monumenta.ch > Augustinus > 1
>>> Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 30, 2, SERMO II. De medio eiusdem Psalmi.

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 30, 2, SERMO I, HABITUS PAULO POST NATALEM APOSTOLORUM DIEM, ex n. 3. De principio Psalmi.

1 (vers. 1.) Psalmi huius quem modo cantavimus, quantum possumus secreta rimemur, et inde sermonem exsculptum reddamus auribus et mentibus vestris. Titulus eius est: In finem, Psalmus ipsi David ecstasis. In finem quid sit, novimus, si Christum novimus; dicit enim Apostolus: Finis enim legis Christus ad iustitiam omni credenti [Rom X, 4] Finis non consumens, sed perficiens: duobus enim modis dicimus finem; vel quo fit ut non sit quod erat, vel quo fit ut perfectum sit quod inchoatum erat. Ergo in finem, in Christum.
2 Psalmus David ecstasis. Verbum ectasis graecum, latine, quantum datur intelligi, verbo uno exponi potest, si dicatur excessus: excessus autem mentis proprie solet ecstasis dici. In excessu vero mentis duo intelliguntur; aut pavor, aut intentio ad superna, ita ut quodam modo de memoria labantur inferna: in hac ecstasi fuerunt omnes sancti, quibus arcana Dei mundum istum excedentia revelata sunt. De hoc mentis excessu, id est ecstasi, Paulus cum loqueretur, seipsum insinuans, ait: Sive enim mente excessimus Deo, sive temperantes sumus vobis, charitas enim Christi compellit nos [II Cor. V, 13]. Hoc est, si ea tantum agere vellemus, et ea tantum contemplari quae mentis excessu intuemur, vobiscum non essemus, sed essemus in supernis, tanquam contemptis vobis: et quando nos ad illa superiora et interiora infirmo [Tres Mss., firmo.] passu sequeremini, nisi rursus compellente nos charitate Christi (qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo, sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens [Philipp. II, 6], nos consideraremus esse servos, et non ingrati ei a quo accepimus altiora, propter eos qui infirmi sunt non contemneremus inferiora, et temperaremus nos eis qui non possunt nobiscum videre sublimia? Hoc ergo ait, Sive mente excessimus Deo: ille enim videt quod nos videmus in mentis excessu [Ita Er. cui Mss. suffragantur. At Lov.: ille enim videt quid nos videmus, qui fieri hominem in mentis excessum concedit; ille solus, etc.], ille solus revelat secreta sua. Quippe ille hoc loquitur, qui se dicit abreptum esse et ablatum in tertium coelum, et audivisse ineffabilia verba, quae non licet homini loqui: tantus autem fuit ille mentis excessus, ut diceret: Sive in corpore, sive extra corpus, nescio, Deus scit [II Cor. XII, 2] Ergo si hunc excessum mentis, id est hanc ecstasim, significat titulus psalmi huius, magna profecto et alta quaedam sperare debemus dicturum eum qui condidit Psalmum, id est Prophetam, imo vero per Prophetam Spiritum sanctum.
3 Si vero haec ecstasis pavor intelligendus est, neque huic significationi verbi deerit huius psalmi contextus; videtur enim de passione locuturus esse, in qua pavor est. Sed cuius pavor est, utrum Christi, quia dixit, In finem, et intelligimus finem Christum? an forte noster pavor? Numquid enim possumus pavorem bene intelligere in Christo propinquante passione, qui propter eam venerat? cum venisset ad quod venerat, numquid pavebat moriturus? Si prorsus ita homo esset, ut Deus non esset, magis gauderet resurrecturus, quam paveret moriturus? Verumtamen quia dignatus est assumere formam servi, et in ea nos vestire se; qui non est dedignatus assumere nos in se, non est dedignatus transfigurare nos in se, et loqui verbis nostris, ut et nos loqueremur verbis ipsius. Haec enim mira commutatio facta est, et divina sunt peracta commercia, mutatio rerum celebrata in hoc mundo a negotiatore coelesti: venit accipere contumelias, dare honores; venit haurire dolorem, dare salutem; venit subire mortem, dare vitam. Moriturus ergo ex eo quod nostrum habebat, non in se, sed in nobis pavebat; quia et hoc dixit, tristem esse animam suam usque ad mortem [Matth. XXVI, 38], et utique nos ipsi omnes cum illo. Nam sine illo, nos nihil; in illo autem, ipse Christus et nos. Quare? Quia totus Christus caput et corpus. Caput ille salvator corporis, qui iam ascendit in coelum; corpus autem Ecclesia, quae laborat in terra [Ephes. V, 23]. Hoc autem corpus nisi connexione charitatis adhaereret capiti suo, ut unus fieret ex capite et corpore, non de coelo quemdam persecutorem corripiens diceret, Saule, Saule, quid me persequeris [Act. IX, 4]? quando eum iam in coelo sedentem nullus homo tangebat, quomodo eum Saulus in terra saeviens adversus Christianos aliquo modo iniuria percellebat? Non ait, Quid sanctos meos, quid servos meos? sed, quid me persequeris, hoc est, quid membra mea? caput pro membris clamabat, et membra in se caput transfigurabat. Vocem namque pedis suscipit lingua. Quando forte in turba contritus pes dolet, clamat lingua, Calcas me; non enim ait, Calcas pedem meum, sed se dixit calcari, quam nemo tetigit: sed pes qui calcatus est, a lingua non separatus est. Ergo etiam sic non incongrue intelligitur ecstasis, pavor. Quid enim dicam, fratres? Si nullus omnino pavor esset passuris, diceretur ipsi Petro quod audivimus natali Apostolorum die, quando ei Dominus praedixit futuram suam passionem: Cum esses iunior, cingebas te, et ibas quo volebas; cum autem senior factus fueris, alter te cinget, et ducet quo tu non vis? Hoc autem, inquit, dixit significans qua morte moreretur [Ioan. XXI, 18]? Ergo si Petrus apostolus tanta perfectione quo nollet iit nolens (nolens mortuus est, sed volens coronatus est [Am. et Er.: Ergo si Petrus apostolus, tanta persecutione quo nollet ductus est, et volens nolens mortuus est. Lov., tanta perfectione quo nollet ductus est et volens, etc. Plerique Mss., tanta perfectio quo notlet ut volens. Gatian. codex, quo nollet iit nolens. Sed emendandum sic, quo nollet iit; volens nolens mortuus est, sed, etc.], quid mirum si est aliquis pavor in passione etiam iustorum, etiam sanctorum? Pavor est ex humana infirmitate, spes ex divina promissione. Quod paves tuum est, quod speras donum Dei est in te. Et melius in pavore tuo agnoscis te, ut in liberatione tua glorifices qui fecit te. Paveat humana infirmitas, non in eo pavore deficit divina misericordia. Denique pavens iste inde coepit: In te, Domine, speravi, non confundar in aeternum. Videtis quia et pavet, et sperat: videtis quia pavor iste non est sine spe. Etiam si est aliqua in humano corde conturbatio, non recedit divina consolatio.
4 Loquitur hic ergo Christus in Propheta; audeo dicere, Christus loquitur. Dicturus est quaedam in hoc psalmo, quae quasi Christo videantur non posse congruere, illi excellentiae capitis nostri, maximeque illi Verbo quod in principio erat Deus apud Deum: nec ei in forma servi fortasse videbuntur quaedam hic verba congruere, quam formam servi suscepit ex virgine; et tamen Christus loquitur, quia in membris Christi Christus. Et ut noveritis, quia unus dicitur Christus caput et corpus suum; ipse dicit cum de coniugio loqueretur: Erunt duo in carne una: igitur iam non duo, sed una caro [Matth. XIX, 5, 6]. Sed forte hoc dicat de quocumque coniugio? Audi apostolum Paulum: Et erunt duo, inquit, in carne una: sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia [Ephes. V, 31, 32]? Fit ergo tanquam ex duobus una quaedam persona, ex capite et corpore, ex sponso et sponsa. Nam unitatem personae huius miram et excellentem, commendat etiam Isaias propheta: nam loquens etiam in eo Christus in prophetia ait: Sicut sponso alligavit mihi mitram, et sicut sponsam ornavit me ornamento [Isai. LXI, 10]. Se dixit sponsum, se sponsam: quare se sponsum, se sponsam, nisi quia erunt duo in carne una? Si duo in carne una, cur non duo in voce una? Loquatur ergo Christus, quia in Christo loquitur Ecclesia, et in Ecclesia loquitur Christus; et corpus in capite, et caput in corpore. Audi Apostolum hoc ipsum evidentius exprimentem: Sicut enim corpus unum est et membra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum est corpus, sic et Christus [I Cor. XII, 12]. Loquens de membris Christi, hoc est de fidelibus, non ait, sic et membra Christi; sed totum hoc quod dixit, Christum appellavit. Sicut enim corpus unum, et membra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum est corpus; sic et Christus membra multa, unum corpus. Ergo simul omnes nos cum capite nostro Christo, sine capite nostro nihil valentes. Quare? Quia nos cum capite nostro vitis: sine capite nostro, quod absit, sarmenta praecisa, non alicui operi agricolarum, sed igni tantummodo destinata. Ideo et ipse in Evangelio: Ego sum vitis, vos estis palmites, Pater meus agricola est; et: Sine me, inquit, nihil potestis facere [Ioan. XV, 5]. Domine, si sine te nihil, totum in te. Etenim quidquid ille operatur per nos, nos videmur operari. Potest ille multum et totum sine nobis, nos nihil sine ipso.
5 (vers. 2.) Ergo in quacumque ecstasi loquatur, sive pavore, sive excessu mentis, congruunt quae dicuntur. Dicamus in Christi corpore, dicamus omnes quasi unus, quia omnes unitas, dicamus: In te, Domine, speravi, non confundar in aeternum. Illam, inquit, confusionem perhorresco, quae est in aeternum. Nam est quaedam confusio temporalis utilis, perturbatio animi respicientis peccata sua, respectione horrentis, horrore erubescentis, erubescentia corrigentis; unde dicit et Apostolus: Quam enim gloriam habuistis tunc in his, in quibus nunc erubescitis [Rom. VI, 21]? Ergo erubescere illos dicit iam fideles, non de praesentibus donis, sed de praeteritis peccatis. Hanc confusionem non formidet christianus: imo si hanc non habuerit, aeternam habebit. Quae est aeterna confusio? Quando fiet illud quod dictum est, Et traducent eos ex adverso iniquitates eorum [Sap. IV, 20]. Et fiet traducentibus ex adverso iniquitatibus omnis grex malus ad sinistram, tanquam hoedis ab ovibus separatis; et audient, Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius. Quaerunt quare? Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare [Matth. XXV, 41]. Contemnebant tunc quando esurienti Christo non dabant cibum, quando sitienti non dabant potum, quando nudum non vestiebant, peregrinum non suscipiebant, aegrotantem non visitabant, tunc contemnebant: cum coeperint illis ista enumerari, confundentur, et haec confusio in aeternum erit. Hanc timens iste qui pavet, vel cuius ad Deum est mentis excessus, hoc rogat, In te, Domine, speravi, non confundar in aeternum.
6 Et in tua iustitia erue me, et exime me: nam si attendas ad iustitiam meam, damnas me. In tua iustitia erue me. Est enim iustitia Dei, quae et nostra fit, cum donatur nobis. Ideo autem Dei iustitia dicitur, ne homo se putet a seipso habere iustitiam. Sic enim dicit apostolus Paulus: Credenti in eum qui iustificat impium (quid est, qui iustificat impium? qui ex impio facit iustum) deputatur fides eius ad iustitiam [Rom. IV, 5]. Iudaei vero quia suis viribus se putabant implere posse iustitiam, offenderunt in lapidem offensionis [Rom. IX, 32] et petram scandali, et gratiam Christi non agnoverunt. Acceperunt enim Legem qua fierent rei, non qua liberarentur a reatu. Denique quid de illis Apostolus dicit? Testimonium enim perhibeo illis quod zelum Dei habent, sed non secundum scientiam. Quid est quod dixit, Zelum Dei habent Iudaei, sed non secundum scientiam? Audi quid sit, non secundum scientiam: Ignorantes enim Dei iustitiam et suam volentes constituere, iustitiae Dei non sunt subiecti [Id. X, 2, 3]. Si ergo ideo non secundum scientiam zelum Dei habent, quia ignorant Dei iustitiam et volunt suam constituere, quasi ex seipsis iusti fiant; ideo gratiam Dei non cognoverunt, quia gratis salvari noluerunt. Quis est qui salvatur gratis? In quo non invenit Salvator quod coronet, sed quod damnet; non invenit merita bonorum, sed invenit merita suppliciorum. Si agat tanquam veraciter ex regula Legis proposita, damnandus est peccator. Hac regula si ageret, quem liberaret? Omnes peccatores invenit: solus sine peccato venit, qui nos peccatores invenit. Hoc ait Apostolus: Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei [Id. III, 23]. Quid est, egent gloria Dei? Ut ipse liberet, non tu: quia tu te liberare non potes, indiges liberatore. Quid est quod te iactas? Quid est quod de Lege et iustitia praesumis? Non vides quid intus confligat in te, de te, adversus te? Non audis pugnantem, et confitentem, et adiutorium in pugna desiderantem? Non audis athletam Domini ab agonotheta petentem adiutorium pugnae suae? Non enim sic te exspectat Deus certantem, quomodo te exspectat editor, si forte pugnes in amphitheatro: ille tibi praemium dare potest si viceris, adiuvare te periclitantem non potest. Non sic exspectat Deus. Vide ergo, attende eum qui dicit: Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem, video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis. Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum [Rom. VII, 22-25]. Quare gratia? Quia gratis datur. Quare gratis datur? Quia merita tua non praecesserunt, sed beneficia Dei te praevenerunt. Illi ergo gloria qui nos liberat. Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei. In te ergo, Domine, speravi, non in me: non confundar in aeternum, quia in eo spero qui non confundit [Plerique Mss., quia qui in eo sperat, non confunditur.]. In tua iustitia erue me, et exime me: quia non invenisti in me iustitiam meam, erue me in tua; hoc est, illud me eruat quod me iustificat, quod ex impio pium facit, quod ex iniquo iustum, quod ex caeco videntem, quod ex cadente surgentem, quod ex flente gaudentem. Hoc me liberat, non ego. In iustitia tua erue me, et exime me.
7 (vers. 3.) Inclina ad me aurem tuam: fecit hoc Deus, quando ipsum Christum ad nos misit. Illum ad nos misit qui inclinato capite digito scribebat in terra [Ioan. VIII, 6], quando ei adultera mulier offerebatur punienda. Ille autem inclinaverat se ad terram, id est, Deus ad hominem, cui dictum est, Terra es, et in terram ibis [Gen. III, 19]. Non enim quasi corporalibus locis Deus ad nos inclinat aurem suam, aut membris istis corporeis determinatis finitus est. Omnino nihil horum cogitent humana phantasmata. Veritas est Deus. Veritas nec quadra est, nec rotunda, nec longa. Ubique praesens est, si cordis oculus ad eam pateat. Inclinat tamen aurem suam ad nos Deus misericordiam deponens super nos. Quae maior misericordia, quam ut Unicum suum daret nobis, non vivere nobiscum, sed mori pro nobis? Inclina ad me aurem tuam.
8 Accelera ut eximas me: exauditur enim in hoc, cum dicit, Accelera. Ad hoc enim positum est verbum, ut hoc totum quod nobis diu videtur quamdiu volvitur saeculum, intelligas punctum esse. Non est diu quod habet extremum. Ab Adam usque ad hodiernam diem peractum est, et multo utique plus peractum est quam restat peragendum. Si adhuc viveret Adam, et hodie moreretur; quid ei prodesset tamdiu esse, tamdiu vixisse? Ergo celeritas haec quare? Quia transvolant tempora: et quod tibi tardum est, in oculis Dei breve est. Iam hanc celeritatem iste intellexerat in ecstasi. Accelera ut eximas me. Esto mihi in Deum protectorem et in domum refugii, ut salvum me facias. Domus refugii tu mihi esto, Deus protector, domus refugii. Aliquando enim periclitor, et volo fugere: quo fugio? ad quem locum tutus fugio? ad quem montem? ad quam speluncam? ad quae tecta munita? Quam arcem teneam? quibus muris ambiar? Quocumque iero, sequor me. Quidquid enim vis potes fugere, homo, praeter conscientiam tuam. Intra in domum tuam, requiesce in lecto tuo, intra in interiora: interius habere nihil potes, quo fugias a conscientia tua, si rodunt te peccata tua. Quia vero dixit: Accelera ut eximas me, et in tua iustitia erue me, ut dimittas peccata mea, et aedifices in me iustitiam tuam: tu mihi eris domus refugii, ad te confugio. Nam a te quo fugiam? Irascitur tibi Deus, quo fugies? Audi quid dicat in alio psalmo, timens iram Dei: Quo ibo a spiritu tuo, et quo a facie tua fugiam? Si ascendero in coelum, tu ibi es: si descendero in infernum, ades [Psal. CXXXVIII, 7, 8]. Quocumque iero, ibi te invenio. Et si irasceris, ultorem te invenio; si placatus es, adiutorem. Nihil mihi ergo restat, nisi ad te fugere, non a te. Ut evadas hominem dominum quicumque servus es, fugis in ea loca ubi non est dominus tuus: ut evadas Deum, fuge ad Dominum. Nam non est quo fugias Deum. Praesto sunt omnia et nuda Omnipotentis oculis. Tu ergo mihi, inquit, esto domus refugii. Nam si salvus non fuero, quomodo fugio? Sana me, et fugio ad te. Nam si me non sanas, ambulare non possum, fugere quomodo potero? Quo iret, quo fugeret, si ambulare non posset, semivivus in via, sauciatus vulneribus latronum? Quem transiens sacerdos praeteriit, transiens Levita praeteriit, transiens Samaritanus miseratus est [Luc. X, 30], id est ipse Dominus, qui miseratus est genus humanum. Samarites enim custos interpretatur. Et quis nos custodit, si ille deserit? Merito, cum Iudaei conviciantes dicerent, Nonne verum dicimus, quia Samaritanus es, et daemonium habes [Ioan. VIII, 48]? unum respuit, alterum amplexus est: Ego, inquit, daemonium non habeo: non dixit, Non sum Samaritanus: sic intelligi volens nostrum se esse custodem. Miseratus ergo accessit, curavit, ad stabulum perduxit, implevit circa eum misericordiam: ille iam potest ambulare, potest et fugere. Quo fugeret nisi ad Deum, ubi fecit sibi domum refugii?
9 (vers. 4.) Quia fortitudo mea et refugium meum es tu, et propter nomen tuum dux mihi eris, et enutries me: non propter meritum meum, sed propter nomen tuum, ut tu glorificeris, non quia ego dignus sum; dux mihi eris, ne aberrem a te; et enutries me, ut validus sim ad manducandum escam, qua pascis Angelos. Hic enim lacte nos nutrivit, qui nobis coelestem cibum promisit; et usus est materna misericordia. Sicut enim mater lactans eamdem escam, cui sumendae idoneus infans non est, per carnem traiicit, et lac infundit (hoc enim accipit parvulus quod accepturus erat ad mensam, sed quod per carnem traiicitur, congruit parvulo); sic Dominus sapientiam suam ut lac nobis faceret, carne indutus venit ad nos. Ergo corpus Christi loquitur, Et enutries me.
10 (vers. 5.) Educes me de muscipula ista, quam occultaverunt mihi. Iam passio significatur, Educes me de muscipula ista, quam occultaverunt mihi. Nec sola illa passio est, qua passus est Dominus noster Iesus Christus: muscipulam suam diabolus tetendit usque in finem. Et vae illi, qui in illam muscipulam cadit: cadit autem omnis qui non sperat in Deum; qui non dicit: In te, Domine, speravi, non confundar in aeternum: et in tua iustitia erue me, et exime me. Extenta est et parata muscipula inimici. Posuit in muscipula errorem et terrorem: errorem quo illiciat, terrorem quo frangat, et rapiat. Tu claude ianuam cupiditatis contra errorem; tu claude ianuam timoris contra terrorem, et educeris de muscipula. Huiusmodi pugnae exemplum ipse tibi Imperator tuus, qui propter te etiam tentari dignatus est, in se demonstravit. Et primo tentatus est illecebris; quia tentata est in illo ianua cupiditatis, quando cum tentavit diabolus dicens: Dic lapidibus istis ut panes fiant. Adora me, et dabo tibi regna ista. Mitte te deorsum, quia scriptum est: Quia Angelis suis mandavit de te, et in manibus tollent te, ne quando offendas ad lapidem pedem tuum [Matth. IV, 4, 9, 6]. Omnis haec illecebra cupiditatem tentat [Sic plures Mss. At Er. Omnia haec per illecebram cupiditatem tentant. Lov. Omnia haec per illecebras cupiditatum tentat.]. At ubi clausam ianuam invenit cupiditatis in eo qui tentabatur pro nobis, convertit se ad tentandam ianuam timoris, et praeparavit illi passionem. Denique hoc dicit Evangelista: Et consummata tentatione, diabolus recessit ab eo ad tempus [Luc. IV, 13]. Quid est, ad tempus? Tanquam rediturus et tentaturus ianuam timoris, quia clausam invenit ianuam cupiditatis. Totum ergo corpus Christi tentatur usque in finem. Fratres mei, quando iussum est nescio quid contra Christianos mali, simul impingebatur [Edd., impingebatur in hoc corpus. Praepositio in abest a plerisque Mss.] hoc corpus, totum impingebatur: unde dictum erat in psalmo: Tanquam cumulus arenae impulsus sum ut caderem, et Dominus suscepit me [Psal. CXVII, 13]. At ubi finita sunt illa quae totum corpus impingebant ut caderet, coepit tentatio esse per partes. Tentatur corpus Christi, una Ecclesia non patitur persecutionem, alia patitur. Non patitur furorem imperatoris, sed patitur furorem mali populi. Quantae vastationes a plebibus? Quanta mala ingesta sunt Ecclesiae a malis christianis, ab eis qui capti in illo retiaculo, tam multiplicati sunt, ut premerent naves [Luc. V, 7] in piscatione illa Domini ante passionem? Non ergo desunt pressurae tentationis. Nemo sibi dicat: Non est tempus tentationis. Qui sibi hoc dicit, pacem sibi promittit: qui sibi pacem promittit, securus invaditur. Totum ergo corpus Christi dicat: Educes me de muscipula ista, quam occultaverunt mihi: quia eductum est et caput nostrum de muscipula, quam absconderunt illi, quibus modo dicebatur in Evangelio, quia dicturi erant: Hic est haeres, venite occidamus eum, et nostra erit haereditas. Et in se sententiam dixerunt interrogati: Quid faciet ille paterfamilias colonis malis? Malos male perdet, et vineam suam locabit aliis agricolis. Quid, et illud non legistis: Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli? Quod est enim, reprobaverunt aedificantes; hoc ait, Eiecerunt extra vineam, et occiderunt [Matth. XXI, 38-42]. Ergo erutus est et ille. Caput nostrum sursum est, liberum est. Haereamus illi per dilectionem, ut melius postea conglutinemur ei per immortalitatem; et dicamus omnes: Educes me de muscipula ista, quam occultaverunt mihi; quoniam tu es protector meus.
11 (vers. 6.) Audiamus vocem Domini, quam dixit in cruce: In manus tuas commendo spiritum meum. Certe cum verba eius in Evangelio de isto psalmo cognoscimus, ipsum hic locutum fuisse non dubitemus. Habes hoc in Evangelio, dixit, In manus tuas commendo spiritum meum [Luc. XXIII, 46]: et inclinato capite tradidit spiritum [Ioan. XIX, 30]. Non sine causa voluit verba huius psalmi sua esse, nisi ut te admoneret se locutum esse in hoc psalmo. Ipsum hic quaere; cogita quomodo in illo psalmo se quaeri voluit pro susceptione matutina: Foderunt manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea; ipsi vero consideraverunt et conspexerunt me, diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem [Psal. XXI, 17-19]: ut te admoneret in se hoc esse completum, in voce sua posuit caput ipsius psalmi, Deus, Deus meus, utquid me dereliquisti [Ibid., 2]? Et tamen vocem corporis in se transfiguravit; non enim Unicum suum Pater aliquando dereliquit. Redemisti me, Domine, Deus veritatis: faciens quod promisisti, non fallens in pollicitatione tua, Deus veritatis.
12 (vers. 7.) Odisti observantes vanitatem supervacue. Quis observat vanitatem? Qui timendo mori moritur: timendo enim mori mentitur, et moritur antequam moriatur, qui ideo mentiebatur ut viveret. Mentiri vis, ne moriaris: et mentiris, et moreris; et cum vitas unam mortem quam differre poteris, auferre non poteris, incidis in duas, ut prius in anima, postea in corpore moriaris. Unde hoc, nisi observando vanitatem? Quia dulcis est tibi transiens dies, quia dulcia sunt tibi transvolantia tempora, unde nihil tenes, et insuper tu teneris. Odisti observantes vanitatem supervacue. Ego autem, qui non observo vanitatem, in Domino speravi. Speras in pecunia, observas vanitatem: speras in honore et sublimitate aliqua potestatis humanae, observas vanitatem: speras in aliquo amico potente, observas vanitatem. In his omnibus cum speras, aut tu exspiras, et ea hic dimittis; aut cum vivis, omnia pereunt, et in spe tua deficis. Hanc vanitatem commemorat Isaias dicens: Omnis caro fenum, et omnis gloria eius quasi flos feni: aruit fenum, et flos eius decidit; verbum autem Domini manet in aeternum [Isai. XL, 68]. Ego autem, non quomodo illi qui sperant in vanitate, et qui observant vanitatem; sed in Domino speravi, qui non est vanitas.
13 (vers. 8.) Exsultabo, et iucundabor in tua misericordia: non in mea iustitia. Quia respexisti humilitatem meam, salvam fecisti de necessitatibus animam meam: nec conclusisti me in manus inimici. Quae sunt necessitates, unde volumus salvam heri animam nostram? Quis eas enumeret? quis digne exaggeret? quis congrue vitandas fugiendasque commendet? Primo in genere humano dura necessitas, nescire cor alterius, male sentire plerumque de amico fideli, bene sentire plerumque de amico infideli. O dura necessitas! Et quid facis ut corda inspicias? quem oculum affers, infirma et plangenda mortalitas? quid facis ut videas hodie cor fratris tui? Non habes quid facias. Alia maior necessitas, nec tuum vides quale erit cras. Quid iam dicam de necessitatibus ipsius mortalitatis? Mori necesse est, et nemo vult. Nemo vult quod necesse est. Nemo vult, quod erit velit nolit. Dura necessitas nolle quod non potest evitari. Nam si fieri posset, nollemus utique mori; et effici quod Angeli vellemus, sed commutatione quadam, non morte, sicut dicit Apostolus: Aedificationem habemus ex Deo, domum non manufactam, aeternam in coelis. Etenim in hoc ingemiscimus, habitaculum nostrum quod de coelo est, superindui cupientes; si tamen induti, et non nudi inveniamur. Etenim qui sumus in hac habitatione, ingemiscimus gravati, in quo nolumus exspoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur mortale a vita [II Cor. V, 1-4]. Volumus pervenire ad regnum Dei, sed per mortem nolumus: et tamen dicit tibi necessitas, Hac venies. Hac venire dubitas homo, cum hac ad te venerit Deus? Quae sunt etiam necessitates vincendarum vetustissimarum cupiditatum, et annosarum malarum consuetudinum? Vincere consuetudinem, dura pugna, nosti. Vides quam male facias, quam detestabiliter, quam infeliciter; et facis tamen: fecisti fieri, facturus es hodie. Si sic tibi displicet cum disputo, quomodo displicet tibi cum cogitas? Et tamen facturus es hoc. Unde raperis? quis te captivum trahit? An illa lex in membris tuis repugnans legi mentis tuae? Clama ergo: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum [Rom. VII, 23]; et impletur in te quod modo diximus, Ego autem in Domino speravi: exsultabo, et iucundabor in tua misericordia; quia respexisti humilitatem meam, salvam fecisti de necessitatibus animam meam. Unde enim facta est salva de necessitatibus anima tua, nisi quia respecta est humilitas tua? Nisi prius humiliareris, non te exaudiret, qui te a necessitatibus liberaret. Humiliatus est qui dixit: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Non sunt humiliati, qui ignorantes Dei iustitiam, et suam volentes constituere, iustitiae Dei non sunt subiecti [Id. X, 3]?
14 (vers. 9.) Nec conclusisti me in manus inimici: non vicini tui, non compossessoris tui, non eius cum quo militasti et eum laesisti, aut forte in tua civitate iniuriam ei fecisti; isti enim tales sunt pro quibus orare debemus. Alium habemus inimicum, diabolum, serpentem antiquum. Omnes morientes, si bene moriamur, ab eius manibus liberamur. Quicumque enim male moriuntur in suis iniquitatibus, in eius manus concluduntur, ut cum illo in fine damnentur. Liberat ergo nos Dominus Deus noster de manu inimici nostri: ille enim nos per cupiditates nostras vult capere. Cupiditates autem nostrae quando validae sunt, et quando eis servimus, necessitates vocantur. Liberante autem Deo animam nostram de necessitatibus nostris, quid erit quod in nobis teneat inimicus, ut concludamur in manus eius?
15 Statuisti in spatioso pedes meos. Certe angusta via est [Matth. VII, 14]: laboranti angusta est, amant, lata est. Eadem quae angusta est, lata fit. In spatioso, dicit, posuisti pedes meos, ne angustati pedes mei irent in se, et incurrendo in se deiicerent me. Ergo quid ait, Posuisti in spatioso pedes meos? Plane fecisti mihi facilem iustitiam, quae mihi erat aliquando difficilis: hoc est, Posuisti in spatioso pedes meos.
16 (vers. 10, 11.) Miserere mei, Domine, quoniam tribulor, conturbatus est in ira oculus meus, anima mea, et venter meus. Quoniam defecit in dolore vita mea, et anni mei in gemitibus. Sufficiat Charitati Vestrae, adiuvante Domino fortassis implebimus debitum, ut et Psalmo peracto proficiscamur [Hinc intelligere est primum istum, duosque subsequentes in XXX Psal. tractatus habitos in peregrino loco fuisse extra Hipponensem Ecclesiam.].
Augustinus HOME

bnf9533.40

>>> Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 30, 2, SERMO II. De medio eiusdem Psalmi.
monumenta.ch > Augustinus > 1

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik