Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 30, IN PSALMUM XXX ENARRATIO I. In finem, Psalmus ipsi David ecstasis.
1 | (vers. 1.) In finem Psalmus ipsi David, mediatori manu forti in persecutionibus. Nam et ecstasis, quae addita est titulo, excessum mentis significat, quae fit vel pavore, vel aliqua revelatione. Sed in hoc psalmo pavor maxime apparet perturbati populi Dei persecutione omnium gentium, et defectu per orbem fidei. Sed prior loquitur ipse mediator: deinde redemptus sanguine ipsius populus gratias agit: ad extremum perturbatus diu loquitur, quod ad ecstasim pertinet: Prophetae vero ipsius persona bis interponitur, prope finem, et in fine. |
2 | (vers. 2.) In te, Domine, speravi, non confundar in aeternum: in te Domine speravi, nunquam confundar, dum tanquam homini simili caeteris insultabitur. In iustitia tua erue me, et exime me: et in tua iustitia erue me de fovea mortis, et exime me de numero eorum. |
3 | (vers. 3.) Inclina ad me aurem tuam: humilem me exaudi, proximus mihi. Accelera ut eximas me: ne differas in finem saeculi, sicut omnium credentium mihi, segregationem meam a peccatoribus. Esto mihi in Deum protectorem: protector Deus mihi esto. Et in domum refugii, ut salvum me facias: et tanquam domus, quo refugiens salvus fiam. |
4 | (vers. 4.) Quia fortitudo mea et refugium meum es tu: quia fortitudo mea ad tolerandos persecutores meos, et refugium meum ad relinquendos tu mihi es. Et propter nomen tuum dux mihi eris, et enutries me: et ut per me innotescas omnibus gentibus, per omnia sequar voluntatem tuam, et paulatim mihi aggregatis sanctis adimplebis corpus meum, et perfectam staturam meam. |
5 | (vers. 5) Educes me de muscipula ista, quam occultaverunt mihi: edoces me de insidiis istis, quas occultaverunt mihi. Quoniam tu es protector meus. |
6 | (vers. 6.) In manus tuas commendo spiritum meum: potestati tuae commendo spiritum meum, cito recepturus. Redemisti me, Domine Deus veritatis. Dicat et populus redemptus passione Domini sui, et laetus clarificatione capitis sui: Redemisti me, Domine Deus veritatis. |
7 | (vers. 7.) Odisti observantes vanitatem supervacue: odisti observantes falsam beatitudinem saeculi. Ego autem in Domino speravi. |
8 | (vers. 8) Exsultabo, et iucundabor in tua misericordia: quae me non fallit. Quia respexisti humilitatem meam: qua me vanitati in spe subiecisti. Salvam fecisti de necessitatibus animam meam: salvam fecisti de necessitatibus timoris animam meam, ut tibi charitate libera serviat. |
9 | (vers. 9) Nec conclusisti me in manus inimici: nec conclusisti me, ut non haberem aditum respirandi in libertatem, et darer in sempiternam potestatem diaboli, cupiditate huius vitae illaqueantis, et morte terrentis. Statuisti in loco spatioso pedes meos: resurrectione cognita Domini mei et mea promissa mihi, spatiatur permanens in latitudinem libertatis ab angustiis timoris educta charitas mea. |
10 | (vers. 10.) Miserere mei, Domine, quoniam tribulor. Sed quae est ista insperata persequentium crudelitas, magnum mihi pavorem incutiens? Miserere mei, Domine. Non enim de morte iam terreor, sed de cruciatibus atque tormentis. Conturbatus est in ira oculus meas: habebam oculum in te, quo non me desereres; iratus es, et conturbasti eum. Anima mea et venter meus: in eadem ira conturbata est anima mea, et memoria qua tenebam quid pro me pertulerit, et quid mihi promiserit Deus meus. |
11 | (vers. 11.) Quoniam defecit in dolore vita mea: quoniam vita mea est confiteri te, sed defecit in dolore, cum dixisset inimicus: Torqueantur donec negent. Et anni mei in gemitibus: tempora quae ago in hoc saeculo, non mihi morte auferuntur, sed manent, atque in gemitibus sunt. Infirmatus est in egestate vigor meus: egeo sanitate huius corporis, nec parcitur cruciatibus; egeo resolutione corporis, et parcitur morti: et in hac egestate infirmata est fiducia mea. Et ossa mea conturbata sunt: et firmitas mea conturbata est. |
12 | (vers. 12.) Super omnes inimicos meos factus sum opprobrium. Inimici mei sunt omnes iniqui; et tamen pro sceleribus suis usque ad confessionem torquentur: superavi ergo opprobrium eorum, cuius confessionem non mors sequitur, sed cruciatus insequitur. Et vicinis meis nimium: nimium hoc visum est eis qui iam propinquabant cognoscere te et tenere fidem quam teneo. Et timor notis meis: et ipsis notis meis exemplo horribilis tribulationis meae timorem incussi. Qui videbant me, foras fugiebant a me: quoniam non intelligebant interiorem et invisibilem spem meam, in exteriora et visibilia fugerunt a me. |
13 | (vers. 13.) Oblitus sum, tanquam mortuus a corde: et obliti sunt me, tanquam mortuus sim a corde ipsorum. Factus sum tanquam vas perditum: visus sum mihi periisse usibus Domini, vivens in hoc saeculo, et neminem lucrifaciens, cum omnes timerent aggregari mihi. |
14 | (vers. 14.) Quoniam audivi vituperationem multorum accolentium in circuitu: quoniam audivi vituperantes me multos in peregrinatione huius terrae iuxta me, sequentes circuitum temporum, et mecum in patriam aeternam redire recusantes. Dum congregarentur ipsi simul adversum me, ut acciperent animam meam consiliati sunt: ut consentiret eis anima mea, quae morte posset de potestate illorum facile exire, excogitaverunt consilium, quo nec mori me sinerent. |
15 | (vers. 15.) Ego autem in te speravi, Domine; dixi: Tu es Deus meus: non enim mutatus es, ut non salvum facias qui emendas. |
16 | (vers. 16.) In manibus tuis sortes meae: in potestate tua sunt sortes meae. Non enim ullum video meritum, quo de universa impietate generis humani me potissimum elegisti ad salutem: et si est apud te iustus et occultus ordo electionis meae, ego tamen quem hoc latet, ad tunicam Domini mei sorte perveni [Ioan. XIX, 24]. Erue me de manibus inimicorum meorum, et a persequentibus me. |
17 | (vers. 17.) Illustra faciem tuam super servum tuum: notum fac hominibus qui non putant me ad te pertinere, super me esse intendentem faciem tuam, meque tibi servire. Salvum me fac in tua misericordia. |
18 | (vers. 18.) Domine, non confundar, quoniam invocavi te: Domine, non erubescam insultantibus mihi, ex eo quod te invocavi. Erubescant impii, et deducantur in infernum: erubescant potius qui lapides invocant, et umbris socientur. |
19 | (vers. 19.) Muta efficiantur labia dolosa: nota faciens populis sacramenta in me tua, fac obstupescere labia fingentium de me falsa. Quae loquuntur adversus iustum iniquitatem, in superbia et contemptu: quae loquuntur adversus Christum iniquitatem, superbientes, et contemnentes tanquam hominem crucifixum. |
20 | (vers. 20, 21.) Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine: exclamat hic Propheta ista cernens, et mirans quam multis modis copiosa est dulcedo tua, Domine. Quam abscondisti timentibus te: etiam eos quos emendas, multum amas; sed ne dissoluta securitate negligentius agant, abscondis ab eis dulcedinem amoris tui, quibus utile est timere te. Perfecisti sperantibus in te: perfecisti autem hanc dulcedinem sperantibus in te; non enim subtrahis eis quod usque in finem perseveranter exspectant. In conspectu filiorum hominum: non enim latet filios hominum, iam non secundum Adam, sed secundum filium hominis viventes, Abscondes eos in abscondito vultus tui, quam sedem perpetuam serves in abscondito notitiae tuae sperantibus in te. A conturbatione hominum: ut iam nullam humanam conturbationem patiantur. |
21 | Proteges eos in tabernaculo tuo, a contradictione linguarum: sed hic interim dum eis maledicae linguae obstrepunt dicentes, Quis hoc novit, aut quis inde venit? proteges eos in tabernaculo fidei earum rerum, quas Dominus pro nobis temporaliter gessit et pertulit. |
22 | (vers. 22.) Benedictus Dominus, quoniam mirificavit misericordiam suam in civitate circumstantiae: benedictus Dominus, quoniam post emendationem acerrimarum persecutionum, omnibus mirabilem fecit misericordiam suam per orbem terrarum, in circuitu societatis humanae. |
23 | (vers. 23.) Ego dixi in ecstasi mea: unde ille populus iterum loquens, ait: Ego dixi in pavore meo, cum horribiliter gentes in me saevirent. Proiectus sum a facie oculorum tuorum: non enim si me respiceres, pati me ista sineres. Ideo exaudisti, Domine, vocem orationis meae, cum clamarem ad te: ideo modum ponens emendationi, et ostendens me pertinere ad curam tuam, exaudisti, Domine, vocem orationis meae, cum eam ex tribulatione nimis intenderem. |
24 | (vers. 24.) Diligite Dominum omnes sancti eius: hortatur iterum Propheta ista cernens, et dicit: Diligite Dominum, omnes sancti eius: quoniam veritatem requiret Dominus. Quando si iustus vix salvus erit, peccator et impius ubi parebunt [I Petr. IV, 18]? Et retribuet his qui abundanter faciunt superbiam: et retribuet his qui nec victi convertuntur, quia multum superbiunt. |
25 | (vers. 25.) Viriliter agite, et confortetur cor vestrum: bonum sine defectione operantes, ut tempore proprio metatis. Omnes qui speratis in Domino: id est, qui eum recte timetis vel colitis, sperate in Domino. |