Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 29, IN PSALMUM XXIX ENARRATIO I. In finem Psalmus Cantici dedicationis domus ipsi David.
1 | (vers. 1.) In finem Psalmus laetitiae resurrectionis atque in immortalem statum mutationis atque innovationis corporis, non tantum Domini, sed etiam totius Ecclesiae. Nam in superiori psalmo tabernaculum consummatum est, ubi habitamus belli tempore: nunc autem domus dedicatur, quae in sempiterna pace permanebit. |
2 | (vers. 2.) Christus itaque totus loquitur: Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me: sublimitatem tuam laudabo, Domine, quoniam suscepisti me. Nec iucundasti inimicos meos super me: nec eos qui toties variis per orbem persecutionibus me opprimere conati sunt, iucundasti super me. |
3 | (vers. 3.) Domine Deus meus, clamavi ad te, et sanasti me: Domine Deus meus, clamavi ad te, et corpus mortalitate saucium et aegrum iam non gero. |
4 | (vers. 4.) Domine, reduxisti ab inferis animam meam, salvum fecisti me a descendentibus in lacum: salvum fecisti me a conditione profundae caecitatis, atque infimi limi corruptibilis carnis. |
5 | (vers. 5.) Psallite Domino sancti eius: exsulta: Propheta futura ista cernens, et dicit , Psallite Domino sancti eius. Et confitemini memoriae sanctitatis eius: et confitemini ei quod sanctitatis, qua vos sanctificavit. non est oblitus, cum totum hoc medium tempus desiderio vestro longum esset. |
6 | (vers. 6.) Quoniam ira in indignatione eius: quoniam vindicavit in vos primum peccatum, quod morte solvistis. Et vita in voluntate eius: et vitam aeternam, ad quam redire nullis vestris viribus possetis, quia voluit dedit. Vespere demorabitur fletus : vespere coepit, ubi sapientiae lumen recessit a peccante homine, quando morte damnatus est; ab ipso vespere moras habebit fletus, quamdiu in laboribus et tentationibus populus Dei exspectat diem Domini. Et in matutinum exsultatio: usque in matutinum, quo exsultatio resurrectionis futura est, quae in matutina Domini resurrectione praefloruit. |
7 | (vers. 7.) Ego autem dixi in abundantia mea, Non movebor in aeternum: ego autem ille populus, qui ab initio loquebar, dixi in mea abundantia, iam nullam patiens egestatem: Non movebor in aeternum. |
8 | (vers. 8.) Domine, in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem: sed hanc abundantiam, Domine, non ex me mihi esse, sed in voluntate tua praestitisse te decori meo virtutem ex eo didici, Avertisti autem faciem tuam a me, et factus sum conturbatus; quod avertisti aliquando a peccante faciem tuam, et factus sum conturbatus, recedente a me illuminatione notitiae tuae. |
9 | (vers. 9.) Ad te, Domine, clamabo, et ad Deum meum deprecabor: quod tempus conturbationis et miseriae meae recolens, et tanquam in eo constitutus, audio vocem primogeniti tui, capitis mei pro me morituri, et dicentis: Ad te, Domine, clamabo, et ad Deum meum deprecabor. |
10 | (vers. 10.) Quae utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem? quae utilitas in effusione sanguinis mei, dum descendo in corruptionem? Numquid confitebitur tibi pulvis? Si enim non statim resurrexero, corruptumque fuerit corpus meum, numquid confitebitur tibi pulvis, id est turba impiorum, quam mea resurrectione iustificabo? Aut annuntiabit veritatem tuam? aut annuntiabit ad salutem caeterorum veritatem tuam? |
11 | (vers. 11.) Audivit Dominus, et misertus est mihi; Dominus factus est adiutor meus: nec dedit sanctum suum videre corruptionem [Psal. XV, 10]. |
12 | (vers. 12.) Convertisti planctum meum in gaudium mihi: quem primogenitum a mortuis consecuta Ecclesia, nunc in dedicatione domus tuae dico, Convertisti planctum meum in gaudium mihi. Conscidisti saccum meum, et praecinxisti me laetitia: conscidisti velamentum peccatorum meorum, tristitiam mortalitatis meae; et cinxisti me stola prima, immortali laetitia. |
13 | (vers. 13.) Ut cantet tibi gloria mea, et non compungar: ut iam non plangat, sed cantet tibi, non humilitas, sed gloria mea, quia iam ex humilitate exaltasti me; et non compungar conscientia peccati, timore mortis, timore iudicii. Domine Deus meus, in aeternum confitebor tibi: et haec est gloria mea, Domine Deus meus, ut in aeternum confitear tibi, quod nihil mihi ex me, sed omnia bona ex te, qui es Deus omnia in omnibus [I Cor. XV, 28.] |