Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 26, IN PSALMUM XXVI ENARRATIO I. Ipsi David, priusquam liniretur.
1 | (vers. 1.) Tiro Christi loquitur, cum accedit ad fidem. Dominus illuminatio mea et salutaris meus, quem timebo? Dominus mihi et notitiam sui et salutem dabit, quis me auferet ei? Dominus protector vitae meae, a quo trepidabo? Dominus repellet omnes impetus et insidias hostis mei, a nullo trepidabo. |
2 | (vers. 2.) Dum appropinquant super me nocentes, ut edant carnes meas: dum accedunt ad cognoscendum me nocentes, et insultandum, ut se mihi praeferant mutanti me in melius; ut maledico dente non me consumant, sed potius carnalia desideria mea. Qui tribulant me inimici mei: non solum qui me tribulant amico animo reprehendentes, et a proposito revocare volentes, sed etiam inimici mei. Ipsi infirmati sunt, et ceciderunt: dum ergo id agunt studio defendendi sententiam suam, infirmi facti sunt ad credenda meliora; et verbum salutis, per quod facio quod eis displicet, odisse coeperunt. |
3 | (vers. 3.) Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum: adversus me autem si contradicentium conspirans multitudo consistat, non timebit cor meum, ut in eorum partes transfugiam. Si insurgat in me bellum, in hac ego sperabo: si exsurgat in me persecutio huius saeculi, in hac, quam cogito petitionem, figam spem meam. |
4 | (vers. 4.) Unam petii a Domino, hanc requiram: unam enim petitionem petii a Domino, hanc requiram. Ut inhabitem in domo Domini omnes dies vitae meae: ut quamdiu in hac vita sum, nullae adversitates me excludant de numero eorum qui unitatem et veritatem dominicae fidei per orbem terrarum tenent. Ut contempler delectationem Domini: eo fine scilicet, ut in fide perseveranti appareat mihi species delectabilis, quam facie ad faciem contempler. Et protegar templum eius: et absorpta morte in victoriam, immortalitate induar, effectus templum eius. |
5 | (vers. 5.) Quoniam abscondit me in tabernaculo suo in die malorum meorum: quoniam abscondit me in dispensatione incarnati Verbi sui in tempore tentationum, quibus mortalis vita mea subiacet. Protexit me in abscondito tabernaculi sui: protexit me, corde credentem ad iustitiam [Rom. X, 10]. |
6 | (vers. 6.) In petra exaltavit me: et ut manifestum etiam fieret ad salutem, quod credidi, in sua firmitate fecit eminere confessionem meam, Et nunc ecce exaltavit caput meum super inimicos meos: quid mihi servat in finem, quando et nunc cum corpus mortuum est propter peccatum [Rom. VIII, 10], sentio ecce mentem meam servire legi Dei, nec duci captivam sub rebellante lege peccati [Id. VII, 22, etc.]? Circuivi, et immolavi in tabernaculo eius hostiam iubilationis: consideravi orbem credentem in Christum; et in eo quod pro nobis temporaliter Deus humiliatus est, gaudens laudavi eum: tali enim hostia delectatur. Cantabo et psallam Domino: corde atque opere laetabor in Domino. |
7 | (vers. 7.) Exaudi, Domine, vocem meam, qua clamavi ad te: exaudi, Domine, vocem interiorem, quam in aures tuas forti intentione direxi. Miserere mei, et exaudi me: miserere mei, et exaudi me in ea. |
8 | (vers. 8.) Tibi dixit cor meum: Quaesivi vultum tuum. Non enim hominibus me ostentavi; sed in secreto ubi solus audis, tibi dixit cor meum: Quaesivi non a te aliquod extra te praemium, sed vultum tuum. Vultum tuum, Domine, requiram: huic inquisitioni perseveranter instabo; non enim vile aliquid, sed vultum tuum, Domine, requiram, ut gratis te diligam, quia pretiosius aliquid non invenio. |
9 | (vers. 9.) Ne avertas vultum tuum a me: ut inveniam quod quaero. Ne declines in ira a servo tuo: ne te quaerens, in aliud incurram. Quid enim hac poena gravius amanti et quaerenti veritatem vultus tui? Adiutor meus esto: quando hanc inveniam, nisi tu adiuves? Ne derelinquas me, neque despicias me, Deus salutaris meus: neque contemnas quod mortalis aeternum audet inquirere; ut enim Deus sanas plagam peccati mei. |
10 | (vers. 10.) Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me: quoniam regnum saeculi huius et civitas saeculi huius, ex quibus temporaliter et mortaliter natus sum, dereliquerunt me quaerentem te, et despicientem quae promittebant, cum id quod quaero dare non possent. Dominus autem assumpsit me: Dominus autem, qui potest ipse dare mihi se, assumpsit me. |
11 | (vers. 11.) Legem mihi constitue, Domine, in via tua: ad te igitur tendenti, et tantam professionem perveniendi ad sapientiam a timore inchoanti , legem mihi constitue, Domine, in via tua, ne aberrantem disciplina tua deserat. Et dirige me in semita recta propter inimicos meos: et dirige me in rectitudine angustiarum eius; non enim inchoare sufficit, cum inimici, donec perveniatur, non quiescant. |
12 | (vers. 12.) Ne tradideris me in animas tribulantium me: ne sinas tribulantes me satiari de malis meis. Quoniam insurrexerunt mihi testes iniqui: quoniam insurrexerunt in me falsa de me dicentes, ad amovendum et revocandum me abs te, quasi gloriam ab hominibus quaeram. Et mentita est iniquitas sibi. Itaque iniquitas mendacio suo delectata est. Nam me non movit, cui ex hoc promissa est merces maior in coelis. |
13 | (vers. 13.) Credo videre bona Domini, in terra viventium: et quoniam haec prior passus est Dominus meus; si ego quoque linguas morientium contemnam (Os enim quod mentitur occidit animam , credo videre bona Domini in terra viventium, ubi nullus est falsitati locus. |
14 | (vers. 14.) Sustine Dominum, viriliter age: et confortetur cor tuum, et sustine Dominum. Sed quando istud erit? Arduum est mortali, tardum est amanti: sed audi non fallacem vocem dicentis: Sustine Dominum. Tolera ustionem renum viriliter, et ustionem cordis fortiter: non tibi negatum putes, quod nondum accipis. Ne desperatione deficias, vide quia dictum est: Sustine Dominum. |