus in corde meo quia credo, ipse scit quia illi non renuntio. Ecce hoc dicis te intus habere in corde: in labiis quid? Non sum christianus? Contra cor tuum testimonium dicunt labia tua. Iustitiam meam non abscondi in corde meo. |
18 | Veritatem tuam et salutare tuum dixi. Christum tuum dixi, hoc est, Veritatem tuam et salutare tuum dixi. Unde veritas Christus? Ego sum veritas [Ioan. XIV, 6]. Unde salutare ipsius Christus? Simeon agnovit infantem in manibus matris in templo, et dixit: Quoniam viderunt oculi mei salutare tuum [Luc. II, 30]. Agnovit infantem senex, factus in puero puer, innovatus fide. Acceperat enim responsum, et hoc dixit: dixerat ei Dominus, quia non exiturus erat de hac vita, priusquam videret salutare Dei. Hoc salutare Dei bonum est ut ostendatur hominibus: sed clament, Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam, et salutare tuum da nobis [Psal. LXXXIV, 8]. Salutare autem Dei in omnibus gentibus: quia cum dixisset quodam loco, Deus misereatur nobis, et benedicat nos, illuminet vultum suum super nos, ut cognoscamus in terra viam tuam, adiecit: In omnibus gentibus salutare tuum. Primo dixit, Ut cognoscamus in terra viam tuam, et secutus est: In omnibus gentibus salutare tuum [Psal. LXVI, 2, 3]. Quasi diceretur ei, Quae est via quam cupis agnoscere? Homines ad viam veniunt, numquid via venit ad homines? Via nostra venit ad homines, invenit errantes, vocavit ad se extra ambulantes . In me, inquit, ambulate, et non errabitis: Ego sum via, et veritas, et vita [Ioan. XIV, 6]. Ne diceres, Ubi est via Dei? ad quam regionem ibo? quem montem ascendam? quos campos inquiram? Viam Dei inquiris? Salutare Dei est via Dei, et ubique haec est: quia in omnibus gentibus salutare tuum. Veritatem tuam et salutare tuum dixi. |
19 | Non celavi misericordiam tuam et veritatem tuam a congregatione multa. Ibi simus, in hoc corpore numeremur et nos, non celemus misericordiam Domini et veritatem Domini. Vis audire misericordiam Domini? Recede a peccatis, donabit peccata. Vis audire veritatem Domini? Tene iustitiam, coronabitur iustitia. Modo enim misericordia tibi praedicatur, postea veritas exhibebitur. Non enim sic est Deus misericors, ut iniustus sit; nec sic iustus, ut misericors non sit. Parvane misericordia tibi est? Non imputabit priora omnia: male vixisti usque in hodiernum diem, adhuc vivis, bene vive hodie, hanc misericordiam non celabis. Si haec est misericordia: quae veritas? Congregabuntur ante eum omnes gentes, et dividet eas sicut pastor dividit oves ab hoedis; oves ponet ad dexteram, hoedos ad sinistram. Ovibus quid? Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est. Hoedis quid? Ite in ignem aeternum [Matth. XXV, 32, 34, 41]. Ibi poenitentiae locus non est. Quia misericordiam Dei contempsisti, veritatem senties: si autem non contempsisti misericordiam, veritate gaudebis. |
20 | (vers. 12-14.) Tu autem, Domine, ne elonginquaveris misericordias tuas a me. Respexit ad membra saucia. Quia misericordiam tuam et veritatem tuam non celavi a congregatione multa, ab Ecclesia unitatis orbis terrarum: attende membra saucia, attende delictores et peccatores, et noli removere misericordias tuas. Misericordia tua et veritas tua semper susceperunt me. Non auderem converti, nisi securus de remissione: non durarem perseverare, nisi securus de promissione. Misericordia tua et veritas tua semper susceperunt me. Attendo quia bonus es, attendo quia iustus es: amo bonum, timeo iustum. Amor et timor perducunt me: quia, misericordia et veritas tua semper susceperunt me. Quare ipsa suscipiunt, et ab eis oculus avertendus non est? Quoniam circumdederunt me mala, quorum non est numerus. Quis numerat peccata? quis numerat iniquitates alienas et proprias? Sub quo cumulo gemebat qui dicebat: Ab occultis meis munda me, Domine, et ab alienis parce servo tuo [Psal. XVIII, 13, 14]. Parva erant nostra, imponuntur aliena: timeo mihi, timeo bono fratri, tolero malum fratrem; et sub isto cumulo quid erimus, si cesset misericordia Dei? Tu autem, Domine, ne elonginquaveris: prope esto. Cui prope est Dominus? His qui obtriverunt cor [Psal. XXXIII, 19]. Longe a superbis, prope ad humiles. Excelsus est enim Dominus, et humilia respicit. Sed non se putent latere qui superbi sunt: excelsa enim a longe cognoscit [Psal. CXXXVII, 6]. Cognoscebat a longe iactantem se Pharisaeum, subveniebat de proximo confitenti Publicano [Luc. XVIII, 11]. Iactabat ille merita sua, et tegebat vulnera sua: non iactabat ille merita, sed offerebat vulnera. Ad medicum venerat, sciebat se languidum, sciebat se sanandum: oculos ad coelum levare non audebat, pectus percutiebat: sibi non parcebat, ut ille parceret; se agnoscebat, ut ille ignosceret; se puniebat, ut ille liberaret. Tales hic voces sunt; audiamus eas pie, et amemus pie: corde, lingua, omnibus medullis nostris haec dicamus. Nemo se iustum putet: vivit qui loquitur; vivit, et utinam vivat! Adhuc hic vivit, adhuc cum morte vivit: et si spiritus vita est propter iustitiam, corpus tamen mortuum est propter peccatum [Rom. VIII, 10]. Et corpus quod corrumpitur aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem [Sap. IX, 15]. Pertinet ergo ad te clamare, pertinet gemere, pertinet confiteri, non te exaltare, non te iactare, non te tuis meritis gloriari: quia et si habes aliquid gaudendum, quid est quod non accepisti [I Cor. IV, 7]? Quoniam circumdederunt me mala, quorum non est numerus. |
21 | Comprehenderunt me iniquitates meae, et non potui ut viderem. Est aliquid quod videamus: quid premit ut non videamus? Nonne iniquitas? Oculum tuum, ne istam lucem videre posses, premebat fortassis humor irruens, premebat fortasse fumus, pulvis, aliquid iniectum; et levare oculum saucium non poteras ad istam lucem: quid ergo, cor saucium levabis ad Deum? Nonne prius sanandum est ut videas? Nonne superbus inveniris, cum dicis: Primo videam, et sic credam? Quis dicit? Quis enim visurus dicit: Videam, et sic credam? Lucem ostensurus sum, imo vero ipsa se lux ostendere vult. Cui? Caeco non potest, non videt. Unde non videt? Gravato oculo multis peccatis. Quid enim ait? Comprehenderunt me iniquitates meae, et non potui ut viderem. Removeantur ergo iniquitates, dimittantur peccata, levetur pondus ab oculo, sanetur quod saucium est, adhibeatur mordax praeceptum quasi collyrium. Prius effice quod tibi praecipitur: sana cor, munda cor, dilige inimicum tuum [Matth. V, 44, ] [et Luc. VI, 27, 35]. Et quis diligit inimicum suum? Hoc iubet medicus; amarum est, sed salubre. Quid tibi faciam, inquit? Ita vexatus es, ut inde saneris. Et plus dicit: Sanato non erit onerosum, voluptuose diliges inimicum sanatus; conare tu ut saneris. In tribulationibus, in angustiis, in tentationibus fortis esto, perdura: medici manus est, non latronis. Ecce, inquit, praeceptis acceptis, et fide retenta, prius sicut iubes sanabo cor, ut dicis: sanato corde et mundato corde quid videbo? Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt [Matth. V, 8]. Hoc modo, inquit, non possum. Comprehenderunt me iniquitates meae, et non potui ut viderem. |
22 | Multiplicatae sunt super capillos capitis mei. Capillos capitis ad numeri multitudinem revocat. Quis numerat capillos capitis sui? Multo minus peccata, quae excedunt numerum capillorum. Minuta videntur, sed multa sunt. Praecavisti magna; iam non facis adulterium, iam non facis homicidium, non rapis res alienas, non blasphemas, non dicis falsum testimonium: moles istae sunt peccatorum. Magna praecavisti, de minutis quid agis? An non times minuta? Proiecisti molem, vide ne arena obruaris. Multiplicatae sunt super capillos capitis mei. |
23 | (vers. 14.) Et cor meum dereliquit me. Quid mirum est, si cor tuum desertum est a Deo tuo, quando seipsum deseruit? Quid est, Cor meum dereliquit me? Non est idoneum cor meum ad cognoscendum se. Hoc dixit, Cor meum dereliquit me: Corde meo Dominum volo videre, et non possum, prae multitudine peccatorum meorum: parum est, nec cor meum se comprehendit. Nemo enim se comprehendit, nemo de se praesumat . Numquid comprehendit corde suo cor suum Petrus, qui dixit, Tecum usque ad mortem ero [Matth. XXVI, 35]? In corde erat praesumptio falsa, in corde latebat timor verus: et non erat idoneum cor ad comprehendendum cor. Cor aegrotum latebat, sed medico patebat. Quod de illo pronuntiatum est, hoc impletum est. Noverat in illo Deus quod in se ipse non noverat; quia cor eius dereliquerat eum, cor eius latebat cor eius. Et cor meum dereliquit me. Quid ergo? quid clamamus? quid dicimus? Placeat tibi, Domine, eruere me: tanquam diceret, Si vis, potes me mundare [Id. VIII, 2]. Placeat tibi eruere me, Domine, in adiuvandum mihi respice. Membra poenitentia , membra in doloribus posita, membra sub ferramentis medici clamantia, sed sperantia. Domine, in adiuvandum mihi respice. |
24 | (vers. 15-17.) Confundantur, et revereantur simul, qui quaerunt animam meam ut auferant eam. Quodam enim loco accusat, et dicit, Aspiciebam in dexteram, et videbam, et non erat qui requireret animam meam. [Psal. CXLI, 5]; id est, non erat qui me imitaretur. Christus in passione loquitur: Et attendebam in dexteram, id est, non ad impios Iudaeos, sed ad ipsam dexteram, ad ipsos Apostolos; et non erat qui requireret animam meam. Usque adeo non erat qui requireret animam meam, ut qui praesumpserat negaret animam meam [Matth. XXVI, 70]. Sed quia duobus modis quaeritur homo, aut quo fruaris, aut quem persequaris: ideo hic alios dicit, quos vult confundi et revereri qui quaerunt animam suam. Sed ne sic intelligeres, quomodo cum queritur de nonnullis non quaerentibus animam suam ; ut auferant eam, inquit, id est, ad mortem quaerunt animam meam: adiecit, Confundantur et revereantur. Et vere multi quaesierunt animam ipsius, et confusi et reveriti sunt; quaesierunt animam ipsius, et sicut illis visum est, abstulerunt animam ipsius: sed ille potestatem habuit ponendi animam suam, et potestatem habuit recipiendi animam suam [Ioan. X, 18]. Ergo illi gavisi sunt cum posuit, confusi sunt cum recepit. Confundantur, et revereantur simul, qui quaerunt animam meam ut auferant eam. |
25 | Convertantur retrorsum, et revereantur, qui volunt mihi mala. Convertantur retrorsum: nec hoc in malum accipiamus. Bene illis optat; et vox illius est qui dixit de cruce: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt [Luc. XXIII, 34]. Quare illis ergo dicit, ut retrorsum redeant? Quia qui ante superbi erant ut caderent retro, humiles facti sunt ut resurgant. Quando enim ante sunt, praecedere volunt Dominum, meliores volunt esse quam Dominus: si autem retro sunt, ipsum agnoscunt meliorem, ipsum priorem, se posteriores, ut ille praecedat, illi sequantur. Proinde Petrum male sibi dantem consilium sic redarguit. Passurus enim Dominus erat pro salute nostra, et de ipsa passione quae futura erant praedicabat: et ait Petrus, Absit Domine; propitius tibi esto, non fiet hoc. Praecedere volebat Dominum, et consilium dare magistro. Dominus autem ut non eum faceret praecedentem, sed sequentem, Redi, inquit, retro satanas [Matth. XVI, 22, 23]. Ideo, inquit, satanas, quia vis antecedere eum quem debes sequi: si autem retro fueris, et secutus fueris, iam non satanas. Quid ergo? Super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam [Ibid., 18]. |
26 | Convertantur retrorsum et revereantur, qui volunt mihi mala. Malevoli sunt, qui etiam cum benedicunt, quantum in corde eorum est maledicunt. Dicis alicui, Esto christianus: Sis christianus, sed tu . Bonam rem dixit, sed non illi imputatur quod dixit, sed quo animo dixit: quomodo imputatum est et Iudaeis, quando ille ex caeco nato factus est videns: cum eum premerent insultationibus et urgerent, ait illis, Numquid et vos discipuli eius vultis esse? Et illi maledixerunt ei. Hoc ait evangelista: Maledixerunt ei dicentes, Tu sis discipulus eius [Ioan. IX, 27, 28]. Illis maledicentibus, Dominus benedixit: fecit quod illi dixerunt, retribuit autem illis quod maledixerunt. Convertantur retrorsum, et revercantur, qui volunt mihi mala. Sunt autem alii non boni qui bona volunt, et ipsi cavendi. Quomodo enim illi maledicunt, et dicunt bona nostra, sed malo animo; sic multi mala nostra bono animo. Hoc dico, Qui dixerit tibi, Tu sis christianus, bonum tuum dicit malo animo: qui autem dixerit tibi ita, Te melior nemo; si in factis malis, quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae, et qui iniqua gerit benedicitur [Psal. X, 3]; mala tua dicit laudans. Quomodo ille bona tua dicebat maledicens, sic iste mala tua benedicens: sed utrumque genus hostis fuge, utrumque cave. Ille saevit, iste blanditur; uterque malus: ille iracundus est, et iste in laude subdolus; ille reprehensor est, iste laudator: sed et ille in reprehensione inimicus est, et ille in laude subdolus. Cave utrumque, contra utrumque ora. Qui enim oravit, Convertantur retrorsum, et confundantur qui volunt mihi mala, respexit ad aliud genus dolose malevolum, et falso benedicum: Ferant confestim confusionem suam, qui dicunt mihi, Euge, euge. Laudant falso : Magnus vir, bonus vir, litteratus, doctus, sed quare christianus? Ea tua laudant, quae nolles laudari: illud reprehendunt unde gaudes. Sed si forte dicis: Quid in me laudas, o homo, quia vir bonus, quia vir iustus sum? Si hoc putas, Christus me hoc fecit, ipsum lauda. At ille: Absit; noli tibi iniuriam facere, tu te ipse talem fecisti. Confundantur, qui dicunt mihi, Euge, euge. Et quid sequitur? Exsultent et iucundentur omnes qui te quaerunt, Domine. Non quaerunt me, sed quaerunt te: non mihi, Euge, euge dicunt; sed in te me gloriari vident , si quid habeo gloriae. Qui enim gloriatur, in Domino glorietur [I Cor. I, 31]. Exsultent et iucundentur omnes qui te quaerunt, Domine, et dicant semper: Magnificetur Dominus. Quia etsi ex peccatore fit iustus, da gloriam illi qui iustificat impium [Rom. IV, 5]. Sive ergo peccator sit, laudetur qui ad indulgentiam vocat: sive quis iam ambulet in via iustitiae, laudetur qui ad coronam vocat. Semper magnificetur Dominus, ab his qui diligunt salutare tuum. |
27 | (vers. 18.) Ego autem: cui quaerebant mala. Ego autem: cuius animam quaerebant, ut auferrent eam. Sed converte te ad aliud genus hominum. Ego autem, cui dicebant; Euge, cuge, egenus et pauper sum. Non est quod in me meum laudetur. Discindat ille saccum meum, cooperiat me stola sua. Vivo enim iam non ego, vivit autem in me Christus [Gal. II, 20]. Si vivit in te Christus, et totum quod boni habes Christi est, totum quod habebis Christi est: tu per teipsum quid es? Ego egenus et pauper. Ego autem non dives, quia non sum superbus. Dives erat ille qui dicebat, Gratias tibi ago, Domine, quia non sum sicut caeteri homines: Publicanus autem erat pauper, qui dicebat, Domine, propitius esto mihi peccatori [Luc. XVIII, 11, 13]. Ille de saturitate ructabat, ille de fame plorabat. Egenus et pauper sum. Et quid facturus es, o egene et pauper? Mendica ante ianuam Dei; pulsa, et aperietur tibi. Ego autem egenus et pauper sum: Dominus curam habebit mei. Iacta in Dominum curam tuam, et spera in eum, et ipse faciet [Psal. LIV, 23]. Quid tibi curaturus es? quid tibi provisurus? Habeat tui curam qui fecit te. Qui habuit tui curam antequam esses, quomodo non habebit curam cum iam hoc es quod voluit ut esses? Iam enim fidelis es, iam ambulas in via iustitiae. Curam tui non habebit, qui facit solem suum oriri super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos [Matth. V, 45]? te iam iustum ex fide viventem [Rom. I, 17] negliget, deseret, dimittet? Imo vero et hic fovet, et hic adiuvat, et hic necessaria subministrat, et noxia resecat. Dando consolatur ut permaneas, auferendo corripit ne pereas. Dominus curam habet tui, securus esto. Ille portat qui te fecit: ab artificis tui manu noli cadere: si cecideris a manu artificis, frangeris. Ut autem permaneas in manu artificis, bona voluntas facit. Dic, Deus meus voluit, et portabit ipse, et tenebit ipse. Iacta te in illum; noli putare inane esse, ut quasi praecipiteris: non ita tibi videatur. Ille dixit, Coelum et terram ego impleo [Ierem. XXIII, 24]. Nusquam tibi deest: tu illi noli deesse, tu tibi noli deesse, Dominus curam habet mei. |
28 | Adiutor meus et protector meus tu es: Deus meus, ne tardaveris. Invocat, implorat, timet ne deficiat: Ne tardaveris. Quid est, Ne tardaveris? Nisi breviati essent dies illi, non fieret salva omnis caro [Matth. XXIV, 22]: modo lectum est, de diebus tribulationum. Quasi enim unus homo rogat Deum, membra Christi, corpus Christi ubique diffusum, unus mendicus, unus pauper; quia et ille pauper, qui dives pauper factus est, de quo ait Apostolus: Cum dives esset, pauper factus est, ut ipsius paupertate vos ditaremini [II Cor. VIII, 9]: veros pauperes ditat, falsos divites pauperat. Clamat ad eum: A finibus terrae ad te clamavi, cum taederet animam meam [Psal. LX, 3]. Venient dies tribulationum et maiorum tribulationum : venient, sicut dicit Scriptura; et quantum accedunt dies, augentur tribulationes. Nemo sibi promittat quod Evangelium non promittit. Fratres mei, obsecro vos, attendite Scripturas nostras, si aliquid fefellerunt; si aliquid dixerunt, et aliter accidit quam dixerunt: necesse est, ut usque in finem sic fiant omnia, quemadmodum dixerunt. Non nobis promittunt Scripturae nostrae in hoc saeculo, nisi tribulationes, pressuras, angustias, augmenta dolorum, abundantiam tentationum. Ad ista nos praecipue paremus, ne imparati deficiamus. Vae praegnantibus et mammantibus [Matth. XXIV, 19]: modo audistis. Praegnantes sunt, qui spe intumescunt: mammantes autem, id est lactantes, qui iam adepti sunt quod concupierant. Etenim mulier praegnans in spe tumet filii, nondum videt filium: quae autem iam lactat, amplectitur quod sperabat. Ergo similitudinem, verbi gratia, ponamus: Bona est ista villa vicini: o si mea esset ; adiungerem illam, et facerem de isto fundo et de illo unitatem. Amat et avaritia unitatem: quod amat bonum est, sed ubi amandum sit, nescit. Ecce concupivit villam proximi; sed iste proximus dives est, non indigens, habens honorem, habens etiam potentiam, a cuius forte etiam potentia tibi metuendum sit, non de illius fundo aliquid sperandum: nihil sperans non concipit, non est praegnans anima. Si vero iuxta vicinus sit pauper, qui vel in necessitate positus est, ut possit vendere, vel premi potest, ut cogatur vendere, iniicitur oculus, speratur villa: impraegnata est anima, sperat se posse adipisci villulam et possessionem vicini pauperis. Et cum patitur iste pauper necessitatem, venit ad ditiorem vicinum suum, cui forte obsequi solet, cui deferre, cui venienti assurgere, quem inclinato capite salutare: Da mihi, rogo te; patior necessitatem, urgeor a creditore. Et ille: Non habeo modo in manibus. Si vellet vendere, haberet . Agnoscimus hoc: fuerunt in nobis, iam non sint in nobis. Nonne hesterno viximus, et hodie vivimus? Est corrigendi locus; nondum facta est illa disiunctio, aliorum ad dexteram, aliorum ad sinistram [Matth. XXV, 33]; nondum apud inferos sumus, ubi dives ille fuit, sitiens et stillam desiderans [Luc. XVI, 22]: audiamus cum vivimus, corrigamur. Non speremus res alienas, et impraegnati tumeamus: nec perveniamus ad illas, et eas adipiscendo tanquam filios osculemur. Vae enim praegnantibus et mammantibus illis diebus. Mutandum est cor, levandum est cor, non hic habitandum corde: mala regio est. Sufficiat quod adhuc carne hic esse necesse est; quod non est necesse, non fiat: sufficiat diei malitia sua [Matth. VI, 34]; sursum corde habitemus. Si surrexistis cum Christo, dicit fidelibus, corpus et sanguinem Domini accipientibus dicit, Si resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt sapite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt quaerite, non quae super terram. Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo [Coloss. III, 1-3]. Non enim apparet quod vobis promissum est: et iam paratum est, sed non videtis. Impraegnari vis, hinc impraegnare; ipsa sit spes tua: certus erit partus tuus, non erit abortivus, non temporalis: amplecteris quod pepereris in aeternum. Sic enim per Isaiam dicitur: Concepimus et parturivimus spiritum salutis [Isai. XXVI, 18]. Ergo retro est, et non datur modo, sed dabitur. Quanta data sunt, fratres mei, quis illa numerat secundum Scripturas? Ibi scriptum est de Ecclesia, et videtur quia est; ibi scriptum est de idolis quia non erunt, et videtur quia non sunt; ibi scriptum est quia perdituri erant Iudaei regnum, et videtur, ibi scriptum est de haereticis, quia futuri erant, et videtur: ibi scriptum est et de die iudicii; ibi scriptum est et de praemio bonorum, et de poena malorum: in omnibus Deum fidelem invenimus; in ultimo deficiet et fallet? Dominus curam habebit mei. Adiutor meus et protector meus tu es: Deus meus, ne tardaveris. Nisi minorarentur dies illi, nulla caro perduraret: sed propter electos breviabuntur [Matth. XXIV, 22]. Dies illi erunt tribulationis, sed non tam longi quam sperantur. Cito illi transibunt; requies veniens non transibit. Quanquam longum, ferri debuit malum pro infinito bono. |