monumenta.ch > Augustinus > 1
>>> Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 25, IN PSALMUM XXV ENARRATIO II. SERMO AD PLEBEM.

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 25, IN PSALMUM XXV ENARRATIO I. Ipsi David.

1 (vers. 1.) Ipsi David, non mediatori homini Christo Iesu, sed omni Ecclesiae iam perfecte in Christo stabilitae [Mss. prope omnes ferunt, sed homini . . . stabilito.], attribui potest.
2 Iudica me, Domine, quoniam ego in innocentia mea ambulavi; iudica me, Domine, quoniam post misericordiam quam tu mihi praerogasti, innocentiae meae habeo aliquod meritum, cuius viam custodivi. Et in Domino sperans non movebor [Sic editio Lov. At Er. et septem Mss., non infirmabor.]: nec tamen etiam sic in me, sed in Domino sperans, permanebo in eo.
3 (vers. 2, 3.) Proba me, Domine, et tenta me: ne quid tamen occultorum meorum me lateat, proba me, Domine, et tenta me; notum me faciens, non tibi quem nihil latet, sed mihi atque hominibus. Ure renes meos et cor meum: adhibe medicinale purgatorium, quasi ignem, delectationibus et cogitationibus meis, Quoniam misericordia tua ante oculos meos est: quoniam ne illo igne consumar, non merita mea, sed misericordia tua, qua me ad talem vitam perduxisti, ante oculos meos est. Et complacui in veritate tua: et quia displicuit mihi meum mendacium, complacuit autem veritas tua, placui etiam ipse cum illa et in illa.
4 (vers. 4.) Non sedi cum concilio vanitatis: non elegi apponere cor meum his qui providere conantur, quemadmodum, quod fieri non potest, rerum transeuntium, perfruitione [Edd., perfunctione. Sed melius aliquot Mss., perfructione.] beati sint. Et cum iniqua gerentibus non introibo: et quia ipsa causa est omnium iniquitatum, ideo cum iniqua gerentibus absconditam conscientiam non habebo.
5 (vers. 5.) Odio habui congregationem malignorum: ut autem veniatur ad ipsum concilium vanitatis, congregationes malignorum fiunt, quas odio habui. Et cum impiis non sedebo: et ideo cum tali concilio, cum impiis non sedebo, id est, placitum non collocabo. Et cum impiis non sedebo.
6 (vers. 6.) Lavabo in innocentibus [Edd., inter innocentes. Mss., in innocentibus. Graec. LXX, en athôois.] manus meas: munda faciam inter innocentes opera mea; lavabo inter innocentes manus meas, quibus amplexabor sublimia tua. Et circumdabo altare tuum, Domine.
7 (vers. 7.) Ut audiam vocem laudis tuae: ut discam quemadmodum te laudem. Et enarrem universa mirabilia tua: et cum didicero, exponam omnia mirabilia tua.
8 (vers. 8.) Domine, dilexi decorem domus tuae: Ecclesiae tuae. Et locum habitationis gloriae tuae: ubi habitans glorificaris.
9 (vers. 9.) Ne perdas cum impiis animam meam: ne ergo simul perdas cum his qui te oderunt, animam meam, quae dilexit decorem domus tuae. Et cum viris sanguinum vitam meam: et cum his qui proximum oderunt. Nam duobus praeceptis decoratur domus tua.
10 (vers. 10.) In quorum manibus iniquitates sunt: ne itaque me perdas cum impiis et cum viris sanguinum, quorum opera iniqua sunt. Dextera eorum repleta est muneribus: et quod eis ad obtinendam salutem aeternam datum est, ad accipienda huius saeculi munera converterunt, existimantes quaestum esse pietatem [I Tim. VI, 5].
11 (vers. 11.) Ego autem in innocentia mea ambulavi: redime me, et miserere mei: valeat mihi ad perfectionem liberationis, tantum pretium sanguinis Domini mei; et in periculis huius vitae, misericordia tua non deserat me.
12 (vers. 12.) Pes meus stetit in rectitudine: dilectio mea non recessit a iustitia tua. In Ecclesiis benedicam te, Domine: non occultabo eis quos vocasti benedictionem tuam, Domine; quoniam dilectioni tuae subinfero proximi dilectionem.
Augustinus HOME