monumenta.ch > Augustinus > 1
>>> Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 21, IN PSALMUM XXI ENARRATIO II. Concio habita in solemnitate Passionis Domini.

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 21, IN PSALMUM XXI [Hunc ipsum Psalmum XXI exponit Augustinus in Epistola 140 ad Honoratum.] ENARRATIO I. In finem, pro susceptione matutina, Psalmus David.

1 (vers. 1.) In finem, pro resurrectione sua ipse Dominus Iesus Christus loquitur. Matutina enim fuit prima sabbati resurrectio eius, qua susceptus est in aeternam vitam, cui mors ultra non dominabitur [Rom. VI, 9]. Dicuntur autem ista ex persona crucifixi: nam de capite psalmi huius sunt verba quae ipse clamavit cum in cruce penderet, personam etiam servans veteris hominis, cuius mortalitatem portavit. Nam vetus homo noster confixus est cruci cum illo [Ibid., 6].
2 (vers. 2.) Deus, Deus meus respice me, quare me dereliquisti longe a salute mea [De eodem vers. 2 agitur in Enar. Psal. XXXVII, n. 6; XLIII, n. 2; LVIII, serm. 1, n. 2; LXXXVII, n. 14.]? longe factus a salute mea; quoniam longe est a peccatoribus salus [Psal. CXVIII, 155]. Verba delictorum meorum: nam haec verba sunt non iustitiae, sed delictorum meorum. Vetus enim homo confixus cruci loquitur; etiam causam ignorans quare eum dereliquerit Deus: aut certe, Longe a salute mea sunt verba delictorum meorum.
3 (vers. 3.) Deus meus, clamabo ad te per diem, nec exaudies [Idem vers. 3 tractatur in Enar. Psal. LIII, n. 5.]: Deus meus, clamabo ad te in rebus prosperis huius vitae, ut non mutentur; nec exaudies, quia verbis delictorum meorum ad te clamabo. Et nocte, et non ad insipientiam mihi: et in adversis utique huius vitae clamabo ut prosperentur, et similiter non exaudies. Neque hoc facis ad insipientiam mihi, sed potius ut sapiam quid clamare me velis; non verbis delictorum ex desiderio temporalis vitae, sed verbis conversionis ad te in vitam aeternam.
4 (vers. 4.) Tu autem in sancto habitas, laus Israel: tu autem in sancto habitas, et ideo immunda delictorum verba non exaudies. Laus videntis te, non eius qui laudem suam quaesivit in gustando vetito cibo, ut apertis corporeis oculis abscondere se conaretur a conspectu tuo [Gen. III].
5 (vers. 5.) In te speraverunt patres nostri: omnes iusti scilicet, non quaerentes suam laudem, sed tuam; speraverunt, et eruisti eos.
6 (vers. 6.) Ad te clamaverunt, et salvi facti sunt: ad te clamaverunt, non verbis delictorum a quibus longe est salus, et ideo salvi facti sunt. In te speraverunt, et non sunt confusi: in te speraverunt, nec eos fefellit spes; non enim in se illam posuerunt.
7 (vers. 7.) Ego autem sum vermis, et non homo: ego autem iam non ex persona Adam loquens, sed ego proprie Iesus Christus sine semine in carne natus sum [Aliquot Mss., sine semine incarnatus sum.], ut essem in homine ultra homines; ut vel sic dignaretur imitari humana superbia humilitatem meam. Opprobrium hominum et abiectio plebis: in qua factus sum opprobrium hominum, ita ut pro convicioso maledicto diceretur; Tu sis discipulus eius [Ioan. IX, 28], et plebs me contemneret.
8 (vers. 8.) Omnes qui conspiciebant me, subsanabant me: omnes qui conspiciebant me, irridebant me, Et locuti sunt labiis, et moverunt caput: et locuti sunt non in corde, sed in labiis.
9 (vers. 9.) Nam irridenter moverunt caput, dicentes: Speravit in Dominum, eruat eum; salvum faciat eum, quoniam vult eum. Haec verba erant, sed in labiis dicebantur.
10 (vers. 10.) Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre: quoniam tu es qui extraxisti me, non solum de illo ventre virginali, nam omnibus hominibus lex ista nascendi est ut de ventre extrahantur, sed etiam de ventre Iudaicae gentis; cuius tenebris obtegitur, et nondum in lucem Christi natus est, quisquis in carnali observatione sabbati et circumcisionis caeterorumque talium salutem ponit. Spes mea ab uberibus matris meae: spes mea Deus, non ex quo uberibus virginis lactari coepi, nam et ante utique; sed ab uberibus Synagogae, sicut de ventre dixi, extraxisti me, ne carnalem consuetudinem sugerem.
11 (vers. 11.) In te confirmatus sum ex utero: ipse est uterus Synagogae, qui me non pertulit, sed iactavit me: non autem cecidi, quia continuisti me. De ventre matris meae Deus meus es tu. De ventre matris meae: non effecit venter matris meae ut tanquam parvulus oblitus essem tui.
12 (vers. 12.) Deus meus es tu, ne discedas a me: quoniam tribulatio proxima est. Deus meus ergo es tu, ne discedas a me: quoniam tribulatio iuxta me est; nam est in corpore meo. Quoniam non est qui adiuvet: quis enim adiuvat, si tu non adiuvas?
13 (vers. 13.) Circumdederunt me vituli multi: circumdedit me multitudo luxuriantis plebis. Tauri pingues obsederunt me: et principes eius de oppressione mea laeti, obsederunt me.
14 (vers. 14.) Aperuerunt in me os suum: aperuerunt in me os, non de Scripturis tuis, sed de cupiditatibus suis. Sicut leo rapiens et rugiens: sicut leo cuius rapina est, quod apprehensus adductus [Sic Mss. At Edd., abductus.] sum; et rugitus, Crucifige, Crucifige [Id. XIX, 6]!
15 (vers. 15.) Sicut aqua effusus sum, et dispersa sunt omnia ossa mea: sicut aqua effusus sum, ubi lapsi sunt persecutores mei; et timore dispersa sunt a me firmamenta corporis, hoc est Ecclesiae, discipuli mei. Factum est cor meum sicut cera liquescens, in medio ventris mei: sapientia mea, quae in sanctis libris de me conscripta est, tanquam dura et clausa non intelligebatur; sed postquam ignis meae passionis accessit, tanquam liquefacta, manifestata est, et excepta est in memoria Ecclesiae meae.
16 (vers. 16.) Exaruit velut testa virtus mea: exaruit passione virtus mea; non velut fenum, sed velut testa, quae fit igne firmior. Et lingua mea adhaesit faucibus meis: et servaverunt apud se praecepta mea illi, per quos locuturus eram. Et in pulverem mortis deduxisti me: et in impios morti destinatos, quos tanquam pulverem proiicit ventus a facie terrae, deduxisti me.
17 (vers. 17.) Quoniam circumdederunt me canes multi: quoniam circumdederunt me, non pro veritate, sed pro consuetudine, latrantes multi. Concilium malignantium circumdedit me. Foderunt manus meas et pedes [De vers. 17, 18, etc., vide Enar. Psal. LXXXIV, n. 3.]: foderunt clavis manus meas et pedes.
18 (vers. 18.) Dinumeraverunt omnia ossa mea: dinumeraverunt in ligno crucis extenta omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et conspexerunt me: ipsi vero, id est non mutati, consideraverunt et conspexerunt me.
19 (vers. 19.) Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem.
20 (vers. 20.) Tu autem, Domine, ne longe feceris auxilium tuum a me: tu autem, Domine, non in fine saeculi, sicut caeteros; sed statim resuscita me. In defensionem meam aspice: aspice, ne quid mihi noceant.
21 (vers. 21.) Erue a framea animam meam: erue animam meam a lingua dissensionis. Et de manu canis unicam meam: et de potestate populi ex consuetudine latrantis Ecclesiam meam.
22 (vers. 22.) Salvum me fac de ore leonis: salvum me fac de ore regni saecularis. Et a cornibus unicornuorum humilitatem meam: et a sublimitatibus superborum se singulariter erigentium, consortesque non ferentium, salvam fac humilitatem meam.
23 (vers. 23.) Narrabo nomen tuum fratribus meis: narrabo nomen tuum humilibus, et se invicem diligentibus sicut a me dilecti sunt fratribus meis. In medio Ecclesiae cantabo te: in medio Ecclesiae gaudens praedicabo te.
24 (vers. 24.) Qui timetis Dominum, laudate eum: qui timetis Dominum, nolite quaerere laudem vestram, sed ipsum laudate. Universum semen Iacob, magnificate eum: universum semen eius cui maior serviet, magnificate eum.
25 (vers. 25.) Timeat eum omne semen Israel: timeant eum omnes ad novam vitam nati, et ad visionem Dei reparati. Quoniam non sprevit neque despexit precem pauperis: quoniam non sprevit precem, non illius qui verbis delictorum clamans ad Deum vitam vanam transire nolebat, sed precem pauperis non tumentis in pompis transeuntibus. Neque avertit faciem suam a me: sicut ab illo qui dicebat, Clamabo ad te, nec exaudies. Et cum clamarem ad eum, exaudivit me.
26 (vers. 26.) Apud te laus meas: non enim laudem meam quaero, quia tu mihi es laus, qui in sancto habitas, et iam sanctum te deprecantem exaudis, laus Israel. In Ecclesia magna confitebor tibi: in Ecclesia orbis terrarum confitebor tibi. Vota mea reddam coram timentibus eum: sacramenta corporis et sanguinis mei reddam coram timentibus eum.
27 (vers. 27.) Edent pauperes, et saturabuntur [Explicatur idem vers. 27 in 1 Enar. Psal. XLVIII, serm. 1, n. 3.]: edent humiles et contemptores saeculi, et imitabuntur; ita enim nec copiam huius saeculi concupiscent, nec timebunt inopiam. Et laudabunt Dominum qui requirunt eum: nam laus Domini est eructatio saturitatis illius. Vivent corda eorum in saeculum saeculi: nam cibus ille cordis est.
28 (vers. 28.) Commemorabuntur, et convertentur ad Dominum universi fines terrae: commemorabuntur; exciderat enim Deus Gentibus mortaliter natis et in exteriora tendentibus; et tunc convertentur ad Dominum universi fines terrae. Et adorabunt in conspectu eius universae patriae gentium: et adorabunt in conscientiis suis universae patriae gentium.
29 (vers. 29.) Quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium: quoniam Domini est regnum, non superborum hominum; et ipse dominabitur gentium.
30 (vers. 30.) Manducaverunt et adoraverunt omnes divites terrae: manducaverunt corpus humilitatis Domini sui etiam divites terrae, nec sicut pauperes saturati sunt usque ad imitationem, sed tamen adoraverunt. In conspectu eius procident universi qui descendunt in terram: solus enim videt quomodo procidant universi, qui coelestem conversationem deserentes, in terra eligunt beati apparere hominibus, non videntibus ruinam eorum.
31 (vers. 31.) Et anima mea ipsi vivet: et anima mea quae in contemptu saeculi huius quasi mori videtur hominibus, non sibi, sed ipsi vivet. Et semen meum serviet illi: et opera mea, vel per me credentes in eum, servient illi.
32 (vers. 32.) Annuntiabitur Domino generatio ventura: annuntiabitur in honorem Domini generatio Novi Testamenti. Et annuntiabunt coeli [Nonnulli Mss., Et annuntiabunt iustitiam eius: omisso, coeli, quod a LXX abest.] iustitiam eius: et annuntiabunt Evangelistae iustitiam eius. Populo qui nascetur quem fecit Dominus: populo qui nascetur ex fide Domino.
Augustinus HOME



>>> Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 21, IN PSALMUM XXI ENARRATIO II. Concio habita in solemnitate Passionis Domini.
monumenta.ch > Augustinus > 1