monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 29, IN PSALMUM XXIX ENARRATIO I. In finem Psalmus Cantici dedicationis domus ipsi David. <<<    

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 29, IN PSALMUM XXIX ENARRATIO II. SERMO AD POPULUM.

1 Hoc certe cantavimus: Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me, nec iucundasti inimicos meos super me. Si noverimus de Scripturis sanctis qui sint inimici nostri, cognoscimus huius cantici veritatem: si autem nos fallat carnis prudentia, ut non cognoscamus adversus quos nobis sit colluctatio, in ipso psalmi huius exordio invenimus quaestionem, quam solvere non possumus. Cuius enim putamus vocem esse laudantis Deum et gratias agentis et exsultantis atque dicentis: Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me, nec iucundasti inimicos meos super me? Primo ipsum Dominum consideremus, qui secundum id quod homo esse dignatus est, potuit sibi per praecedentem prophetiam non incongrue verba ista coaptare: ex quo enim homo, ex hoc et infirmus; ex quo infirmus, ex hoc et orans. Nam quod modo audivimus, cum Evangelium legeretur, quemadmodum etiam in desertum secesserit a discipulis suis, quo eum sunt consecuti, et invenerunt cum: secedens autem ibi orabat, et dictum est a discipulis qui eum invenerunt, Quaerunt te homines; at ille respondit: Eamus et in alia loca atque castella praedicare; ad hoc enim veni [Marci I, 35, 37, 38]. Si divinitatem Domini nostri Iesu Christi consideres, quis orat? ad quem orat? quare orat? Orat Deus? orat ad aequalem? Causam autem orandi quam habet, semper beatus, semper omnipotens, semper incommutabilis, aeternus, et Patri coaeternus? Intuentes ergo quod per Ioannem, quasi per quamdam nubem suam, ipse intonuit, dicens: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, hoc erat in principio apud Deum: omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil: quod factum est in illo vita est [Edd., in illo vita erat. Antiquiores Mss., vita est.], et vita erat lux hominum, et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt [Ioan. I, 1-5]: huc usque dicentes, non invenimus orationem, nec causam orandi, nec locum orandi, nec affectum orandi. Sed quoniam paulo post dicit, Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis [Ibid., 14]; habes maiestatem ad quam ores, habes humanitatem quae pro te oret. Nam hoc dictum est ab Apostolo, etiam post resurrectionem Domini nostri Iesu Christi: Qui sedet, inquit, ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis [Rom. VIII, 34]. Quare interpellat pro nobis? Quia mediator esse dignatus est. Quid est mediatorem esse inter Deum et homines [I Tim. II, 5]? Non inter Patrem et homines, sed inter Deum et homines. Quid est Deus? Pater et Filius et Spiritus sanctus. Quid sunt homines? Peccatores, impii, mortales. Inter illam Trinitatem et hominum infirmitatem et iniquitatem, mediator factus est homo, non iniquus, sed tamen infirmus; ut ex eo quod non iniquus, iungeret te Deo; ex eo quod infirmus, propinquaret tibi: atque ita, ut inter hominem et Deum mediator existeret, Verbum caro factum est, id est, Verbum homo factum est. Nomine enim carnis appellati sunt homines. Inde est: Et videbit omnis caro salutare Dei [Luc. III, 6]. Omnis caro dictum est, omnes homines. Et Apostolus: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem (id est adversus homines), sed adversus principes et potestates et rectores mundi tenebrarum harum [Ephes. VI, 12]: de quibus in consequentibus, si Dominus adiuverit, loquemur. Pertinet enim ista distinctio ad expositionem Psalmi, quem in nomine Domini suscepimus enodare Sanctitati Vestrae. Tamen ad hoc dixi haec exempla, ut noveritis carnem appellatos esse homines; ut quod dictum est, Et Verbum caro factum est, intelligatis dictum, et Verbum homo factum est.
2 Neque sine causa hoc dixi. Noverit Sanctitas Vestra fuisse quamdam haeresim, vel adhuc fortassis haberi reliquias quorumdam qui dicti sunt Apollinaristae. Aliqui enim ipsorum dixerunt hominem, quem suscepit Sapientia Dei (et in quo expressit personam suam, non sicut in caeteris [Ita Gatian. codex. Alii vero Mss., non sicut caeteris hominibus. Edd., non sicut caeteros homines.] hominibus, sed sicut dictum est in psalmo, Unxit te Deus, Deus tuus oleo exsultationis prae participibus tuis [Psal. XLIV, 8], id est amplius quam participes tuos: ne putetur sic unctus Christus quomodo caeteri homines, quomodo caeteri iusti, quomodo Patriarchae, Prophetae, Apostoli, et Martyres, et quidquid magnum est in genere humano. Quando quidem nihil maius exstitit in genere humano quam Ioannes Baptista; nec in natis mulierum exsurrexit [Matth. XI, 11]. Si quaeris excellentiam hominis, Ioannes Baptista est. Cui autem Ioannes se dicit non esse dignum corrigiam calceamenti solvere [Marci I, 7], quid erat ille nisi amplius quam caeteri homines? Etiam in ipso homine amplius quam caeteri homines. Nam secundum Deum, et secundum divinitatem, et seecundum id quod in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, super omnem creaturam aequalis est Patri: sed agimus de homine. Forte putet quispiam vestrum, fratres, quia homo ille susceptus a Sapientia Dei, aequalis erat caeteris hominibus. Si in tuis membris multum distat inter caput et caetera membra: certe omnia membra faciunt corpus unum, multum tamen interest inter caput et caetera membra. Etenim in caeteris membris non sentis nisi tactu; tangendo sentis in caeteris membris: in capite autem et vides, et audis, et olfacis, et gustas, et tangis. Si tanta excellentia est capitis ad membra caetera, quanta excellentia est capitis universae Ecclesiae, id est illius hominis, quem voluit Deus mediatorem esse inter Deum et homines?), ergo illi haeretici dixerunt, hominem illum, quem suscepit Verbum, cum Verbum caro factum est, non habuisse mentem humanam, sed tantum animam sine intelligentia humana fuisse. Homo enim videtis unde constat: ex anima et corpore. Sed ipsa anima humana habet aliquid quod non habent animae pecorum. Nam et pecora animam habent, et animalia vocantur: non enim vocarentur animalia nisi ab anima; et videmus quia et ipsa vivunt. Sed quid habet amplius homo, unde factus est ad imaginem Dei? Quia intelligit et sapit, quia discernit bonum a malo: in hoc factus est ad imaginem et similitudinem Dei. Habet ergo aliquid quod non habent pecora. Et quia contemnit in se quo melior est pecoribus; perimit in se vel deterit [Sic Mss. At edd., quod melius est pecoribus, perimit in se vel deserit.], et quodammodo obsolefacit imaginem Dei, ut dicatur talibus: Nolite esse sicut equus et mulus, quibus non est intellectus [Psal. XXXI, 9]. Illi igitur haeretici dixerunt Dominum nostrum Iesum Christum non habuisse mentem humanam, et illud quod λογικὸν Graeci dicunt, nos dicimus rationale, unde homo ratiocinatur, quod non habent caetera animalia. Sed quid dicunt? Ipsum Verbum Dei, hoc erat in illo homine pro mente. Exclusi sunt isti, respuit illos catholica fides, et haeresim fecerunt. Confirmatum est in catholica fide, hominem illum quem suscepit Sapientia Dei, nihil minus habuisse quam caeteri homines, quantum pertinet ad integritatem naturae: quantum autem ad excellentiam personae, aliud quam caeteri homines. Nam caeteri homines possunt dici participes Verbi Dei, habentes Verbum Dei, nullus autem eorum potest dici Verbum Dei, quod dictus est ille, cum dictum est, Verbum caro factum est.
3 Non defuerunt etiam alii quidam ex ipso errore venientes, qui non solum mentem dicerent non habuisse illum hominem, mediatorem Christum inter Deum et homines, sed nec animam: sed tantum dixerunt, Verbum et caro erat, et anima ibi non erat humana, mens ibi non erat humana. Hoc dixerunt. Sed quid erat? Verbum et caro. Et istos respuit Ecclesia catholica, et expellit eos ab ovibus, et a simplici et vera fide: et confirmatum est, quemadmodum dixi, hominem illum mediatorem habuisse omnia hominis, praeter peccatum. Si enim multa gessit secundum corpus, ex quo intelligamus quia habuit corpus non in mendacio, sed in veritate: ut puta, quomodo intelligimus quia habuit corpus? Ambulavit, sedit, dormivit, comprehensus est, flagellatus est, colaphizatus est, crucifixus est, mortuus est. Tolle corpus, nihil horum fieri potuit. Quomodo ergo ex his indiciis cognoscimus in Evangelio quia verum corpus habuit, sicut et ipse etiam post resurrectionem dixit: Palpate, et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere [Luc. XXIV, 39]: quomodo ex his rebus, ex his operibus credimus et intelligimus et novimus quia corpus habuit Dominus Iesus, sic et ex quibusdam aliis officiis naturalibus quia habuit animam. Esurire, sitire, animae sunt ista: tolle animam, corpus haec exanime non poterit. Sed si falsa dicunt ista fuisse, falsa erunt et illa quae de corpore creduntur: si autem ex eo verum corpus, quia vera officia corporis; ex eo vera anima, quia vera officia animae.
4 Quid ergo? Quoniam Dominus factus est infirmus propter te, o homo qui audis; non tibi compares Deum Etenim creatura es, ille creator tuus. Nec illum hominem tibi conferas, quia propter te homo Deus tuus, et Verbum Filius Dei: sed illum hominem tibi praeferas, tanquam mediatorem, Deum autem supra omnem creaturam: et sic intelligas, quia qui homo factus est propter te, non incongrue orat pro te. Si ergo non incongrue orat pro te, non incongrue potuit et ista verba dicere propter te: Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me, nec iucundasti inimicos meos super me. Sed ista verba, si non intelligamus inimicos, falsa erunt, ipsum Dominum Iesum Christum cogitantes. Quomodo enim verum est, si Christus Dominus loquitur, Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me? Ex persona hominis, ex persona infirmitatis, ex persona carnis, quomodo verum est: quandoquidem iucundati sunt inimici eius super eum, quando illum crucifixerunt, tenuerunt eum, et flagellaverunt, et colaphizaverunt, dicentes, Prophetiza nobis, Christe [Matth. XXVI, 66, etc]? Ista iucunditas eorum quasi cogit nos putare falsum esse quod dictum est, Nec iucundasti inimicos meos super me. Deinde cum in cruce penderet, et transibant vel stabant, et attendebant, et caput movebant, et dicebant, Ecce Filius Dei, alios salvos fecit, seipsum non potest, descendat de cruce, et credimus in eum [Id. XXVII, 42]; dicentes ista nonne iucundabantur super eum? Ubi est ergo ista vox, Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me, nec iucundasti inimicos meos super me?
5 Fortasse non est ista vox Domini nostri Iesu Christi, sed [Ita Mss. At edd., id est ipsius hominis.] ipsius hominis, sed universae Ecclesiae populi christiani: quia omnis homo in Christo unus homo est, et unitas Christianorum unus homo. Fortasse ipse homo, id est, unitas Christianorum ipsa dicit: Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me, nec iucundasti inimicos meos super me. Quomodo et hoc verum est de illis? Non sunt comprehensi Apostoli, non sunt caesi, non sunt flagellati, non sunt occisi, non sunt crucifixi, non sunt incensi vivi, non ad bestias pugnaverunt, quorum memorias celebramus? Quando autem ista illis faciebant homines, nonne iucundabantur super eos? Quomodo ergo potest et populus christianus dicere: Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me, nec iucundasti inimicos meos super me?
6 (vers. 1.) Intelligemus hoc, si videamus primo titulum Psalmi. Habet enim: In finem Psalmus Cantici dedicationis domus ipsi David. In hoc titulo est omnis spes, et universum sacramentum dissolvendae huius quaestionis. Dedicabitur domus aliquando, quae modo fabricatur. Modo enim fabricatur domus, id est Ecclesia, postea dedicabitur. In dedicatione apparebit gloria populi christiani, quae modo latet. Saeviant modo inimici, humilient, faciant non quidquid volunt, sed quidquid desuper permittuntur. Non enim quidquid passi ab inimicis fuerimus, inimicis deputandum est, et non Domino Deo nostro. Quando quidem in ipso suo exemplo mediator demonstravit, quando nobis desuper permittit [Aliquot Mss., demonstravit nobis, desuper permitti.] homines nocere, non voluntatem nocendi desuper dari, sed potestatem. Unusquisque enim malus apud se habet voluntatem nocendi: ut autem possit nocere, non habet in potestate. Ut velit, iam reus est: ut possit, occulta dispensatione providentiae Dei in alium permittitur ad poenam, in alium permittitur ad probationem, in alium permittitur ad coronam. Ad poenam, quomodo permissi sunt ἀλλόφυλοι, id est alienigenae, capere populum Israel, quia peccaverunt in Deum [Iudic. X, 7, ] [et XIII, 1, etc.]. Ad probationem autem permissus est diabolus in Iob [Iob I, 12]: probatus est Iob, confusus est diabolus. Ad coronam vero permissi sunt persecutores in martyres: occisi sunt martyres, quasi vicisse se arbitrati sunt persecutores; illi in manifesto falso triumpharunt, illi in occulto vere coronati sunt. Ergo in quem permittitur, occultae dispensationis est providentiae Dei: ut autem velit nocere, ipsius hominis est; non enim continuo quem vult occidit.
7 Itaque ipse Dominus iudex vivorum et mortuorum, stans ante hominem iudicem, praebens nobis humilitatis et patientiae documentum, non victus, sed militi pugnandi exemplum demonstrans, minanti iudici, tumenti superbia, et dicenti, Nescis quia potestatem habeo dimittendi et occidendi te? abstulit typhum inflantis, et tanquam reddens exsufflationem qua detumesceret, Non haberes, inquit, in me potestatem, nisi data tibi esset desuper [Ioan. XIX, 10, 11]. Et Iob (nempe diabolus occidit filios ipsius, diabolus tulit omnem substantiam ipsius), et ille quid? Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit ita factum est, sit nomen Domini benedictum [Iob I, 21]. Non triumphet inimicus, quia ipse fecit: Novi ego, inquit, a quo sit permissus; diabolo tribuatur nocendi voluntas, Domino meo probandi potestas. In ipso vulnere corporis accedit uxor relicta, sicut Eva, adiutrix diaboli, non consolatrix mariti; tentat, et dicit inter multas increpationes: Dic aliquod verbum in Deum, et morere [Id. II, 9]. Et ille Adam in stercore cautior, quam Adam in paradiso; nam Adam in paradiso consensit mulieri, ut de paradiso emitteretur; Adam in stercore respuit mulierem, ut ad paradisum admitteretur. Quid ergo ille Adam in stercore, parturiens immortalitatem intrinsecus, vermibus fluescens extrinsecus, quid ait mulieri? Tanquam una ex insipientibus mulieribus locuta es. Si bona percepimus de manu Domini, mala non sustinebimus [Ibid., 10]? Iterum et ille manum Domini dixit in se, quod eum diabolus percusserat: quia non attendebat quis percuteret, sed quis permitteret. Namque et ipse diabolus eamdam potestatem, quam sibi volebat dari, manum Domini appellavit: nam obiiciens crimen iusto viro, cui Dominus perhibebat testimonium, ait Deo: Numquid gratis Iob colit Dominum? nonne tu vallasti eum ac domum eius, universamque substantiam eius per circuitum? Operibus manuum eius benedixisti, et possessio eius crevit in terra: tanta bona illi dedisti, propterea te colit; sed mitte manum tuam, et tange omnia quae sunt eius, nisi in faciem tuam benedixerit tibi [Iob. I, 9-11]. Quid est, mitte manum tuam, cum ipse vellet mittere? Sed quia ipse non posset mittere manum suam, ipsam potestatem quam accepit a Deo, manum Dei appellavit.
8 Quid ergo, fratres, quia tanta inimici in Christianos fecerunt; et exsultaverunt, et iucundati sunt super eos? Sed quando apparebit quia non sunt iucundati? Quando illi confundentur, illi exsultabunt in adventu Domini Dei nostri, cum venerit ferens in manu retributiones, damnationem impiis, regnum iustis; societatem cum diabolo iniquis, societatem cum Christo fidelibus. Quando ergo hoc ostenderit, quando stabunt iusti in magna constantia (de Scripturis dico, recordamini lectionem de libro Sapientiae: Tunc stabunt iusti in magna constantia adversus eos qui se angustaverunt: illi autem dicent inter se poenitentes, et prae angustia spiritus gementes: Quid nobis profuit superbia, et divitiarum iactantia quid contulit nobis? transierunt enim omnia illa tanquam umbra; et quid dicent de iustis? Quomodo computati sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors illorum est [Sap. V, 1, ]etc.]?), tunc erit dedicatio domus, quae modo in tribulationibus fabricatur; tunc recte dicet populus ille: Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me, nec iucundasti inimicos meos super me. Vera ergo erit vox ista in populo Dei, qui populus modo angustatur, modo tribulatur, tantis tentationibus, tantis scandalis, tantis insecutionibus, tanta pressura. Haec tormenta animi non sentit in Ecclesia qui non proficit, putat enim quia pax est: sed incipiat proficere, et tunc videbit in qua pressura sit; quia cum crevisset herba, et fructum fecisset, tunc apparuerunt et zizania [Matth. XIII, 26]: et qui apponit scientiam, apponit dolorem [Eccle. I, 18]. Proficiat, et videbit ubi sit: existat fructus, et apparebunt zizania. Vox veridica est per Apostolum, deleri non potest ab initio usque ad finem: Sed et omnes qui volunt, inquit, pie vivere in Christo, persecutionem patiuntur. Maligni autem homines et seductores proficiunt in peius, ipsi errantes et alios in errorem mittentes [II Tim. III, 12, 13]. Et unde sunt verba illa psalmi, Sustine Dominum, viriliter age, et confortetur cor tuum, et sustine Dominum [Psal. XXVI, 14]? Parum erat semel, Sustine Dominum, nisi repeteret: ne forte sustineret biduo, triduo, quatriduo, et maneret pressura et tribulatio; ideo addidit, viriliter age; addidit, et confortetur cor tuum. Et quia ab initio usque in finem sic erit, quod habet sententia in capite, hoc habet in fine, et sustine Dominum. Transeunt ista quae te premunt, et veniet quem sustines, et exterget sudorem: siccabit lacrymam, ultra non flebis. Modo autem gemamus in tribulationibus, sicut dicit Iob, Nonne tentatio est vita humana super terram [Iob VII, 1]?
9 Tamen, fratres, antequam veniat dies dedicationis domus, videamus quia iam dedicatum est caput nostrum: iam facta est dedicatio domus in capite, tanquam dedicatio fundamenti. Caput sursum est, fundamentum deorsum: ne forte propterea male dixerimus fundamentum esse Christum; culmen est potius, ascendit in coelum, sedet ad dexteram Patris. Sed puto nos non errasse. Apostolus enim dixit: Fundamentum enim aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, quod est Iesus Christus: si quis autem superaedificaverit supra fundamentum hoc, aurum, argentum, lapides pretiosos. Qui bene vivunt, qui Deum honorant et laudant, qui patientes sunt in tribulationibus, qui desiderant patriam, ipsi aedificant aurum, argentum, lapides pretiosos: qui autem amant adhuc saecularia, et negotiis terrenis implicati sunt, et dediti sunt vinculis quibusdam et affectibus carnis, domibus suis, coniugibus, possessionibus, et tamen christiani sunt, ita ut cor eorum non recedat a Christo, et nihil praeponant Christo, quomodo in aedificando nihil praeponitur fundamento; aedificant quidem ipsi ligna, fenum, stipulam: sed quid secutus est? Uniuscuiusque opus quale sit ignis probabit: ignis tribulationis et tentationis. Iste ignis multos martyres hic probavit, omne autem genus humanum probat in fine. Inventi sunt martyres qui haberent ista saecularia. Quam multi divites et senatores passi sunt! Aedificabant tamen quidam eorum ligna, fenum, stipulam in affectibus carnalium et saecularium curarum: sed tamen quia Christum fundamentum habebant super quod aedificabant, arsit fenum, et ipsi remanserunt in fundamento. Sic dicit Apostolus: Si cuius opus manserit, mercedem accipiet: et nihil perdet; quia quod amavit, hoc inveniet. Quid ergo illis fecit ignis tribulationis? Probavit eos. Si cuius opus permanserit, mercedem accipiet: si cuius opus arserit, damnum patietur; ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem [I Cor. III, 11-15]. Sed aliud est igne non laedi, aliud per ignem salvari. Et unde? Propter fundamentum. Non recedat ergo de corde fundamentum. Noli super fenum ponere fundamentum, hoc est, noli anteponere fenum fundamento, ut fenum habeat primum locum in corde tuo, et secundum Christus: sed si iam non potest nisi esse ibi fenum, vel primum locum ibi habeat Christus, et fenum secundum.
10 Ergo fundamentum est Christus. Quomodo dixi, dedicatum est caput nostrum, ipsum caput est fundamentum. Sed fundamentum deorsum solet esse, caput autem sursum. Intelligat Sanctitas Vestra quid dicam, fortassis explicabo in nomine Christi. Pondera gemina sunt. Pondus enim est impetus quidam cuiusque rei, velut conantis ad locum suum: hoc est pondus. Fers lapidem manu, pateris pondus; premit manum tuam, quia locum suum quaerit. Et vis videre quid quaerat? Subtrahe manum, venit ad terram, quiescit in terra: pervenit quo tendebat, invenit locum suum. Pondus ergo illud motus erat quasi spontaneus, sine anima, sine sensu. Sunt alia quae sursum versus petunt locum. Namque si aquam mittas super oleum, pondere suo in ima tendit. Locum enim suum quaerit, ordinari quaerit: quia praeter ordinem est aqua super oleum. Donec ergo veniat ad ordinem suum, inquietus motus est, donec teneat locum suum. Contra, oleum funde sub aqua, verbi gratia, quemadmodum si vas olei cadat in aquam, in abyssum, in mare, et frangatur, non se patitur oleum subter. Quomodo aqua super oleum missa, pondere ad ima locum suum quaerit: sic oleum subter aquam fusum, pondere ad summa locum suum quaerit. Si ergo ita est, fratres, quo tendit ignis et aqua? Ignis sursum fertur, locum suum quaerit; et aqua locum suum quaerit pondere suo. Lapis ima petit, et lignum, et columnae, et terra, unde aedificantur istae domus: de illo ergo sunt genere rerum, quae pondere suo deorsum feruntur. Manifestum est ergo ideo deorsum accipere fundamentum, quia pondere suo deorsum versus feruntur; et nisi sit quod sustineat, totum cadit, quia totum ad terram vergit. Rebus ergo ad ima tendentibus in imo ponitur fundamentum: Ecclesia vero Dei in imo posita tendit in coelum. Fundamentum ergo nostrum ibi positum est, Dominus noster Iesus Christus sedens ad dexteram Patris. Si ergo intellexit Sanctitas Vestra, quia iam dedicatum est fundamentum nostrum, audiamus breviter Psalmum, et decurramus.
11 (vers. 2.) Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me, nec iucundasti inimicos meos super me. Quos inimicos? Iudaeos? In dedicatione fundamenti ipsam dedicationem intelligamus domus futurae. Quod enim dicitur modo ex persona fundamenti, tunc dicetur ex persona universae domus. Quos ergo inimicos? Iudaeos, an potius diabolum et angelos eius, qui confusi discesserunt, postquam Dominus resurrexit? Praepositus mortis doluit victam mortem. Et non iucundasti inimicos meos super me: quia teneri apud inferos non potui.
12 (vers. 3.) Domine Deus meus, clamavi ad te, et sanasti me: oravit in monte Dominus ante passionem [Matth. XXVI, 39]; sanavit eum. Quem sanavit, qui nunquam aegrotavit, Verbum Deum, Verbum divinitatem? Non, sed mortem carnis portabat, vulnus tuum portabat, sanaturus te de vulnere tuo. Sanata est autem caro. Quando? Cum resurrexit. Audi Apostolum, vide veram sanitatem: Absorpta est, ait, mors in victoriam. Ubi est, mors, aculeus tuus? ubi est, mors, contentio tua [I Cor. XV, 54]? Ergo exaltatio illa nostrae tunc erit vocis, Christi modo est exaltatio.
13 (vers. 4.) Domine, reduxisti ab inferis animam meam. Non opus est ut exponatur. Salvum fecisti me a descendentibus in lacum. Qui sunt qui descendunt in lacum? Omnes peccatores mergentes in profundum: lacus est enim profunditas saeculi. Quae est ista profunditas saeculi? Abundantia luxuriae et nequitiae: qui ergo libidinibus sese immergunt et terrenis desideriis, descendunt in lacum. Tales Christum persecuti sunt. Sed quid dicit? Salvum fecisti me a descendentibus in lacum.
14 (vers. 5.) Psallite Domino, sancti eius: quia resurrexit caput vestrum, hoc sperate membra caetera, quod videtis in capite; hoc sperate membra, quod credidistis in capite. Proverbium est antiquum et verum: Ubi caput, et caetera membra. Christus in coelum ascendit, quo nos secuturi sumus: non remansit apud inferos, resurrexit, iam non moritur; cum resurrexerimus et nos, iam non moriemur. Has ergo promissiones habentes, Psallite Domino, sancti eius: et confitemini memoriae sanctitatis eius. Quid est, confitemini memoriae? Obliti enim eratis eum, sed ipse vos non est oblitus.
15 (vers. 6.) Quoniam ira in indignatione eius, et vita in voluntate eius. Ira in indignatione peccatori: Qua die ederitis, morte moriemini [Gen. II, 17]. Tetigerunt, mortui sunt, dimissi de paradiso, quia ira in indignatione eius: sed non sine spe, quia vita in voluntate eius. Quid est, in voluntate eius? Non in viribus nostris, non in meritis nostris: sed quia voluit, salvos nos fecit; non quia digni eramus. Quo est enim peccator dignus, nisi supplicio? Vitam dedit. Et si impiis vitam donavit, quid servat fidelibus?
16 Vespere demorabitur fletus. Nolite timere, quia dixerat nobis, Psallite; et hic gemitus est: in psallendo exsultatio, in orando gemitus. Geme de praesentibus, psalle de futuris: ora de re, psalle de spe. Vespere demorabitur fletus. Quid est, Vespere demorabitur fletus? Vespera fit quando sol occidit. Occidit sol ab homine, id est lux illa iustitiae, praesentia Dei. Ideo quando expulsus est Adam, quid dictum est in Genesi? Cum deambularet Deus in paradiso; ad vesperam deambulabat Deus: iam ille peccator texerat se intra lignum, nolebat videre faciem Dei [Id. III, 8], ad quam gaudere consueverat: occiderat illi sol iustitiae, non gaudebat ad praesentiam Dei. Inde inchoata est omnis vita ista mortalis. Vespere demorabitur fletus. Diu eris in fletu, o genus humanum: nasceris enim de Adam, et sic est factum; et nos ex Adam sumus, et quotquot crearunt filios, et creaturi sunt, ex Adam sunt, ex quo et ipsi creati sunt. Vespere demorabitur fletus: et in matutinum exsultatio: quando coeperit oriri fidelibus lux, quae occiderat peccatoribus. Nam ideo et Dominus Iesus Christus in matutino resurrexit de sepulcro [Matth. XXVIII, 1], ut quod dedicavit in fundamento, hoc promitteret domui. In Domino nostro vespera fuit, qua sepultus est; et matutinum, quo resurrexit, tertio die: sepultus es et tu vespere in paradiso, et resurrexisti tertio die. Quomodo tertio die? Si saeculum cogites, unus dies est ante Legem, secundus sub Lege, tertius sub Gratia. Quod triduo illo ostendit caput tuum, hoc triduo saeculi ostenditur in te. Quando? In matutino sperandum est, laetandum est; sed perferendum est modo, et gemendum.
17 (vers. 7.) Ego autem dixi in mea abundantia: Non movebor in aeternum. In qua abundantia dixit homo: Non movebor in aeternum? Intelligimus, fratres, personam humilis hominis. Quis hic habet abundantiam? Nemo. Abundantia hominis quae est? Aerumna, calamitas. Sed divites habent abundantiam? Plus egent quanto plus habent: desideriis vastantur, cupiditatibus dissipantur, timoribus cruciantur, tristitia contabescunt: quae illis abundantia? Abundantia erat, quando constitutus est homo in paradiso, quando nihil deerat illi, quando Deo fruebatur: sed dixit, Non movebor in aeternum. Quomodo dixit, Non movebor in aeternum? Quando libenter audivit, Gustate, et eritis tanquam dii: cum Deus diceret, Qua die ederitis, morte moriemini; et diabolus, Non morte moriemini [Gen. III, 4 ] [et 5]. Credens ergo illi talia suadenti dixit: Non movebor in aeternum.
18 (vers. 8, 9.) Sed quia verum dixerat Dominus, quod ablaturus esset superbo quod dederat humili quando eum creavit; sequitur, et dicit: Domine, in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem: id est, quia non ex me bonus eram et fortis, sed ex te eram et pulcher et fortis; decori meo virtutem praestiteras, ex voluntate tua, qua me feceras. Et ut ostenderes mihi, quia ex voluntate tua hoc eram, Avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus. Avertit ergo faciem ab illo quem emisit foras de paradiso [Ibid. 23]. Iam hic positus, clamet, et dicat: Ad te Domine, clamabo, et ad Deum meum deprecabor. In paradiso non clamabas, sed laudabas; non gemebas, sed fruebaris: foris positus geme, et clama. Propinquat tribulanti, qui deseruit superbientem. Deus enim superbis resistit, humilibus autem dat gratiam [Iacobi IV, 6]. Ad te, Domine, clamabo, et ad Deum meum deprecabor.
19 (vers. 10.) Iam ex persona Domini hoc sequitur, ipsius fundamenti nostri: Quae utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem? Quid ergo orat? Ut resurgat. Si enim descendero, inquit, in corruptionem, si sic fuerit corrupta caro mea, quomodo caeterorum hominum ut in fine resurgat, utquid fudi sanguinem? Si enim non modo resurgam, nemini annuntiabo, neminem lucrabor: ut autem alicui annuntiem mirabilia tua, laudes tuas, vitam aeternam, exsurgat caro mea, non eat in corruptionem. Nam si ierit quomodo caeterorum hominum, quae utilitas in sanguine meo? Numquid confitebitur tibi pulvis, aut annuntiabit veritatem tuam? Confessio gemina est, aut peccati, aut landis. Quando nobis male est, in tribulationibus confiteamur peccata nostra; quando nobis bene est, in exsultatione iustitiae confiteamur laudem Deo: sine confessione tamen non simus.
20 (vers. 11). Audivit Dominus, et misertus est mei. Quomodo? Attendite [Edd. Quomodo? attendit ad dedicationem, etc. At Mss. Attendite.] ad dedicationem domus. Audivit, et misertus est. Dominus factus est adiutor meus.
21 (vers. 12). Audi iam ipsam resurrectionem: Convertisti planctum meum in gaudium mihi, conscidisti saccum meum, et accinxisti me laetitia. Quis est saccus? Mortalitas. Saccus de capris conficitur et de hoedis, et caprae et hoedi inter peccatores ponuntur [Matth. XXV, 32]. Dominus de numero nostro saccum solum accepit, non assumpsit meritum sacci. Meritum sacci, peccatum est: saccus ille [Aliquot Mss., illi.], mortalitas est. Assumpsit propter te mortalitatem, qui meritum mortis non habebat. Meritum enim mortis ille habet qui peccat: ille autem qui non peccavit, non habuit meritum sacci. Alio loco ipsius est vox dicentis: Ego autem cum mihi molesti essent, induebam me cilicio [Psal. XXXIV, 13]. Quid est hoc, induebam me cilicio? Hoc opponebam persequentibus, quod habeo de cilicio. Ut hominem illum putarent, abscondit se ab oculis persequentium; quia indigni erant persecutores qui viderent indutum [Forte, nisi indutum.] cilicio. Ergo, conscidisti saccum meum, et cinxisti me laetitia.
22 (vers. 13.) Ut cantet tibi gloria mea, et non compungar. Quod in capite est, hoc in corpore. Quid est, non compungar? Iam non moriar. Compunctus est enim cum in cruce penderet, lancea percussus est [Ioan. XIX, 34]. Caput ergo nostrum dicit, Non compungar, iam non moriar. Nos autem quid dicimus propter dedicationem domus? Non nos compungat conscientia stimulis peccatorum. Dimittentur enim omnia, et tunc liberi erimus. Ut cantet tibi, inquit, gloria mea, non humilitas. Si nostra, et Christi: quia corpus Christi nos. Quare? Quia quamvis Christus sedeat in coelo, dicturus est quibusdam: Esurivi, et dedistis mihi manducare [Matth. XXV, 35]. Et ibi est, et hic: ibi in se, hic in nobis. Quid ergo ait? Ut cantet tibi gloria mea, et non compungar. Gemit tibi humilitas mea, cantabit tibi gloria mea. Iam in fine: Domine Deus meus, in aeternum confitebor tibi. Quid est, in aeternum confitebor tibi? In aeternum laudabo te, quia diximus esse confessionem et in laudibus, non tantum in peccatis. Confitere ergo modo quod tu fecisti in Deum, et confiteberis quid tibi fecerit Deus. Quid fecisti? Peccata. Quid Deus? Confitenti iniquitatem tuam dimittit tibi peccata tua, ut ei postea laudes ipsius confitens in aeternum, non compungaris peccato.
Augustinus HOME



Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 29, IN PSALMUM XXIX ENARRATIO I. In finem Psalmus Cantici dedicationis domus ipsi David. <<<    
monumenta.ch > Augustinus > 2

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik