monumenta.ch > Augustinus > 1
>>> Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 32, 2, SERMO II. De altera parte Psalmi.

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 32, 2, SERMO I. De prima parte Psalmi.

1 (vers. 1.) Psalmus iste admonet nos exsultare in Domino. Inscribitur autem, Ipsi David. Qui ergo pertinent ad sacratissimum semem David, audiant vocem suam, et dicant vocem suam, et exsultent in Domino. Sic autem incipit: Exsultate iusti in Domino. Iniusti exultent in saeculo: finito saeculo, finitur exsultatio iniustorum. Exsultare autem iusti in Domino: quia permanente Domino, permanebit iustorum exsultatio. Exsultare autem in Domino ita convenit, ut laudemus illum qui solus non habet quod nobis displiceat, et nemo tam multa habet quae infidelibus displicent. Et breve praeceptum est: Ille placet Deo, cui placet Deus. Nec leve putetis hoc, carissimi. Videtis enim quam multi disputent contra Deum, quam multis displiceant opera eius. Cum enim facere voluerit contra voluntatem hominum, quia Dominus est, et novit quid faciat, nec tam attendit nostram voluntatem quam utilitatem; illi qui malunt suam voluntatem impleri quam Dei, volunt ad suam voluntatem flectere Deum, non suam corrigere ad Deum. Talibus hominibus infidelibus, impiis, iniquis, quod piget dicere, sed tamen dicam, nostis enim quam verum dicam, facilius placet pantomimus [Pantomimos, vide Enar. Psal. XXX, serm. 3, n. 11.] quam Deus.
2 Propterea cum dixisset, Exsultate iusti in Domino; quia exsultare in illo nisi laudando non possumus, cum autem laudamus, cui tanto magis placemus quanto magis ipse nobis placuerit; Rectos, inquit, decet laudatio. Qui sunt recti? Qui dirigunt cor secundum voluntatem Dei; et si eos perturbat humana fragilitas, divina consolatur aequitas: quamvis enim corde mortali privatim aliquid velint, quod suae interim causae vel negotio, vel praesenti necessitati conveniat; ubi intellexerint et cognoverint aliud Deum velle, praeponunt voluntatem melioris voluntati suae, et voluntatem omnipotentis voluntati infirmi, et voluntatem Dei voluntati hominis. Quantum enim Deus distat ab homine, tantum voluntas Dei a voluntate hominis. Unde gerens hominem Christus, et regulam nobis proponens, docens nos vivere, et praestans nobis vivere, ostendit hominis quamdam privatam voluntatem, in qua suam figuravit et nostram, quia caput nostrum est, et ad eum, sicut nostis, tanquam membra utique pertinemus: Pater, inquit, si fieri potest, transeat a me calix iste. Haec humana voluntas erat, proprium aliquid et tanquam privatum volens. Sed quia rectum corde voluit esse hominem, ut quidquid in illo aliquantum curvum esset, ad illum dirigeret qui semper est rectus; Verum non quod ego volo, ait, sed quod tu, Pater [Matth. XXVI, 39]. Sed quid posset mali velle Christus? Quid postremo aliud posset velle, quam Pater? Quorum una est divinitas, non potest esse dispar voluntas. Sed ex persona hominis transfigurans in se suos, quos in se transfiguravit, cum ait, Esurivi, et dedistis mihi manducare [Id. XXV, 35]; quos in se transfiguravit, cum furenti et sanctos persequenti Saulo clamavit desuper, quem nemo tangebat, Saule, Saule, quid me persequeris [Act. IX, 4]? ostendit quamdam hominis propriam voluntatem; ostendit te, et correxit te. Ecce vide, inquit, te in me; quia potes aliquid proprium velle, ut aliud Deus velit, conceditur hoc humanae fragilitati, conceditur humanae infirmitati; aliquid proprium velle, difficile est ut non tibi contingat: sed statim cogita qui sit supra te; illum supra te, te infra illum; illum creatorem, te creaturam; illum dominum, te servum; illum omnipotentem, te infirmum, corrigens te, subiungensque voluntati eius, ac dicens, Verum non quod ego volo, sed quod tu vis, Pater: quomodo disiunctus es a Deo, qui iam hoc vis quod Deus? Eris ergo rectus, et te decebit laudatio; quoniam rectos decet laudatio.
3 Si autem curvus fueris, laudas Deum quando tibi bene est, blasphemas quando tibi male est: quod quidem male si iustum est, non est male; iustum est autem, quoniam ab illo fit qui iniuste facere nihil potest: et eris insulsus puer in domo patris, amans patrem si tibi blandiatur, et odio habens quando te flagellat; quasi non et blandiens et flagellans haereditatem paret. Vide autem quemadmodum deceat rectos laudatio, audi vocem recti laudantis ex alio psalmo: Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus eius in ore meo [Psal. XXXIII, 2]. Quod est, in omni tempore; hoc est, semper: et quod est, benedicam; hoc est, laus eius in ore meo. Omni tempore et semper, sive in prosperis sive in adversis. Nam si in prosperis et non in adversis, quomodo omni tempore, quomodo semper? et audivimus multas multorum tales voces: quando illis provenit aliqua felicitas, exsultant, gaudent, cantant Deo, laudant Deum; non sunt improbandi, imo gaudendum est illis, quia multi nec tunc. Sed isti qui iam Deum laudare ex prosperitatis parte coeperunt, docendi sunt patrem agnoscere et flagellantem, nec murmurare adversus corrigentis manum; ne semper pravi remanentes exhaeredari mereantur, ut facti iam recti, (quid est recti? Ut nihil illis displiceat quod fecerit Deus.) possint et in adversis Deum laudare, et dicere: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum [Iob I, 21]. Tales rectos decet laudatio, non primo laudaturos, et postea vituperaturos.
4 Ergo iusti recti, exsultate in Domino: quia vos decet laudatio. Nemo dicat: Quis ego iustus, aut quando ego [Ita Mss. At Edd.: Quis ergo iustus, aut quando ero iustus.] iustus? Nolite vos abiicere et desperare de vobis. Homines estis, ad imaginem Dei facti estis: qui vos homines fecit, pro vobis et homo factus est: ut multi filii ad haereditatem sempiternam adoptaremini, sanguis Unici pro vobis effusus est. Si vos vobis terrena fragilitate viluistis, ex pretio vestro vos appendite: quid manducetis, quid bibatis, quo subscribatis Amen [Edd., subscribamini tamen. Nonnulli ex Mss., subscribatis tantum: sed ex iis magna pars, subscribatis Amen.], digne cogitate. Numquid hoc vos monemus, ut superbi sitis, et vobis aliquam perfectionem audeatis arrogare? Sed non iterum ab omni iustitia vos putare debetis exules fieri. Nolo enim vos interrogare de iustitia vestra; fortassis enim nemo vestrum mihi audeat respondere, Iustus sum: sed interrogo vos de fide vestra. Sicut nemo vestrum audet dicere, Iustus sum; sic nemo audet dicere, Fidelis non sum. Nondum quaero quid vivas, sed quaero quid credas. Responsurus es credere te in Christum. Non audisti Apostolum: Iustus ex fide vivit [Rom. I, 17]? Fides tua, iustitia tua: quia utique si credis, caves; si autem caves, conaris; et conatum tuum novit Deus, et voluntatem tuam inspicit, et luctam cum carne considerat, et hortatur ut pugnes, et adiuvat ut vincas, et certantem exspectat [Edd., inspectat. Mss. vero, exspectat: quod eodem sensu passim ab Augustino usurpatur, pro observat.], et deficientem sublevat, et vincentem coronat. Ergo, Exsultate iusti in Domino: hoc dixerim, Exsultate fideles in Domino, quia iustus ex fide vivit. Rectos decet laudatio. Discite gratias agere Deo et in prosperitatibus, et in tribulationibus. Discite habere in corde quod habet omnis homo in lingua: Quod vult Deus. Ipsa lingua popularis, plerumque est doctrina salutaris. Quis non quotidie dicit: Quod vult Deus hoc agat? Et rectus erit [Aliquot Mss.: Hoc agat, et rectus est: et erit inter eos, etc.] inter eos qui exsultant in Domino, et quos decet laudatio: quales alloquitur consequenter Psalmus, et dicit: Confitemini Domino in cithara, in psalterio decem chordarum psallite ei. Hoc enim etiam modo cantabamus, hoc ore consono exprimentes, corda vestra [Plerique Mss., nostra: forte non minus bene cum hacce verborum interpunctione: hoc, ore consono exprimentes corda nostra, docebamus.] docebamus.
5 (vers. 2.) Nonne id egit institutio in nomine Christi Vigiliarum istarum [Consule sermonem 311, cap. 5, ubi haec ipsa res luculentius refertur; eoque ex loco, uti et ex proxime subsequenti Enarratione n. 9 intelliges hos de XXXII psalmo tractatus habitos fuisse in ecclesia ubi Cypriani martyris corpus iacebat.], ut ex isto loco citharae pellerentur? Et ecce ipsae iubentur sonare: Confitemini, inquit, Domino in cithara, in psalterio decem chordarum psallite ei. Nemo convertat cor ad organa theatrica. Quod ei iubetur, in se habet, sicut alibi dicitur: In me sunt Deus vota, quae reddam laudis tibi [Psal. LV, 12]. Meminerunt qui pridem affuerunt, quando quid intersit inter psalterium et citharam [Psalterii et citharae discrimen. Vid. Enar. in Psal. XLII, et Psal LXX, serm. 11, n. 11.], sicut potuimus, sermone discrevimus, et ad intellectum omnium perducere interim conati sumus: quantum autem effecerimus, viderint qui audierunt. Et nunc non importune repetimus, ut in ista diversitate duorum instrumentorum musicorum, diversitatem factorum humanorum inveniamus, significatam per haec, implendam autem per vitam nostram. Cithara [Edd.: Cithara est lignum. Expunge, est: quia sensum tollit, nec habetur in Mss.] lignum illud concavum tanquam tympanum pendente testudine, cui ligno chordae innituntur, ut tactae resonent: non plectrum dico quo tanguntur, sed lignum illud dixi concavum cui superiacent, cui quodammodo incumbunt, ut ex illo cum tanguntur tremefactae, et ex illa concavitate sonum concipientes, magis canorae reddantur: hoc ergo lignum cithara in inferiore parte habet, psalterium in superiore. Haec est distinctio. Iubemur autem modo confiteri in cithara, et psallere in psalterio decem chordarum. Non dixit in cithara decem chordarum, neque in hoc psalmo, neque, si non fallor, alicubi. Legant, et considerent melius et otiosius filii nostri Lectores: tamen quantum mihi videor meminisse, multis locis invenimus psalterium decem chordarum, citharam decem chordarum nusquam mihi lectum occurrit. Mementote citharam ex inferiore parte habere quo sonat, psalterium ex superiore. Ex inferiore vita, id est terrena, habemus prosperitatem et adversitatem, unde Deum laudemus [Plerique Mss.: Ex inferiore vita, ex ista terra habemus unde Deum laudemus, et in utroque, ut semper, etc.] in utroque, ut semper sit laus eius in ore nostro, et benedicamus Dominum in omni tempore [Psal. XXXIII, 2]. Est enim quaedam terrena prosperitas, est quaedam terrena adversitas: ex utroque laudandus est Deus, ut citharizemus. Quae est terrena prosperitas? Cum sani sumus secundum carnem, cum abundant omnia quibus vivimus, cum incolumitas nostra servatur, cum fructus large proveniunt, cum solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos [Matth. V, 45]. Haec omnia ad vitam terrenam valent. Quisquis inde non laudat Deum, ingratus est. Numquid quia terrena, ideo non Dei sunt? Aut ideo alter ea dare cogitandus est, quia dantur et malis? Multiplex est enim misericordia Dei, patiens est, longanimis. Inde magis significat quid servet bonis, cum ostendit quanta donet et malis. Adversitates autem, ex inferiore utique parte, de fragilitate generis humani, in doloribus, in languoribus, in pressuris, in tribulationibus, in tentationibus. Ubique laudet Deum qui citharizat. Non attendat quia inferiora sunt, sed quia et regi et gubernari non possunt, nisi ab illa Sapientia, quae attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter [Sap. VIII, 1]. Non enim coelestia regit, et terrena deserit: aut non illi dicitur, Quo abibo a spiritu tuo, et a facie tua quo fugiam? Si ascendero in coelum, tu ibi es; si descendero in infernum, ades [Psal. CXXXVIII, 7, 8]? Ubi ergo deest qui nusquam non est? Ergo confitere Domino in cithara. Sive tibi abundet terrenum aliquid, gratias age illi qui dedit; sive tibi desit, vel forte damno tibi auferatur, cithariza securus. Non est enim ille tibi ablatus qui dedit, quamvis tibi ablatum fuerit quod dedit. Etiam sic, inquam, cithariza securus; certus in Deo tuo, tange chordas in corde, et dic tanquam in cithara in inferiore parte bene sonante: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum [Iob I, 21].
6 Iam vero cum attendis superiora dona Dei, quid tibi contulerit praeceptorum, qua doctrina coelesti te imbuerit, quid tibi desuper ex illius veritatis fonte praeceperit [Mss. Reg. et Vatic., prae caeteris dederit.], convertere et ad psalterium, psalle Domino in psalterio decem chordarum. Praecepta enim legis decem sunt: in decem praeceptis Legis habes psalterium. Perfecta res est. Habes ibi dilectionem Dei in tribus, et dilectionem proximi in septem. Et utique nosti, Domino dicente, quia in his duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae [Matth. XXII, 40]. Dicit tibi Deus desuper, quia Dominus Deus tuus, Deus unus est: habes unam chordam. Non accipias in vanum nomen Domini Dei tui: habes alteram chordam. Observa diem sabbati, non carnaliter, non iudaicis deliciis, qui otio abutuntur ad nequitiam. Melius enim utique tota die foderent, quam tota die saltarent. Sed tu cogitans requiem in Deo tuo et propter ipsam requiem omnia faciens, abstine ab opere servili. Omnis enim qui facit peccatum, servus est peccati [Ioan. VIII, 34]: et utinam hominis, et non peccati! Haec tria pertinent ad dilectionem Dei, cuius cogita unitatem, veritatem et voluptatem [Sic meliores notae Mss. At Edd., et voluntatem. Moxque, quaedam voluntas.]. Est enim quaedam voluptas in Domino, ubi verum sabbatum, vera requies. Unde dicitur: Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui [Psal. XXXVI, 4]. Quis enim sic delectat, quam ille qui fecit omnia quae delectant? In his tribus charitas Dei, in septem aliis charitas proximi, ne facias alii quod pati non vis. Honores patrem et matrem: quia vis te honorari a filiis tuis. Non maecheris: quia nec moechari uxorem tuam post te vis. Non occidas: quia et occidi non vis. Non fureris: quia furtum pati non vis. Non falsum testimonium dicas: quia odisti adversum te falsum testimonium dicentem. Non concupiscas uxorem proximi tui: quia et tuam non vis ab alio concupisci. Non concupiscas rem aliquam proximi tui [Exod. XX, 1-17] [Deut. V, 6-21]: quia si quis tuam concupiscit, displicet tibi. Converte et in te linguam, quando tibi displicet qui tibi nocet. Haec omnia praecepta Dei sunt, sapientia donante data sunt, desuper sonant. Tange psalterium, imple Legem, quam Dominus Deus tuus non venit solvere, sed adimplere [Matth. V, 17]. Implebis enim amore, quod timore non poteras. Qui enim timendo non facit male, mallet facere, si liceret. Itaque etsi facultas non datur, voluntas [Vatic. et Reg. Mss., voluntas rea tenetur.] tenetur. Non facio, inquit. Quare? Quia timeo. Nondum amas iustitiam, adhuc servus es: esto filius. Sed ex bono servo fit bonus filius. Interim timendo noli facere, disces et amando non facere. Est enim quaedam pulchritudo iustitiae. Poena te deterreat. Habet iustitia formam suam, oculos quaerit, accendit amatores suos. Pro hac Martyres saeculum calcantes, sanguinem fuderunt. Quid amabant, quando istis omnibus renuntiabant? Num enim illi non erant amatores? aut hoc vobis dicimus, ut non ametis? Qui non amat, friguit, obriguit. Ametur, sed illa pulchritudo quae cordis oculos quaerit. Ametur, sed illa pulchritudo quae laudata iustitia incendit animos. Promunt verba, edunt voces, undique dicunt, Bene, Optime. Quid viderunt? Iustitiam viderunt, in qua [Sic plerique ac melioris notae Mss. edd. vero, sed illa pulchritudo quae laudatur. Iustitia incendit animos: iustitia accensi promunt verba, edunt voces, undique dicunt, Bene, optime. Quid viderunt? In quo pulcher est curvus senex?] pulcher est curvus senex. Non enim si procedat senex iustus, est aliquid in eius corpore quod ametur, et tamen amatur ab omnibus. Ibi amatur, ubi non videtur; imo ibi amatur, corde videtur. Delectet vos ergo, et rogate Dominum ut delectet. Dominus enim dabit suavitatem, et terra nostra dabit fructum suum [Psal. LXXXIV, 13]: ut per charitatem impleatis quod per timorem implere difficile est. Quid dico [Edd.: Quod dico. Mss. vero: Quid dico?] difficile est? Non potest adhuc animus: mallet non esse quod praecipitur, si ad faciendum amore non ducitur, sed timore coarctatur. Noli furtum facere, time gehennas: mallet non esse gehennas, in quas mitteretur. Quando incipit amare iustitiam, nisi quando mallet furta non esse, etsi gehennae non essent, in quas fures mitterentur? Hoc est amare iustitiam.
7 Et ipsa iustitia qualis est? quis illam pingit? Sapientia Dei quam pulchritudinem habet? Per illam pulchra sunt omnia, quae oculis placent: ei videndae, complectendae, corda mundanda sunt. Huius nos amatores profitemur: ipsa nos componit, ut ei non displiceamus. Et quando nos reprehendunt homines in his rebus, in quibus ei quam diligimus placemus, quomodo parvi habemus reprehensores nostros, quomodo illos contemnimus et omnino nihili pendimus [Ita in Mss. At in Edd., quomodo pravi habemur apud reprehensores nostros, quomodo ab illis contemnimur, et omnino nihili pendimus.]? Amatores lubrici et damnabiles feminarum, quando amatae ipsorum componunt illos secundum oculos suos, si ipsis placeant, non curant eos quibus displicent, putantes sibi sufficere quod earum oculis placent, ad quas affectant: et plerumque gravibus displicent, imo semper gravibus displicent, et meliore iudicio reprehenduntur. Non bene tonsus es, dicit vir gravis lascivo adolescenti, non te decet cum talibus cincinnis incedere. Novit autem ille capillos illos placere nescio cui: odit te reprehendentem vero iudicio, et servat in se quod placet perverso consilio. Inimicum te putat, quia turpitudinem demis [Duo Mss., diligit. Benign. codex, damnas.]. Fugit oculos tuos, et omnino non curat qua regula iustitiae reprehendatur. Si ergo illi non curant reprehensores veraces, ut sint formosi fallaces; nos in his rebus in quibus placemus sapientiae Dei, debemus curare irrisores iniustos, non Habentes oculos unde videant quod amamus? Haec cogitantes recti corde, Confitemini Domino in cithara, in psalterio decem chordarum psallite ei.
8 (vers. 3.) Cantate ei canticum novum. Exuite vetustatem: nostis canticum novum. Novus homo, Novum Testamentum; novum canticum. Non pertinet novum canticum ad homines veteres: non illud discunt nisi homines novi, renovati per gratiam ex vetustate, et pertinentes iam ad Testamentum novum, quod est regnum coelorum. Ei suspirat omnis amor noster, et cantat canticum novum. Cantet canticum hovum, non lingua, sed vita. Cantate ei canticum novum: bene cantate ei. Quaerit unusquisque quomodo cantet Deo. Canta illi, sed noli male. Non vult offendi aures suas. Bene canta, frater. Si alicui bono auditori musico, quando tibi dicitur, Canta ut placeas ei, sine aliqua instructione musicae artis cantare trepidas [Sic aliquot Mss. Alii, si vis aliquam instructionem musicae, etc. Edd. vero: si vis aliqua instructione musicae artis cantare, trepidas ne, etc.], ne displiceas artifici; quia quod in te imperitus non agnoscit, artifex reprehendit: quis offerat [In plerisque Mss., afferat Deo.]: Deo bene cantare, sic iudicanti de cantore, sic examinanti omnia, sic audienti? Quando potes afferre tam elegans artificium cantandi, ut tam perfectis auribus in nullo displiceas? Ecce veluti modum cantandi dat tibi: noli quaerere verba, quasi explicare possis unde Deus delectatur. In iubilatione cane: hoc est enim bene canere Deo, in iubilatione cantare. Quid est in iubilatione canere? Intelligere, verbis explicare non posse quod canitur corde [Edd., quod canitur ore Deo. At Mss. aliqui, quod canitur Deo, praetermissa voce, ore. Alii autem, quod canitur ore, vel, quod canitur corde, non addito, Deo. Nonnulli etiam loco verbi, explicare, habent, explicari.]. Etenim illi qui cantant, sive in messe, sive in vinea, sive in aliquo opere ferventi, cum coeperint in verbis canticorum exsultare laetitia, veluti impleti tanta laetitia, ut eam verbis explicare non possint, avertunt se a syllabis verborum, et eunt in sonum iubilationis. Iubilum [Vox, iubilum, abest ab omnibus Mss.] sonus quidam est significans cor parturire quod dicere non potest. Et quem decet ista iubilatio, nisi ineffabilem Deum? Ineffabilis enim est, quem fari non potes: et si eum fari non potes, et tacere non debes, quid restat nisi ut iubiles; ut gaudeat cor sine verbis, et immensa latitudo gaudiorum metas non habeat syllabarum? Bene cantate ei in iubilatione.
9 (vers. 4.) Quoniam rectus est sermo Domini, et omnia opera eius in fide. In quo etiam displicet non rectis, rectus est ille. Et omnia opera eius in fide. Tua sint opera in fide. quia iustus ex fide vivit [Rom. I, 17], et fides per dilectionem operatur [Gal. V, 6]: tua sint opera in fide, quia in Deum credendo fidelis efficeris. Opera Dei quomodo possunt esse in fide, quasi et Deus ex fide vivat? Invenimus et Deum fidelem, et hoc non verbis nostris dicitur, Apostolum audi: Fidelis, inquit, Deus qui vos non permittat tentari supra quam potestis ferre, sed faciat cum tentatione etiam exitum, ut possitis sustinere [I Cor. X, 13]. Audistis fidelem Deum, audite et alibi: Si tolerabimus, et conregnabimus; si negaverimus, et ipse nos negabit; si non credimus, ille fidelis permanet, negare semetipsum non potest [II Tim. II, 12, 13]. Habemus ergo et fidelem Deum: distinguamus potius fidelem Deum a fideli homine. Fidelis homo est credens promittenti Deo; fidelis Deus est exhibens quod promisit homini. Teneamus fidelissimum debitorem, quia tenemus misericordissimum promissorem. Neque enim aliquid ei mutuum commodavimus, ut debitorem teneamus; cum ab illo habeamus quidquid illi offerimus, et ex illo sit quidquid boni sumus. Omnia bona [Omnes prope Mss., dona.] quibus gaudemus, ab illo sunt. Quis enim cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius eius fuit; aut quis prior dedit ei, et retribuetur illi? Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia [Rom. XI, 34-36]. Ergo non ei aliquid dedimus; et tenemus debitorem. Unde debitorem? Quia promissor est. Non dicimus Deo, Domine, redde quod accepisti; sed, Redde quod promisisti. Quoniam rectus est sermo Domini. Quid est, rectus est sermo Domini? Non te fallit, tu eum noli fallere: imo tu te noli fallere. Quis enim fallit omnia scientem? Sed mentita est iniquitas sibi [Psal. XXVI, 12]. Quoniam rectus est sermo Domini, et omnia opera eius in fide.
10 (vers. 5.) Diligit misericordiam et iudicium. Fac ista, quia facit. Intendite ipsam misericordiam et iudicium. Misericordiae tempus modo est, iudicii tempus post erit. Unde est misericordiae tempus? Vocat modo aversos, donat peccata conversis: patiens est super peccatores, donec convertantur: quandocumque conversi fuerint, praeterita obliviscitur, futura promittit: hortatur pigros, consolatur afflictos, docet studiosos, adiuvat dimicantes: neminem deserit laborantem et exclamantem [Vatic. Ms., et inhiantem ad se.] ad se: donat unde sibi sacrificetur, ipse tribuit unde placetur. Magnum misericordiae tempus non transeat, fratres, non nos transeat. Venturum est iudicium: erit et tunc poenitentia, sed iam infructuosa. Dicent intra se poenitentiam agentes, et prae angustia spiritus gementes, certe ista scripta sunt in libro Sapientiae, Quid nobis profuit superbia, et divitiarum iactantia quid contulit nobis? Transierunt omnia tanquam umbra [Sap. V, 3, 8, 9]. Modo dicamus, Transeunt omnia tanquam umbra. Modo fructuose dicamus, Transeunt: ne tunc dicamus infructuose, Transierunt. Hoc est ergo tempus misericordiae, erit et iudicii.
11 Ne putetis autem, fratres, quia ista a se possunt in Deo aliquo modo separari. Videntur enim sibi aliquando contraria, ut qui misericors est, non servet iudicium; et qui iudicii tenax est, obliviscatur misericordiam. Omnipotens est Deus, nec in misericordia amittit iudicium, nec in iudicio misericordiam. Miseretur enim, considerat imaginem suam, fragilitatem nostram, errorem nostrum, caecitatem nostram, et vocat: et conversis ad se donat peccata, non conversis non donat. Misericors est iniustis? Numquid et [Ita plerique Mss. Alii vero pauciores: Misericors est in istos? Numquid aut iudicium. At Edd.: Misericors est et iustus. Numquid autem iudicium.] iudicium amisit, aut non debuit iudicare inter conversos et non conversos? An vobis iustum videtur, ut conversus et non conversus aequaliter habeantur; ut eo modo suscipiatur confitens et mentiens, humilis et superbus? Ergo habet et iudicium in ipsa misericordia. Rursus in illo iudicio habebit et misericordiam, in eos utique quibus dicturus est: Esurivi, et dedistis mihi manducare [Matth. XXV, 35]. Etenim dicitur in quadam Epistola apostolica: Iudicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam [Iacobi II, 13]. Beati, inquit, misericordes, quoniam ipsorum miserebitur [Matth. V, 7]. Ergo in illo iudicio erit et misericordia, sed non sine iudicio. Si enim non in quemlibet, sed in eum erit misericordia, qui praerogavit misericordiam; et ipsa misericordia iusta erit, quia confusa non erit. Misericordia est certe ut dimittantur peccata, misericordia est ut tribuatur vita aeterna: vide ibi iudicium, Dimittite, et dimittetur vobis; date, et dabitur vobis [Luc. VI, 37, 38]. Certe, dabitur vobis, et dimittetur vobis, misericordia est. Si inde recessisset iudicium [Edd., si inde recessisset a iudicio. Mss., recessisset iudicium.], non diceret: In qua mensura mensi fueritis, in ea remetitur vobis [Matth. VII, 2].
12 Audisti quemadmodum exhibeat Deus misericordiam et iudicium; exhibe et tu misericordiam et iudicium. An forte ad Deum pertinent ista, ad hominem non pertinent? Si ad hominem non pertinerent, non diceret Dominus Pharisaeis: Reliquistis graviora Legis, misericordiam et iudicium [Id. XXIII, 23]. Ergo pertinent ad te misericordia et iudicium. Ne putes quod ad te misericordia pertineat, iudicium autem non ad te pertineat. Aliquando audis causam inter duos, quorum duorum unus est dives, et alius pauper; et contingit ut pauper habeat causam malam, dives autem bonam: iam si tu non es eruditus in regno Dei, videris tibi bene facere, si quasi pauperem miseratus, abscondas et contegas iniquitatem illius, et velis eum iustificare, ut quasi causam bonam habere videatur: et si reprehensus fueris quod male iudicasti, quasi de misericordia respondes: Novi, et ego scio; sed pauper erat, misericordia ei debebatur. Quomodo tenuisti misericordiam, et perdidisti iudicium? Et quomodo, inquis, si tenerem iudicium, non amitterem misericordiam? Pronuntiarem adversus pauperem, qui unde redderet non haberet; aut si haberet, cum reddidisset unde postea viveret non inveniret? Ait tibi Deus tuus: Ne accipias personam pauperis in iudicio [Exod. XXIII, 3]. Caeterum facile est ut admoneamur personam divitis non accipere; hoc omnis homo videt, atque utinam sic omnis homo faceret! illud est ubi fallitur, veluti qui vult placere Deo, si personam pauperis in iudicio accipiat, et dicat Deo: Favi pauperi. Imo teneres utrumque, et misericordiam et iudicium. Primo, qualem misericordiam fecisti in eum, cuius iniquitati lavisti? Ecce saccello pepercisti, cor percussisti: pauper iste iniquus remansit; et tanto iniquior, quanto te quasi hominem iustum favere vidit iniquitati suae. A te recessit iniuste adiutus, Deo remansit [Sic Mss. Edd. vero: A te remansit iniuste adiutus, a Deo recessit iuste damnandus.] iuste damnandus. Qualem misericordiam praebuisti ei, quem iniustum fecisti? Ecce crudelior inveniris quam misericordior. Quid ergo, inquis, facerem? Iudicares primo secundum causam, argueres pauperem, flecteres divitem. Alius est iudicandi, alius petendi locus. Quando te ille dives videret tenuisse iustitiam, non erexisse iniqui pauperis cervicem, sed pro merito peccati sui obiurgasse te iuste, nonne flecteretur ille ad misericordiam petente te, qui laetus redditus erat iudicante te? Quamvis ergo, fratres, Psalmi plura restent, consulendum est tamen viribus et animae et corporis propter varietatem audientium: quia et cum relicimur [Plures Mss., propter varietatem audiendi, qua reficimur, cum ex eodem tritico, etc. Praeterea sermonem finiunt addita clausula, Conversi ad Dominum.] ex eodem tritico velut multi sapores nobis fiunt, ad detergenda fastidia: haec vobis sufficiant.
Augustinus HOME

bnf9533.194

>>> Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 32, 2, SERMO II. De altera parte Psalmi.
monumenta.ch > Augustinus > 1

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik