Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 30, 2, SERMO II. De medio eiusdem Psalmi.
1 | Ad reliqua Psalmi nostra revertatur intentio, et nos ipsos agnoscamus in verbis Prophetae. Quoniam si nos inspexerimus in tempore tribulationis, gaudebimus in tempore retributionis. Commendaveram Charitati Vestrae, cum primas partes huius psalmi exponerem , quod Christus loquatur; et quomodo sit accipiendus Christus totus cum capite et corpore, non tacueram: testimoniis etiam Scripturarum, quantum mihi videtur, satis idoneis luculentisque firmaveram; ita ut omnino dubitari non posset Christum esse caput et corpus, sponsum et sponsam, Filium Dei et Ecclesiam, Filium Dei factum filium hominis propter nos, ut filios hominum faceret filios Dei; atque ita essent duo in carne una in sacramento magno, qui agnoscuntur in Prophetis duo in voce una. Gratulatio superius expressa est ipsius dicentis: Respexisti humilitatem meam, salvam fecisti de necessitatibus animam meam, nec conclusisti me in manus inimici, statuisti in loco spatioso pedes meos: gratulatio est liberati hominis a tribulatione, liberatorum membrorum Christi ab afflictione et insidiis. Et rursus dicit: Miserere mei, Domine, quoniam tribulor. In tribulatione utique angustia est: quomodo ergo, Posuisti in spatioso pedes meos? Si adhuc tribulatur, quomodo sunt in spatioso pedes? An forte una quidem vox est, quia unum quidem corpus; sed in aliquibus membris spatium sentitur, in aliquibus angustia, id est, alii sentiunt facilitatem iustitiae, alii laborant in tribulatione? Nam si non alia membra illud, alia illud paterentur, non diceret Apostolus: Si patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra; et si glorificatur unum membrum, congaudent omnia membra [I Cor. XII, 26]. Aliquae Ecclesiae, verbi gratia, pacem habent; aliquae in tribulatione sunt: in istis quae pacem habent, in spatioso sunt pedes; illae quae in tribulatione sunt, angustias patiuntur: sed et istos contristat illorum tribulatio, et illos pax istorum consolatur. Sic est enim unum corpus, ut non sit discissio; non autem facit discissionem nisi dissensio. Charitas autem compagem facit, compages complectitur unitatem, unitas servat charitatem, charitas pervenit ad claritatem. Dicat ergo ex quibusdam membris: Miserere mei, Domine, quoniam tribulor; conturbatus est in ira oculus meus, anima mea et venter meus. |
2 | Quaerimus unde sit ista tribulatio, quoniam liberatus paulo ante gaudere videbatur, iustitia quadam infusa sibi largiter dono Dei, et inde facto spatio pedibus suis in latitudine charitatis. Unde ergo et ista existit tribulatio, nisi forte ex illo quod Dominus dicit: Quoniam abundabit iniquitas, refrigescet charitas multorum [Matth. XXIV, 12]? Primo enim commendata paucitate sanctorum, tanquam missis retibus, multiplicata est Ecclesia, et capti sunt innumerabiles, de quibus praedictum erat. Annuntiavi et locutus sum, multiplicati sunt super numerum [Psal. XXXIX, 6]; qui etiam navigia premerent, et retia rumperent, sicut est positum in illa prima piscatione [Luc. V, 6] ante passionem Domini. Ex his igitur multitudinibus exaggerati sunt, quibus per Pascha sic referciuntur ecclesiae, ut turbas ipsorum parietum recuset angustia. Quomodo autem non tribuletur iste de hac multitudine, quando videt ipsos implere theatra et amphitheatra, qui paulo ante ecclesias impleverunt? ipsos in nequitiis, qui paulo ante in laudibus Dei? ipsos blasphemare Deum, qui respondebant, Amen Deo? Permaneat, duret, non deficiat etiam in multitudine copiosa iniquorum, quia nec granum deficit in multitudine palearum, quo usque post ventilationem mittatur in horreum, et ibi sit in societate sanctorum, ne turbulenti aliquid pulveris patiatur. Perduret ergo, quia et Dominus cum dixisset, Quoniam abundabit iniquitas, refrigescet charitas multorum; ne praenuntiata ista abundantia iniquitatis labarent nutarentque pedes nostri, continuo subiecit, quod fideles erigeret, quod consolaretur atque firmaret, dicens: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit [Matth. XXIV, 13]. |
3 | Attende itaque istum, quantum mihi videtur, in hac tribulatione constitutum. Quando quidem positus in tribulatione quasi dolere deberet (tribulatio enim dolorem habet congruum), iratum se dicit in tribulatione, et ait: Miserere mei, Domine, quoniam tribulor, conturbatus est in ira oculus meus. Si tribularis, quare irasceris? Irascitur iste alienis peccatis. Quis non irascatur, videns homines confitentes ore Deum, negantes moribus? Quis non irascatur, videns homines saeculo verbis, et non factis renuntiantes? Quis est qui non irascatur, videns fratres insidiantes fratribus, fidem non servantes osculo quod infigunt in sacramentis Dei? Et quis enumeret omnia, quibus irascitur corpus Christi, quod intus vivit de spiritu Christi, quod gemit tanquam granum inter paleas? Vix enim apparent isti qui sic gemunt, qui sic irascuntur: quomodo vix apparent grana, quando area trituratur. Qui nescit quantae spicae missae sunt, putat totum paleam esse: et ex hoc quod totum palea putatur, inde magna massa purgabitur. In his ergo non apparentibus et gementibus irascitur, qui dicit alio loco: Zelus domus tuae comedit me [Psal. LXVIII, 10]. Dicit et alibi quando quidem videt multos mala facientes, Taedium detinuit me a peccatoribus relinquentibus legem tuam [Psal. CXVIII, 53]. Dicit et alio loco, Vidi insensatos, et tabescebam [Ibid., 158]. |
4 | Haec autem ira, metuendum est, ne tanta sit, ut in odium vertatur. Ira enim nondum est odium: nam irasceris filio, non odisti filium; ei servas haereditatem, qui te sentit iratum; et ad hoc irasceris, ne perdat quod servaveris, male vivens moribus pravis. Ergo ira nondum est odium: nondum odimus eos quibus irascimur; sed ista ira si manserit, et non cito evulsa fuerit, crescit et fit odium. Ideo ut recens ira evellatur, et in odium non convertatur, hoc nos docet Scriptura, dicens: Non occidat sol super iracundiam vestram [Ephes. IV, 26]. Invenis autem aliquando fratrem odium habentem, et reprehendit irascentem: in illo est odium, et in alio culpat iram; ipse habet trabem in oculo suo, et reprehendit festucam in oculo fratris sui [Matth. VII, 3]. Sed festuca ista et surculus, nisi cito evellatur, trabes futura est. Non ergo ait, Exstinctus est oculus meus prae ira; sed turbatus: nam si exstinguitur, iam odium est, non ira. Et vide quia exstinctus est. Hinc ait Ioannes: Qui odit fratrem suum, in tenebris est usque adhuc [I Ioan. II, 11]. Antequam ergo eatur in tenebras, conturbatur oculus in ira: sed cavendum est, ne ira vertatur in odium, et oculus exstinguatur . Iste ergo dicit: Turbatus est prae ira oculus meus, anima mea et venter meus; hoc est, turbata sunt interiora mea. Ventrem pro interioribus posuit. Aliquando enim iniquis et perversis et a lege deviantibus et male viventibus irasci licet, clamare non licet. Cum irascimur et clamare non possumus, interiora nostra turbantur. Tanta est enim aliquando perversitas, ut nec corripi possit. |
5 | (vers. 11.) Quoniam defecit in dolore vita mea, et anni mei in gemitibus. Defecit, inquit, in dolore vita mea. Dicit Apostolus: Nunc vivimus, si vos statis in Domino [I Thess. III, 8]. Quicumque perfecti sunt ex Evangelio et gratia Dei, non hic vivunt nisi propter alios; nam vita eorum in hoc saeculo, eis iam non est necessaria. Sed quia dispensatio eorum aliis necessaria est, fit in eis quod ait idem Apostolus: Concupiscentiam habens dissolvi, et esse cum Christo; multo enim magis optimum: manere autem in carne necessarium propter vos [Philipp. I, 23, 24]. Quando autem videt homo ex dispensatione sua, ex laboribus suis, ex praedicatione sua, non proficere homines, infirmatur in egestate vita hominis. Vere miserabilis egestas et fames: quandoquidem eos quos Domino lucramur, quodammodo manducat Ecclesia. Quid est manducat? In corpus suum traiicit: quidquid enim manducamus, in corpus nostrum traiicimus. Hoc agit Ecclesia per sanctos: esurit quos lucrari vult, et quos lucrata fuerit aliquo modo, manducat quodammodo. Cuius personam gerebat Petrus, quando ei de coelo submissus est discus plenus omnibus animalibus quadrupedibus, serpentibus, et volatilibus: quibus generibus omnes gentes significantur. Praefigurabat Dominus Ecclesiam, quod omnes gentes erat transvoratura, et in corpus suum conversura; et ait Petro, Macta, et manduca [Act. X, 13]. O Ecclesia, (hoc est Petre, quia super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam , macta, et manduca: prius macta, et sic manduca; occide quod sunt, et fac quod es. Cum ergo praedicatur Evangelium, et videt qui praedicat non proficere homines, quare non clamet: Quoniam defecit in dolore vita mea, et anni mei in gemitibus: Infirmatus est in egestate vigor meus, et ossa mea conturbata sunt? Anni nostri isti, quos hic ducimus, in gemitibus sunt. Unde? Quia abundavit iniquitas, refrigescit charitas multorum. In gemitibus, non in claris vocibus: quando videt Ecclesia multos in perversum ire, gemitus suos devorat apud se, ut dicat Deo, Gemitus meus non est absconditus a te [Psal. XXXVII, 10]: in alio psalmo dicitur, sed congruit huic; et hoc est dicere, Gemitus meus, etsi absconditus est ab hominibus, a te non est absconditus. Infirmatus est in egestate vigor meus, et ossa mea conturbata sunt: de hac egestate supra diximus: ossa vero fortes intelliguntur Ecclesiae, qui etiam si non conturbantur persecutionibus alienorum, conturbantur tamen iniquitatibus fratrum. |
6 | (vers. 12.) Super omnes inimicos meos factus sum opprobrium, et vicinis meis nimium, et timor notis meis. Super omnes inimicos meos factus sum opprobrium: qui sunt inimici Ecclesiae? Pagani, Iudaei? Omnibus peius vivunt mali christiani. Vis videre quam omnibus peius vivant mali christiani? De talibus dicit propheta Ezechiel, quia comparantur sarmentis inutilibus [Ezech. XV, 2]. Pone Paganos ligna esse silvatica extra Ecclesiam, adhuc potest inde fieri aliquid; quomodo de lignis fabrilibus est lignum fabro aptum, et si adhuc nodosum et curvum et corticosum, tamen quod doletur, ascietur, deplanetur, et possit venire ad aliquam fabricam usus humani: de sarmentis autem praecisis fabri nihil facere possunt; ignis ea solus exspectat. Attendite, fratres. Cum silvatico ligno ubique praeponatur sarmentum manens in vite, quia sarmentum dat fructum, illud lignum non dat fructum: praeciso tamen sarmento de vite si comparetur lignum silvaticum, intelligitur esse melius; quia de illo faber aliquid facere potest; hoc autem non quaerit, nisi qui foco ministrat. Attendens itaque multitudinem male viventium in Ecclesia, Super omnes, inquit, inimicos meos factus sum opprobrium. Peius, inquit, vivunt mali in sacramentis meis, quam qui ad illa nunquam accesserunt. Latine aperte cur non dicamus, vel quando psalmum exponimus? Et si aliis forte temporibus dicere non audemus, saltem necessitas exponendi habeat libertatem corripiendi. Super omnes, inquit, inimicos meos factus sum opprobrium. De talibus dicit apostolus Petrus: Facta sunt illis posteriora deteriora prioribus: melius enim erat illis non cognoscere viam iustitiae, quam cognoscentibus retrorsum reflecti a tradito sibi sancto mandato. Cum dicit, Melius erat illis non cognoscere viam iustitiae; nonne iudicavit meliores esse inimicos foris positos, quam intus male viventes, quibus premitur et gravatur Ecclesia? Melius, inquit, illis fuerat non cognoscere viam iustitiae, quam cognoscentibus retrorsum reflecti a tradito sibi sancto mandato. Denique vide quam horribili rei eos comparavit: Contingit illis res veri proverbii, Canis reversus ad suum vomitum [II Petr. II, 20-22]. Istis itaque talibus cum sint plenae Ecclesiae, nonne veraciter illic dicunt pauci, imo ex paucorum voce ipsa Ecclesia: Super omnes inimicos meos factus sum opprobrium, et vicinis meis nimium, et timor notis meis? Vicinis meis nimium opprobrium factus sum, id est, qui mihi iam appropinquabant ut crederent: hoc est, vicini mei nimium deterriti sunt, mala vita malorum et falsorum christianorum. Quam multos enim putatis, fratres mei, velle esse christianos, sed offendi malis moribus christianorum? Ipsi sunt vicini qui iam appropinquabant, et nimium opprobrium illis visi sumus. |
7 | [item vers. 12.] Timor factus sum notis meis. Quid tam timendum? Timor, inquit, factus sum notis meis. Quid tam timendum, quam cum videt homo multos male viventes, et de quibus bene sperabatur in multis malefactis inventos? Timet ne tales sint omnes quos putabat bonos, et veniunt in suspicionem malam prope omnes boni. Qualis vir? quomodo cecidit? quomodo inventus est in illa turpitudine, in illo scelere, in illo facto malo? putas non tales sunt omnes? Hoc est timor notis meis, ut et ipsis quibus noti sumus, plerumque in dubium veniamus. Et nisi te consoletur quod es, si aliquid es, non credis esse alterum talem. Consolatur hominem qualiscumque conscientia, ut dicat sibi homo qui bene vivit: O tu qui modo vereris ne tales sint omnes, tu talis es? Respondet conscientia: Non sum. Ergo si talis non es, solus es? Vide ne peior sit ista superbia, quam illa nequitia. Noli solum te dicere. Nam et Elias aliquando taedio multitudinis impiorum ait: Prophetas tuos occiderunt, altaria tua suffoderunt, et ego relictus sum solus, et quaerunt animam meam. Sed quid dicit illi responsum divinum? Reliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genua ante Baal [III Reg. XIX, 10] [Rom. XI, 3, 4]. Ergo, fratres, inter haec scandala unum est remedium, ne male sentias de fratre tuo. Humiliter esto quod vis eum esse, et non putabis cum esse quod non es. Sed tamen sit etiam timor notis, etiam expertis. |
8 | (vers. 13.) Qui videbant me, foras fugerunt a me. Ignoscendum esset si foras fugissent a me qui non videbant me: etiam qui videbant me, foras fugerunt a me. Sed si qui me non videbant, foras fugerunt a me (nec dicendum est, foras fugerunt; quia intus non fuerunt: si intus enim fuissent, vidissent me, id est, cognovissent corpus Christi, cognovissent membra Christi, cognovissent unitatem Christi): illud est magis gemendum, illud omnino intolerabile, quia multi qui viderunt me, foras fugerunt a me, id est, qui cognoverunt quid esset Ecclesia, exierunt foras, et haereses et schismata contra Ecclesiam fecerunt. Hodie hominem invenis, verbi gratia, natum in parte Donati, nescit quid sit Ecclesia, ubi natus est tenet: non illi evellis consuetudinem quam suxit cum lacte nutricis. Illum, illum da qui volvitur quotidie in Scripturis, qui legit, qui praedicat: itane tandem non ibi videt, Postula a me, et dabo tibi Gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae [Psal. II, 8]? non ibi videt, Commemorabuntur, et convertentur ad Dominum universi fines terrae, et adorabunt in conspectu eius universae patriae gentium [Psal. XXI, 28]? Si vides ibi totius orbis unitatem, quid foras fugis, ut non solum ipse patiaris, verum et aliis facias caecitatem? Qui videbant me, id est, qui noverant quid sit Ecclesia, qui eam in Scripturis intuebantur, foras fugerunt a me. Putatis enim, fratres mei, quia illi omnes qui fecerunt haereses per loca et partes, non noverant in Scripturis Dei, quia Ecclesia non est praedicta , nisi toto terrarum orbe diffusa? Vere dico Charitati Vestrae: Certe omnes christiani sumus, vel christiani omnes dicimur, et omnes Christi signo signamur: obscurius dixerunt Prophetae de Christo, quam de Ecclesia; puto propterea quia videbant in Spiritu, contra Ecclesiam homines facturos esse particulas, et de Christo non tantam litem habituros, de Ecclesia magnas contentiones excitaturos. Ideo illud unde maiores lites futurae erant, planius praedictum et apertius prophetatum est, ut ad iudicium illis valeat qui viderunt, et foras fugerunt. |
9 | Exempli gratia unum commemorabo. Abraham pater noster fuit, non propter propaginem carnis, sed propter imitationem fidei: iustus et placens Deo, per fidem suscepit filium sibi promissum Isaac de Sara sterili uxore sua in senectute sua [Gen. XXI, 2]: iussus est immolare Deo eumdem filium, nec dubitavit, nec disceptavit, nec de iussu Dei disputavit, nec malum putavit quod iubere optimus potuit; duxit filium suum ad immolandum, imposuit ei ligna sacrificii, pervenit ad locum, erexit dexteram ut percuteret, eo prohibente deposuit, quo iubente levaverat [Id. XXII, 3]; qui obtemperaverat ut feriret, obtemperavit ut parceret; ubique obediens, nusquam timidus: ut tamen impleretur sacrificium, et sine sanguine non discederetur, inventus est aries haerens in vepre cornibus, ipse immolatus est, peractum est sacrificium. Quaere quid sit: figura est Christi involuta sacramentis. Denique ut videatur discutitur, ut videatur pertractatur, ut quod involutum est evolvatur. Isaac tanquam filius unicus dilectus figuram habens Filii Dei, portans ligna sibi, quomodo Christus crucem portavit [Ioan. XIX, 17]. Ille postremo ipse aries Christum significavit. Quid est enim haerere cornibus, nisi quodam modo crucifigi? Figura est ista de Christo. Continuo praedicanda erat Ecclesia, praenuntiato capite praenuntiandum erat et corpus: coepit Spiritus Dei, coepit Deus ad Abraham praedicare velle Ecclesiam, et tulit figuram. Christum figurate praedicabat, Ecclesiam aperte praedicavit; ait enim ad Abraham: Quoniam obaudisti vocem meam, et non pepercisti filio tuo dilecto propter me, benedicens benedicam te, et implendo implebo semen tuum sicut stellas coeli, et sicut arenam maris, et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae [Gen. XXII, 16]. Et pene ubique Christus aliquo involucro sacramenti praedicatus est a Prophetis, Ecclesia aperte: ut viderent illam et qui futuri erant contra illam, et impleretur in eis ista nequitia quam praedixit Psalmus, Qui videbant me, foras fugerunt a me. Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis [I Ioan. II, 19]: hoc apostolus Ioannes de illis dixit. |
10 | (vers. 13.) Oblitus sum, tanquam mortuus a corde. Oblitus sum, in oblivionem veni, obliti sunt me illi qui viderunt me: obliti sunt me, et sic me obliti sunt, tanquam mortuus fuerim a corde ipsorum. Oblitus sum, tanquam mortuus a corde: factus sum tanquam vas perditum. Quid est hoc, factus sum tanquam vas perditum? Laborabat iste, et nulli proderat: vidit se vas esse, et nulli prodesse, et se tanquam vas perditum dicit. |
11 | (vers. 14.) Quoniam audivi vituperationem multorum in accolentium circuitu: multi accolunt in circuitu meo, et reprehendunt me quotidie. Quanta mala dicunt in malos christianos, quae maledicta perveniunt ad omnes Christianos! Numquid enim dicit, qui maledicit, aut qui reprehendit Christianos, Ecce quae faciunt non boni christiani? Sed, Ecce quae faciunt Christiani: non separat, non discernit. Illi tamen ista dicunt, qui accolunt in circuitu, id est, circumeunt, et non intrant. Quare circumeunt, et non intrant? Quia rotam temporis amant: non intrant ad veritatem, quia non amant aeternitatem; temporalibus dediti tanquam rotae constricti, de quibus alibi dicitur, Pone principes eorum ut rotam [Psal. LXXXII, 14]; et alibi, In circuitu impii ambulant [Psal. XI, 9]. Dum congregarentur ipsi simul adversum me, ut acciperent animam meam consiliati sunt. Quid est, ut acciperent animam meam consiliati sunt? Ut consentirem pravitatibus eorum. Illis enim qui maledicunt, et non intrant, parum est quia non intrant; et eiicere hinc volunt vituperando. Si eiecerunt te de Ecclesia, acceperunt animam tuam, id est, tenuerunt consensionem tuam; et eris in circuitu, non in mansione. |
12 | (vers. 15.) Ego autem, inter haec opprobria, inter haec scandala, inter haec mala, inter istas seductiones, foris iniquitates, et perversitates intus, cum attenderem homines iustos et quaererem, et deessent quos imitarer, quid feci? quod consilium inveni? Ego autem, in te speravi, Domine. Nihil salubrius, nihil securius. Volebas imitari nescio quem, invenisti illum non bonum: tolle imitationem hanc. Alium quaesisti, nescio quid displicuit: tertium quaesisti, et ipse non placuit: numquid quia et ille et ille displicuit, et tu peribis? Tolle ab homine spem, quia maledictus omnis qui spem suam ponit in homine [Ierem. XVII, 5]. Si attendis adhuc hominem, et cum quaeris imitari, et ex illo pendere, adhuc lacte vis nutriri; et fies mammothreptus, quales dicuntur pueri qui diu sugunt, quod non decet. Etenim lacte uti, tanquam per carnem velle sibi cibum traiici, hoc idem est per hominem vivere. Idoneus esto ad mensam, inde cape unde ille cepit, aut fortasse non cepit. Forte utiliter et in malum incidisti, quem bonum putasti, ut in ubere quasi materno amaritudinem invenires, et ea offensione repellereris, et ad cibum validiorem invitareris. Faciunt enim hoc nutrices mammothreptis, ut aliqua amara ponant in papillis suis, quibus offensi parvuli ab ubere resiliant, et ad mensam inhient. Ergo dicat; Ego autem in te speravi, Domine, dixi: Tu es Deus meus. Tu es Deus meus: recedat Donatus, recedat Caecilianus; nec ille, nec iste Deus meus est. Non ad hominis nomen ambulo, Christi nomen teneo. Ipsum Paulum audi dicentem: Numquid Paulus pro vobis crucifixus est, aut in nomine Pauli baptizati estis [I Cor. I, 13]? Perirem si essem de parte Pauli; quomodo non pereo si fuero de parte Donati? Prorsus recedant humana nomina, humana crimina, humana figmenta. In te, Domine, speravi: dixi, Tu es Deus meus. Non homo quisquam, sed tu es Deus meus. Unus deficit, unus proficit: Deus meus non deficit, neque proficit; nec habet quo proficiat perfectus, nec habet unde deficiat aeternus. Dixi Domino: Deus meus es tu. |
13 | (vers. 16.) In manibus tuis sortes meae: non in manibus hominum, sed in manibus tuis. Quae sunt istae sortes? quare sortes? Audito nomine sortium, non debemus sortilegos quaerere. Sors enim non aliquid mali est: sed res est in dubitatione humana divinam indicans voluntatem. Nam et sortes miserunt Apostoli, quando Iudas tradito Domino periit, et, sicut de illo scriptum est, Abiit in locum suum: coepit quaeri quis in locum eius ordinaretur, electi sunt duo iudicio humano, et electus de duobus unus iudicio divino: de duobus consultus est Deus, quemnam ipsorum esse vellet, et cecidit sors super Matthiam [Act. I, 26]. Quid igitur est, In manibus tuis sortes meae? Sortes dixit, quantum ego existimo, gratiam qua salvi facti sumus. Quare sortis nomine appellat gratiam Dei? Quia in sorte non est electio, sed voluntas Dei. Nam ubi dicitur, Iste facit, iste non facit, merita considerantur; et ubi merita considerantur, electio est, non sors: quando autem Deus nulla merita nostra invenit, sorte voluntatis suae nos salvos fecit, quia voluit, non quia digni fuimus. Haec est sors. Merito tunica illa Domini desuper texta [Ioan. XIX, 23], quae significat charitatis aeternitatem, cum dividi a persecutoribus non posset, sors super eam missa est: ad quos pervenit, eos significavit qui videntur ad sortem pervenire sanctorum. Gratia salvi facti estis per fidem, ait apostolus Paulus, Gratia salvi facti estis per fidem, et hoc non ex vobis (vide sortem), et hoc non ex vobis; sed Dei donum est. Non ex operibus (quasi vos benefeceritis, ut ad hoc accedere digni essetis), non ex operibus, ne forte quis extollatur. Ipsius enim sumus figmentum, creati in Christo Iesu in operibus bonis [Ephes. II, 8-10]. Haec quodam modo sors occulta est voluntas Dei; in humano genere sors est, sors veniens de Dei occulta voluntate, apud quem non est iniquitas [Rom. IX, 14]: non enim ille personas accipit, sed occulta illius iustitia tibi sors est. |
14 | Attendat itaque Charitas Vestra, videte hoc ipsum quemadmodum firmetur ab apostolo Petro. Cum Simon ille magus baptizatus a Philippo adhaereret ei, credens miraculis divinis factis in conspectu suo; venerunt Apostoli ad Samariam, ubi crediderat etiam et ipse magus, et ubi fuit baptizatus, et imposuerunt Apostoli manus hominibus baptizatis, et acceperunt Spiritum sanctum, et coeperunt linguis loqui. Admiratus est ille, et obstupefactus tanto divino miraculo, quod ad impositionem humanarum manuum venit Spiritus sanctus, et implevit homines; et desideravit istam, non gratiam, sed potentiam; non unde liberaretur, sed unde extolleretur: at ubi desideravit hoc, et implevit superbia cor eius, et diabolica impietas et celsitudo deiicienda, ait Apostolis: Quantam vultis pecuniam a me accipere, ut et ad mearum impositionem manuum accipiant homines Spiritum sanctum? Qui quaerebat saecularia, qui in circuitu accolebat, pecunia putavit posse se emere donum Dei. Qui se putavit pecunia comparare Spiritum sanctum, etiam Apostolos avaros arbitratus est, sicut erat ipse impius et superbus. Continuo Petrus: Pecunia tua, inquit, tecum sit in perditionem, quia existimasti donum Dei pecunia comparari. Non est tibi sors neque pars in fide hac [Act. VIII, 13-21]; id est, non pertines ad istam gratiam, quam gratis omnes accipimus, quia pecunia te putas emere quod gratis datur. Ex eo autem quod gratis datur, sors vocatur: Non est tibi sors neque pars in fide hac. Ista dixi, ne expavesceremus quod ait, In manibus tuis sortes meae. Quae sunt enim sortes? Haereditas Ecclesiae. Quousque est haereditas Ecclesiae? inter quos fines ? Usque ad omnes fines: dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam fines terrae [Psal. II, 8]. Non mihi ergo promittat homo nescio quam particulam: Deus meus, In manibus tuis sortes meae. Iam sufficiat Charitati Vestrae: quod restat, in nomine Domini crastina die ipso adiuvante reddemus. |