monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 34, SERMO I . De prima parte Psalmi. <<<    

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 34, SERMO II, HABITUS DIE PROXIMO POST SUPERIOREM SERMONEM. De reliqua parte Psalmi.

1 Ad reliqua Psalmi intendamus animum, Dominumque et Deum nostrum, et de sanitate intelligendi, et de fructu bene agendi deprecemur. Quo usque hesterno die disputatum sit, credo meminisse Charitatem Vestram: ex ipso loco hodie sumamus exordium. Intelligimus enim hic vocem Christi; vocem scilicet capitis et corporis Christi. Christum cum audis, noli sponsum a sponsa separare, et intellige magnum illud sacramentum: Erunt duo in carne una [Ephes. V, 31]. Si duo in carne una, quare non et in voce una? Non enim tentationes caput hic pertulit, et corpus non perfert: aut vero fuit causa patiendi capiti, nisi ut corpori praeberet exemplum. Dominus enim voluntate passus est, nos necessitate: ille miseratione, nos conditione. Proinde illius voluntaria passio, nostra est necessaria consolatio; ut quando talia forte perpetimur, intueamur caput nostrum, ut eius exemplo commoniti dicamus nobis: Si ille, quid nos? Et quemadmodum ille, ita et nos. Quantumlibet enim saevierit inimicus, usque ad mortem corporis accedere potuit: quod corpus nec ipsum exstinguere potuit in Domino, quia tertio die resurrexit. Quod in illo factum est die tertio, hoc in nostro in fine saeculi. Spes resurrectionis nostrae differtur, numquid aufertur? Cognoscamus hic ergo voces Christi, carissimi, et separemus eas a vocibus impiorum. Voces sunt enim corporis persecutionem angustiasque et tentationes in hoc saeculo patientis. Sed quoniam multi hic patiuntur, et pro peccatis et pro sceleribus suis; magna vigilantia discernenda est causa, non poena. Sceleratus enim potest habere martyris similem poenam, sed tamen dissimilem causam. Tres erant in cruce [Luc. XXIII, 33], unus Salvator, alius salvandus, alius damnandus: omnium par poena, sed impar causa.
2 (vers. 11, 12.) Dicat ergo caput nostrum: Insurgentes testes iniqui, quae ignorabam interrogabant me. Nos autem dicamus capiti nostro: Domine, quid ignorabas? Itane tu aliquid ignorabas? Nonne et interrogantium corda noveras? nonne eorum dolos ante prospexeras? nonne in eorum manus te sciens dederas? nonne ut ab eis patereris veneras? Quid ergo ignorabas? Ignorabat peccatum: et hoc peccatum ignorabat, non quasi non iudicando, sed non committendo. Sunt huiusmodi locutiones etiam quotidianae, cum dicis de aliquo, Non novit stare, hoc est, quia non stat: et, Non novit benefacere, quia non benefacit. Non novit malefacere, quia non malefacit. Quod alienum est ab opere, alienum est a conscientia: quod alienum est a conscientia, alienum videtur et a scientia. Ita dicitur Deus nescire, quomodo ars non novit vitia; et tamen per artem cognita diiudicantur [Plerique Mss.: Et dicitur, Nescivit, quomodo ars non novit vitia, et tamen per artem cognita devitantur.]. Hoc ergo nobis caput nostrum interrogantibus ex ipsius Evangelii sui veritate respondet, cum dixerimus, Domine, quid ignorabas? quid tu potuisti interrogari quod nesciebas? Respondet: Iniquitates ignorabam, de iniquitatibus interrogabar. Habes in Evangelio, si non me credis ignorare iniquitates, quia et ipsos iniquos ignoro, quibus in fine dicturus sum: Non novi vos, recedite a me qui operamini iniquitatem [Matth. VII, 23]. Numquid non noverat quos damnabat? aut potest iuste damnare, nisi bonus cognitor [Sic Mss. At Edd., damnari, nisi quia malus cognoscitur.]? Et tamen bonus cognitor non est mentitus, dicendo, Non novi vos: id est, non coaptamini corpori meo, non haeretis regulis meis: vitia estis [Sic Mss. At Edd., vitiis haesistis.]; ego autem ars ipsa sum quae non habet vitium, et in qua quisque non discit nisi non facere vitium. Insurgentes testes iniqui, quae ignorabam interrogabant me. Quid sic ignorabat Christus, quam blasphemare? Hinc interrogabatur a persecutoribus, et quia verum dixit, blasphemasse iudicatus est [Id. XXVI, 65]. Sed a quibus? De quibus sequitur, Retribuebant mihi mala pro bonis, et sterilitatem animae meae. Ego attuli fecunditatem, ipsi retribuebant sterilitatem; ego vitam, ipsi mortem; ego honorem, ipsi contumelias: ego medicinam, ipsi vulnera; et in his omnibus quae retribuebant, utique sterilitas erat. Hanc sterilitatem in arbore maledixit, ubi fructum cum quaereret non invenit [Id. XXI, 19]. Folia erant, et fructus non erant: verba erant, et facta non erant. Vide in verbis numerositatem, et in factis sterilitatem: Qui praedicas non furandum, furaris; qui dicis non adulterandum, adulteras [Rom. II, 21, 22]. Tales erant qui Christum quae ignorabat interrogabant.
3 (vers. 13.) Ego autem cum mihi molesti essent, induebam me cilicio: et humiliabam in ieiunio animam meam: et oratio mea in sinum meum convertetur [De eodem versu 13 tractatur supra, col. 225, n. 21.]. Docemur quidem, fratres, quia pertinemus ad corpus Christi, quia sumus membra Christi [I Cor. XII, 27]: et admonemur in omni tribulatione nostra, non cogitare quemadmodum respondeamus inimicis, sed quemadmodum orando Deum propitiemus, et maxime ne tentatione vincamur; deinde, ut etiam illi qui nos persequuntur, ad sanitatem iustitiae convertantur. Nullum maius, nullum melius negotium est in tribulatione, quam recedere ab eo strepitu, qui foris est, et ire in interiora mentis secretaria [Matth. VI, 6]; ibi Deum invocare, ubi nemo videt gementem et subvenientem; illius cubiculi adversus omnem extrinsecus illatam molestiam ostium claudere, humiliare seipsum in confessione peccati, magnificare et laudare Deum, et corripientem et consolantem [Edd., consulentem. Nonnulli vero Mss., consolantem.]: prorsus hoc omni modo tenendum est. Verumtamen in corpore hoc dixerimus, id est in nobis: in Domino autem nostro Iesu Christo quid tale agnoscimus? Evangelio perspecto et diligentissime perscrutato, non invenimus Dominum in aliqua passione et tribulatione sua induisse se cilicio. Ieiunasse quidem eum legimus postea quam baptizatus est: cilicium ibi nullum audivimus, nullum legimus: ieiunasse autem nondum Iudaeis persequentibus, sed diabolo tentante [Matth. IV, 1]. Non eo tempore dico ieiunasse Dominum, quando eum interrogabant quae ignorat, et quando retribuebant mala pro bonis, insectando, persequendo, tenendo, flagellando, vulnerando, occidendo: sed tamen in his omnibus, fratres, si aliquantulum pia curiositate levemus velum, et interiora huius Scripturae oculo cordis intento rimemur, invenimus et hoc fecisse Dominum. Cilicium fortasse appellat carnis suae mortalitatem. Quare cilicium? Propter similitudinem carnis peccati. Apostolus enim dicit: Misit Deus Filium suum in similitudinem carnis peccati, ut de peccato damnaret peccatum in carne [Rom. VIII, 3]: hoc est, Filium suum induit cilicio, ut de cilicio damnaret hoedos. Non quia peccatum erat, non dico in Verbo Dei, sed nec in ipsa quidem dico anima sancta et mente hominis, quem sibi ad unitatem personae Verbum Dei et Sapientia coaptaverat; sed nec in ipso corpore peccatum ullum erat, sed similitudo carnis peccati erat in Domino; quia mors non est nisi de peccato [Id. V, 12], et utique corpus illud mortale erat. Nam nisi mortale esset, non moreretur; si non moreretur, non resurgeret; si non resurgeret, exemplum vitae aeternae nobis non demonstraret. Ergo sic dicitur mors peccatum, quae facta est peccato, quomodo dicitur lingua graeca, lingua latina, non ipsum membrum carnis, sed quod fit per membrum carnis. Nam lingua in membris nostris unum est de caeteris, sicut oculi, nasus, aures, et caetera: lingua autem graeca, verba graeca sunt: non quia verba lingua, sed quia verba per linguam. Dicis de aliquo, Agnovi faciem ipsius, de membro corporis loquens: et dicis etiam, Agnovi manum ipsius absentis, non manum in corpore, sed scripturam quae facta est per manum quae erat in corpore. Sic ergo peccatum Domini, quod factum est de peccato, quia inde carnem assumpsit, de massa ipsa quae mortem meruerat ex peccato. Etenim ut celerius dicam, Maria [Ita Lov. et maxima pars Mss. At Er., Maria ex Adam mortua propter peccatum Adae, Adam mortuus est propter peccatum, etc. Duo Mss. Vatic. et Colb., Maria ex Adam, Adam mortuus propter peccatum, etc. Flor., denique, Maria ex Adam primo, Adam secundus ortus ex Maria propter delenda peccata.] ex Adam mortua propter peccatum, Adam mortuus propter peccatum, et caro Domini ex Maria mortua est propter delenda peccata. Hoc cilicio se induit Dominus: et ideo non est agnitus, quia sub cilicio latitabat. Cum mihi, inquit, molesti essent, induebam me cilicio: id est, illi saeviebant, ego latebam. Si enim latere nollet, nec mori posset, quandoquidem uno temporis puncto stillam quamdam potestatis suae, si vel [Sic Mss. At Edd., vera.] stilla dicenda est, exseruit, quando eum tenere voluerunt, et ad unam eius interrogationem, Quem quaeritis, redierunt omnes retro et ceciderunt [Ioan. XVIII, 4, 6]. Tantam potestatem in passione non humiliaret, nisi sub cilicio lateret.
4 Ergo induebam me cilicio: et humiliabam in ieiunio animam meam. Iterum si intelleximus cilicium, quomodo intelligimus ieiunium? Manducare volebat Christus, quando poma quaerebat in arbore, et si inveniret manducaret [Marc. XI, 13]? Bibere volebat Christus, quando dixit mulieri Samaritanae, Da mihi bibere [Ioan. IV, 7], dixit in cruce, Sitio [Id. XIX, 28]? Quid esurivit, quid sitivit Christus, nisi bona opera nostra? In illis enim crucifigentibus et persequentibus, quia nulla bona opera invenerat, ieiunabat: retribuebant enim sterilitatem animae ipsius. Nam quale ieiunium ipsius fuit, qui vix invenit unum latronem, quem in cruce gustaret? Apostoli enim fugerant, et se in turba absconderant. Et ille Petrus qui se usque ad mortem Domini perseveraturum esse promiserat, iam ter negaverat, iam fleverat, et adhuc in turba latebat, adhuc timebat ne agnosceretur. Postremo illo viso mortuo, omnes de salute ipsa desperaverunt: quos desperantes invenit post resurrectionem, et locutus cum eis invenit eos dolentes et lugentes, nihil iam sperantes. Nam et ita sunt quidam eorum cum eo locuti, cum diceret: Quid loquimini inter vos? Illi enim de illo loquebantur: Tu solus, inquiunt, peregrinus es in Ierusalem, et non cognovisti quae fecerunt sacerdotes et principes nostri de Iesu Nazareno, qui erat potens in factis et dictis, quomodo eum crucifixerunt et occiderunt? Nos autem sperabamus, quia ipse erat redempturus Israel [Luc. XXIV, 18-21]. In magno ieiunio Dominus remanserat, nisi reficeret quos voraret. Nam refecit eos, consolatus est eos, confirmavit eos, et in corpus suum convertit eos. Fuit ergo et hoc modo in ieiunio Dominus noster.
5 Et oratio mea, inquit, in sinum meum convertetur. In hoc plane versu magnus sinus est, et praestet Dominus ut penetrabilis nobis fiat. In sinu enim secretum agnoscitur. Et quidem, fratres, et nos orare sic bene admonemur in sinu nostro, ubi Deus videt, ubi Deus audit, quo nullus oculus humanus penetrat, quo non videt nisi qui subvenit; ubi oravit Susanna, et cum eius vox ab hominibus non audiretur, a Deo tamen audita est [Dan. XIII, 35, 44]. Et hoc bene admonemur: sed in Domino nostro aliquid plus debemus intelligere, quia et ipse oravit. Et quidem cilicium eius non agnoscimus in Evangelio secundum litteram. Nec ieiunium eius tempore passionis secundum litteram: adeoque ea exposuimus in allegoria et similitudine dicta, ut potuimus. Orationem vero eius et de cruce audivimus: Deus meus, Deus meus, utquid me dereliquisti [Psal. XXI, 2] [Matth. XXVII, 46]? Sed et ibi nos eramus [Sic Mss. At Edd., oramus.]. Quando enim eum dereliquit Pater, a quo nunquam discessit? Legimus etiam in monte orasse solum Iesum, legimus pernoctasse in oratione; etiam sub tempus ipsius passionis [Id. XIV, 23; [Luc. VI, 12] In sinum ergo meum convertetur oratio mea. Nescio quid melius intelligam de Domino: interim nunc quod occurrit, forte melius aliquid postea occurret, vel mihi, vel cuiquam meliori, in sinum meum convertetur oratio mea, hoc intelligo dictum, quia in sinu suo habebat Patrem. Deus enim erat in Christo mundum reconcilians sibi [II Cor. V, 19]. In se habebat quem deprecaretur: non erat ab illo longe, quia ipse dixerat: Ego in Patre, et Pater in me est [Ioan. XIV, 10]. Sed quia oratio ad ipsum magis hominem pertinet: secundum enim quod Verbum est Christus, non orat, sed exaudit; et non sibi subveniri quaerit, sed cum Patre omnibus subvenit: quid est, Oratio mea in sinum meum convertetur, nisi, in meipso humanitas, in meipso interpellat divinitatem?
6 (vers. 14.) Sicut proximum, sicut fratrem nostrum, ita complacebam: tanquam lugens et contristatus, ita humiliabar. Ad corpus suum respicit: iam nos hic videamus. Quando gaudemus in oratione, quando meus nostra serenatur, non prosperitate saeculi, sed luce veritatis: qui sentit hanc lucem, novit quod dico, et videt hic, agnoscitque quod dictum est, Sicut proximum, sicut fratrem nostrum, ita complacebam. Sic enim tunc anima placet Deo, non longe posita; In illo, inquit, movemur et sumus [Act. XVII, 28]: quasi fratri, quasi propinquo, quasi amico. Si autem non est talis, ut possit sic gaudere, sic fulgere [Edd., fugere. Melius Mss., fulgere.], sic propinquare, sic adhaerere, et videt longe se inde; faciat quod sequitur: Tanquam lugens et contristatus, ita humiliabar. Ut fratrem nostrum, ita complacebam, propinquans dixit: Ut lugens et contristatus, sic humiliabar, remotus et longe positus dixit. Quid enim luget, nisi quod desiderat et non habet? Et nonnunquam in uno homine utrumque contingit, ut aliquando propinquet, et aliquando longe fiat: propinquat luce veritatis, longe fit nubilo carnis. Neque enim, fratres, Deo qui ubique est, et nullo continetur loco, aut per loca propinquamus, aut ab illo per loca removemur. Propinquare illi, est similem illi fieri; recedere ab illo, dissimilem illi fieri. Nonne cum vides duas res prope similes, dicis, Propinquat haec illi? Et quando tibi dissimilia demonstrantur, quamvis uno loco et plerumque una manu teneantur, dicis, Longe est haec species ab illa? Ambas tenes, ambas adiungis, et dicis, Longe est haec res ab illa: non utique loco, sed dissimilitudine. Si ergo vis appropinquare, similis esto: si non vis esse similis, longinquabis. Sed cum similis es, gaude; cum dissimilis, geme: ut gemitus excitet desiderium, imo desiderium excitet gemitum, et per gemitum propinques, qui coeperas longinquare. Nonne Petrus propinquavit, quando dixit: Tu es Christus Filius Dei vivi? Et rursum idem ipse longe factus est dicendo: Domine, absit a te, non fiet istud. Denique tanquam proximus quid dixit propinquanti? Beatus es, Simon Bariona. Tanquam longinquanti et dissimili quid dixit: Redi retro, satanas. Illi propinquanti: Non tibi revelavit caro et sanguis, inquit, sed Pater meus qui in coelis est: illius lux te perfudit, illius luce fulges. Quando autem longe factus contradixit passioni Domini futurae pro salute nostra: Non sapis, inquit, quae Dei sunt, sed quae sunt hominum [Matth. XVI, 16, 17, 22, 23]. Merito ambas res ponens quidam in psalmo ait: Ego dixi in ecstasi mea: proiectus sum a facie oculorum tuorum [Psal. XXX, 23]. In ecstasi non diceret, nisi propinquaret: ecstasis enim mentis excessus est. Effudit super se animam suam, et propinquavit Deo: et per quamdam nubem, pondusque carnis rursus in terram proiectus, recolens ubi fuisset, et videns ubi esset, dixit: Proiectus sum a facie oculorum tuorum. Ergo, Sicut proximum, sicut fratrem nostrum, ita complacebam, praestet ut fiat in nobis. Quando autem non fit, vel hoc fiat, Tanquam lugens et contristatus, ita humiliabar.
7 (vers. 15.) Et adversus me laetati sunt et convenerunt, in unum. Illi laeti, ego tristis. Sed modo audivimus in Evangelio, Beati qui lugent [Matth. V, 5]. Si beati qui lugent, miseri qui rident. Adversus me laetati sunt et convenerunt: congregata sunt in me flagella, et ignoraverunt. Quoniam quae ignorabam interrogabant me, et ipsi ignoraverunt quem interrogarent.
8 (vers. 16.) [Hic omittit priorem partem versiculi 16, quam post attingit in Enar. Psal. LVII, n. 20.] Tentaverunt me, et subsannaverunt me subsannatione. Id est, irriserunt me, insultaverunt mihi: hoc capiti, hoc corpori. Attendite, fratres, ad gloriam Ecclesiae, quae nunc est; respicite opprobria eius praeterita, respicite aliquando undique fugatos esse Christianos, et ubicumque inventos, illusos, caesos, occisos, bestiis obiectos, incensos, laetatos homines adversus illos. Quod capiti, hoc et corpori Sicut enim Domino in cruce, sic corpori ipsius in omni illa quae iam facta est persecutione: nec desinunt etiam nunc persecutiones ipsorum. Ubicumque invenerint christianum, solent insultare, exagitare, irridere, vocare hebetem, insulsum, nullius cordis, nullius peritiae. Quidquid volunt faciant, Christus in coelo est: quidquid volunt faciant, honoravit ille poenam suam, iam crucem suam in omnium frontibus fixit: impius insultare permittitur, saevire non permittitur; sed tamen ex eo quod lingua promit, intelligitur quid gestet in corde. Striderunt in me dentibus suis.
9 (vers. 17). Domine, quando respicies? Restitue animam meam ab astutiis eorum, a leonibus unicam meam. Nobis enim tardum est, et ex persona nostra hoc dictum est, Quando respicies? id est, quando videbimus vindictam de his qui nobis insultant? quando illam viduam iudex taedio victus exauditurus est [Luc. XVIII, 3]? Verumtamen iudex noster non taedio, sed amore differt salutem nostram; ratione, non inopia; non quia non potest et modo subvenire, sed ut numerus omnium nostrum usque in finem possit impleri. Et tamen nos ex desiderio quid dicimus? Domine, quando respicies? Restitue animam meam ab astutiis eorum, a leonibus unicam meam: id est Ecclesiam meam a saevientibus potestatibus.
10 (vers. 18.) Denique vis nosse quid sit illa unica? Lege sequentia: Confitebor tibi, Domine, in Ecclesia multa, in populo gravi laudabo te. Plane in Ecclesia multa, confitebor tibi, in populo gravi laudabo te. Fit enim confessio in omni multitudine, sed non in omnibus Deus laudatur: tota multitudo audit confessionem nostram, sed non in omni multitudine laus Dei est. In ista enim omni multitudine, id est in Ecclesia, quae toto orbe terrarum diffusa est, palea est et frumentum: palea volat, frumentum manet; ideo in populo gravi laudabo te. In gravi populo, quem ventus tentationis non aufert, in his Deus laudatur. Nam in palea blasphematur semper. Quando palea nostra attenditur, quid dicitur? Ecce quomodo vivunt Christiani, ecce quid faciunt Christiani; et fit quod scriptum est: Quoniam nomen meum per vos blasphematur in Gentibus [Isai. LII, 5] [Rom. II, 24]. Inique, invide, aream inspicis, qui totus in palea es, non tibi facile grana occurrunt: quaere et invenies populum gravem, in quo Dominum laudes. Vis invenire? Esto talis. Nam si non fueris talis, difficile est ut non omnes tales tibi videantur qualis es: Et comparantes, ait Apostolus, semetipsos sibimetipsis [II Cor. X, 12], non intelligunt, In populo gravi laudabo te.
11 (vers. 19-21.) Non insultent mihi qui adversantur mihi inique: insultant enim mihi de palea mea. Qui oderunt me gratis: hoc est, quibus nihil nocui. Et annuentes oculis: hoc est, hypocritae simulati. Quoniam mihi quidem pacifice loquebantur. Quid est, annuentes oculis? Pronuntiantes vultu quod in corde non gestant. Et annuentes oculis qui sunt? Quoniam mihi quidem pacifice [Aliquot Mss., pacifica.] loquebantur: et super iram dolose cogitabant. Et dilataverunt in me os suum. Primo annuentes oculis, leones illi quaerentes rapere et devorare, primo blandientes pacifica loquebantur, et super iram dolose cogitabant. Quae pacifica loquebantur? Magister, scimus quia nullius personam accipis, et in veritate viam Dei doces: Licet dare tributum Caesari, an non licet? Mihi quidem pacifica loquebantur. Quid ergo? Eos tu non agnoscebas, et fallebant te oculis annuentes? Imo agnoscebat; ideo ait: Quid me tentatis, hypocritae [Matth. XXII, 16-18]? Postea dilataverunt in me os suum, clamantes: Crucifige, crucifige! Dixerunt: Euge, euge, viderunt oculi nostri. Hoc iam insultando, Euge, euge, Prophetiza nobis, Christe [Id. XXVI, 68]. Quomodo simulata erat pax ipsorum, quando tentabant de nummo, sic iam insultatoria laus eorum. Dixerunt: Euge, euge, viderunt oculi nostri: id est, facta tua, mirabilia tua. Hic est Christus [Quatuor Mss., hoc est Christus.] Si ipse est Christus, descendat de cruce, et credimus ei. Alios salvos fecit, seipsum salvum facere non potest [Id. XXVII, 42]. Viderunt oculi nostri. Hoc est totum quod se iactabat, quod se Filium Dei dicebat [Ioan. XIX, 7]. Dominus autem patiens haerebat in cruce: non potentiam perdiderat, sed sapientiam demonstrabat. Quid enim illi erat magnum de cruce descendere, qui potuit postea de sepulcro resurgere? Sed cessisse videretur insultantibus: et hoc oportebat, ut resurgens suis se ostenderet, et non illis, in magno sacramento; quia resurrectio ipsius vitam novam significabat, vita autem nova amicis nota est, non inimicis.
12 (vers. 22.) Vidisti, Domine, ne sileas. Quid est, ne sileas? Iudica. De iudicio etenim dicitur quodam loco: Tacui, numquid semper tacebo [Isai XLII, 14]? Et de dilatione iudicii dicitur peccatori: Haec fecisti, et tacui; suspicatus es iniquitatem, quod ero tibi similis [Psal. XLIX, 21]. Quomodo tacet qui loquitur per Prophetas, qui loquitur ore suo in Evangelio, qui loquitur per Evangelistas, qui loquitur per nos quando verum dicimus? Quid ergo? Silet a iudicio, non a praecepto, non a doctrina. Hoc autem iudicium ipsius invocat [Sic nonnulli Mss. At Edd., vocat.] quodam modo Propheta, et praedicit: Vidisti, Domine, ne tacueris: id est, quia non silebis, quia necesse est ut iudices. Domine, ne discedas a me. Donec veniat iudicium ne discedas a me, sicut promisisti: Ecce ego vobiscum sum usque in consummationem saeculi [Matth. XXVIII, 20].
13 (vers. 23.) Exsurge Domine, et intende iudicio meo. Cui iudicio? Quia tribulatus es, quia laboribus et doloribus cruciatus es? Nonne ista etiam multi mali patiuntur? Cui iudicio? Ideo iustus, quia ista pateris? Non: sed quid? Iudicio meo. Quomodo sequitur? Intende iudicio meo, Deus meus et Dominus meus, in causam meam. Non in poenam meam, sed in causam meam: non in id quod mecum habet latro commune, sed in illud quod beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam [Id. V, 10]. Haec enim causa discreta est. Nam poena similis est bonis et malis. Itaque martyres non facit poena, sed causa. Nam si poena martyres faceret, omnia metalla martyribus plena essent, omnes catenae martyres traherent, omnes qui gladio feriuntur coronarentur. Ergo discernatur causa. Nemo dicat: Quia patior iustus sum. Quia ipse qui primo passus est, pro iustitia passus est: ideo magnam exceptionem addidit: Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam. Nam multi habentes bonam causam faciunt persecutionem; et habentes malam causam patiuntur persecutionem. Si enim persecutio non posset fieri bene, non diceretur in psalmo: Detrahentem proximo suo occulte, hunc persequebar [Psal. C, 5]. Deinde, fratres, pater bonus et iustus nonne persequitur filium luxuriosum? Persequitur vitia eius, non ipsum; non quod genuit, sed quod ille addidit. Medicus nempe qui ad salutem adhibetur, nonne ferro plerumque armatur? Sed contra vulnus, non contra hominem. Secat, ut sanet: et tamen cum secat aegrotum, dolet ille, clamat, resistit, et si forte febre mentem perdiderit, etiam medicum caedit; nec tamen ille desistit a salute aegrotantis [Plures Mss., eroganda.], quod novit facit, illum maledicentem, conviciantem non curat. Nonne excitantur cuncti lethargici, ne sommo gravi premantur in mortem? Et hoc patiuntur a filiis suis quos carissimos genuerunt; et non est carus filius, nisi fuerit dormienti patri molestus. Lethargici excitantur, phrenetici ligantur: sed tamen utrique amantur. Nemo ergo dicat, Persecutionem patior: non ventilet poenam, sed probet causam; ne si causam non probaverit, numeretur cum iniquis. Ideo quam vigilanter, quam optime hic commendavit, Domine, intende iudicio meo, non poenis meis: Deus meus et Dominus meus, in causam meam.
14 (vers. 24-26.) Iudica me, Domine, secundum iustitiam meam. Hoc est, in causam meam. Non secundum poenam meam, sed secundum iustitiam meam, Domine Deus meus; id est, secundum hoc me iudica.
15 Et non insultent in me: inimici mei. Non dicant in corde suo: Euge, euge, animae nostrae; id est, Fecimus quod potuimus, occidimus, abstulimus. Non dicant: Ostende quia nihil fecerunt. Non dicant: Absorbuimus eum. Unde illi martyres dicunt: Nisi quia Dominus erat in nobis, fortasse vivos absorbuissent nos [Psal. CXXIII, 1, 3]. Quid est, absorbuissent nos? In corpus suum traiecissent nos. Hoc enim absorbes, quod in corpus tuum traiicis. Vult te mundus absorbere: tu absorbe mundum, traiice illum in corpus tuum, macta et manduca. Quod Petro dictum est, Macta et manduca [Act. X, 13]: occide in eis quod sunt, fac eos quod tu es. Illi autem contra si tibi persuaserint impietatem, absorberis ab eis. Non quando persequuntur te, ab his absorberis; sed quando tibi persuadent quod sunt. Nec dicant: absorbuimus eum. Tu absorbe corpus Paganorum. Quare corpus Paganorum? Vult te absorbere, fac illi quod vult tibi facere. Ideo fortasse vitulus ille comminutus in aquam missus, et potum datus est, ut absorberetur ab Israel corpus impiorum [Exod. XXXII, 20]. Erubescant et revereantur simul, qui gratulantur malis meis: induantur confusione et verecundia: ut nos illos absorbeamus erubescentes et confusos. Qui maligna loquuntur adversum me: illi erubescant, illi confundantur.
16 (vers. 27, 28.) Quid tu iam caput cum membris? Exsultent et laetentur qui volunt iustitiam meam: qui haeserint corpori meo. Et dicant semper: Magnificetur Dominus, qui volunt pacem servi eius. Et lingua mea meditabitur iustitiam tuam, tota die laudem tuam. Et cuius lingua durat meditari tota die laudem Dei? Ecce modo paulo longior sermo factus est, fatigamini. Tota die Deum laudare quis durat? Suggero remedium, unde tota die laudes Deum, si vis. Quidquid egeris, bene age, et laudasti Deum. Quando cantas hymnum, laudas Deum: lingua tua quid agit, nisi laudet et conscientia tua? Cessasti ab hymno cantando, discedis ut reficiaris? Noli inebriari, et laudasti Deum. Discedis ut dormias? Noli surgere ad malefaciendum, et laudasti Deum. Negotium agis? noli fraudem facere, et laudasti Deum. Agrum colis? Noli litem movere, et laudasti Deum. In innocentia operum tuorum praepara te [Aliquot Mss.: Innocentia operum tuorum praeparat te, etc.] ad laudandum Deum tota die.
Augustinus HOME

bnf9533.386

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 34, SERMO I . De prima parte Psalmi. <<<    
monumenta.ch > Augustinus > 2

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik