Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 32, IN PSALMUM XXXII ENARRATIO I.
1 | (vers. 1.) Exsultate iusti in Domino: exsultate iusti, non in vobis, non enim hoc tutum est; sed in Domino. Rectos decet laudatio: ipsi laudant Dominum, qui se subdunt Domino; aliter enim distorti et pravi sunt. |
2 | (vers. 2.) Confitemini Domino in cithara: confitemini Domino, exhibentes ei corpora vestra hostiam vivam [Rom. XII, 1]. In psalterio decachordo psallite ei: serviant membra vestra dilectioni Dei et proximi, in quibus tria et septem praecepta servantur. |
3 | (vers. 3.) Cantate ei canticum novum: cantate ei canticum gratiae fidei. Bene cantate ei in iubilatione: bene cantate ei in laetitia. |
4 | (vers. 4.) Quoniam rectus est sermo Domini: quoniam rectus est sermo Domini, ad faciendos vos quod per vos fieri non potestis. Et omnia opera eius in fide: ne quisquam se meritis operum pervenisse ad fidem putet, cum in ipsa fide sint omnia opera quae diligit Deus. |
5 | (vers. 5.) Diligit misericordiam et iudicium: diligit enim misericordiam, quam nunc praerogat; et iudicium, quo id quod praerogaverit exigit. Misericordia Domini plena est terra: per orbem peccata dimittuntur hominibus in misericordia Domini. |
6 | (vers. 6.) Verbo Domini coeli firmati sunt: non enim a seipsis, sed Verbo Domini iusti firmati sunt. Et Spiritu oris eius omnis virtus eorum: et sancto eius Spiritu omnis fides eorum. |
7 | (vers. 7.) Congregans sicut in utrem aquas maris: congregat populos saeculi in confessionem mortificati peccati, ne per superbiam libere defluant. Ponens in thesauris abyssos: et in eis occulta sua servat ad divitias. |
8 | (vers. 8.) Timeat Dominum omnis terra: timeat omnis peccator, ut peccare desinat. Ab ipso autem commoveantur: nec terroribus hominum vel cuiusquam creaturae, sed ab ipso commoveantur omnes qui inhabitant orbem. |
9 | (vers. 9.) Quoniam ipse dixit, et facta sunt: non enim ea quae timeant, alius aliquis fecit; sed ipse dixit, et facta sunt. Ipse mandavit, et creata sunt: ipse mandavit Verbo suo, et creata sunt. |
10 | (vers. 10.) Dominus dissipat consilia gentium: non eius regnum, sed sua quaerentium regna. Reprobat autem cogitationes populorum: beatitudinem terrenam concupiscentium. Et reprobat consilia principum: talibus populis dominari quaerentium. |
11 | (vers. 11.) Consilium vero Domini manet in aeternum: consilium vero Domini, quo beatum non facit nisi subditum sibi, manet in aeternum. Cogitationes cordis eius in saecula saeculorum: cogitationes sapientiae eius non sunt mutabiles, sed manentes in saeculum saeculi. |
12 | (vers. 12.) Beata gens cuius est Dominus Deus eorum: una gens beata est, pertinens ad coelestem civitatem, quae sibi Dominum nonnisi Deum suum elegit. Populus quem elegit Dominus in haereditatem sibi: neque haec a seipsa, sed Dei munere electa est, ut possidendo eam, incultam et miseram esse non sinat. |
13 | (vers. 13.) De coelo respexit Dominus, vidit omnes filios hominum: de anima iusta misericorditer vidit Dominus omnes qui in novam vitam renasci volunt. |
14 | (vers. 14.) De praeparato habitaculo suo: de habitaculo susceptionis humanae, quod praeparavit sibi. Rexpexit super omnes qui inhabitant terram : misericorditer vidit omnes qui inhabitant carnem, ut praesit illis in regendo eos. |
15 | (vers. 15.) Qui finxit singillatim corda eorum: qui cordibus eorum dona propria spiritualiter tribuit, ut nec totum corpus oculus, nec totum auditus [I Cor. XII, 17]; sed alius sic, alius autem sic incorporentur Christo. Qui intelligit omnia opera eorum: apud illum intellecta sunt omnia opera eorum. |
16 | (vers. 16.) Non salvus fiet rex in multitudine virtutis: non salvus fiet qui carnem suam regit, si in sua virtute multum praesumpserit. Nec gigas salvus erit in multitudine virtutis suae: nec quisquis militat contra consuetudinem concupiscentiae suae, vel contra diabolum et angelos eius, salvus erit, si se suae fortitudini multum commiserit. |
17 | (vers. 17.) Mendax equus ad salutem: fallitur, quisquis putat vel per homines inter homines acceptam se salutem adipisci, vel impetu animositatis suae defendi a pernicie. In abundantia autem virtutis suae non erit salvus . |
18 | (vers. 18.) Ecce oculi Domini super metuentes eum: quia si salutem quaeris, ecce dilectio Domini super timentes eum. Sperantes super misericordiam eius: et sperantes non in virtute sua, sed in misericordia eius. |
19 | (vers. 19.) Ut eruat a morte animas eorum, et alat eos in fame: ut det eis alimentum verbi et sempiternae veritatis, quod amiserant dum praesumunt in viribus suis, et ideo nec ipsas vires habent fame iustitiae. |
20 | (vers. 20.) Anima nostra patiens erit Domino: ut autem postea saginetur escis incorruptibilibus, interim dum hic est, anima nostra patiens erit Domino. Quoniam adiutor et protector noster est: adiutor noster est, dum conamur ad eum; et protector, dum resistimus adversario. |
21 | (vers. 21.) Quia in ipso laetabitur cor nostrum: non enim in nobis, ubi magna sine illo inopia est; sed in ipso laetabitur cor nostrum. Et in nomine sancto eius speravimus : et ideo speravimus venturos nos ad Deum, quia nobis absentibus per fidem misit nomen suum. |
22 | (vers. 22.) Fiat misericordia tua, Domine, super nos, sicut speravimus in te: fiat misericordia tua, Domine, super nos; spes enim non confundit, quia speravimus in te. |