monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 21, IN PSALMUM XXI ENARRATIO I. In finem, pro susceptione matutina, Psalmus David. <<<    

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 21, IN PSALMUM XXI ENARRATIO II. Concio habita in solemnitate Passionis Domini.

1 Quod taceri Deus noluit per Scripturas suas, nec a nobis tacendum est, et a vobis audiendum. Passio Domini, sicut scimus, semel facta est; semel enim Christus mortuus est, iustus pro iniustis [I Petr. III, 18]. Et scimus, et certum habemus, et fide immobili retinemus, quia Christus resurgens a mortuis, iam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur [Rom. VI, 9]; verba ista Apostoli sunt: tamen ne obliviscamur quod factum est semel, in memoria nostra omni anno fit. Quoties Pascha celebratur, numquid toties Christus moritur? Sed tamen anniversaria recordatio quasi repraesentat quod olim factum est, et sic nos facit moveri tanquam videamus in cruce pendentem Dominum; non tamen irridentes, sed credentes. Pendens enim in ligno irrisus est, sedens in coelo adoratur. An forte adhuc irridetur, et iam non est irascendum Iudaeis, qui vel morientem deriserunt, non regnantem? Et quis est qui Christum adhuc irrideat? Utinam unus esset, utinam duo, utinam numerari possent! Tota palea areae ipsius irridet eum, et gemit triticum irrideri Dominum: hoc volo gemere vobiscum; tempus est enim lugendi. Passio Domini celebratur: tempus gemendi est, tempus flendi, tempus confitendi et deprecandi. Et quis nostrum est idoneus ad effundendas lacrymas pro dignitate doloris tanti? Sed quid modo [Regius Ms. et Vatic., Si quomodo ait. Forte melius.] ait propheta? Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum [Ierem. IX, 1] si vere fons lacrymarum esset in oculis nostris, nec ipse sufficeret. Irrideri Christum in re aperta, in ea re ubi nemo potest dicere, Non intellexi! Possidenti enim universum orbem terrarum, pars offertur; et dicitur sedenti ad dexteram Patris, Ecce quid hic habes: et pro tota terra ostenditur illi sola Africa [In Donatistas.]!
2 Verba quae modo audivimus, fratres, ubi ponimus? Si possent de lacrymis describi [In Edd. additur, deberent, quod a Mss. abest.]! Quae fuit mulier quae intravit cum unguento [Matth. XXVI, 7] Cuius typum portabat? nonne Ecclesiae? Cuius figura erat illud unguentum? nonne odoris boni, de quo dicit Apostolus: Christi bonus odor sumus in omni loco [II Cor. II, 14, 15] Ipsius enim Ecclesiae insinuabat personam et Apostolus: et quod dixit, sumus, fidelibus dixit. Et quid dixit? Christi bonus odor sumus in omni loco. In omni loco dixit Paulus Christi bonum odorem esse omnes fideles, et contradicitur, et dicitur: Africa sola bene olet, totus mundus putet. Christi bonus odor sumus in omni loco, quis dicit? Ecclesia. Hunc bonum odorem significabat illud vas unguenti, quo perfusus est Dominus. Videamus si non coattestatur ipse Dominus. Dum quidam sua quaerentes, avari, fures, id est Iudas ille diceret de illo unguento: Utquid ista perditio? poterat res pretiosa venumdari, et proficere [Lov. venundari magno, et proficeret pauperibus. Nos cum Am. et Mss., venundari et proficere.] pauperibus, odorem enim bonum Christi vendere volebat, quid respondit Dominus? Utquid molesti estis mulieri? Bonum opus operata est in me. Et quid amplius dicam, quando ipse dixit: Ubicumque autem praedicabitur hoc Evangelium in toto mundo, dicetur et quod fecit mulier ista (Matth. XXVI, 8-10, 13 Est quod addere? est quod detrahere? est quare aurem calumniatoribus accommodare? Aut mentitus est Dominus, aut fefellit illum? Eligant quid dicant: aut mentitam dicant veritatem, aut deceptam dicant veritatem. Ubicumque praedicabitur hoc Evangelium. Et quasi quaereres ab eo: Ubi enim praedicabitur? In toto mundo, inquit. Psalmum audiamus, videamus si hoc dicit. Audiamus quod plangendo cantatur, et vere digna res planctu quando cantatur surdis. Miror, fratres, si hodie psalmus iste legitur et in parte Donati. Rogo vos, fratres mei, confiteor vobis, novit Christi misericordia, quia sic miror quasi lapidei ibi sint, et non audiant. Quid apertius surdis [Plures Mss. loco, surdis, habent, Fratres.] dicitur? Passio Christi tam evidenter quasi Evangelium recitatur, et dictum est ante nescio quot annos quam Dominus de Maria virgine nasceretur: praeco erat nuntians iudicem futurum. Legamus illum quantum angustia temporis patitur, non pro affectu doloris nostri, sed, ut dixi, quantum angustia temporis patitur.
3 (vers. 2.) Deus, Deus meus, respice me: quare me dereliquisti? Istum versum primum in cruce audivimus, ubi Dominus dixit: Eli, Eli; quod est, Deus, meus, Deus meus: Lama sabachthani? quod est, quare me dereliquisti [Matth. XXVII, 46] Interpretatus est illud Evangelista, et dixit eum hebraice dixi se: Deus meus, Deus meus, quare me dereliquisti? Quid voluit dicere Dominus? Non enim dereliquerat illum Deus, cum ipse esset Deus; utique Filius Dei Deus, utique Verbum Dei Deus. Audi a capite illum evangelistam, qui ructabat quod biberat de pectore Domini [Ioan. XIII, 23], videamus si Deus est Christus: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Ipsum ergo Verbum quod Deus erat, caro factum est, et habitavit in nobis [Id. I, 1]. Et cum Verbum Deus factum esset caro, pendebat in cruce, et dicebat: Deus meus, Deus meus, respice me: quare me dereliquisti? Quare dicitur, nisi quia nos ibi eramus, nisi quia corpus Christi Ecclesia [Ephes. I, 23] Utquid dixit, Deus meus, Deus meus, respice me: quare me dereliquisti? nisi quodammodo intentos nos faciens et dicens, Psalmus iste de me scriptus est? Longe a salute mea, verba delictorum meorum. Quorum delictorum, de quo dictum est: Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore eius [I Pet. II, 22] Quomodo ergo dicit delictorum meorum; nisi quia pro delictis nostris ipse precatur, et delicta nostra sua delicta fecit, ut iustitiam suam nostram iustitiam faceret?
4 (vers. 3.) Deus meus, clamabo ad te per diem, et non exaudies; et nocte, et non ad insipientiam mihi: dixit utique de me, de te, de illo; corpus enim suum gerebat, id est Ecclesiam. Nisi forte putatis, fratres, quia quando dixit Dominus, Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste [Matth. XXVI, 39], mori timebat. Non est fortior miles, quam imperator. Sufficit servo ut sit sicut dominus eius [Id. X, 25]. Paulus dicit, miles regis Christi: Compellor e duobus, concupiscentiam habens dissolvi, et esse cum Christo [Philipp. I, 23]. Ille optat mortem, ut sit cum Christo, et ipse Christus timet mortem? Sed quid nisi infirmitatem nostram portabat, et pro his qui adhuc timent mortem in corpore suo constitutis [Sic Er. et Mss. At Lov., constitutus.], ista dicebat? Inde erat illa vox, membrorum ipsius vox erat, non capitis; sic et hic, Per diem et noctem clamavi, et non exaudies. Multi enim clamant in tribulatione, et non exaudiuntur: sed ad salutem, non ad insipientiam. Clamavit Paulus ut auferretur ab eo stimulus carnis, et non est exauditus ut auferretur; et dictum est ei: Sufficit tibi gratia mea, nam virtus in infirmitate perficitur [II Cor. XII, 9]. Ergo non est exauditus; sed non ad insipientiam, sed ad sapientiam: ut intelligat homo medicum esse Deum, et tribulationem medicamentum esse ad salutem, non poenam ad damnationem. Sub medicamento positus ureris, secaris, clamas: non audit medicus ad voluntatem, sed audit ad sanitatem.
5 (vers. 4.) Tu autem in sancto habitas, laus Israel. In illis habitas, quos sanctificasti, et quos facis intelligere quia ad utilitatem quosdam non exaudis, et ad damnationem quosdam exaudis. Ad utilitatem non est exauditus Paulus, ad damnationem exauditus est diabolus. Petiit Iob ad tentandum, et concessum est [Iob I, 11]. Daemones petierunt se ire in porcos, et exauditi sunt [Matth. VIII, 31]. Daemones exaudiuntur, Apostolus non exauditur: sed illi exaudiuntur ad damnationem, Apostolus non exauditur ad salutem: quia non ad insipientiam mihi. Tu autem in sancto habitas, laus Israel. Quare non exaudis et tuos? Quare dico ista? Mementote semper dici, Deo gratias. Et magna est hic multitudo, et qui non solent venire, venerunt: omnibus dico, quia in tribulatione positus christianus probatur, si non dereliquit Deum suum. Nam quando bene est homini, desertus est sibi christianus. Ignis intrat in fornacem, et fornax aurificis magni sacramenti res est. Ibi est aurum, ibi est palea, ibi ignis in angusto operatur. Ignis ille non est diversus, et diversa agit; paleam in cinerem vertit, auro sordes tollit. In quibus autem habitat Deus, utique in tribulatione meliores fiunt, tanquam aurum probati. Et si forte [Subaud. quempiam probandum.] petierit inimicus diabolus, et concessum illi fuerit: sive aliquo dolore corporis, sive aliquo damno, sive amissione suorum, fixum cor habeat in illo qui se non subtrahit; et si quasi subtrahit aurem ploranti, sed apponit misericordiam deprecanti. Novit quid agat qui nos fecit, novit et reficere nos. Bonus est structor qui aedificavit domum; et si aliquid ibi ceciderit, novit resarcire.
6 (vers. 5.) Et vide quid dicat: In te speraverunt patres nostri: speraverunt, et eruisti eos. Et novimus, et legimus quam multos patres nostros sperantes in se eruit Deus. Eruit ipsum populum Israel de terra Aegypti [Exod. XII, 51]; eruit tres pueros de camino ignis [Dan. III]; eruit Danielem de lacu leonum [Id. XIV]; eruit Susannam de falso crimine [Id. XIII]. Omnes invocaverunt, et eruti sunt. Numquid defecit ad Filium suum, ut in cruce pendentem non exaudiret? Quare autem ipse non eruitur modo, qui dixit: In te speraverunt patres nostri, et eruisti eos?
7 (vers. 7.) Ego autem sum vermis, et non homo. Vermis, et non homo: nam est et homo vermis; sed ille, Vermis, et non homo. Unde non homo? Quia Deus. Quare ergo sic se abiecit ut diceret, Vermis? An quia vermis de carne sine concubitu nascitur, sicut Christus de Maria virgine? Et vermis, et tamen non homo. Quare vermis? Quia mortalis, quia de carne natus, quia sine concubitu natus. Quare non homo? Quia in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum.
8 Opprobrium hominum et abiectio plebis: videte quanta passus est! Iam ut dicamus passionem, et ad illam maiori gemitu [Mss. Regius et Vatic., ut ad illum maiorem gemitum.] veniamus, videte quanta modo patitur, et deinde videte quare! Quis enim fructus? Ecce speraverunt patres nostri, et eruti sunt de terra Aegypti. Et sicut dixi, tam multi invocaverunt, et statim ad tempus, non in futura vita, sed continuo liberati sunt. Ipse Iob diabolo petenti concessus est, putrescens vermibus: tamen in hac vita recuperavit salutem, duplo accepit quae perdiderat [Iob XLII, 10]: Dominus autem flagellabatur, et nemo subveniebat; sputis deturpabatur, et nemo subveniebat; colaphis caedebatur, et nemo subveniebat; spinis coronabatur, nemo subveniebat; levabatur in ligno, nemo eruit; clamat, Deus meus, Deus meus, utquid me dereliquisti? non subvenitur [Matth. XXVII]. Quare, fratres mei? quare? qua mercede tanta passus est? Omnia ista quae passus est, pretium est. Cuius rei pretio tanta passus est, recitemus, videamus quae dicat. Primum quaeramus quae passus sit, deinde quare: et videamus quam sint hostes Christi, qui confitentur quia tanta passus est, et tollunt quare. Hinc audiamus totum in isto psalmo, et quae passus sit, et quare. Tenete ista duo, quid et quare. Modo ipsum quid explicem. Non ibi immoremur, et melius ad vos perveniunt ipsa verba Psalmi. Videte quae patitur Dominus, attendite Christiani: Opprobrium hominum et abiectio plebis.
9 (vers. 8, 9.) Omnes qui videbant me, subsannabant me, locuti sunt labiis, et moverunt caput. Speravit in Dominum, eruat eum; salvum faciat eum, quoniam vult eum: sed quare dicebant ista? Quia homo factus erat, dicebant tanquam in hominem.
10 (vers. 10.) Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre: numquid dicerent talia in illud quod in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum? Verbum enim illud per quod facta sunt omnia, non extractum est de ventre, nisi quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Quoniam tu extraxisti me de ventre: Deus meus [Non sic in superiore Enarr., sed iuxta Vulgatam interpretationem legebat: Spes mea ab uberibus, etc.], ab uberibus matris meae: nam ante saecula Pater meus, ab uberibus matris meae Deus meus.
11 (vers. 11). In te iactatus sum ex utero: id est, ut mihi tu solus esses spes, iam tanquam homo, iam tanquam infirmus, iam Verbum caro factum. De ventre matris meae Deus meus es tu: non de te Deus meus; nam de te Pater meus: sed de ventre matris meae, Deus meus.
12 (vers. 12.) Ne discedas a me: quoniam tribulatio proxima est, quoniam non est qui adiuvet: videte desertum; et vae nobis, si ipse nos deserat, quoniam non est qui adiuvet.
13 (vers. 13.) Circumdederunt me vituli multi, tauri pingues obsederunt me: populus et principes; populus, vituli multi; principes, tauri pingues.
14 (vers. 14.) Aperuerunt super me os suum, sicut leo rapiens et rugiens: audiamus rugitum ipsorum in Evangelio, Crucifige, Crucifige [Ioan. XIX, 6]!
15 (vers. 15.) Sicut aqua effusus sum, et dispersa sunt omnia ossa mea: ossa sua, firmos suos dicit; ossa enim firma sunt in corpore. Quando dispersit ossa sua? Quando dixit illis: Ecce ego mitto vos velut agnos in medio luporum [Matth. X, 16] [Luc. X, 3]. Firmos suos dispersit, et sicut aqua effusus est: aqua enim quando effunditur, aut abluit, aut irrigat; effusus est Christus sicut aqua, abluti sunt sordentes, rigatae sunt mentes [Regius Ms. et Vatic., rigati sitientes.]. Factum est cor meum tanquam cera liquescens, in medio ventris mei: ventrem suum dicit infirmos in Ecclesia sua. Quomodo cor ipsius factum est sicut cera? Cor ipsius Scriptura ipsius, id est, sapientia ipsius quae erat in Scripturis. Clausa enim erat Scriptura; nemo illam intelligebat: crucifixus est Dominus, et liquefacta est sicut cera, ut omnes infirmi intelligerent Scripturam; nam inde et velum templi scissum est, quia quod velabatur revelatum est.
16 (vers. 16.) Exaruit velut testa virtus mea: magnifice quod dixit, Firmius factum est nomen meum de tribulatione. Quomodo enim testa ante ignem mollis est, post ignem fortis; sic Domini nomen ante passionem contemnebatur, post passionem honorificatur. Et lingua mea adhaesit faucibus meis: quomodo membrum illud in nobis non valet nisi ad loquendum; sic praedicatores suos, linguam suam, dixit adhaesisse faucibus suis, ut de interioribus eius caperent sapientiam. Et in pulverem mortis deduxisti me.
17 (vers. 17.) Quoniam circumdederunt me canes multi, concilium malignantium circumdedit me: etiam videte Evangelium. Foderunt manus meas et pedes meos. Tunc facta sunt vulnera, quorum vulnerum cicatrices dubitans discipulus contrectavit, ille qui dixit: Nisi misero digitos meos in cicatrices vulnerum eius, non credam. Quando ei dixit, Veni, mitte manum tuam, incredule; et misit manum suam, et clamavit: Dominus meus et Deus meus! Et ille: Quia vidisti me, credidisti; beati qui non vident et credunt [Ioan. XX, 25, 27, 28]. Foderunt manus meas et pedes meos.
18 (vers. 18.) Dinumeraverunt omnia ossa mea: quando pendens extentus erat in ligno. Non potuit melius describi extensio corporis in ligno, quam ut diceret: Dinumeraverunt omnia ossa mea.
19 (vers. 19.) Ipsi vero consideraverunt, et conspexerunt me: consideraverunt, et non intellexerunt; conspexerunt, et non viderunt. Usque ad carnem oculos, non usque ad Verbum cor habuerunt. Diviserunt sibi vestimenta mea: vestimenta sua, sacramenta ipsius. Attendite, fratres. Vestimenta ipsius, sacramenta ipsius potuerunt dividi per haereses: sed erat ibi vestimentum quod nemo divisit. Et super vestimentum meum miserunt sortem. Erat ibi tunica, dicit evangelista, desuper texta [Ioan. XIX, 23]. Ergo de coelo, ergo a Patre, ergo a Spiritu sancto. Quae est ista tunica, nisi charitas, quam nemo potest dividere? Quae est ista tunica, nisi unitas? In ipsam sors mittitur, nemo illam dividit. Sacramenta sibi haeretici dividere potuerunt, charitatem non diviserunt. Et quia dividere non potuerunt, recesserunt: illa autem manet integra. Sorte obvenit quibusdam: qui habet hanc, securus est; nemo illum movet de Ecclesia catholica, et si foris illam incipiat habere, intromittitur, quomodo ramus olivae a columba [Gen. VIII, 11].
20 (vers. 20.) Tu autem, Domine, ne longe feceris auxilium tuum. Et factum est: post triduum resurrexit. In defensionem meam aspice.
21 (vers. 21.) Erue a framea animam meam: id est a morte; framea enim gladius est, et per gladium mortem intelligi voluit. Et de manu canis unicam meam. Animam meam, unicam meam, caput et corpus: Unicam dixit, Ecclesiam: de manu, id est de potestate canis. Qui sunt canes? Qui canino more [In Mss. qui caeco more] latrant, nec intelligunt contra quos. Nihil illis fit, et latrant. Quid fecit cani transiens viam suam? Tamen ille latrat. Qui latrant caecis oculis, non discernentes contra quos aut pro quibus, canes sunt.
22 (vers. 22.) Salvum me fac de ore leonis: leo rugiens nostis quis sit, circumiens et quaerens quem devoret [I Petr. V, 8]. Et a cornibus unicornium humilitatem meam: unicornes non diceret, nisi superbos; ideo subiecit, humilitatem meam.
23 (vers. 23.) Audistis quae passus est, et quid oravit, ut eruatur ab istis: attendamus modo quare passus est. Modo iam videte, fratres, qui non est in ea sorte, propter quam passus est Christus, quare christianus est? Ecce, intelligimus quae passus est: dinumerata sunt ossa eius, irrisus est, divisa sunt vestimenta eius, insuper missa est sors super vestem ipsius, circumdederunt illum furentes et saevientes, et dispersa sunt omnia ossa eius, et hic audimus et in Evangelio legimus. Videamus quare. O Christe Fili Dei, si nolles, non patereris, ostende nobis fructum passionis tuae. Audi, inquit, fructum: ego non taceo, sed surdi sunt homines. Audi, inquit, fructum quare passus sum ista omnia. Narrabo nomen tuum fratribus meis. Videamus si in parte narrat nomen Dei fratribus suis. Narrabo nomen tuum fratribus meis: in medio Ecclesiae cantabo te. Fit hoc modo. Sed videamus ipsa Ecclesia quae est. Nam dixit: In medio Ecclesiae cantabo te. Ecclesiam videamus, propter quam passus est.
24 (vers. 24.) Qui timetis Dominum, laudate eum: ubicumque timetur Deus et laudatur, ibi est Ecclesia Christi. Videte, fratres mei, si his diebus per totum orbem terrarum sine causa dicitur, Amen et Alleluia. Non ibi timetur Deus? Non ibi laudatur Deus? Exivit Donatus, et ait: Prorsus non timetur, totus mundus periit. Sine causa dicis: Totus mundus periit. Ergo modica pars remansit in Africa? Ergo non dicit aliquid Christus, unde obturet ista ora? non dicit aliquid, unde eradicet linguas ista dicentium? Videamus, ne forte inveniamus. Adhuc nobis dicitur, In medio Ecclesiae: de Ecclesia nostra dicit. Qui timetis Dominum, laudate eum: videamus si illi laudant Dominum, et intelligamus si de ipsis dicit, et si in medio Ecclesiae ipsorum laudatur. Quomodo laudant Christum, qui dicunt: Perdidit totum orbem terrarum, diabolus illi totum abstulit, et in parte ipse remansit? Sed adhuc videamus, apertius dicat, apertius loquatur: non sit quod interpretari, non sit quod suspicari. Universum semen Iacob, magnificate eum. Forte adhuc dicunt: Nos sumus semen Iacob. Si sint ipsi, videamus.
25 (vers. 25.) Timeat eum omne semen Israel. Adhuc dicant, Nos sumus semen Israel; permittamus, dicant. Quoniam non sprevit neque despexit precem pauperum: quorum pauperum? Non de se praesumentium. Videamus si pauperes sunt, qui dicunt: Nos sumus iusti. Christus clamat, Longe a salute mea verba delictorum meorum. Sed adhuc dicant quod volunt. Neque avertit faciem suam a me, et cum clamarem ad eum, exaudivit me. Utquid exaudivit? ad quam rem?
26 (vers. 26.) Apud te est laus mea: apud Deum posuit laudem suam; docuit non praesumi in homine. Adhuc dicant quod volunt. Iam quidem coeperunt uri, coepit propinquare ignis; non est qui se abscondat a calore eius [Psal. XVIII, 7]. Sed adhuc dicant, Et nos apud illum laudem nostram posuimus, et nos in nobis non praesumimus; dicant adhuc. In Ecclesia magna confitebor tibi: iam hic puto, quia coepit interiora tangere. Ecclesia magna quid est, fratres? Numquid exigua pars orbis terrarum Ecclesia magna est? Ecclesia magna totus orbis est. Modo si quis velit Christo contradicere: Dic nobis, tu dixisti, In Ecclesia magna confitebor tibi: quae Ecclesia magna? Ad frustum Africae remansisti [Edd., Ad partem Africae remansisse, est Ecclesia magna. totum mundum, etc. Locum ad Mss. castigavimus.], totum mundum perdidisti: effudisti sanguinem pro toto, sed invasorem passus es. Ista nos diximus Domino tanquam quaerentes, scientes tamen quid dicturi. Ponamus nos nescire quid dicat: nonne nobis respondet? Quiescite, adhuc dico unde nemo dubitet. Exspectemus ergo quid dicturus est. Iam ego volebam pronuntiare, et non admittere homines aliud aliquid interpretari, cum dicat Christus: In Ecclesia magna. Et tu dicis quia in extrema parte remansit. Et adhuc audent dicere, Et nostra Ecclesia magna est, quid tibi videtur Bagai et Tamugade? Si non dicit aliquid [Er., Quid tibi videtur? iam etiam audio. Si non dicitur, etc. Lov., Quid tibi videtur et Bagaiae et Tamugadae. Mss. vero, Quid tibi videtur Bagai et Tamugadeo. Forte leg., Bagai et Tamugade, vel, Thamugade. Haec nimirum praecipua fuerunt oppida a Donatistis occupata.] unde obmutescant, adhuc dicant quia magna est Ecclesia sola Numidia.
27 (vers. 27, 28.) Videamus, audiamus adhuc Dominum: Vota mea reddam coram timentibus eum. Quae sunt vota sua? Sacrificium quod obtulit Deo. Nostis quale sacrificium? Norunt fideles vota quae reddidit coram timentibus eum: nam sequitur, Edent pauperes, et saturabuntur. Beati pauperes, quia ideo edunt ut saturentur: edunt enim pauperes; qui autem divites sunt, non satiantur, quia non esuriunt. Comedent pauperes: inde erat piscator ille Petrus, inde erat alius piscator Ioannes et Iacobus frater ipsius, inde erat etiam publicanus Matthaeus. De pauperibus ipsi erant, qui comederunt et saturati sunt, talia passi qualia manducaverunt. Coenam suam dedit, passionem suam dedit: ille saturatur, qui imitatur. Imitati sunt pauperes: ipsi enim sic passi sunt, ut Christi vestigia sequerentur. Edent pauperes. Sed quare pauperes? Et laudabunt Dominum qui requirunt eum. Divites se laudant, pauperes Dominum laudant. Quare sunt pauperes? Quia Dominum laudant, et Dominum quaerunt. Dominus est divitiae pauperum: ideo inanis est domus, ut cor plenum divitiis sit. Divites quaerant unde arcam impleant, pauperes quaerunt unde cor impleant: et cum impleverint, laudant Dominum qui requirunt eum. Et videte, fratres, qui vere pauperes sunt, cuius rei divites sint: quia non in arca, non in horreo, non in apotheca, Vivent corda eorum in saeculum saeculi.
28 Ergo attendite. Passus est Dominus; omnia quae audistis passus est Dominus. Quaerimus quare passus est, et coepit narrare: Narrabo nomen tuum fratribus meis, in medio Ecclesiae cantabo te. Sed adhuc dicunt, Ista est Ecclesia. Timeat eum omne semen Israel. Dicunt, Nos sumus semen Israel. Quoniam non sprevit neque despexit precem pauperis. Adhuc dicunt, Nos sumus. Neque avertit faciem suam a me: ipse Christus Dominus a se, id est ab Ecclesia sua, quae est corpus ipsius. Apud te laus mea. Vos ipsos vultis laudare. Sed respondent, Prorsus et nos ipsum laudamus. Vota mea Domino reddam coram timentibus eum. Sacrificium pacis, sacrificium charitatis, sacrificium corporis sui norunt fideles: disputari inde modo non potest. Vota mea reddam coram timentibus eum. Edant publicani, edant piscatores, manducent, imitentur Dominum, patiantur, saturentur. Mortuus est ipse Dominus, moriuntur et pauperes: additur et mors discipulorum morti magistri. Quare? Da mihi fructum. Commemorabuntur, et convertentur ad Dominum universi fines terrae. Eia fratres, quid quaeritis a nobis quid respondeamus parti Donati? Ecce Psalmus, et hic legitur hodie, et ibi legitur hodie. Scribamus illum in frontibus nostris, cum illo procedamus, non quiescat lingua nostra, ista dicat: Ecce Christus passus est, ecce mercator ostendit mercedem, ecce pretium quod dedit, sanguis eius fusus est. In sacco ferebat pretium nostrum: percussus est lancea, fusus est saccus, et manavit pretium orbis terrarum. Quid mihi dicis, o haeretice? Non est pretium orbis terrarum? Africa sola redempta est? Non audes dicere: Totus orbis redemptus est, sed periit. Quem invasorem passus est Christus, ut perderet rem suam? Ecce commemorabuntur, et convertentur ad Dominum universi fines terrae. Adhuc satiet te, et dicat. Si diceret fines terrae, et non diceret universi fines terrae; dicere habebant, Ecce habemus fines terrae in Mauritania. Universi fines terrae dixit: o haeretice, universi dixit; qua exiturus es, ut evadas quaestionem? Non habes qua exeas, sed habes quo intres.
29 (vers. 29.) Rogo vos, nolo inde disputare, ne dicatur, quia sermo meus aliquid valet: Psalmum attendite, Psalmum legite. Ecce Christus passus est, sanguis eius fusus est: ecce redemptor noster, ecce pretium nostrum. Quid emit, dicatur mihi. Quid interrogamus? Quid si mihi aliquis dicat: O stulte, quid interrogas? Codicem portas, ibi habes unde emit, ibi quaere quid emit. Ecce ibi habes, Commemorabuntur, et convertentur ad Dominum universi fines terrae. Fines enim terrae commemorabuntur. Sed haeretici obliti sunt, et ideo audiunt omni anno. Putas ibi ponunt aures, quando lector ipsorum dicit: Commemorabuntur, et convertentur ad Dominum universi fines terrae? Eia, forte unus versus est: aliunde cogitabas, cum fratre tuo fabulabaris, quando illud dixit: attende, quia repetit, et surdos pulsat: Et adorabunt in conspectu eius universae patriae gentium. Adhuc surdus est, non audit, pulsetur iterum: Quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium. Tres istos versus tenete, fratres. Hodie cantati sunt et ibi, aut forte deleverunt eos. Credite mihi, fratres mei, ita aestuo, ita vim patior, ut mirer nescio quam surditatem et duritiam cordis ipsorum, ut aliquando dubitem utrum habeant illud in codicibus. Hodie currunt omnes ad ecclesiam, hodie omnes intenti audiunt Psalmum, omnes suspenso corde audiunt. Sed fac quia non sunt intenti: numquid unus versus est, Commemorabuntur, et convertentur ad Dominum universi fines terrae? Evigilas, sed adhuc fricas oculos: Et adorabunt in conspectu eius universae patriae gentium. Excute somnum, adhuc gravaris, audi: Quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium.
30 Si est adhuc quod dicant, nescio: litigent cum Scripturis, non nobiscum. Ecce codex ipse, contra illum certent. Ubi est lingua, Nos servavimus Scripturas, ne arderent [Donatistae sacros codices a se servatos, a nostris vero traditos dicebant.]? Servatae sunt, unde tu ardeas. Quid servasti? Aperi, lege: tu servasti, et tu oppugnas. Quid servasti a flamma, quod delere vis lingua? Non credo, non credo quia servasti: prorsus non credo, non servasti. Verissime dicunt nostri, quia tu tradidisti. Ille probatur traditor, qui lecto testamento non sequitur. Ecce legitur, et sequor; legitur, et recusas. Cuius manus misit in flammam? Qui credit, et sequitur; an qui dolet quia est quod legatur? Nolo scire quis servaverit: undecumque inventus est codex, testamentum patris nostri exiit de qualibet caverna: nescio qui fures toliere volebant, nescio qui persecutores incendere volebant: undecumque prolatum est, legatur. Quare litigas? Fratres sumus, quare litigamus? Non intestatus mortuus est pater. Fecit testamentum, et sic mortuus est: mortuus est, et resurrexit. Tamdiu contenditur de haereditate mortuorum, quamdiu testamentum proferatur in publicum; et cum testamentum prolatum fuerit in publicum, tacent omnes, ut tabulae aperiantur et recitentur: iudex intentus audit, advocati silent, praecones silentium faciunt, universus populus suspensus est, ut legantur verba mortui, non sentientis in monumento. Ille sine sensu iacet in monumento, et valent verba ipsius: sedet Christus in coelo, et contradicitur testamento eius? Aperi, legamus. Fratres sumus, quare contendimus? Placetur animus noster, non sine testamento nos dimisit pater. Qui fecit testamentum, vivit in aeternum: audit voces nostras, agnoscit suam. Legamus, quid litigamus? Ubi inventa fuerit ipsa haereditas, ipsam teneamus. Aperi testamentum, lege in primo capite ipsius Psalterii, Postula a me [Psal. II, 8]. Sed quis dicit? Forte non Christus. Ibi habes, Dominus dixit ad me, Filius meus es tu, ego hodie genui te [Ibid., 7]. Ergo Filius Dei dicit, vel ad Filium suum Pater dicit. Ergo quid dicit ad Filium? Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam fines terrae. Solet fieri, fratres, ut quando quaeritur de possessione, quaerantur affines. Inter affines illum et illum, quaeritur haeres, aut cui donatur, aut qui emit. Inter quos affines quaeritur? Inter illum et illum possidentes [In plerisque Mss., possidentis.]. Qui dimisit omnes fines, nullos dimisit affines. Quocumque te verteris, Christus est. Fines terrae habes haereditatem, huc veni, totam mecum posside. Quare litigando vocas ad partem? Huc veni: bono tuo vinceris, totum habebis. An adhuc calumniaris? Ego iam testamentum legi, et tu calumniaris. An adhuc calumniaris, quia fines terrae dixit, non dixit omnes fines terrae? Legamus ergo. Quomodo lectum est? Commemorabuntur, et convertentur ad Dominum universi fines terrae. Et adorabunt in conspectu eius universae patriae gentium. Quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium. Ipsius est, non vestrum. Agnoscite Dominum: agnoscite possessionem Domini.
31 Sed et [Plures probae notae Mss. loco, Sed et vos, habent, Sedat vos, quia privata vestra, etc. Et quidam, Sedete vos.] vos, quia privata vestra vultis possidere, et non communi cum Christo unitate; dominari enim vultis in terra, non cum illo in coelo regnare, possidetis domos vestras. Et aliquando venimus ad illos dicentes, Quaeramus verum, inveniamus verum. Et illi, Vos tenete quod tenetis: oves tuas habes, oves meas habeo; noli molestus esse ovibus meis, quia et ego non sum molestus ovibus tuis. Deo gratias: meae sunt oves, illius sunt oves: Christus quid emit? Imo nec meae sint, nec tuae: sed illius sint qui illas emit, illius sint qui illas signavit. Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus [I Cor. III, 7]. Quare habeo meas, habes tu tuas? Si ibi est Christus, illo eant meae, quia non sunt meae: si hic est Christus, huc eant tuae, quia non sunt tuae. Propter possessiones osculentur nobis caput et manus, et pereant [Sex Mss., pergant.] filii alieni. Non est mea possessio, inquit. Quid est hoc? Videamus si non est tua possessio, videamus si non illam tibi vindicas. Ego nomini Christi laboro, tu nomini Donati. Nam si Christum attendas, ubique est Christus. Tu dicis, Ecce hic est Christus [Matth. XXIV, 23]: ego dico, Per totum est. Laudate, pueri, Dominum, laudate nomen Domini. Unde laudant? Usquequo laudant? A solis ortu usque ad occasum laudate nomen Domini [Psal. CXII, 1]. Ecce quam Ecclesiam ostendo, ecce quid emit Christus, ecce quid redemit, ecce pro quo sanguinem dedit. Sed tu quid dicis? Et ego illi colligo. Qui mecum, inquit, non colligit, spargit [Matth. XII, 30]. Dividis unitatem, possessiones tuas quaeris. Et quare habent nomen Christi? Quia ad defensionem possessionis tuae titulos Christi posuisti. Nonne hoc faciunt nonnulli in domo sua? Ne domum ipsius invadat aliquis potens, ponit ibi titulos potentis, titulos mendaces. Ipse vult esse possessor, et frontem domus suae vult de titulo alieno muniri; ut cum titulus lectus fuerit, conterritus quis potentia nominis, abstineat se ab invasione. Fecerunt illud, quando Maximianistas damnaverunt. Egerunt apud iudices, et concilium [Bagaitanum, anni 394.] suum recitaverunt: tanquam titulos ostendentes, ut episcopi viderentur. Tunc iudex interrogavit: Quis hic alter episcopus est de parte Donati? Respondit Officium: Nos non novimus nisi Aurelium catholicum. Timentes illi leges, non responderunt nisi de uno episcopo. Illi autem ut audirentur a iudice, nomen Christi imponebant: in possessione sua titulos illius imposuerunt. Bonus est Dominus, qui illis parcat, et ubi invenerit titulos suos, vindicet illud possessioni suae. Potens est misericordia ipsius, qui illis illud faciat, quoscumque invenerit nomen Christi portare, congreget illos. Et videte, fratres, quando potens aliquis invenerit titulos suos, nonne iure rem sibi vindicat, et dicit, Non poneret titulos meos, nisi res mea esset? Titulos meos posuit, mea res est: ubi nomen meum invenio, meum est. Numquid titulos mutat? Titulus qui erat, ipse est: possessor mutatur, titulus non mutatur. Sic et qui baptismum habent Christi, si veniunt ad unitatem, non mutamus titulos, aut delemus titulos; sed agnoscimus titulos regis nostri, titulos imperatoris nostri. Sed quid dicimus? O domus misera, ille te possideat cuius titulos habes; Christi titulos habes, noli esse Donati possessio.
32 Multa diximus, fratres; sed illud de memoria vestra non recedat, quod hodie legitur. Ecce iterum dico, et saepe dicendum est: per ipsum diem, id est per sacramenta huius diei constringo vos, ut non vobis exeat de cordibus. Commemorabuntur, et convertentur ad Dominum universi fines terrae. Et adorabunt in conspectu eius universae patriae gentium. Quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium. Contra tam apertam et manifeste demonstratam possessionem Christi, non audiatis verba calumniatoris. Quidquid contradicunt, homines dicunt: hoc autem Deus dicit.
Augustinus HOME



Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 21, IN PSALMUM XXI ENARRATIO I. In finem, pro susceptione matutina, Psalmus David. <<<    
monumenta.ch > Augustinus > 2