Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 36, SERMO III. De tertia parte Psalmi.
1 | (vers. 25.) Pars novissima psalmi huius indiscussa vobiscum et intractata remanserat. Proinde sicut video, non quidem secundum dispositionem nostram, sed tamen non praeter dispositionem suam, ad reddendum debitum nos Dominus revocavit. Intenti ergo estote, fratres, ut si possumus Deo adiuvante, vel modo solvamus quod nos debere cognoscimus. Quis est qui dicit, quod modo cantavimus? Iuvenis fui, et ecce senui, et non vidi iustum derelictum, nec semen eius quaerens panem. Si quasi unus homo loquitur, quam multum tempus est aetas unius hominis; et quid magnum est, ut homo positus in una aliqua parte terrarum per totam vitam suam tam brevem, quam humana vita brevis est, quamvis ad senectutem a iuventute pervenerit, non viderit iustum derelictum, nec semen eius quaerens panem? Non est mirandum. Potuit enim fieri ut ante vitam ipsius fuisset aliquis iustus quaerens panem, potuit fieri ut in alia parte terrarum non ubi ipse esset. Deinde aliud quod movet, audite: Ecce unusquisque in vobis, qui forte iam senuit, respiciens cursus aetatis suae iam peractos sibi, ubi cogitatione versatus fuerit in his quos novit, forte non ei occurrit iustus quaerens panem, aut filius iusti quaerens panem: sed tamen respicit ad Scripturas divinas, et invenit angustatum Abraham iustum, et famen passum in regione sua, mutasse aliam regionem [Gen. XII, 10]; invenit et filium ipsius Isaac eiusdem famis causa in alias isse regiones quaerentem panem [Id. XXVI, 1]. Et quomodo erit verum, Nunquam vidi iustum derelictum, nec semen eius quaerens panem? Et si verum hoc invenit in spatio vitae suae; aliter tamen invenit in lectione divina, quae fidelior est quam vita hominum. |
2 | Quid ergo facimus? Adiuvent nos pia studia vestra, ut inspiciamus in his versibus Psalmi voluntatem Dei, quid nos intelligere velit. Metus est enim ne unusquisque infirmus, non capiens spiritualiter intelligere Scripturas, eat in exempla humana videatque aliquando bonos servos Dei esse in necessitate aliqua et inopia quaerendi panis; maxime et Paulum apostolum cogitet, qui dicit, In fame et siti, in frigore et nuditate [II Cor. XI, 27]: et scandalizetur apud seipsum dicens, Certene verum est quod cantavi? certe verum est quod in ecclesia stans tam devota voce personui, Nunquam vidi iustum derelictum, nec semen eius quaerens panem? Fallunt nos Scripturae, dicat apud se; et dissolvantur omnia eius membra ab opere bono; quibus membris intrinsecus, quod est gravius, et in interiore homine resolutis, iam desistat ab opere bono, et dicat sibi: Utquid bene operor? Utquid panem meum frango esurienti, et nudum vestio, et sine tecto induco in domum meam, attendens ad id quod scriptum est, Nunquam vidi iustum derelictum, nec semen eius quaerens panem: cum videam tot homines bene viventes, plerumque fame laborantes? Sed si forte erro ego, ut tam illum qui bene vivit quam illum qui male vivit, putem bene vivere, et aliter illum novit Deus, id est iniquum esse, quem ego iustum puto; quid facio de Abraham, quem iustum ipsa Scriptura commendat? Quid facio de ipso apostolo Paulo, qui dicit: Imitarores mei estote, sicut et ego Christi [I Cor. IV, 16]? An ut etiam ego sim in malis qualia ille pertulit, in fame et siti, in frigore et nuditate? |
3 | Ita cogitantem, et, ut dixi, dissolutis membris omnibus interioribus a facultate operis boni, possumusne, fratres, tanquam paralyticum tollere, et aperire tectum Scripturae huius, et eum submittere ad Dominum? Videtis enim quia obscurum est. Porro si obscurum est, tectum est: et paralyticum animo quemdam intueor. Et hoc tectum video, et sub hoc tecto Christum latere agnosco. Faciam, quantum possum, quod laudatum est in illis qui aperto tecto ad Christum paralyticum submiserunt, ut diceret illi: Constans esto, fili, remissa sunt enim tibi peccata tua. Sic enim fecit interiorem hominem salvum a paralysi, remittendo peccata, et constringendo fidem. Sed erant ibi homines, qui non habebant oculos ad videndum interiorem paralyticum iam esse sanatum, et medicum curantem putaverunt blasphemantem. Quis est hic, inquiunt, qui peccata dimittit? Blasphemat iste. Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus? Et quia ille erat Deus, talia cogitantes audiebat [Luc. V, 18 22]. Hoc verum de Deo cogitabant, sed Deum praesentem non videbant. Fecit ergo ille medicus aliquid et in corpore paralytici, ut et illorum qui talia dixerunt, interiorem paralysim sanaret. Fecit enim quod viderent, et dedit quod crederent. Eia ergo quisquis es tam infirmus et languens corde, ut attendens humana exempla, velis a bonis operibus desistere, et paralysi quadam interiore dissolutus es, age, si possumus, aperto isto tecto submittere ad Dominum. |
4 | Dominus enim ipse in corpore suo, quod est Ecclesia, iunior fuit primis temporibus, et ecce iam senuit. Nostis, et agnoscitis, et intelligitis, quia in hoc positi estis, et ita credidistis, quia caput nostrum Christus est; corpus capitis illius nos sumus [I Cor. XII, 27] [Ephes. IV, 15]. Numquid soli nos, et non etiam illi qui fuerunt ante nos? Omnes qui ab initio saeculi fuerunt iusti, caput Christum habent. Illum enim venturum esse crediderunt, quem nos venisse iam credimus; et in eius fide et ipsi sanati sunt, in cuius et nos: ut esset et ipse totius caput civitatis Ierusalem, omnibus connumeratis fidelibus ab initio usque in finem, adiunctis etiam legionibus et exercitibus Angelorum, ut fiat illa una civitas sub uno rege, et una quaedam provincia sub uno imperatore, felix in perpetua pace et salute, laudans Deum sine fine, beata sine fine. Corpus autem Christi, quod est Ecclesia [Coloss. I, 18, 24], tanquam unus quidam homo, primo iunior fuit, et ecce iam in fine saeculi est in senecta pingui; quoniam de illa dictum est: Adhuc multiplicabitur in senecta pingui [Psal. XCI, 15]. Multiplicata est per omnes gentes, et ipsius vox est attendentis quasi unius hominis primam aetatem suam, et istam novissimam, respexit per omnia, quia omnes aetates notas habet per Scripturas; et ait exsultans et monens: Iunior fui, primis temporibus saeculi; et ecce senui, sum etiam novissimis temporibus saeculi; et nunquam vidi iustum derelictum, nec semen eius quaerens panem. |
5 | Agnovimus hominem iuniorem et senem, et tanquam aperto tecto pervenimus ad Christum. Sed quis est iustus, qui non est visus derelictus, nec semen eius quaerens panem? Si intelligis panem, intelligis illum. Panis est enim verbum Dei, quod nunquam ab ore iusti discedit. Nam et in capite suo iustus iste tentatus, hoc respondit. Quando enim ipsi Domino esurienti et famem patienti diabolus ait: Dic lapidibus istis ut panes fiant; respondit: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo Dei [Matth. IV, 3, 4]. Deinde, fratres mei, attendite, quando non faciat iustus voluntatem Dei. Semper enim facit, et secundum voluntatem eius vivit. Voluntas Dei de corde eius non recedit: quia voluntas Dei, ipsa est lex Dei. Et quid dictum est de tali? Et in lege eius meditabitur die ac nocte [Psal. I, 2]. Panem istum manducas una hora, et dimittis; panem illum verbi die ac nocte. Quando enim audis, aut quando legis, manducas; quando inde cogitas, ruminas, ut sis animal mundum, non immundum [Levit. I]. Quod significat etiam sapientia per Salomonem dicens: Thesaurus desiderabilis requiescit in ore sapientis; vir autem stultus glutit illum [Prov. XXI, 20]. Qui enim glutit, ut non in illo appareat quod voravit, oblitus est quod audivit. Qui autem non est oblitus, cogitat, et cogitando ruminat, ruminando delectatur. Unde dicitur: Cogitatio sancta servabit te [Prov. II, 11]. Et ecce si servat te in ruminatione panis huius sancta cogitatio, nunquam vidisti iustum derelictum, nec semen eius quaerens panem. |
6 | (vers. 26.) Tota die miseretur, et feneratur. Feneratur quidem latine dicitur, et qui dat mutuum, et qui accipit: planius hoc autem dicitur, si dicamus fenerat. Quid ad nos quid grammatici velint? Melius in barbarismo nostro vos intelligitis, quam in nostra disertitudine vos deserti eritis. Ergo iustus iste tota die miseretur, et fenerat. Sed non gaudeant feneratores. Invenimus enim quemdam feneratorem, sicut invenimus quemdam panem: ut ubique aperto tecto perveniamus ad Christum. Nolo sitis feneratores, et ideo nolo, quia Deus non vult. Nam si ego nolo, et Deus vult, agite: si autem Deus non vult, etiamsi ego vellem, malo suo ageret qui ageret. Unde apparet Deum hoc nolle? Dictum est alio loco: Qui pecuniam suam non dedit ad usuram [Psal. XIV, 5]. Et quam detestabile sit, quam odiosum, quam exsecrandum, puto quia et ipsi feneratores noverunt. Rursus autem ego ipse, imo Deus noster, qui te prohibet esse feneratorem, iubet te esse feneratorem; et dicitur tibi, Fenera Deo. Si feneras homini, habes spem; et si feneras Deo, spem non habebis? Si feneraveris homini, id est, mutuam pecuniam tuam dederis, a quo aliquid plus quam dedisti exspectes accipere: non pecuniam solam, sed aliquid plus quam dedisti, sive illud triticum sit, sive vinum, sive oleum, sive quodlibet aliud; si plus quam dedisti exspectas accipere, fenerator es, et in hoc improbandus, non laudandus. Quid ergo, inquis, facio, ut sim utiliter fenerator? Attende quid facit fenerator. Minus vult dare certe, et plus accipere: hoc fac et tu; da modica, accipe magna. Vide quam late crescat fenus tuum. Da temporalia, accipe aeterna: da terram, accipe coelum. Et cui dabo, forte dicis? Ipse Dominus procedit quem feneres, qui tibi iubebat ne fenerares. Audi Scripturam, quomodo feneres Dominum: Fenerat, inquit, Dominum, qui miseretur pauperis [Prov. XIX, 17]. Non enim eget a te Dominus, sed habes alium qui a te egeat: illi porrigis, ille accipit. Non enim habet pauper quod tibi retribuat: et tamen ipse vult retribuere, et non invenit quid; sola in illo remanet benevolentia orandi pro te. Cum autem pauper orat pro te, tanquam Deo dicit: Domine, mutuum accepi, fidedic me . Proinde et si non tenes pauperem redditorem, sed idoneum tenes fideiussorem. Ecce Deus tibi de Scriptura sua dicit: Da securus, ego reddo. Quomodo solent dicere fideiussores? quid dicunt ? Ego reddo, ego accipio, mihi das. Putamusne et hoc dicit Deus: Ego accipio, mihi das? Plane si Deus Christus, quod non dubitatur, ipse dixit: Esurivi, et dedistis mihi manducare. Et cum illi dicerent, Quando te vidimus esurientem? ut ostenderet se pauperum fideiussorem, omnium membrorum suorum sponsorem; quia ille caput, illi membra, et cum accipiunt membra, caput accipit: Cum uni, inquit, ex his minimis meis fecistis, mihi fecistis. Eia, avare fenerator, vide quid dedisti, vide quid accepturus es! Si dedisses paucam pecuniam, et ille cui dederas pro parva pecunia tua daret tibi magnam villam, incomparabiliter amplius valentem quam dederas tu pecuniam; quantas gratias ageres, quanta laetitia tollereris! Audi quam possessionem det quem fenerasti: Venite, benedicti Patris mei, percipite. Quid? quod dedistis? Absit. Terrena dedistis, quae si non dedissetis, in terra putrescerent. Quid enim inde facturus esses, si non dedisses? Quod periturum erat in terra, servatum est in coelo. Ergo quod servatum est, hoc accepturi sumus. Servatum est meritum: factus est thesaurus tuus meritum tuum. Nam vide quid sis accepturus: Percipite regnum, quod vobis paratum est ab initio mundi. Contra, illi qui fenerare noluerunt, quid audient? Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius. Et quid vocatur regnum quod accipimus? Attendite sequentia: Isti ibunt in combustionem aeternam, iusti autem in vitam aeternam [Matth. XXV, 34-36]. Ad hoc ambite, hoc emite, ad hoc fenerate. Habetis Christum in coelo sedentem, in terra petentem. Invenimus quomodo feneret iustus. Tota die miseretur, et fenerat. |
7 | Et semen eius in benedictione erit. Et hic non occurrat carnalis cogitatio. Videmus multos filios iustorum fame morientes: quomodo ergo semen eius in benedictione erit? Semen eius reliquiae eius, unde hic seminat, et postea metet. Namque Apostolus dicit: Bonum autem facientes non deficiamus: tempore enim suo metemus infatigabiles. Itaque dum tempus habemus, ait, operemur bonum ad omnes [Gal. VI, 9]. Hoc est semen tuum, quod erit in benedictione. Terrae committis, et tanto amplius colligis: Christo committis, et perdis? Vide ipsum semen expressius nominatum ab Apostolo, cum de eleemosynis diceret. Hoc enim ait: Qui parce seminat, parce et metet; et qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet [II Cor. IX, 6]. Sed laboras forte cum seminas, et doles cum misereris, quia miseros vides. Melius enim aliquando non habebimus quibus ista demus. Cum omnes in incorruptionem commutabuntur, nullus esuriet cui porrigas panem, nullus sitiet cui des potum, nullus nudus erit quem vestias, nullus peregrinus quem suscipias: hic autem inter aerumnas, tentationes, dolores, gemitus, mittimus semen. Sed respice ad psalmum alium: Euntes ibant, et flebant, mittentes semina sua. Attende, quia semen eius in benedictione erit: Venientes autem venient cum exsultatione, portantes manipulos suos [Psal. CXXV, 6]. |
8 | (vers. 27.) Vide ergo quod sequitur, et noli esse piger: Declina a malo, et fac bonum. Noli tibi putare sufficere, si non exspolias vestitum. Non exspoliando enim vestitum, declinasti a malo: sed noli arescere, et sterilis esse. Sic noli exspoliare vestitum, ut vestias nudum: hoc est enim declinare a malo, et facere bonum. Et quid inde habebo, dicturus es? Iam tibi commendavit ille quem feneras, quid tibi dabit: vitam aeternam dabit tibi; da illi securus. Audi et id quod sequitur: Declina a malo, et fac bonum; et inhabita in saecula saeculorum. Et noli putare cum das, quod nemo te videat; aut quia deserit te Deus, quando forte dederis pauperi, et consecutum fuerit aliquod damnum, aut aliqua tristitia rei amissae, et dicas tibi: Quid profuit bona me fecisse opera? Puto non amat Deus homines qui benefaciunt. Unde ista vestra submurmuratio, unde iste strepitus, nisi quia abundant istae voces? Unusquisque modo cognoscit has voces, aut in ore suo, aut in ore vicini sui, aut in ore amici sui. Deleat illas Deus, et exstirpet spinas de agro suo: plantet frugem bonam, et arborem fructiferam. Quid enim contristatus es, o homo, quia dedisti pauperi, et alia perdidisti? Nonne vides quia perdidisti quod non dedisti? Quare non respicis ad Deum tuum? Ubi est fides? quare sic dormit? Excita illam in corde tuo. Attende quid tibi dixerit ipse Dominus, quando te ad huiusmodi opera bona exhortabatur: Facite vobis sacculos non veterascentes, thesaurum non deficientem in coelis, quo fur non accedit [Luc. XII, 33]. Hoc ergo commemora, quando plangis in damno. Quid ploras stulte parvi cordis, aut non sani cordis? Quare perdidisti, nisi quia mihi non commodasti ? Quare perdidisti? Quis tibi abstulit? Respondebis: Fur. Nonne hoc te praemonueram, ne ibi poneres quo fur posset accedere? Si ergo dolet qui perdidit, hoc doleat, quia non ibi posuit unde perire non potuit. |
9 | (vers. 28.) Quoniam Dominus amat iudicium, et non derelinquet sanctos suos. Quando patiuntur labores sancti, nolite putare quia non iudicat Deus, aut perverse iudicat. Qui te monet ut iuste iudices, ipse perverse iudicaturus est? Amat ille iudicium, et non derelinquet sanctos suos. Sed quo modo sit abscondita apud illum vita sanctorum, ut qui modo laborant in terra, quasi tempore hiemis arbores non habentes fructum et folia, illo apparente tanquam novo sole exorto, illud quod in radice vivebat, in fructibus appareat. Amat ergo ille iudicium, et non derelinquet sanctos suos. Sed laborat sanctus in fame? Non illum derelinquet Deus: flagellat omnem filium, quem recipit [Hebr. XII, 6]. Contemnis illum quando flagellatur, expavescis quando ditatur. Unde enim flagellatur? Pressuris temporalibus. Quando ditabitur? Quando audiet, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum, quod vobis paratum est ab initio mundi. Noli ergo piger esse flagellari, ut sis inter eos qui merentur recipi. Usque adeo ille amat iudicium, ut non derelinquat sanctos, quos flagellat ad tempus. Et quoniam flagellat omnem filium, quem recipit, nec Unico pepercit, in quo delictum non invenit. Quoniam Dominus amat iudicium, et non derelinquet sanctos suos. Quia ergo non eos derelinquet, forte hoc eis dabit quod hic amas, multos annos vivere, senescere? Non attendis quia si senectutem optas venire, hanc optas de qua cum venerit conqueraris. Non tibi ergo dicat anima, vel mala, vel infirma, vel parvula: Quomodo verum est, Dominus amat iudicium, et non derelinquent sanctos suos? Revera non dereliquit tres pueros in camino laudantes, non eos tetigit ignis [Dan. III, 50]: numquid sancti eius Machabaei non erant, qui in ignibus defecerunt carne, non fide (I [I Mach. VII, 7]? Sed hoc, inquis, maiorem quaestionem habet, quia cum fide illi non defecerint, ille illos dereliquerit. Audi quod sequitur: In aeternum conservabuntur. Tu paucos annos eis optabas, quos eis si daret Dominus, non derelinqueret sanctos suos. Visibiliter non dereliquit tres pueros, occulte non dereliquit Machabaeos: illis etiam dedit vitam temporalem ad confundendos infideles; illos autem occulte coronavit ad iudicandam impietatem persecutoris: nec illos tamen, nec illos dereliquit, qui non derelinquet sanctos suos. Et nihil magnum acceperunt tres pueri, si non in aeternum conservarentur. In aeternum conservabuntur. |
10 | Iniusti autem punientur, et semen impiorum peribit. Quomodo semen illius in benedictione erit, sic semen impiorum peribit. Semen enim impiorum, opera impiorum. Nam invenimus rursum filium impii florere in saeculo, et aliquando fieri iustum, et florere in Christo. Vide ergo quomodo accipias, ut tectum aperias, et ad Christum pervenias: noli carnaliter, nam decipieris. Sed semen impiorum, omnia opera impiorum peribunt, fructum non habebunt: ad tempus enim aliquid valent; postea quaerent, et non invenient quod operati sunt. Nam perdentium quod operati sunt, vox erit illa: Quid nobis profuit superbia, aut quid divitiarum iactatio contulit nobis? Transierunt omnia illa tanquam umbra [Sap. V, 8]. Ergo semen impiorum peribit. |
11 | (vers. 29.) Iusti haereditate possidebunt terram. Rursus avaritia non subrepat, nec tibi aliquam villam magnam promittat, ne quod hic iuberis contemnere, ibi speres. Terra est quaedam illa vivorum, regnum sanctorum. Unde dicitur, Spes mea es tu, portio mea in terra vivorum [Psal. CXLI, 6]. Nam et si vita tua illa est, intellige qualem terram accepturus sis. Illa est terra viventium: haec est autem terra morientium, receptura mortuos quos nutrivit vivos. Qualis ergo illa terra, talis et ipsa vita: si aeterna vita, aeterna terra. Et quomodo aeterna terra? Et inhabitabunt in saeculum saeculi super eam. Alia ergo terra erit ubi inhabitabimus in saeculum saeculi. Nam de ista dictum est: Coelum et terra transibunt [Matth. XXIV, 35]. |
12 | (vers. 30-32.) Os iusti meditabitur sapientiam. Ecce ille est panis: videte quam libenter manducet iustus iste, quomodo verset in ore suo sapientiam. Et lingua eius loquetur iudicium. Lex Dei eius in corde ipsius. Ne forte putares cum in ore habere quod in corde non habet: ne forte computares eum cum illis, de quibus dictum est, Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me [Isai. XXIX, 13]: Et lingua eius loquetur iudicium. Lex Dei eius in corde ipsius. Et quid illi prodest? Et non supplantabuntur gressus eius. Liberat a laqueo verbum Dei in corde, liberat a via prava verbum Dei in corde, liberat a labina verbum Dei in corde. Tecum est, cuius verbum a te non recedit. Quid autem mali patitur quem custodit Deus? Custodem ponis in vinea, et contra fures securus es; et potest dormire custos ille, et ipse cadere, et furem admittere: non autem dormit, neque dormitabit, qui custodit Israel [Psal. CXX, 4]. Lex Dei eius in corde ipsius: et non supplantabuntur gressus eius. Vivat ergo securus, et inter malos vivat securus, et inter impios vivat securus. Quid enim mali iusto potest impius aut iniustus facere? Ecce vide quid sequitur: Considerat peccator iustum, et quaerit mortificare eum. Dicit enim quod in libro Sapientiae dicere praedictum est: Gravis est nobis etiam ad videndum, quoniam dissimilis est aliis vita ipsius [Sap. II, 15]. Quaerit ergo mortificare. Quid? Dominus qui custodit, qui cum illo habitat, qui de ore ipsius, qui de corde non recedit, dimittit eum? Ubi est quod superius dictum est, Et non derelinquet sanctos suos? |
13 | (vers. 33.) Ergo, Considerat peccator iustum, et quaerit mortificare eum: Dominus autem non derelinquet eum in manibus eius. Quare ergo dereliquit martyres in manibus impiorum? Quare fecerunt illis quaecumque voluerunt? Alios gladio percusserunt, alios crucifixerunt, alios bestiis tradiderunt , alios ignibus cremaverunt, alios in catena ducentes tabe diuturna confecerunt. Certe non derelinquet Dominus sanctos suos: Dominus autem non derelinquet eum in manibus eius. Postremo ipsum Filium suum quare dimisit in manibus Iudaeorum? Et hic tectum aperi [Luc. V, 19], si vis omni interiori membro constringi; perveni ad Dominum: audi quid dicat alia Scriptura, Dominum praevidens passurum ab impiis, quid ait? Terra tradita est in manus impii [Iob IX, 24]? Quid est, Terra tradita est in manus impii? Caro tradita est in manus persequentium. Non ibi autem dimisit iustum suum Deus: de carne capta educit animam invictam. Dimitteret Deus iustum suum in manibus impii, si illum fecisset consentire impio: contra quod malum orat in alio psalmo, et dicit: Ne tradas me, Domine, a desiderio meo peccatori [Psal. CXXXIX, 9]. Opus est ut a desiderio tuo non tradaris peccatori, ne cum desideras vitam praesentem, irruas in illum, et perdas aeternam. A quo desiderio non debet tradi peccatori? Ab illo de quo item dicitur: Et diem hominis non concupivi, tu scis [Ierem. XVII, 16]. Qui enim desiderat et concupiscit diem hominis, quando illi minatus fuerit adversarius, quod tollat illi diem humanum, quia occidet eum, et perdet hanc vitam; qui non sperat aliam vitam, deficit, et consentit inimico. Qui autem audit Dominum dicentem, Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere; etsi tradatur terra in manus impii, capta terra spiritus evadit; spiritu evadente, et terra resurget. Spiritus mutatur ad Dominum, terra mutabitur in coelum. Non enim aliquid de ipsa terra perit, quae ad tempus traditur in manus impii: Capilli capitis vestri numerati sunt [Matth. X, 28, 30]. Ergo est securitas, sed si intus sit Deus. Si autem expellatur diabolus, admittitur Deus. Dominus autem non derelinquet eum in manibus eius. Nec damnabit eum, cum iudicabitur illi. Habent aliqua exemplaria, Et cum iudicabit eum, iudicabitur illi. Illi autem dictum est, cum iudicium fit ac illo: possumus enim sic loqui ut dicamus homini, Iudica mihi, id est, audi causam meam. Cum ergo coeperit audire causam iusti sui Deus; quoniam oportet omnes exhiberi ante tribunal Christi, et stare, ut illic recipiat unusquisque quae per corpus gessit, sive bonum sive malum [II Cor. V, 10]; quando ergo ventum fuerit ad illud iudicium, non eum damnabit, etsi ad tempus videatur damnari ab homine. Etsi dixit sententiam proconsul in Cyprianum: alia est sella terrena, aliud tribunal coelorum; ab inferiore accepit sententiam, a superiore coronam. Nec damnabit eum, cum iudicabitur illi. |
14 | (vers. 34, 36.) Sed quando erit? Noli modo putare: tempus laboris est, tempus seminis est, tempus frigoris est: etsi inter ventos, etsi inter pluvias, semina; noli esse piger: aestas veniet quae te laetificet, in qua te gaudeas seminasse. Quid ergo facio modo? Exspecta Dominum. Et cum exspecto, quid ago? Et custodi vias eius. Et si custodiero, quid accipio? Et exaltabit te, ut haereditate possideas terram. Quam terram? Iterum ne aliqua villa occurrat animo: illam de qua dicitur, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab initio mundi [Matth. XXV, 34]. Quid de illis qui nos angustaverunt, inter quos gemuimus, quorum scandala toleravimus, pro quibus saevientibus frustra oravimus; quid de illis erit? Sequitur, Cum pereunt peccatores, videbis. Et quam de proximo videbis: tu eris ad dexteram, illi ad sinistram. Hoc autem ad fidei oculos pertinet. Quos fidei oculos qui non habent, dolent felicitatem impiorum , et putant se sine causa esse iustos, quia vident hic florere impios. Qui autem habet oculum illum fidei, quid dicit? Vidi impium superexaltari et elevari super cedros Libani. Et puta quia superexaltatus est, puta quia elevatus est: quid sequitur? Et transivi, et ecce non erat; et quaesivi eum, et non est inventus locus eius. Quare non erat, et non est inventus locus eius? Quia transisti. Si autem adhuc carnaliter cogitas, et ista terrena felicitas vera felicitas tibi videtur, nondum transisti: aut aequalis illi es, aut infra es: profice, et transi; et cum proficiendo transieris, attendis eum fide, vides novissima ipsius, et dicis tibi, Ecce non est iste qui sic tumuerat; quomodo si transires iuxta fumum. Nam et hoc dictum est in isto psalmo superius, Deficientes velut fumus deficient. Erigitur in altum fumus, et in globum tumidum pergit: quanto magis attollitur, tanto amplius intumescit. Sed cum transieris, attende post te: post te enim fumus, si est ante te Deus. Noli posteriora ex desiderio attendere, sicut attendit uxor Lot, et remansit in via [Gen. XIX, 26]: sed respice ex despectu, et videbis impium nusquam esse, et quaeres locum eius. Quis est locus eius? Quo modo habet potestatem, habet divitias, habet quemdam ordinem suum in rebus humanis, ut multi ei obsequantur, ut iubeat et audiatur. Iste locus non erit, sed transiet, ut tu possis dicere: Transivi, et ecce non erat. Quid est, transivi? Profeci, perveni ad spiritualia, intravi in sanctuarium Dei, ut intenderem in novissima [Psal. LXXII, 17]: et ecce non erat, et quaesivi eum, et non est inventus locus eius. |
15 | (vers. 37.) Custodi innocentiam. Tene, quomodo cum avarus esses, saccellum tenebas: quomodo tenebas saccellum, ne tibi extorqueretur a fure; sic custodi innocentiam, ne tibi extorqueatur a diabolo. Sit illa certum patrimonium tuum, de qua sunt divites et pauperes. Custodi innocentiam. Quid tibi prodest lucrum auri, et damnum innocentiae? Custodi innocentiam, et vide directionem. Habeto oculos directos, ut videas directionem: non pravos, quibus malos vides; et distortos, ut distortus tibi et pravus videatur Deus, quia favet impiis, et persequitur fideles. Non vides quam distortum videas? Corrige oculos tuos, et vide directionem. Quam directionem? Noli ad praesentia attendere. Et quid videbis? Quoniam sunt reliquiae homini pacifico. Quid est, sunt reliquiae? Cum mortuus fueris, non eris mortuus: hoc est, sunt reliquiae. Erit illi aliquid et post hanc vitam; hoc est, illud semen quod in benedictione erit. Unde Dominus, Qui credit in me, inquit, licet moriatur, vivet [Ioan. XI, 25]: Quoniam sunt reliquiae homini pacifico. |
16 | (vers. 38.) Iniusti autem disperient in idipsum. Quid est, in idipsum? In sempiternum; vel, omnes simul in unum. Reliquiae impiorum interibunt. Sunt autem reliquiae homini pacifico: ergo qui non sunt pacifici, impii sunt. Beati enim pacifici, quia ipsi filii Dei vocabuntur [Matth. V, 9]. |
17 | (vers. 39, 40.) Salus autem iustorum a Domino, et protector eorum est in tempore tribulationis: et adiuvabit eos Dominus, et eruet eos, et eximet eos a peccatoribus. Tolerent ergo modo peccatores iusti, tolerent frumenta zizania, toleret triticum paleam; quia veniet tempus separationis, et eximetur semen bonum ab eo quod igni consumetur: illud in horreum mittetur, illud autem in aeternam conflagrationem; quia ideo simul fuerunt primo iustus et iniustus, ut ille supplantaret , ille probaretur; postea autem ille damnaretur, ille coronaretur. |
18 | Deo gratias, fratres, reddidimus debitum in nomine Christi; sed nos charitas debitores semper tenet . Illa enim una est, quae et si quotidie redditur, semper debetur. Multa diximus adversus Donatistas, multa vobis recitavimus, multas chartas, multa praeter canonem Scripturarum, illis cogentibus. Nam et si reprehendent haec, quia vobis talia legimus; nos reprehendamur, dum vos instruamini. Possumus enim eis et in hac parte sic respondere: Factus sum insipiens, vos me coegistis [II Cor. XII, 11]. Tamen, fratres, ante omnia custodite haereditatem nostram, de qua securi sumus nos in testamento Patris nostri esse: non in aliqua charta frivola alicuius hominis, sed in testamento Patris nostri. Inde securi sumus; quia qui fecit testamentum, vivit: qui fecit testamentum haeredi suo, ipse iudicabit de testamento suo. In rebus humanis alius est testator, alius iudex: et tamen qui tenet testamentum, vincit apud iudicem alterum, non apud alterum iudicem mortuum. Quam ergo secura est nostra victoria, cum ille iudicabit qui testatus est! etsi enim mortuus est Christus ad tempus, sed iam vivit in aeternum . |
19 | Loquantur ergo adversus nos quidquid volunt: nos diligamus illos et nolentes. Novimus enim, fratres, novimus linguas eorum: propter quas eis non irascamur, patienter ferte nobiscum. Vident enim in causa se nihil habere, et linguas convertunt in nos, et incipiunt de nobis dicere mala, multa quae sciunt, multa quae nesciunt. Quae sciunt, praeterita nostra sunt: fuimus enim aliquando, sicut dicit Apostolus, stulti et increduli, et ad omne opus bonum reprobi [Tit. III, 3]. In errore perverso desipientes et insanientes fuimus, non negamus; et quantum praeteritum nostrum non negamus, tanto magis Deum qui nobis ignovit, laudamus. Quid ergo, haeretice, dimittis causam, et is ad hominem? Quid enim ego sum? quid sum? Numquid Catholica ego sum? numquid haereditas Christi diffusa per gentes ego sum? Sufficit mihi ut in ea sim. Vituperas mala mea praeterita, quid magnum facis? Severior sum ego in mala mea quam tu: quod tu vituperasti, ego damnavi. Utinam velles imitari, ut et error tuus fieret aliquando praeteritus! Ista sunt mala praeterita, quae noverunt, maxime in ista civitate. Hic enim male viximus , quod ego confiteor: et quantum gaudeo de gratia Dei, tantum de meis praeteritis , quid dicam? Doleo? Dolerem, si adhuc essem. Sed quid dicam? Gaudeo? Nec hoc possum dicere: utinam enim nunquam fuissem! Quidquid tamen fui, in nomine Christi praeteritum est. Quod autem modo reprehendunt, non norunt. Sunt quae adhuc in me reprehendant : sed tamen multum est ad illos ut haec noverint. Multa ago in cogitationibus meis, pugnans adversus malas suggestiones meas, et habens conflictationem diuturnam, et prope continuam cum tentationibus inimici subvertere me volentis. Gemo ad Deum in infirmitate mea; et novit quid parturit cor meum, ille qui novit partum meum. Mihi autem minimum est, ut a vobis diiudicer, aut ab humano die, ait Apostolus; sed neque ego meipsum iudico [I Cor. IV, 3]: melius enim me ego novi quam illi, sed melius Deus quam ego. Non ergo vobis insultent de nobis, non faciat Christus. Dicunt enim, Et qui sunt? et unde sunt? malos hic illos novimus, ubi baptizati sunt? Si nos bene noverunt, sciunt quia et navigavimus aliquando; sciunt quia et peregrinati sumus; sciunt quia alii ivimus, et alii redivimus. Non hic baptizati sumus: sed ubi baptizati sumus , Ecclesia est nota universo orbi terrarum. Et multi fratres nostri sunt, qui et norunt quia baptizati sumus, et nobiscum baptizati sunt. Facile est ergo hoc nosse, si quis fratrum est inde sollicitus. Istis autem satisfacturi sumus, et demonstraturi aliquid de testimonio Ecclesiae, cui non communicant? Merito non nos norunt trans mare baptizatos in Christo, quia et trans mare non habent Christum. Ille enim Christum et trans mare habet, qui et trans mare communionem universae Ecclesiae tenet. Quomodo potest cognoscere ubi sim ego baptizatus, cum communio ipsius vix transit mare? Verumtamen, fratres mei, quid eis dicam? Suspicamini quod vultis de nobis. Si boni sumus, in Ecclesia Christi frumenta sumus: si mali sumus, in Ecclesia Christi palea sumus, tamen ab area non recedimus. Tu qui vento tentationis foras volasti, quid es? Triticum non tollit ventus ex area. Ex eo ergo ubi es, agnosce quid es. |
20 | Sed tu, inquit, quis es qui contra nos dicis tanta? Quicumque sim, quod dicitur attende, non a quo dicitur. Sed peccatori, inquit, dicit Dominus: Utquid tu assumis testamentum meum per os tuum [Psal. XLIX, 16]? Dicat Dominus hoc peccatori: forte est genus peccatorum cui hoc recte dicat Dominus; sed in quemlibet dicat hoc Dominus, ideo dicit, quia peccatori non prodest quando legem Dei loquitur. Numquid et auditoribus non prodest? Utrumque genus nos habemus in Ecclesia, Domino dicente, et bonorum et malorum. Boni enim cum praedicant, quid dicunt? Imitatores mei estote, sicut et ego Christi [I Cor. IV, 16]. De bonis quid dicitur? Sed forma esto fidelium [I Tim. IV, 12]. Hoc nos esse elaboramus: quid autem simus, ille novit ad quem gemimus. De malis tamen dictum est aliud: Super cathedram Moysi sederunt Scribae et Pharisaei; quae dicunt facite, quae autem faciunt, facere nolite [Matth. XXIII, 2, 3]. Vides quia in cathedra Moysi, cui successit cathedra Christi, sedent et mali: et tamen dicendo bona non obsunt auditoribus. Quare tu propter malos ipsam cathedram dimisisti? Redi ad pacem, redi ad concordiam quae te non offendit. Si bona loquor, et bona facio, imitare me: si autem non facio quod dico, habes consilium Domini; quae dico, fac; quae autem facio, noli facere; tamen a cathedra catholica noli discedere. Ecce in nomine Christi ituri sumus, et multa dicturi sunt. Quis finis? Cito contemnite causam nostram. Non illis dicatis nisi, Fratres, ad rem respondete. Augustinus episcopus est in Ecclesia catholica, sarcinam suam portat, rationem redditurus est Deo: in bonis eum novi; si malus est, ipse novit; si bonus est, nec sic spes mea est. Hoc ante omnia didici in Catholica, ut spes mea non sit in homine. Merito ergo vos homines reprehenditis, quia spem vestram in homine posuistis. Certe cum reprehenderint nos, contemnite et vos. Novimus enim qualem habeamus locum in corde vestro, quia scimus qualem locum habeatis in corde nostro. Nolite pro nobis certare adversus illos. Quidquid de nobis dixerint, cito transite: ne laborantes causa defensionis nostrae, dimittatis causam vestram. Hoc enim agunt astute: nolentes et timentes ut de ipsa causa dicamus, ingerunt nobis quo nos avocent; ut cum intendimus purgare nos, sileamus ab ipsis convincendis. Nam prorsus qui me dicis malum, dico et ego alia innumerabilia: cito aufer de medio, fini causam meam, de re age, Ecclesiae causam attende, ubi sis vide. Veritas tibi undelibet loquatur, esuriens accipe; ne nunquam ad te perveniat panis, dum semper quid reprehendas in vasculo fastidiosus et calumniosus inquiris. |