Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 31, IN PSALMUM XXXI ENARRATIO I. Ipsi David intelligentiae.
1 | (vers. 1.) Ipsi David intelligentiae, qua intelligitur non meritis operum, sed gratia Dei hominem liberari, confitentem peccata sua. |
2 | (vers. 2.) Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata: et quorum peccata in oblivionem ducta sunt. Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum, nec est in ore eius dolus: nec in ore suo habet ostentationem iustitiae, cum conscientia eius peccatis plena est. |
3 | (vers. 3.) Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea: quoniam non protuli ore confessionem ad salutem [Rom. X, 10], omnis firmitas mea in infirmitate consenuit. A clamando me tota die: cum essem impius atque blasphemus, clamando contra Deum, quasi defendens et excusans peccata mea. |
4 | (vers. 4.) Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua: quoniam continua afflictione flagellorum tuorum, Conversus sum in aerumna mea , dum configeretur spina. Miser factus sum cognoscendo miseriam meam, compunctus mala conscientia. |
5 | (vers. 5.) Peccatum meum cognovi, et iniustitiam meam non operui: id est, iniustitiam meam non occultavi. Dixi: Pronuntiabo adversum me iniustitiam meam Domino. Dixi: Pronuntiabo, non adversum Deum, sicut in clamore impietatis quando tacui, sed adversum me iniustitiam meam Domino. Et tu remisisti impietatem cordis mei: audiens vocem confessionis in corde, antequam voce proferretur. |
6 | (vers. 6.) Pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno: pro hac impietate cordis ad te orabit omnis sanctus. Non enim meritis suis sancti erunt, sed opportunitate temporis, hoc est in adventu eius qui nos a peccatis redemit. Verumtamen in diluvio aquarum multarum, ad eum non appropinquabunt: verumtamen nemo arbitretur, cum repente finis venerit, sicut in diebus Noe, remanere confessionis locum, per quam propinquetur ad Deum. |
7 | (vers. 7.) Tu mihi es refugium a pressura quae circumdedit me: tu mihi es refugium a pressura peccatorum, quae circumdedit cor meum. Exsultatio mea, redime me a circumdantibus me: in te mihi est gaudium, redime me ab ea tristitia, quam mihi peccata mea faciunt. |
8 | (vers. 8.) Responsio Dei: Intellectum dabo tibi, et statuam te in via hac qua gradieris . Intellectum dabo tibi post confessionem, ut non recedas a via qua ingredieris, ne tuae potestatis esse velis. Obfirmabo super te oculos meos: ita super te faciam firmam dilectionem meam. |
9 | (vers. 9.) Nolite esse sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. Ideo seipsi regere volunt. Et vox Prophetae: In freno et camo maxillas eorum constringe. Ergo fac illis Deus, quod fit equo et mulo, ut poenis eos cogas ferre regimen tuum, qui non propinquant ad te. |
10 | (vers. 10.) Multa flagella peccatoris: multum flagellatur, qui non confitens Deo peccata sua, seipsum sibi rectorem esse vult. Sperantem autem in Domino misericordia circumdabit: qui autem sperat in Domino, et ei se subdit regendum, misericordia circumdabit eum. |
11 | (vers. 11.) Laetamini in Domino, et exsultate, iusti: laetamini, et exsultate, iusti, non in vobis, sed in Domino. Et gloriamini, omnes recti corde: et in eo gloriamini omnes, qui intellexistis rectum esse illi subdi, ut caeteris praeferamini. |