Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM XXII. Psalmus ipsi David.
1 | (vers. 1.) Ecclesia loquitur Christo: Dominus pascit me, et nihil mihi deerit, Dominus Iesus Christus pastor meus est, et nihil mihi deerit. |
2 | (vers. 2.) In loco pascuae ibi me collocavit: in loco pascuae incipientis ad fidem me perducens, ibi me nutriendum collocavit. Super aquam refectionis educavit me: super aquam baptismi, quo reficiuntur qui integritatem viresque amiserant, educavit me. |
3 | (vers. 3.) Animam meam convertit. Deduxit me in semitis iustitiae, propter nomen suum. Deduxit me in angustis itineribus, quae pauci ambulant, iustitiae suae; non propter meritum meum, sed propter nomen suum. |
4 | (vers. 4.) Nam et si ambulem in medio umbrae mortis: nam et si ambulem in medio vitae huius, quae umbra mortis est. Non timebo mala, quoniam tu mecum es: non timebo mala, quoniam tu habitas in corde meo per fidem; et nunc mecum es, ut post umbram mortis etiam ego sim tecum. Virga tua et baculus tuus, ipsa me consolata sunt: disciplina tua tanquam virga ad gregem ovium, et tanquam baculus iam ad grandiores filios et ab animali vita ad spiritualem crescentes, ipsa me non afflixerunt, magis consolata sunt; quia memor es mei. |
5 | (vers. 5.) Parasti in conspectu meo mensam, adversus eos qui tribulant me: post virgam autem, qua parvulus et animalis in grege pascuis erudiebar, post illam virgam cum esse coepi sub baculo, parasti in conspectu meo mensam, ut non iam lacte alar parvulus [I Cor. III, 2], sed maior cibum sumam, firmatus adversus eos qui tribulant me. Impinguasti in oleo caput meum: laetificasti laetitia spirituali mentem meam. Et poculum tuum inebrians quam praeclarum est ! et poculum tuum oblivionem praestans priorum vanarum delectationum, quam praeclarum est! |
6 | (vers. 6.) Et misericordia tua subsequetur me omnibus diebus vitae meae: id est, quamdiu vivo in hac mortali vita, non tua, sed mea. Ut inhabitem in domo Domini in longitudinem dierum: subsequetur autem me non hic tantum, sed etiam ut inhabitem in domo Domini in aeternum. |