Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 30, 2, SERMO III, HABITUS PROXIMA DIE POST SUPERIOREM SERMONEM. De fine eiusdem Psalmi.
1 | Quod de Psalmo restat, unde duos iam sermones habuimus, aliquanto est amplius quam tertia pars, et videmus nobis hodie debitum esse complendum. Unde peto Charitatem Vestram, ut libenter habeatis nos in verbis eius planioribus non immorari, ut ea nos teneant, quorum est necessitas exponendi. Multa enim sunt animis fidelium sponte occurrentia, multa quae brevi admonitione opus habent: quaedam vero, et ea rariora, quibus insudandum est, ut possint intelligi. Ut ergo tempus sufficiat viribus et nostris et vestris, videte quam aperta sunt haec; et nobiscum potius agnoscite, et in his nobiscum Deum laudate: et si orat Psalmus, orate; et si gemit, gemite; et si gratulatur, gaudete; et si sperat, sperate; et si timet, timete. Omnia enim quae hic conscripta sunt, speculum nostrum sunt. |
2 | (vers. 16.) Erue me de manibus inimicorum meorum, et a persequentibus me: dicamus hoc, et unusquisque de inimicis suis dicat hoc; bonum est enim, et orare debemus ut nos Deus eruat de manibus inimicorum nostrorum. Sed intelligendi sunt inimici, pro quibus orandum sit, et contra quos orandum sit. Inimici homines, qualescumque fuerint, non sunt odio habendi; ne cum odit malus quem patitur malum, sint duo mali. Diligat bonus et quem patitur malum, ut vel unus sit malus. Illi inimici sunt contra quos orandum est, diabolus et angeli eius: ipsi nobis invident regnum coelorum, ipsi nolunt ut ascendamus unde illi deiecti sunt: ab his oremus erui animam nostram. Nam et quando adversum nos homines incitantur, vasa ipsorum fiunt. Proinde Paulus apostolus admonens nos quam cauti esse contra inimicos debeamus, ait servis Dei qui tribulationes patiebantur, utique seditionibus, improbitatibus, inimicitiis hominum: Non est vobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, id est, non adversus homines, sed adversus principes et potestates et rectores mundi [Ephes. VI, 12]. Cuius mundi? coeli et terrae? Absit. Huius mundi rector non est nisi Creator. Sed quem dicit mundum? Amatores mundi. Denique addit, et exponit, Quod dico mundi, tenebrarum harum. Quarum utique tenebrarum, nisi infidelium et impiorum? Nam ex impiis et infidelibus cum essent facti pii et fideles, sic eos alloquitur idem apostolus, Fuistis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino [Id. V, 8]. Adversus spiritualia, inquit, nequitiae in coelestibus, adversus diabolum et eius angelos dimicatis [Id. VI, 12]: hostes vestros non videtis, et vincitis. Erue me de manibus inimicorum meorum; et a persequentibus me. |
3 | (vers. 17.) Illustra faciem tuam super servum tuum, salvum me fac in tua misericordia. Superius dicebamus , si meminit hesternae disputationis Charitas Vestra, quicumque affuistis, quoniam illi maxime persequuntur Ecclesiam qui christiani nolunt bene vivere. Per hos enim opprobrium habet Ecclesia, et ab his inimicitias sustinet: quando corripiuntur, quando male vivere non permittuntur, quando cum eis vel verbo agitur, ipsi mala in suis cordibus meditantur, et erumpendi occasionem requirunt. Inter hos est gemens iste, et si volumus nos sumus; quoniam plures sunt ipsi, et inter multitudinem eorum vix apparent boni, tanquam grana in area, de quibus tamen purgatis horrea replenda sunt Domini [Matth. III, 12] [Luc. III, 17]. Ergo inter hos gemens iste ait: Illustra faciem tuam super servum tuum. Confusio enim quaedam putatur, cum omnes Christiani dicuntur, et qui bene vivunt, et qui male vivunt, omnes uno charactere signantur, omnes ad unum altare accedunt, omnes eodem baptismo abluuntur, omnes eamdem orationem dominicam proferunt, omnes iisdem mysteriis celebrandis intersunt, Quando discernuntur qui gemant, et pro quibus gematur, nisi illustret ille faciem suam super servum suum? Quid est ergo, Illustra faciem tuam super servum tuum? Appareat quia pertineo ad te, nec sic dicat et christianus impius quia pertinet ad te, ne sine causa tibi in alio psalmo dixerim: Iudica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta [Psal. XLII, 1]. Quod ibi dixit, Discerne causam meam; hoc dicit hic, Illustra faciem tuam super servum tuum. Et tamen ne et ipse superbiat, et quasi se iustificare videatur, adiungit, et ait, Salvum me fac in tua misericordia: hoc est, non in mea iustitia, non in meis meritis, sed in tua misericordia; non quia ego sum dignus, sed quia tu misericors es. Noli me audire secundum iudiciariam severitatem, sed secundum misericordissimam bonitatem. Salvum me fac in tua misericordia. |
4 | (vers. 18.) Domine, non confundar, quoniam invocavi te: magnam causam dixit, Non confundar, quoniam invocavi te. Vis ut confundatur qui invocavit te? Vis ut dicatur: Ubi est de quo praesumpsit? Quis autem etiam ipsorum impiorum non invocat Deum? Nisi ergo proprio modo quodam diceret, Invocavi te, qui non possit communis esse cum multis, nullo modo de hac invocatione tantam mercedem auderet exigere. Responderet enim illi Deus quodammodo in cogitatione, et diceret: Quid a me petis ut non confundaris? Quare? Quia invocasti me? Nonne quotidie homines, ut impleant forte adulteria quae concupiscunt, invocant me? nonne quotidie homines, ut moriantur illi a quibus exspectant haereditatem, invocant me? nonne quotidie homines qui fraudem cogitant, ut eam prospero exitu compleant, invocant me? Quid ergo est quod pro magna mercede exigis, ut dicas: Non confundar, quoniam invocavi te? Invocant quidem illi, sed non invocant te. Invocas Deum, quando in te vocas Deum. Hoc est enim illum invocare, illum in te vocare, quodam modo eum in domum cordis tui invitare. Non autem auderes tantum patrem familias invitare, nisi nosses ei habitaculum praeparare. Si enim tibi dicat Deus: Ecce invocasti me, venio ad te, quo intrabo? Tantas sordes conscientiae tuae sustinebo? Si servum meum in domum tuam invitares, nonne prius eam mundare curares? Invocas me in cor tuum, et plenum est rapinis. Quo invocatur Deus plenum est blasphemiis, plenum est adulteriis, plenum est fraudibus, plenum est malis concupiscentiis, et invocas me! De talibus denique quid ait alio loco psalmus? Dominum non invocaverunt [Psal. XIII, 5, ] [et LII, 6]. Et utique invocaverunt, nec tamen invocaverunt. Breviter dico, quoniam nata est quaestio, ut tantam mercedem exigat homo allegans unum meritum, dicendo, quia invocavi te; cum videamus a tam multis malis invocari Deum, nata est quaestio: unde non transeundum est. Dico ergo breviter homini avaro: Invocas Deum? Quare invocas Deum? Ut det mihi lucrum. Lucrum ergo invocas, non Deum. Quia hoc lucrum quod concupiscis, non potes habere per servum tuum, non potes habere per colonum tuum, per clientem tuum, per amicum tuum, per satellitem tuum; invocas Deum, ministrum lucri tui facis Deum: viluit tibi Deus. Vis invocare Deum? Gratis invoca. Avare, an parum est tibi, si te impleat ipse Deus? Deus si ad te veniat sine auro et argento, non vis illum? Quid ergo tibi de his quae fecit Deus sufficit, cui Deus ipse non sufficit? Merito ergo rogat iste, Non confundar, quoniam invocavi te. Invocate Dominum, fratres, si non vultis confundi. Confusionem enim quamdam timet iste, de qua in superioribus Psalmi locutus est: In te, Domine, speravi, non confundar in aeternum. Nam ut sciatis quia istam confusionem timet, quid addidit, cum dixisset, Non confundar in aeternum, quoniam invocavi te? Erubescant impii, et deducantur in infernum: confusione utique illa in aeternum. |
5 | (vers. 19.) Muta efficiantur labia dolosa, quae loquuntur adversus iustum iniquitatem, in superbia et contemptu. Iustus iste Christus est: multa labia loquuntur adversus eum iniquitatem in superbia et contemptu. Quare in superbia et contemptu? Quia contemptibilis superbis apparuit, qui tam humilis venit. Non vis ut contemnatur ab eis qui honores amant, ille qui tantas contumelias accepit? Non vis ut contemnatur ab his qui pro magno habent istam vitam, ille qui mortuus est? Non vis ut contemnatur ab eis qui quasi damnationis mortem crucis turpem putant, ille qui crucifixus est? Non vis ut contemnatur a divitibus, ille qui pauperem vitam gessit in mundo, cum esset creator mundi? Omnia ista quae amant homines, quia noluit illa habere Christus, ut non habendo ostenderet contemnenda, non quia in potestate non habuit possidenda; omnes qui amant haec, contemnunt illum. Et quicumque voluerit servorum eius sequi vestigia ipsius, ut ambulet et ipse in ea humilitate, in qua didicit ambulasse Dominum suum, contemnitur in Christo quasi membrum Christi: et cum caput et membra contemnuntur, totus ipse Christus contemnitur, quia totus ipse iustus est caput et corpus. Et necesse est ut contemnatur totus ipse Christus a superbis et impiis, ut fiat illis quod dicitur: Muta efficiantur labia dolosa, quae loquuntur adversus iustum iniquitatem, in superbia et contemptu. Quando efficientur muta labia ista? In hoc saeculo? Nunquam . Quotidie clamant contra Christianos, maxime humiles; quotidie blasphemant, quotidie latrant: augent linguis suis poenas, quibus apud inferos sitiant, et aquae stillam sine causa desiderent. Non ergo nunc muta efficiuntur labia istorum. Sed quando? Quando traducent eos ex adverso iniquitates eorum, sicut dicitur in libro Sapientiae: Tunc stabunt iusti in magna constantia adversus eos qui se angustaverunt. Tunc dicent illi: Hi sunt quos aliquando habuimus in risum et in similitudinem improperii. Quomodo computati sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors illorum est? Nos insensati, vitam illorum oestimabamus insaniam [Sap. V, 1-5]. Tunc efficientur labia eorum muta, qui loquuntur adversus iustum iniquitatem, in superbia et in contemptu. Modo enim dicunt nobis: Ubi est Deus vester? Quid colitis? Quid videtis? Creditis, et laboratis: certum est quod laboratis, incertum est quod speratis. Quando venerit certum quod speramus, muta efficientur labia dolosa. |
6 | (vers. 20.) Proinde vide quid sequitur, quia muta efficientur labia dolosa, quae loquuntur adversus iustum iniquitatem, in superbia et contemptu. Attendit iste qui sic gemit, vidit bona Dei intus in spiritu, vidit haec bona quae in occulto videntur, sed ab impiis non videntur. Vidit eos propterea loqui adversus iustum iniquitatem in superbia et contemptu, quia bona huius saeculi videre norunt, bona autem futuri saeculi nec cogitare sciunt. Sed ut commendaret ipsa bona futuri saeculi hominibus, quos iubet tolerare, non amare praesentia, exclamavit et addidit: Quam multa multitudo dulcedinis tuae, Domine! Hic homo impius si dicat: Ubi est ista multitudo dulcedinis? Respondebo: Quomodo tibi ostendam multitudinem huius dulcedinis, qui palatum de febre iniquitatis perdidisti? Mel si non nosses, quam bene saperet non clamares, nisi gustasses. Palatum cordis non habes ad haec bona gustanda; quid tibi faciam? Quomodo ostendam? Non est cui dicere: Gustate, et videte quoniam suavis est Dominus [Psal. XXXIII, 9]. Quam multa multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te! Quid est abscondisti illis? Servasti illis, non negasti, ut soli ad eam perveniant (bonum est enim quod iustis et impiis non potest esse commune); ut timendo perveniant. Quamdiu enim adhuc timent, nondum et ipsi pervenerunt: sed credunt se perventuros, et a timore incipiunt. Nihil enim dulcius est immortalitate sapientiae, sed initium sapientiae timor Domini [Prov. I, 7] [Psal. CX, 10]. Quam abscondisti timentibus te. |
7 | Perfecisti autem sperantibus in te in conspectu filiorum hominum. Non, Perfecisti in conspectu filiorum hominum; sed, sperantibus in te in conspectu filiorum hominum: id est, eis perfecisti dulcedinem tuam, qui sperant in te in conspectu filiorum hominum. Quomodo dicit Dominus: Qui me negaverit coram hominibus, negabo et ego illum coram Patre meo [Matth. X, 33]. Ergo si speras in Domino, coram hominibus spera: ne forte abscondas ipsam spem tuam in corde tuo, et timeas confiteri, cum tibi pro crimine obiiciatur quia christianus es. Cui autem modo obiicitur quia christianus est? Tam pauci non christiani remanserunt, ut eis magis obiiciatur quia christiani non sunt, quam ipsi audeant aliquibus obiicere quia christiani sunt. Tamen dico vobis, fratres mei, incipe, quicumque me audis, vivere quomodo christianus, et vide si non tibi obiiciatur et a christianis, sed nomine, non vita, non moribus. Nemo sentit nisi qui expertus est. Ergo intende, intuere quod audis. Vis vivere ut christianus? vis sequi vestigia Domini tui? Obiiciatur tibi, erubescis, et erubescendo dimittis. Viam perdidisti. Videris tibi corde credidisse ad iustitiam, sed perdidisti; ore confessio fit ad salutem [Rom. X, 10]. Si ergo vis ambulare viam Domini, etiam in conspectu hominum spera in Deum, id est, noli erubescere de spe tua. Quomodo vivit in corde tuo, sic habitet in ore tuo: quia non sine causa signum suum Christus in fronte nobis figi voluit, tanquam in sede pudoris, ne Christi opprobria christianus erubescat. Hoc ergo in conspectu hominum si feceris, si inde coram hominibus non erubueris, si in conspectu filiorum hominum nec ore nec factis Christum negaveris; spera tibi perfici dulcedinem Dei. |
8 | (vers. 21.) Quid sequitur? Abscondes eos in abscondito vultus tui. Qualis est locus iste? Non dixit, Abscondes eos in coelo tuo: non dixit, Abscondes eos in paradiso: non dixit, Abscondes eos in sinu Abrahae. Multis enim fidelibus loca futura sanctorum in Scripturis sanctis posita sunt. Vilescat totum quidquid praeter Deum est. Qui nos tuetur in loco vitae huius, ipse post istam vitam sit locus noster: quia et iste psalmus hoc ei ait superius: Esto mihi in Deum protectorem, et in domum refugii. Ergo erimus in vultu Dei absconditi. Quis sinus est in facie Dei, a me exspectatis audire? Purgate cor, ut ipse illuminet, et quem invocatis intret. Esto domus eius, et erit domus tua: habitet in te, et tu habitabis in eo. Si eum in hoc saeculo exceperis corde tuo, ille post hoc saeculum excipiet te vultu suo. Abscondes, inquit, eos. Ubi? In abscondito vultus tui. A conturbatione hominum: ibi enim non conturbantur, cum absconduntur; in abscondito vultus tui non conturbantur. Putas est quisquam ita felix in hoc mundo, ut cum coeperit audire opprobria hominum, propterea quod Christo servit, fugiat ad Deum corde, et incipiat spem habere in dulcedine ipsius, et a conturbatione hominum, a quibus audit opprobria, intret in vultum Dei cum conscientia sua? Intrat plane, sed si habeat cum quo intret, id est, si non sit onerosa ipsa conscientia, si non illi faciat sarcinam grandem, ad angustam ianuam. Abscondes ergo eos in abscondito vultus tui, a conturbatione hominum. Proteges eos in tabernaculo tuo, a contradictione linguarum. Aliquando abscondes eos in abscondito vultus tui, a conturbatione hominum; ut prorsus in eis conturbatio humana deinceps esse non possit: sed interim cum peregrinantur in hoc saeculo, quia multas patiuntur linguas contradicentes qui tibi serviunt, quid eis facis? Proteges eos in tabernaculo tuo. Quod est tabernaculum? Ecclesia huius temporis; tabernaculum ideo dicitur, quia adhuc in hac terra peregrinatur. Tabernaculum enim habitaculum est militum in expeditione positorum. Ipsa dicuntur tabernacula. Domus non est tabernaculum. Pugna in expeditione peregrinus; ut salvus factus in tabernaculo, gloriosus recipiaris in domum. Erit enim in coelo domus tua aeterna, si modo bene in hoc tabernaculo vixeris. Ergo in hoc tabernaculo proteges eos a contradictione linguarum. Contradicunt linguae multae; diversae haereses, diversa schismata personant; linguae multae contradicunt veraci doctrinae: tu curre ad tabernaculum Dei, Ecclesiam catholicam tene, a regula veritatis noli discedere, et protegeris in tabernaculo a contradictione linguarum. |
9 | (vers. 22.) Benedictus Dominus, quoniam mirificavit misericordiam suam in civitate circumstantiae. Quae est civitas circumstantiae? In una Iudaea populus Dei erat positus, quasi in medio mundo, ubi dicebantur laudes Deo, eique sacrificia offerebantur, ubi prophetia non cessabat canendo futura, quae modo videmus impleri: iste populus quasi in medio gentium erat. Attendit propheta iste, et vidit futuram Ecclesiam Dei in omnibus gentibus: et quia omnes gentes circum undique erant, quae in medio ponebant unam gentem Iudaeorum; has undique circumstantes gentes appellavit civitatem circumstantiae. Mirificasti quidem, Domine, misericordiam tuam in civitate Ierusalem; ibi passus est Christus, ibi resurrexit, ibi ascendit in coelum, ibi multa mirabilia fecit: sed maior laus tua est, quia mirificasti misericordiam tuam in civitate circumstantiae, id est, in omnibus gentibus diffudisti misericordiam tuam. Nec unguentum tuum in illa Ierusalem, quasi in vase tenuisti; sed tanquam confracto vase, unguentum per mundum diffusum est, ut impleretur quod dicitur in Scripturis sanctis: Unguentum effusum est nomen tuum [Cant. I, 2]. Et ita mirificasti misericordiam tuam in civitate circumstantiae. Ascendit enim in coelum, sedet ad dexteram Patris, post decem dies misit Spiritum sanctum [Act. I]: impleti sunt Spiritu sancto discipuli, coeperunt praedicare magnalia Christi; lapidati, occisi, fugati sunt [Id. VIII]. Et cum inde tanquam ex uno loco fugarentur, quasi ligna ardentia igne divino, totam silvam mundi accensam fervore Spiritus et lumine veritatis impleverunt: et mirificavit Dominus misericordiam suam in civitate circumstantiae. |
10 | (vers. 23.) Ego dixi in ecstasi mea: recordamini titulum Psalmi, ecce est illa ecstasis. Videte quid dicat: Ego dixi, inquit, in ecstasi mea: Proiectus sum a facie oculorum tuorum. In pavore meo dixi, hoc est, dixi in ecstasi mea. Vidit se paventem intus nescio qua tribulatione magna, sicut non desunt: attendit cor suum pavidum et trepidum, et ait: Proiectus sum a facie oculorum tuorum. Si in facie tua essem, non sic timerem; si me attenderes, non sic trepidarem. Sed quoniam dicit in alio psalmo, Si dicebam, motus est pes meus, misericordia tua, Domine, adiuvabat me [Psal. XCIII, 18]; continuo et hic ait: Ideo exaudisti vocem orationis meae. Quia confessus sum, quia dixi, Proiectus sum a facie oculorum tuorum; quia non superbus exstiti, sed cor meum accusavi, et in tribulatione mea titubans ad te exclamavi: exaudisti orationem meam. Impletum est ergo quod commendavi de illo psalmo. Quod enim est, Ego dixi in ecstasi mea: Proiectus sum a facie oculorum tuorum; hoc est in illo psalmo, Si dicebam, Motus est pes meus. Et quod est in illo, Misericordia tua, Domine, adiuvabat me; hoc est in isto, Ideo exaudisti, Domine, vocem orationis meae. Attende illud in Petro videt Dominum ambulantem in aquis, putat phantasma. Exclamat Dominus, Ego sum, noli timere. Confidit Petrus, et dicit, Si tu es, iube me venire ad te super aquas: hinc probo si tu es, si in verbo tuo potuero quod tu potes. Ait ille, Veni, Et verbum iubentis facta est potestas audientis. Veni, inquit. Et descendit: coepit ire, ibat intrepidus, tanquam in illo sperans: videns autem ventum validum, timuit. Ego dixi in ecstasi mea: Proiectus sum a facie oculorum tuorum. Et cum coepisset mergi, clamavit, Domine, pereo. Et Iesus porrigens ei manum, levavit eum dicens, Modicae fidei, quare dubitasti [Matth. XIV, 26-32]? Dixi ergo in pavore meo, Proiectus sum a facie oculorum tuorum: et tanquam iam perire incipientis in mari, exaudisti, Domine, vocem orationis meae. Exaudisti autem, cum clamarem ad te. Clamor ad Deum non est voce, sed corde. Multi silentes labiis, corde clamaverunt: multi ore strepentes, corde averso nihil impetrare potuerunt. Si ergo clamas, clama intus, ubi audit Deus. Cum clamarem, inquit, ad te, exaudisti vocem orationis meae. |
11 | (vers. 24.) Iam ergo expertus quid nos hortatur? Diligite Dominum, omnes sancti eius. Tanquam diceret, Credite mihi, ego sum expertus; habui tribulationes; invocavi, et non sum deceptus; speravi in Deum, et non sum confusus: cogitationes meas illuminavit, trepidationem meam firmavit. Diligite Dominum, omnes sancti eius: id est, vos diligite Dominum, qui non diligitis mundum, hoc est, omnes sancti eius. Nam cui dico ut diligat Dominum, qui adhuc diligit amphitheatrum? Cui dico ut diligat Dominum, qui adhuc diligit mimum, qui adhuc diligit pantomimum , qui adhuc diligit vinolentiam, qui adhuc diligit pompas saeculi, et vanitates omnes, et insanias mendaces? Cui dico: Disce non diligere, ut discas diligere; avertere, ut convertaris; funde, ut implearis. Diligite Dominum, omnes sancti eius. |
12 | Quoniam veritatem requiret Dominus. Nostis quia modo multi malefici videntur; nostis quia modo in suis vanitatibus extolluntur: veritatem requiret Dominus. Et retribuet his qui abundanter faciunt superbiam. Ferte donec efferatis, tolerate donec careatis: necesse est enim ut Dominus veritatem requirens, retribuat his qui abundanter faciunt superbiam. Iam dicturus es: Quando retribuet? Quando vult. Quia retribuet certus sis; de retributione non dubites, de tempore non audeas Deo dare consilium. Prorsus veritatem requiret, et retribuet his qui abundanter faciunt superbiam. Aliquibus et hic retribuet, et vidimus et didicimus quia retribuit. Etenim quando humiliantur qui Deum timent, si forte in aliqua dignitate huius saeculi refulserant, humiliati non ceciderunt, quia Deum de corde non excluserunt: altitudo ipsorum Deus est. Humiliatus videbatur Iob perdita substantia sua, perditis filiis suis, perditis quae servabat, perditis quibus servabat; remansit sine haereditate, et, quod est tristius, sine haerede [Iob I]; remansit ad solam uxorem, non suam consolatricem, sed diaboli potius adiutricem [Id. II, 9]: humiliatus videbatur; vide si miser factus est, vide si non erat in abscondito vultus Dei. Nudus, ait, exii de utero matri meae, nudus revertar in terram: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum [Id. I, 21]. Istae gemmae laudis Dei unde sunt? Videte foris pauperem, intus divitem. Istae gemmae laudis Dei exirent de eius ore, nisi thesaurum haberet in corde? Qui divites esse vultis, tales divitias concupiscite, quas nec in naufragio potestis amittere. Ergo tales quando humiliantur, nolite eos putare miseros. Erratis, non scitis quid intus habeant. Ex vobis coniicitis, qui mundum diligitis, quia vos cum talia perditis, miseri remanetis. Prorsus nolite hoc putare; habent intus quo gaudeant. Interior est dominator eorum, interior est pastor et consolator ipsorum. Ipsi sunt qui male cadunt, qui spem suam in hoc saeculo ponunt. Aufertur quod nitebat foris, nihil remanet intus nisi fumus malae conscientiae. Unde se consolentur non habent, non habent quo foras exeant, non habent quo intro redeant, deserti pompa saeculari, inanes gratia spirituali, vere humiliantur. Et multis facit Deus ista in isto tempore, sed non omnibus. Si enim nemini faceret, quasi non videretur vigilare divina providentia: si omnibus faceret, non servaretur divina patientia. Tu tamen, christiane, tolerare didicisti, non vindictam retribuere. Vindicari vis, christiane? Nondum vindicatus est Christus. An tu passus es improbum, et ille non passus est? Nonne prior pro te passus est, qui non habebat quare pateretur? Nam in te tribulatio fornax aurificis est (si tamen aurum sis, et non palea), ut sordibus careas, non in cinerem convertaris. |
13 | (vers. 25.) Diligite Dominum, omnes sancti eius: quoniam veritatem requiret Dominus, et retribuet his qui abundanter faciunt superbiam. Sed quando retribuet? O si modo retribueret! modo eos volebam videre humiliatos atque prostratos. Audite quid sequitur: Viriliter agite. Nolite lassas manus in tribulationibus dimittere, non nutent genua vestra. Viriliter agite, et confortetur cor vestrum: ad perpetienda et toleranda omnia mala huius saeculi confortetur cor vestrum. Sed qui sunt quibus haec dicit Propheta: Viriliter agite, et confortetur cor vestrum? numquid his qui diligunt mundum? Non. Sed quibus dicit, audite: Omnes qui speratis in Domino. |