Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 33, SERMO II, HABITUS DIE DOMINICO.
1 | Qui hesterno die adfuistis, non dubito quod memineritis pollicitationis nostrae. Tempus enim iam est in nomine Domini debitum solvere. Ipse inspiravit ut promitteremus, ipse dabit ut solvamus, semper existentes debitores charitatis. Ipsa est enim quae semper redditur, et semper debetur, sicut dicit Apostolus: Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem vos diligatis [Rom. XIII, 8]. Psalmi huius titulum heri exposuimus; cuius expositio cum nos diutius retineret, eiusdem psalmi textum exponendum distulimus. Audiamus ergo quid Spiritus sanctus per os Prophetae sancti sui dicat in isto sermone Psalmi, quod congruat titulo quem hesterno die tractavimus. Qui non adfuerunt, tanquam et hoc debitum petunt: sed ne forte per alias tantas moras , fraudemus eos quibus iam reddendum est quod debemus, breviter commemoratum agnoscant, quantum possunt, qui hodie adsunt et heri non adfuerunt. Si quid autem eos movet quod diligentius interrogare debeant, patentes aures nostras invenient in nomine Christi aliis temporibus, ne ista occupentur . |
2 | Diximus scriptum esse in libro Regnorum, quod David cum fugeret Saül, latere voluit apud regem quemdam Geth, nomine Achis. Sed cum gloria eius ibi fuisset commemorata, ne per livorem idem rex ad quem confugerat, aliquid in eum machinaretur, finxit insaniam, et quasi furore correptus, mutavit vultum suum, et, sicut legimus, affectabat, et tympanizabat ad ostia civitatis, et ferebatur in manibus suis, et procidebat ad ostia portae. Et dixit rex Achis: Quid huc mihi adduxistis istum? Numquid arreptitium ego opus habeo? Et sic eum dimisit, ut impleatur quod hic scriptum est, Mutavit vultum suum, et dimisit eum, et abiit. Dimisit autem regem Achis: hic vero dictum est quod mutavit vultum suum coram Abimelech, et dimisit eum, et abiit. Diximus autem nomina mutata esse, ut sacramentum ostenderetur: ne si idem nomen repetitum esset in titulo Psalmi, non nobis prophetasse aliquid in sacramento, sed quasi gesta narrasse videretur. Utrumque ergo nomen magnum continet sacramentum. Nam Achis interpretatur, Quomodo est: Abimelech interpretatur, Patris mei regnum. In illo verbo quod dicitur, Quomodo est, ignorantia significatur, ut verbum mirantis et non agnoscentis intelligas: in isto autem quod dicitur Abimelech, regnum Iudaeorum significatur. Ex Christi enim persona potest dici, Patris mei regnum; quia pater ipsius secundum carnem, David; et regnum David erat in gente Iudaeorum. Coram regno ergo patris sui mutavit vultum suum, et dimisit eum, et abiit; quia erat ibi sacrificium secundum ordinem Aaron, et postea ipse de corpore et sanguine suo instituit sacrificium secundum ordinem Melchisedec. Mutavit ergo vultum suum in sacerdotio, et dimisit gentem Iudaeorum, et venit ad Gentes. Quid est ergo, Affectabat? Affectu plenus erat. Quid enim tam plenum affectu, quam misericordia Domini nostri Iesu Christi, qui videns infirmitatem nostram, ut nos a sempiterna morte liberaret, temporalem mortem cum tanta iniuria contumeliaque suscepit? Et tympanizabat: quia tympanum non fit nisi cum corium in ligno extenditur; et tympanizabat David significans quod crucifigendus esset Christus. Tympanizabat autem ad ostia civitatis: quae sunt ostia civitatis, nisi corda nostra quae clauseramus contra Christum, qui de tympano crucis aperuit corda mortalium? Et ferebatur in manibus suis: quomodo ferebatur in manibus suis? Quia cum commendaret ipsum corpus suum et sanguinem suum, accepit in manus suas quod norunt fideles; et ipse se portabat quodam modo, cum diceret: Hoc est corpus meum [Matth. XXVI, 26]. Et procidebat ad ostia portae: id est, humiliavit se. Hoc est enim procidere usque ad initium fidei nostrae. Ostium enim portae initium fidei, unde incipit Ecclesia, et pervenit usque ad speciem: ut cum credit ea quae non videt, mereatur perfrui, cum facie ad faciem videre coeperit. Sic se habet titulus Psalmi; breviter audivimus: audiamus iam ipsa verba affectantis et tympanizantis ad portam civitatis. |
3 | (vers. 2.) Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus eius in ore meo. Dicit Christus, dicat et christianus; quia et christianus in corpore Christi est; et propterea Christus homo, ut posset esse christianus angelus, qui ait , Benedicam Dominum. Quando benedicam Dominum? Quando tibi benefacit? quando abundant saecularia? quando multum abundat frumenti, olei, vini, auri, argenti, mancipiorum, pecorum, salusque ista mortalis invulnerata et incorrupta persistit, ea quae nascuntur crescunt omnia, nihil immatura morte subtrahitur, felicitas tota abundat in domo, circumfluunt omnia, tunc benedices Dominum? Non: sed in omni tempore. Ergo et tunc, et quando ista secundum tempus et secundum flagella Domini Dei nostri turbantur, auferuntur, minus nascuntur, iam nata dilabuntur. Fiunt enim haec, et inde sequitur penuria, egestas, labor, dolor et tentatio. Sed tu qui cantasti, Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus eius in ore meo, et quando ista dat, benedic; et quando ista tollit, benedic. Quia ille dat, ille tollit: sed seipsum a benedicente se non tollit. |
4 | Quis est autem qui benedicit Dominum in omni tempore, nisi humilis corde? Ipsam enim humilitatem docuit Dominus noster in corpore et sanguine suo: quia cum commendat corpus et sanguinem suum, humilitatem suam commendat, in eo quod in ipsa historia scriptum est, in illo quasi furore David, quod praetermisimus, Et salivae decurrebant super barbam eius. Cum legeretur Apostolus, audistis ipsas salivas, sed decurrentes super barbam. Dicit aliquis, Quas salivas audivimus? Nonne modo lectus est Apostolus, cum diceret: Iudaei signa petunt, et Graeci sapientiam quaerunt? Modo lectum est: Nos autem praedicamus, inquit, Christum crucifixum (tunc enim tympanizabat) Iudaeis quidem scandalum, Gentibus autem stultitiam; ipsis vero vocatis Iudaeis et Graecis, Christum Dei Virtutem et Dei Sapientiam: quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus; et quod infirmum est Dei, fortius est quam homines [I Cor. I, 22-26]. Salivae enim significant stultitiam, salivae significant infirmitatem. Sed si quod stultum est Dei, sapientius est hominibus, et quod infirmum est Dei, fortius est quam homines: non tanquam salivae offendant, sed attende, quia super barbam decurrunt. Quomodo enim salivis infirmitas, sic barba virtus ostenditur. Texit ergo virtutem suam corpore infirmitatis suae: et quod forinsecus infirmabatur, tanquam in saliva apparebat; intus autem divina virtus tanquam barba tegebatur. Ergo humilitas nobis commendatur. Esto humilis, si vis benedicere Dominum in omni tempore, et semper laus eius sit in ore tuo. Quia Iob non tantum benedixit Dominum, quando abundabant illi omnia, quibus eum legimus divitem fuisse et felicem, et pecore, et servis, et domo, felicem filiis, et omnibus rebus. Ablata sunt omnia uno tempore, et implevit quod in hoc psalmo scriptum est, dicens: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum [Iob I, 21]. Ecce habes exemplum benedicentis Dominum in omni tempore. |
5 | (vers. 3.) Quare autem benedicit Dominum homo in omni tempore? Quia humilis est. Quid est esse humilem? Nolle in se laudari. Qui in se vult laudari, superbus est. Qui superbus non est, humilis est. Non vis ergo esse superbus? Ut possis esse humilis, dic quod dictum est: In Domino laudabitur anima mea; audiant mansueti, et laetentur. Ergo qui non in Domino volunt laudari, non sunt mansueti; sed truces, asperi, elati, superbi. Iumenta mansueta vult habere Dominus: esto iumentum Domini, id est, esto mansuetus. Sedet ille super te, ipse regit te: noli timere ne offendas, et eas in praeceps. Infirmitas quidem tua est, sed attende quis tibi praesideat. Pullus asini es, sed Christum portas. Nam et ipse in pullo asini venit ad civitatem, et fuit illud iumentum mansuetum. Numquid laudabatur iumentum illud? Numquid iumento dicebatur: Hosanna, fili David, benedictus qui venit in nomine Domini [Matth. XXI, 9]? Asellus portabat: sed ille qui portabatur, a praecedentibus et consequentibus laudabatur. Et dicebat forte iumentum: In Domino laudabitur anima mea; audiant mansueti, et laetentur. Nunquam illud dixit ille asinus, fratres: sed dicat illud populus qui imitatur iumentum illud, si vult portare Dominum suum. Irascitur forte populus, quia comparatur asello in quo sedit Dominus; et dicent mihi aliqui superbi et elati: Ecce asinos nos fecit. Sit asinus Domini quisquis hoc dicit; ne sit equus et mulus, quibus non est intellectus. Nostis enim psalmum ubi dicitur: Nolite esse sicut equus et mulus, quibus non est intellectus [Psal. XXXI, 9]. Equus enim et mulus erigunt cervicem aliquando, et sua ferocitate excutiunt a se sessorem. Domantur frenis, camo, verberibus, donec discant subesse, et portare dominum suum. Tu autem antequam freno tundantur ora tua, esto mansuetus, et porta Dominum tuum: noli in te velle laudari, sed laudetur ille qui super te sedet, et dices: In Domino laudabitur anima mea, audiant mansueti, et laetentur. Nam quando audiunt non mansueti, non laetantur, sed irascuntur: et ipsi sunt qui dicunt quod asinos eos fecerimus. Qui autem mansueti sunt, dignentur audire et esse quod audiunt. |
6 | (vers. 4.) Sequitur, Magnificate Dominum mecum. Quis est iste qui exhortatur ut magnificemus cum illo Dominum? Quisquis est, fratres, in corpore Christi, ad hoc debet dare operam, ut magnificetur cum illo Dominus. Amat enim Dominum quisquis est iste. Et quomodo illum amat? Ut non invideat coamatori suo. Quisquis enim amat carnaliter, necesse est ut cum zelo pestifero amet: si forte pro magno nudam videre potuerit, quam pestifero amore desideravit, numquid vult ut videat illam et alius? Necesse est ut zelo et livore saucietur, si et alius eam viderit . Et sic servatur castitas, si aut ille videat cui licet, et alius non videat, aut nec ipse. Non sic est Sapientia Dei: videbimus illam facie ad faciem, et omnes videbimus, et nemo ibi zelabit. Omnibus se exhibet, et integra est, et casta est omnibus. Illi mutantur in eam, et ipsa in eos non mutatur. Ipsa est veritas, ipsa est Deus. Numquid aliquando audistis, fratres, quod potuerit commutari Deus noster? Supereminens omnibus veritas est, Verbum Dei est, Sapientia Dei est, per quem facta sunt omnia: habet amatores suos. Sed quid dicit amator ipsius? Magnificate Dominum mecum. Nolo solus magnificare Dominum, nolo solus amare, nolo solus amplecti. Non enim si ego amplexus fuero, non habet alius ubi manus ponat. Latitudo tanta est in ipsa Sapientia, ut omnes animae amplectantur et perfruantur. Et quid dicam, fratres? Erubescant qui sic amant Deum, ut invideant aliis? Aurigam perditi homines amant, et quisquis amaverit aurigam aut venatorem, vult ut totus populus cum illo amet; et hortatur, et dicit: Amate mecum illum pantomimum, amate illam mecum et illam turpitudinem. Clamat ille in populo, ut ametur cum illo turpitudo: et christianus non clamat in Ecclesia, ut ametur cum illo veritas Dei! Excitate ergo in vobis amorem, fratres, et clamate unicuique vestrorum, et dicite: Magnificate Dominum mecum. Sit in vobis iste fervor. Quare vobis recitantur ista, et exponuntur? Si amatis Deum, rapite omnes ad amorem Dei qui vobis iunguntur, et omnes qui sunt in domo vestra: si amatur a vobis corpus Christi, id est unitas Ecclesiae, rapite eos ad fruendum, et dicite: Magnificate Dominum mecum. |
7 | (vers. 4.) Et exaltemus nomen eius in idipsum. Quid est, exaltemus nomen eius in idipsum? Hoc est, in unum. Nam multi codices sic habent: Magnificate Dominum mecum, et exaltemus nomen eius in unum. Sive in idipsum dicatur, sive in unum; hoc idem dicitur. Ergo rapite quos potestis, hortando, portando , rogando, disputando, rationem reddendo, cum mansuetudine, cum lenitate: rapite ad amorem; ut si magnificant Dominum, in unum magnificent. Et pars Donati videtur sibi magnificare Dominum: quid eos offendit orbis terrarum? Dicamus illis, fratres: Magnificate Dominum mecum, et exaltemus nomen eius in unum. Quare in praecisione vultis magnificare Dominum? Ille unus est, quare duos populos vultis facere Deo? Quare vultis dissipare corpus Christi? Certe enim ipse pendebat in cruce, quando tympanizabat: et cum penderet in cruce, emisit spiritum; et venerunt illi qui eum suspenderant, et invenerunt eum emisisse spiritum, et non illi fregerunt crura: latronibus autem adhuc in cruce viventibus fregerunt [Ioan. XIX, 32, 33], ut per ipsum dolorem compendio mortis ab illo cruciatu liberarentur, quomodo solebat crucifixis fieri. Ergo venit persecutor, invenit Dominum quiete deposuisse spiritum: quia ipse dixit, Potestatem habeo ponendi animam meam [Id. X, 18]. Pro quibus posuit animam suam? Pro universa plebe sua, pro toto corpore suo. Venit ergo persecutor, et non fregit crura Christi: venit Donatus et disrupit Ecclesiam Christi. Integrum corpus Christi in cruce inter manus persecutorum est, et inter manus Christianorum non est integrum corpus Ecclesiae. Clamemus ergo, fratres, cum gemitu quantum possumus, dicentes: Magnificate Dominum mecum, et exaltemus nomen eius in unum. Ecclesia enim illis clamat: vox est Ecclesiae, clamans illis qui se praeciderunt . Unde enim disrupti sunt? Per superbiam. Docet autem Christus humilitatem, cum commendat corpus et sanguinem suum: quod diximus Sanctitati Vestrae in hoc Psalmi textu agi et celebrari, ubi commendatur corpus et sanguis Christi, ubi commendatur humilitas Christi, quam pro nobis suscipere dignatus est. |
8 | (vers. 5.) Inquisivi Dominum, et exaudivit me. Ubi exaudivit Dominus? Intus. Ubi dat? Intus. Ibi oras, ibi exaudiris, ibi beatificaris. Orasti , exauditus es, beatificatus es; et non scit qui iuxta te stat: gestum est totum in occulto, sicut Dominus in Evangelio dicit: Intra in cubiculum tuum, claude ostium tuum, et ora in occulto, et Pater tuus qui videt in occulto, reddet tibi [Matth. VI, 6]. Cum ergo intras cubiculum tuum, intras cor tuum. Beati qui gaudent quando intrant ad cor suum, et nihil mali ibi inveniunt. Attendat Sanctitas Vestra: quomodo nolunt intrare domos suas qui habent malas uxores, quomodo exeunt ad forum, et gaudent; coepit hora esse, qua intrent in domum suam, contristantur: intraturi sunt enim ad taedia, ad murmura, ad amaritudines, ad eversiones; quia non est domus composita, ubi inter virum et uxorem pax nulla est; et melius illi est foris circumire. Si ergo miseri sunt, qui cum redeunt ad parietes suos, timent ne aliquibus suorum perturbationibus evertantur; quanto sunt miseriores, qui ad conscientiam suam redire nolunt, ne ibi litibus peccatorum evertantur! Ergo ut possis libens redire ad cor tuum, munda illud: beati enim mundi corde, quoniam ipsi Deum videbunt [Id. V, 8]. Aufer inde cupiditatum sordes, aufer labem avaritiae, aufer tabem superstitionum, aufer sacrilegia et malas cogitationes; odia, non dico adversus amicum, sed etiam adversus inimicum: aufer ista omnia; intra in cor tuum, et gaudebis ibi. Cum ibi coeperis gaudere, ipsa munditia cordis tui delectabit te, et faciet orare: quomodo si venias ad aliquem locum, silentium est ibi, forte quies est ibi, mundus est locus; Oremus hic, dicis: et delectat te compositio loci, et credis quod ibi te exaudiat Deus. Si ergo loci visibilis te delectat munditia, quare te non offendit immunditia cordis tui? Intra, munda omnia, leva oculos tuos ad Deum, et statim te exaudiet. Clama, et dic: Inquisivi Dominum, et exaudivit me; et ex omnibus tribulationibus meis eruit me. Quare? Quia cum fueris illuminatus, cum coeperis hic habere bonam conscientiam, restant tribulationes, quia restat aliquid infirmum, donec mors absorbeatur in victoriam, et mortale hoc induat immortalitatem [I Cor. XV, 54]: necesse est ut in hoc saeculo flagelleris; necesse est ut aliquas tentationes suggestionesque patiaris. Mundabit Deus omnia, eruet te ab omni tribulatione, ipsum quaere. |
9 | Inquisivi Dominum, et exaudivit me. Qui ergo non exaudiuntur, non Dominum quaerunt. Intendat Sanctitas Vestra: non dixit, Inquisivi aurum a Domino, et exaudivit me; inquisivi a Domino senectutem, et exaudivit me; inquisivi a Domino hoc aut illud, et exaudivit me. Aliud est aliquid inquirere a Domino, aliud ipsum Dominum inquirere. Inquisivi, inquit, Dominum, et exaudivit me. Tu autem quando oras, et dicis, Occide illum inimicum meum; non Dominum inquiris, sed quasi facis te iudicem super inimicum tuum, et facis quaestionarium Deum tuum. Unde scis ne melior te sit cuius mortem quaeris? Eo ipso forte, quia ille non quaerit tuam. Ergo noli aliquid a Domino extra quaerere, sed ipsum Dominum quaere, et exaudiet te, et adhuc te loquente dicet, Ecce adsum [Isai. LXV, 24]. Quid est, Ecce adsum? Ecce praesens sum, quid vis, quid a me quaeris? Quidquid tibi dedero, vilius est quam ego: meipsum habe , me fruere, me amplectere: nondum potes totus ; ex fide continge me, et inhaerebis mihi (hoc tibi Deus dicit), et caetera onera tua ego a te deponam, ut totus mihi inhaereas, cum hoc mortale tuum ad immortalitatem convertero [I Cor. XV, 54]; ut sis aequalis Angelis meis [Matth. XXII, 30], et semper videas faciem meam, et gaudeas, et gaudium tuum nemo auferet a te [Ioan. XVI, 22]; quia inquisisti Dominum, et exaudivit te, et ex omnibus tribulationibus tuis eruit te. |
10 | (vers. 6.) Diximus quis esset exhortator, amator ille, qui non solus vult amplecti quod amat, et dicit: Accedite ad eum, et illuminamini. Dicit enim quod ipse probavit. Spiritualis enim quidam in corpore Christi, vel etiam ipse Dominus noster Iesus Christus secundum carnem, caput exhortans membra caetera, quid dicit? Accedite ad eum, et illuminamini. Aut potius christianus aliquis spiritualis ad ipsum Dominum nostrum Iesum Christum invitat ut accedamus. Sed accedamus ad eum, et illuminemur; non quomodo ad eum accesserunt Iudaei, ut tenebrarentur. Accesserunt enim ad illum, ut crucifigerent: nos ad eum accedamus, ut corpus et sanguinem eius accipiamus. Illi de crucifixo tenebrati sunt: nos manducando crucifixum et bibendo illuminamur. Accedite ad eum, et illuminamini, ecce Gentibus dicitur. Crucifixus Christus inter Iudaeos erat saevientes et videntes, Gentes absentes erant: ecce illi accesserunt qui in tenebris erant, et qui non viderunt illuminati sunt. Unde accedunt Gentes? Fide sectando, corde inhiando, charitate currendo. Pedes tui, charitas tua est. Duos pedes habeto, noli esse claudus. Qui sunt duo pedes? Duo praecepta dilectionis, Dei et proximi. Istis pedibus curre ad Deum, accede ad illum: quia et ut curreres ipse hortatus est, et ipse suum lumen aspersit sic, ut magnifice et divine se sequi possitis . Et vultus vestri non erubescent. Accedite, inquit, ad eum, et illuminamini: et vultus vestri non erubescent. Non erubescet vultus nisi superbi. Quare? Quia elatus vult esse, et quando fuerit passus contumeliam, aut ignominiam, aut casum secundum saeculum, aut aliquam afflictionem, erubescit. Sed noli timere, accede ad eum, et non erubesces. Quidquid fecerit tibi inimicus, videtur te superior esse apud homines: sed tu apud Deum superior illo es. Ego cepi, ego ligavi, ego interfeci. Quam superiores sibi videntur qui ista dicunt! Quam superiores videbantur sibi Iudaei quando Dominum colaphizabant, quando spuebant in faciem eius, et de canna percutiebant caput, quando spinis coronabant, quando tunica ignominiosa circumdabant! Quam superiores erant! Et ille videbatur inferior, quia procidebat ad ostia portae: sed ille non erubescebat. Lumen enim erat verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum [Ioan. I, 9]. Sicut ergo lumen non potest confundi, sic et illuminatum confundi non sinit. Accedite ergo ad eum, et illuminamini; et vultus vestri non erubescent. |
11 | (vers. 7, 8.) Sed dicit aliquis, Quomodo ad eum accedo? Tantis malis, tantis peccatis oneratus sum, tanta scelera clamant de conscientia mea, quomodo audeo accedere ad Deum? Quomodo? Si humiliaveris te per poenitentiam. Sed erubesco, ais, poenitentiam agere. Accede ergo ad eum, et illuminaberis, et vultus tuus non erubescet. Si enim timor erubescendi revocat te a poenitentia, poenitentia autem facit te accedere ad Deum: non vides quia poenam gestas in vultu, quia ideo erubuit vultus tuus, quoniam non accessit ad Deum: ideo non accessit, quia non vult agere poenitentiam? Sicut attestatur propheta: Iste inops clamavit, Et Dominus exaudivit eum. Docet te quomodo exaudiaris. Ideo non exaudiris, quia dives es. Ne forte clamabas, et non exaudiebaris, audi quare: Iste inops clamavit, et Dominus exaudivit eum. Inops clama, et exaudit Dominus. Et quomodo clamabo inops? Ut etsi habes aliquid, non inde praesumas de viribus tuis: ut intelligas te indigentem, ut intelligas te tamdiu esse pauperem, quamdiu non habes illum qui facit te divitem. Quomodo autem Dominus exaudivit eum? Et ex omnibus, inquit, tribulationibus eius salvum fecit eum. Et quomodo salvos facit ab omnibus tribulationibus? Immittet Angelus Domini in circuitu timentium eum, et eruet eos. Sic scriptum est, fratres; non quomodo habent aliqui mendosi codices, Immittet Angelum Dominus in circuitu timentium eum, et eruet eos: sed sic, Immitte Angelus Domini in circuitu timentium eum, et eruet eos. Quem hic dixit Angelum Domini, qui immittet in circuitu timentium eum, et eruet eos? Ipse Dominus noster Iesus Christus in prophetia dictus est magni consilii Angelus, magni consilii nuntius: sic illum dixerunt Prophetae [Isai. IX, 6, sec. LXX.] Ipse ergo magni consilii Angelus, id est nuntius, immittet in eos qui timent Dominum, et eruet sos. Noli ergo timere ne lateas: ubicumque Dominum timueris, novit te ille Angelus qui immittet in circuitu, et eruet te. |
12 | (vers. 9.) Aperte modo de ipso sacramento vult dicere, quo ferebatur in manibus suis. Gustate, et videte quoniam suavis est Dominus. Nonne aperit se Psalmus, et ostendit tibi illam quasi insaniam et furorem constantem, sanam insaniam et sobriam ebrietatem illius David, qui in figura nescio quid ostendebat, quando illi ex persona regis Achis dixerunt, Quomodo est? quando dicebat Dominus, Nisi quis manducaverit carnem meam, et biberit sanguinem meum, non habebit in se vitam? Et illi in quibus regnabat Achis, id est, error et ignorantia, quid dixerunt? Quomodo iste poterit nobis dare carnem suam manducare [Ioan. VI, 53, 54]? Si ignoras, gusta, et vide quoniam suavis est Dominus: si autem non intelligis, rex es Achis. Immutabit faciem suam David, et recedet a te, et dimittet te, et abibit. |
13 | Beatus vir qui sperat in eum. Hoc quid opus est diu exponi? Quisquis non sperat in Domino, miser est. Quis est qui non sperat in Domino? Qui in se sperat. Aliquando quod peius est, fratres mei, attendite, aliquando homines nolunt sperare in se, sed in aliis hominibus. Salva salute Gaii Seii, nihil mihi potes facere. Et forte loquitur de homine iam mortuo. In ista civitate dicit, Salva salute illius, et ille in aliis locis forte mortuus est. Et quam cito dicunt homines hoc: et non dicunt, Credo Deo, quia non te permittit nocere mihi. Non dicunt, Credo Deo meo, quia etsi te permiserit ad aliquid meum, ad animam meam non te permittet. Sed cum dicunt, Salva salute illius, nec ipsi volunt habere salutem, et illos gravant per quos putant habere salutem. |
14 | (vers. 10.) Timete Dominum, omnes sancti eius, quia nihil deest timentibus eum. Multi enim propterea nolunt timere Dominum, ne famem patiantur. Dicitur illis: Nolite fraudem facere. Et dicunt: Unde me pasco? Non potest ars sine impostura esse, non potest negotium esse sine fraude. Sed fraudem punit Deus. Time Deum. Sed si timuero Deum, non habebo unde vivam. Timete Dominum, omnes sancti eius, quoniam nihil deest timentibus eum. Copiam promittit trepido, et dubitanti ne si forte timuerit Dominum deserant illum superflua. Pascebat te Dominus contemnentem se, et deseret te timentem se? Attende, et noli dicere: Ille dives est, et ego pauper sum: ego timeo Dominum, ille non timendo quantum acquisivit, et ego timendo nudus sum! Videte quid sequitur: Divites eguerunt et esurierunt, inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono. Si ad litteram accipias, videtur te fallere. Respicis enim multos divites iniquos mori in divitiis suis, non factos fuisse pauperes, cum vivunt; vides illos senescere, perduci ad ultimum vitae inter magnas copias divitiarum, celebrari eis pompam funeris in magnis effusionibus, perduci usque ad sepulcrum divitem, qui et exspiravit in lectis eburneis, circumflente familia suorum; et dicis in animo tuo, si forte nosti aliqua et peccata et scelera ipsius: Ego novi quanta fecerit iste homo; ecce senuit, mortuus est in lecto suo, deducunt illum sui, pompa tanta funeris celebratur: ego novi quae fecerit; decepit me Scriptura, et fefellit, ubi audio et canto: Divites eguerunt et esurierunt. Quando iste inops fuit? quando esurivit? Inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono [Psal. XXXIII, 11]. Quotidie ad basilicam surgo, quotidie genuflecto, quotidie inquiro Dominum, et nihil boni habeo: iste non inquisivit Dominum, et inter tanta bona defunctus est! Sic cogitantem suffocat laqueus scandali. Escam enim mortalem quaerit in terra, et veram mercedem non quaerit in coelo, et mittit caput in laqueum diaboli, constringuntur ei fauces, et tenet diabolus ad malefaciendum, ut sic imitetur illum divitem, quem videt in tanta copia defunctum. |
15 | Noli ergo sic intelligere. Et quomodo intelligam? In bonis spiritualibus. Sed ubi sunt? Non videntur oculis, sed corde. Non video ipsa bona. Videt illa qui amat. Iustitiam non video . Non enim aurum est, non enim argentum est. Si aurum esset, videres: quia fides est, non vides. Et si non vides fidem, quare amas servum fidelem? Interroga teipsum, qualem servum diligis. Forte habes servum formosum, staturosum, bene compositum; sed furem, nequam, fraudulentum: habes autem alium forte parvum statura, deformem facie, colore tetro; sed fidelem, parcum, sobrium: attende, rogo te, quem istorum duorum diligis? Si oculos carnis interrogas, vincit apud te pulcher iniustus; si oculos cordis, vincit deformis fidelis. Vides ergo, quod vis ut exhibeat tibi alter, id est fidem, exhibe illi et tu. Quare gaudes ad eum qui fidem tibi exhibet, et laudas eum de his bonis quae non videntur nisi oculo cordis? Cum repletus fueris spiritualibus divitiis, pauper eris ? Et ille dives ideo fuit, quia habebat lectum eburneum; et tu pauper es, cuius cubiculum cordis plenum est tantis gemmis virtutum, iustitiae, veritatis, charitatis, fidei, patientiae et tolerantiae! Explica divitias tuas, si habes illas, et compara divitiis divitum. At ille in mercatu invenit mulas pretiosas, et emit eas. Si fidem invenires venalem, quantum pro illa dares, quam te voluit Deus gratis habere, et ingratus es? Egent ergo illi divites, egent: et, quod est gravius, pane egent. Ne forte putetis, quia auro egent et argento, quanquam et hoc egeant. Quantum habuit quidam, et quid eum satiavit? Sic mortuus est egens, quia plura volebat acquirere quam tenebat. Egent et pane. Quare egent et pane? Si non intelligis panem, ille dixit : Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi [Ioan. VI, 41]; et: Beati qui esuriunt, et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur [Matth. V, 6]. Inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono. Sed quo bono iam diximus. |
16 | (vers. 12.) Venite, filii, audite me, timorem Domini docebo vos. Putatis , fratres, quia ego dico: putate quia David dicit, putate quia Apostolus dicit: imo putate quia ipse Dominus noster Iesus Christus dicit: Venite, filii, audite me. Audiamus illum simul, audite illum per nos: docere enim vult ille humilis, ille tympanizans, ille affectans, docere nos vult. Et quid dicit? Venite, filii, audite me, timorem Domini docebo vos. Doceat ergo, praebeamus aurem, praebeamus cor. Non aperiamus aures carnis, et cordis claudamus; sed sicut ipse dixit in Evangelio, Qui habet aures audiendi, audiat [Id. XI, 15]. Quis nolit audire docentem Christum per Prophetam? |
17 | (vers. 13.) Quis est homo qui vult vitam, et diligit dies videre bonos? Interrogat. Nonne omnis in vobis respondet, Ego? An quisquam est in vobis qui non diligit vitam, id est, qui non vult vitam, et non diligit dies videre bonos? Nonne quotidie hoc murmuratis, et hoc dicitis: Quamdiu ista patimur? Quotidie peiora et peiora: apud parentes nostros fuerunt dies laetiores, fuerunt dies meliores. O si interrogares ipsos parentes tuos, similiter tibi de diebus suis murmurarent. Puerunt beati patres nostri, nos miseri sumus, malos dies habemus: dominatus est ille, putabamus quia illo mortuo posset aliquod refrigerium dari; deteriora venerunt. O Deus, ostende nobis dies bonos! Quis est homo, qui vult vitam, et diligit videre dies bonos? Non hic quaerat dies bonos. Bonam rem quaerit, sed non in regione eius illam quaerit. Quomodo si aliquem iustum quaereres in ea patria, ubi non habitaret, diceretur tibi: Bonum virum quaeris, magnum virum quaeris, quaere illum, sed noli hic, superfluo hic eum quaeris, nunquam eum inventurus es. Dies bonos quaeris, simul eos quaeramus, nolite hic. Sed habuerunt illos patres nostri. Fallimini: omnes hic laboraverunt. Legite Scripturas: ideo voluit Deus ut scriberentur, ut nos consolaremur. Temporibus Eliae fuit fames, passi sunt eam patres nostri. Capita iumentorum mortuorum auro vendebantur, occiderunt suos, et comederunt eos: et duae mulieres statuerunt inter se ut occiderent filios suos, et manducarent; occidit una filium suum, et manducaverunt eum ambae; alia nolebat occidere filium suum, et exigebat illa quae prior occiderat filium suum; et talis rixa venit ante regem, adduxerunt se ante regem, contendentes de interfectione filiorum [IV Reg. VI, 26-30]. De talibus cibis avertat Deus ea quae legimus. Semper dies mali in saeculo, sed semper dies boni in Deo. Habuit dies bonos Abraham, sed intus in corde: habuit dies malos, quando a fame mutavit regionem, et quaerebat cibum [Gen. XII, 10, ] [et XXVI, 1]. Sic omnes quaesierunt. Paulus habuit dies bonos, qui dicit: In fame et siti, in frigore et nuditate [II Cor. XI, 27]? Sed non irascantur servi: ipse Dominus non habuit dies bonos in hoc saeculo; contumelias, iniurias, crucem, et tanta mala patiebatur. |
18 | (vers. 14.) Non ergo christianus murmuret, videat cuius vestigia sequatur. Sed si dies bonos amat, audiat docentem et dicentem: Venite, filii, audite me, timorem Domini docebo vos. Quid vis? Vitam et dies bonos. Audi, et fac: Contine linguam tuam a malo. Fac illud. Nolo, dicit homo miser: et linguam meam nolo continere a malo, et vitam volo, et dies bonos. Si operarius tuus tibi diceret: Et vasto istam vineam, et exigo a te mercedem: adduxisti me ad vineam ut falcitem illam et putem, concido omnia ligna utilia, praecidam ipsa robora vitium, ut non hic habeas quod colligas, et cum fecero ista, redditurus es mihi laborem meum. Nonne insanum illum diceres? nonne illum de domo tua repelleres, antequam mitteret manum ad falcem? Tales sunt homines, qui et facere volunt mala, et iurare mendacium, et blasphemare contra Deum, et murmurare, et fraudem facere, et inebriari, et litigare, et adulterari, et ligaturas adhibere, et ire ad sortilegos, et dies bonos videre. Dicitur illi: Non potes male faciens quaerere bonam mercedem. Si tu iniustus es, iniustus erit et Deus? Ergo quid faciam? Quid vis? Vitam volo, dies bonos volo. Contine linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum: id est, nulli fraudem, nulli mendacium. |
19 | (vers. 15.) Sed quid est, Declina a malo? Parum est nulli noceas, nullum occidas, non fureris, non adulteres, non fraudem facias, non falsum testimonium dicas. Declina a malo: cum declinaveris, dicis: Securus sum, perfeci omnia, habebo vitam, videbo dies bonos. Non solum declina a malo; sed, et fac bonum. Parum est ut non exspolies: vesti nudum. Si non exspoliaveris, declinasti a malo: sed non facies bonum, nisi cum peregrinum susceperis in domum tuam. Ergo sic declina a malo, ut facias bonum. Quaere pacem, et sequere eam. Non tibi dixit, habebis hic pacem: quaere illam, et sequere eam. Quo illam sequor? Quo praecessit. Dominus enim est pax nostra, resurrexit et ascendit in coelum. Quaere pacem, et sequere illam: quia et tu cum surrexeris, hoc mortale mutabitur, et amplecteris pacem, ubi tibi nemo molestus erit. Ibi enim est perfecta pax, ubi non esuries. Nam hic tibi pacem facit panis: subduc panem, et vide quale bellum erit intra viscera tua. Ipsi iusti quomodo gemunt hic, fratres? ut sciatis quia quaerimus hic pacem, consequemur autem in fine. Sed ex parte hic habeamus, ut ex toto illic habere mereamur. Quid est, ex parte? Concordes simus hic, diligamus proximum quomodo nos. Sic dilige fratrem quomodo teipsum, habe cum illo pacem. Sed non possunt nisi existere rixae aliquae, quomodo inter fratres et inter sanctos exstiterunt, inter Barnabam et Paulum [Act. XV, 39]: sed non quae occiderent concordiam, non quae interimerent charitatem. Nam et tibi ipsi resistis aliquando, et tamen non te odisti. Omnis enim quem poenitet aliquid, rixatur secum. Peccavit, redit, irascitur sibimetipsi hoc fecisse, illud commisisse . Rixam ergo secum habet, sed ista rixa ad concordiam tendit. Vide quomodo secum rixetur, et dicat quidam iustus: Quare tristis es, anima mea, et quare conturbas me? Spera in Dominum, quoniam adhuc confitebor illi [Psal. XLII, 5]. Cum dicit animae suae, Quare conturbas me; utique turbabat illum. Volebat forte ipse pati pro Christo, et anima ipsius contristabatur. Et ille qui sciebat et dicebat, Quare tristis es, anima mea, et quare conturbas me; pacem adhuc secum non habebat: sed ex mente haerebat Christo, ut sequeretur illum anima eius, et non illum conturbaret. Ergo quaerite pacem, fratres. Dominus dixit: Haec loquor vobis, ut in me habeatis pacem. Pacem in terra vobis non promitto [Ioan. XVI, 33]. In ista vita pax vera non est, nec tranquillitas. Gaudium immortalitatis, societas Angelorum promittitur. Sed quisquis non illam cum hic est quaesierit, non illam habebit cum venerit. |
20 | (vers. 16.) Oculi Domini super iustos. Noli ergo timere, labora : oculi Domini super te sunt. Et aures eius ad preces eorum. Quid vis amplius? Si murmurantem servum in domo magna non audiret paterfamilias, quereretur, et diceret: Quanta hic patimur, et nemo nos audit! Numquid dicis illud de Deo: Quanta patior, et nemo me audit? Si audiret me, forte dicis, tolleret mihi tribulationem: clamo, et tribulor. Tantum tu tene vias eius, et quando tribularis audit te. Sed medicus est, adhuc putre habes nescio quid. Clamas: sed adhuc secat; et non tollit manum, nisi secuerit quantum videtur. Etenim medicus crudelis est qui exaudit hominem, et parcit vulneri et putredini. Matres quomodo fricant in balneis ad salutem filios? Nonne parvuli clamant inter manus earum? Illae ergo crudeles sunt, ut non parcant, non exaudiant lacrymas? Nonne plenae sunt pietate? Et tamen clamant pueri, et non eis parcitur. Sic et Deus noster plenus est charitate: sed ideo videtur non exaudire, ut sanet et parcat in sempiternum. |
21 | (vers. 17.) Oculi Domini super iustos, et aures eius ad preces eorum. Forte dicunt mali: Ergo securus facio mala, quia non super me sunt oculi Domini: iam Deus ad iustos attendit, me non videt, et quidquid fecero, securus facio. Statim subiecit videns cogitationes hominum Spiritus sanctus, et ait: Oculi Domini super iustos, et aures eius ad preces eorum: vultus autem Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum. |
22 | (vers. 18.) Clamaverunt iusti, et Dominus exaudivit eos, et ex omnibus tribulationibus eorum eruit eos. Iusti erant tres pueri: de camino clamaverunt ad Dominum, et in laudibus eorum ignes friguerunt. Accedere et laedere flamma non potuit laudantes Deum innocentes et iustos pueros, et eruit eos de flamma [Dan. III, 49]. Dicit aliquis, Ecce vere iusti qui exauditi sunt, sicut scriptum est, Clamaverunt iusti, et Dominus exaudivit eos, et ex omnibus tribulationibus eorum eruit eos: ego autem clamavi, et non me eruit; aut ego non sum iustus, aut non facio quae mihi iubet, aut forte me ille non videt. Noli timere, tantum fac quod iubet; et site non eruit corporaliter, eruet spiritualiter. Ille enim qui tulit de flamma tres pueros, numquid tulit de flamma Machabaeos? Nonne illi in ignibus hymnizabant, illi in ignibus exspirabant (I [I Mach. VI, 3]? Deus trium puerorum, nonne ipse est et Machabaeorum? Illos eruit, et illos non eruit; imo utrosque eruit: sed tres pueros sic eruit, ut et carnales confunderentur; Machabaeos autem ideo non sic eruit, ut illi qui persequebantur in poenas maiores irent, cum putabant se oppressisse martyres Dei. Eruit Petrum, quando venit ad illum angelus, cum esset in vinculis, et ait illi, Surge, et exi: et subito soluta sunt vincula, et secutus est angelum, et eruit illum [Act. XII, 7]. Numquid Petrus perdiderat iustitiam, quando non illum eruit de cruce? Non eruit tunc? Et eruit tunc. An ideo diu vixit, ut iniustus fieret? Forte plus eum exaudivit postea quam prius, quando illum vere de omnibus pressuris eruit. Nam quando primum illum eruit, quanta ille pertulit postea! Illuc enim misit postea, ubi nihil mali pati potuisset. |
23 | (vers. 19, 20.) Iuxta est Dominus his qui obtriverunt cor, et humiles spiritu salvos faciet. Altus est Deus, humilis sit christianus. Si vult ut altus Deus vicinetur illi, ille humilis sit. Magna mysteria, fratres. Deus super omnia est: erigis te, et non illum tangis: humilias te, et ipse ad te descendit. Multae tribulationes iustorum. Numquid dicit: Ideo sint Christiani iusti, ideo audiant verbum meum, ut nihil tribulationis patiantur? Non hoc promittit; sed dicit: Multae tribulationes iustorum. Magis si iniusti sunt, pauciores habent tribulationes; si iusti sunt, multas habent. Sed post paucas tribulationes aut nullas, illi venient ad tribulationem sempiternam, unde nunquam eruantur: iusti autem post multas tribulationes venient ad pacem sempiternam, ubi nunquam aliquid mali patientur. Multae tribulationes iustorum: et de omnibus his eruet eos Dominus. |
24 | (vers. 21.) Custodit Dominus omnia ossa eorum, unum ex his non conteretur . Et hoc, fratres, non accipiamus carnaliter. Ossa sunt firmamenta fidelium. Quomodo enim in carne nostra ossa faciunt firmamentum, sic in corde christiano fides facit firmamentum. Patientia ergo quae est in fide, ossa sunt interius. Ipsa sunt quae frangi non possunt. Custodit Dominus omnia ossa eorum, unum ex his non conteretur. Si de Domino Deo nostro Iesu Christo dixisset hoc, Custodit Dominus omnia ossa Filii sui, unum ex his non conteretur: sicut etiam alio loco praefiguratur de illo, quando agnus dictus est mactandus , et dictum est de illo, Os eius noli frangere [Exod. XII, 46]: impletum est in Domino; quia cum penderet in cruce, exspiravit antequam venirent illi ad crucem, et invenerunt iam corpus exanime, et noluerunt crura eius frangere, ut impleretur quod scriptum est [Ioan. XIX, 33]. Sed promisit illud et caeteris Christianis: Dominus custodit omnia ossa eorum, unum ex his non conteretur. Ergo fratres, si viderimus aliquem sanctum tribulationes pati, et forte vel a medico sic secari, vel ab aliquo persecutore sic caedi, ut eius ossa frangantur; non dicamus, Non erat iustus iste, nam Dominus hoc promisit iustis suis, de quibus ait, Custodit Dominus omnia ossa eorum, unum ex his non conteretur. Vis videre quia alia ossa dixit, quae diximus firmamenta fidei, id est patientiam et tolerantiam in omnibus tribulationibus? Ipsa enim sunt ossa quae non franguntur. Audite, et in ipsa passione Domini inspicite quod dico. Dominus erat in medio crucifixus; iuxta illum duo latrones erant: unus insultavit, alter credidit; unus damnatus est, alter iustificatus est; unus habuit poenam suam et hic et in futurum, alteri autem dixit Dominus, Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso [Luc. XXIII, 43]: et tamen illi qui venerant, Domini ossa non fregerunt, latronum autem fregerunt [Ioan. XIX, 32]: sic fracta sunt latronis ossa qui blasphemavit, quomodo latronis qui credidit. Ubi est ergo quod dictum est, Dominus custodit omnia ossa eorum, unum ex his non conteretur? Ecce cui dixit, hodie mecum eris in paradiso, non potuit omnia ossa eius custodire? Respondet tibi Dominus: Imo custodivi; nam firmamentum fidei ipsius frangi non potuit illis ictibus quibus crura sunt fracta. |
25 | (vers. 22, 23.) Mors peccatorum pessima. Attendite, fratres, propter illa quae dicebamus. Vere magnus Dominus, et misericordia eius, vere qui nobis dedit manducare corpus suum in quo tanta perpessus est, et sanguinem bibere. Quomodo respicit mala cogitantes, et dicentes, Ille male mortuus est, a bestiis consumptus est: non erat ille iustus, ideo male periit; nam non periret ? Ergo ille iustus est, qui in domo sua et in lecto suo moritur? Hoc est ergo, inquis, quod miror, quia novi peccata et scelera ipsius, et bene mortuus est, in domo sua, intra limina sua, nulla peregrinationis iniuria , nulla vel in matura aetate. Audi: Mors peccatorum pessima. Quae tibi videtur bona mors, pessima est, si intus videas. Vides foris iacentem in lecto, numquid vides intus raptum ad gehennam? Audite, fratres, et ex Evangelio inspicite, quid sit mors peccatorum pessima. Numquid non duo erant in isto saeculo, dives qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide; alter pauper qui iacebat ad ianuam eius ulcerosus, et canes veniebant et linguebant ulcera eius, et desiderabat saturari de micis quae cadebant de mensa divitis? Contigit autem mori inopem illum (iustus erat ille inops), et auferri ab Angelis in sinum Abrahae. Qui viderat corpus illius iacere ad limen divitis, et non esse qui sepeliret, quanta forte diceret? Sic moriatur ille inimicus meus, et ille qui me persequitur, sic illum videam. Exsecratur corpus sputo, putent vulnera; et ille in sinu Abrahae requiescit. Si christiani sumus, credamus: si non credimus, fratres, nemo se fingat christianum. Fides nos perducit. Quomodo illa dixit Dominus, sic sunt. An vero dicit tibi mathematicus, et verum est; dicit Christus, et falsum est? Quali autem morte mortuus est ille dives? Qualis mors esse potuit in purpura et bysso, quam sumptuosa, quam pomposa? quae exsequiae funeris ibi erant? quantis aromatibus sepultum est illud cadaver? Et tamen cum apud inferos in tormentis esset, desideravit ex illius contempti pauperis digito instillari aquae guttam ardenti linguae suae, neque impetravit [Luc. XVI, 19-25]. Discite ergo quid sit, Mors peccatorum pessima, et nolite interrogare stratos pretiosis vestibus lectos, et carnem multis divitiis obvolutam, lamentationis pompam exhibentes, plangentem familiam, turbam obsequentium praecedentem ac sequentem, cum corpus effertur, marmoratas auratasque memorias. Nam si haec interrogatis, respondent vobis falsum, quod multorum non leviter peccatorum, sed omnino sceleratorum mors optima est, qui sic plangi, sic condiri, sic contegi, sic efferri, sic sepeliri meruerunt. Sed interrogate Evangelium, et ostendet fidei vestrae in poenis ardentem animam divitis, quam nihil adiuverunt omnes honores et obsequia, quae mortuo corpori eius viventium vanitas praebuit. |
26 | Sed quia multa sunt genera peccatorum, et non esse peccatorem difficile est, aut fortasse in hac vita non possibile, subiecit statim cuius generis peccatorum esset mors pessima. Et qui oderunt iustum, inquit, delinquent. Quem iustum, nisi eum qui iustificat impium [Rom. IV, 5]? quem iustum, nisi Dominum Iesum Christum, qui est etiam propitiatio peccatorum nostrorum [I Ioan. II, 2]? Qui ergo hunc oderunt, mortem pessimam habent; quia in peccatis suis moriuntur, qui per eum Deo nostro non reconciliantur: Redimet enim Dominus animas servorum suorum. Secundum animam enim intelligenda est mors aut pessima, aut optima; non secundum corporum aut contumelias, aut honores quos homines vident. Et non delinquent omnes qui sperant in eum. Iste est modus humanae iustitiae, ut vita mortalis quantumlibet proficiens, quia sine delicto esse non potest, in hoc non delinquat, dum sperat in eum, in quo est remissio delictorum, Amen. |