Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 18, IN PSALMUM XVIII ENARRATIO II. SERMO AD PLEBEM.
1 | Deprecati Dominum, ut ab occultis nostris mundet nos, et ab alienis parcat servis suis, quid hoc sit intelligere debemus, ut humana ratione, non quasi avium voce cantemus. Nam et meruli et psittaci et corvi et picae et huiusmodi volucres, saepe ab hominibus docentur sonare quod nesciunt. Scienter autem cantare, naturae hominis divina voluntate concessum est. Et quam multi mali et luxuriosi sic cantant digna auribus suis et cordibus, novimus et dolemus. Eo enim peiores sunt, quo non possunt ignorare quod cantant. Sciunt enim se cantare flagitia, et tamen cantant tanto libentius, quanto immundius: quoniam tanto se putant laetiores, quanto fuerint turpiores. Nos autem qui in Ecclesia divina eloquia cantare didicimus, simul etiam instare debemus esse quod scriptum est, Beatus populus qui intelligit iubilationem [Psal. LXXXVIII, 16]. Proinde, carissimi, quod consona voce cantavimus, sereno etiam corde nosse ac videre debemus. Rogavit enim Dominum unusquisque nostrum in hoc cantico, et dixit Deo: Ab occultis meis munda me, Domine, et ab alienis parce servo tuo. Si mei non fuerint dominata, tunc immaculatus ero, et mundabor a delicto magno. Quod ut bene sciamus quid sit, et quale hoc sit, ipsius psalmi textum, quantum donat Dominus, breviter percurramus. |
2 | Cantatur enim de Christo; quod evidenter ibi apparet, quia illic scriptum est: ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo. Quis est enim sponsus, nisi cui desponsata est illa virgo ab Apostolo, cui timet caste castus sponsi amicus, ne sicut serpens Evam fefellit astutia sua, sic et huius virginis sponsae Christi sensus corrumpantur a castitate quae est in Christo [II Cor. XI, 3] In hoc ergo Domino et Salvatore nostro Iesu Christo posita est magna et plena gratia, de qua dicit apostolus Ioannes: Et vidimus gloriam eius, gloriam tanquam Unigeniti a Patre, plenum gratia et veritate [Ioan. I, 14]. Hanc gloriam coeli enarrant: coeli, sancti sunt; elevati a terra, portantes Dominum. Quanquam gloriam Christi coelum etiam quodammodo narravit: quando narravit? quando nato eodem Domino stella nova quae nunquam videbatur apparuit. Sed tamen sunt veriores et sublimiores coeli, de quibus consequenter ibi dicitur: Non sunt loquelae neque sermones, quorum non audiantur voces eorum. In omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. Quorum, nisi coelorum? quorum ergo, nisi Apostolorum? Ipsi enarrant nobis gloriam Dei, positam in Christo Iesu, per gratiam in remissionem peccatorum. Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei, iustificati gratis per sanguinem ipsius [Rom. III, 23]. Quia gratis, ideo gratia; non est enim gratia, si non gratuita. Quia nihil boni ante feceramus, unde talia dona mereremur; magis quia non gratis inferretur supplicium, ideo gratis praestitum est beneficium: nihil praecesserat in meritis nostris, nisi unde damnari deberemus. Ille autem non propter nostram iustitiam, sed propter suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis [Tit. III, 5]. Haec est, inquam, gloria Dei: hanc coeli enarraverunt. Haec est, inquam, gloria Dei, non tua: nihil enim boni fecisti, et tamen tantum bonum accepisti. Si ergo pertines ad gloriam quam coeli enarraverunt, dic Domino Deo tuo: Deus meus, misericordia eius praeveniet me [Psal. LVIII, 11]: praevenit enim te; utique praevenit, quia nihil in te boni invenit. Praevenisti supplicium eius superbiendo: ille praevenit supplicium tuum peccata delendo. Tanquam enim ex peccatore iustificatus, ex impio pius factus, ex damnato in regnum assumptus, dic Domino Deo tuo: Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam [Psal. CXIII secund. 1]. Dicamus, Non nobis: quibus enim si quasi nobis? Dicamus, inquam, Non nobis, quia si ita faceret sicut nobis, nonnisi poenas infligeret nobis. Non nobis, sed nomini suo det gloriam: quia non secundum iniquitates nostras fecit nobis [Psal. CII, 10]. Non ergo nobis, Domine, non nobis: repetitio confirmatio est. Non nobis, Domine, sed nomini tuo da gloriam: hoc illi noverant coeli, qui enarraverunt gloriam Dei. |
3 | (vers. 2.) Et opera manuum eius annuntiat firmamentum: quod dictum est, gloriam Dei, hoc repetitum est, opera manuum eius. Quae opera manuum eius? Non sicut quidam sentiunt, Deus verbo fecit omnia, et tanquam praestantiorem caeteris hominem suis manibus fecit. Non ita sentiendum est: infirma est ista, et non satis elimata sententia; omnia enim verbo fecit. Nam licet opera Dei diversa narrentur, in quibus hominem ad imaginem suam fecit [Gen. I]; tamen omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil [Ioan. I, 3]. Quod autem ad manus Dei attinet, et de coelis dictum est, Et opera manuum tuarum sunt coeli [Psal. CI, 26]; et ne putes etiam ibi coelos sanctos dictos subiecit: Ipsi peribunt, tu autem permanes [Ibid., 27]. Ergo non solum homines, sed etiam coelos qui peribunt, Deus manibus suis fecit, cui dictum est, Opera manuum tuarum sunt coeli; et de terra hoc idem dictum est: Quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et aridam manus eius fundaverunt [Psal. XCIV, 5] Ergo si et coelos manibus et terram manibus, non solum hominem fecit manibus: et si coelos verbo, et terram verbo, ergo et hominem verbo. Quod verbo, hoc manu; et quod manu, hoc verbo: non enim humanis membris statura Dei distincta est, qui ubique totus est, et nullo continetur loco; quod ergo verbo fecit, sapientia fecit, et quod manu fecit, virtute fecit. Christus est autem Dei Virtus et Dei Sapientia [I Cor. I, 24]: Omnia autem per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Enarrarunt, enarrant, enarrabunt coeli gloriam Dei: enarrabunt, inquam, coeli, hoc est sancti, gloriam Dei, a terra suspensi. Deum portantes, praeceptis tonantes, sapientia coruscantes; illam, ut dixi, gloriam Dei, qua salvi facti sumus indigni. Hanc indignitatem, id est, qua digni non fuimus, agnoscit filius minor egestate constrictus: agnoscit, inquam, hanc indignitatem filius minor a patre longe peregrinus, daemonum cultor, tanquam porcorum pastor; agnoscit gloriam Dei, sed egestate constrictus. Et quia illa gloria Dei facti sumus quod digni non fuimus, dicit ad Patrem suum: Non sum dignus vocari filius tuus [Luc. XV, 21]: infelix, per humilitatem impetrat felicitatem; et eo se ostendit dignum, quo confitetur indignum. Hanc gloriam Dei coeli enarrant, et opera manuum eius annuntiat firmamentum: coelum firmamentum, firmum cor, non timidum cor. Annuntiata enim sunt ista inter impios, inter adversos Deo, inter amatores mundi persecutoresque iustorum: inter saevientem mundum annuntiata sunt ista. Sed saeviens mundus quid poterat facere, quando firmamentum ista annuntiabat? Annuntiat firmamentum: quid? Opera manuum eius. Quae sunt opera manuum eius? Gloria Dei illa, qua salvi facti sumus, qua creati in bonis operibus sumus: ipsius enim sumus figmentum, creati in Christo Iesu in operibus bonis [Ephes. II, 10]; non solum quippe homines, sed etiam iustos, si tamen sumus, ipse fecit nos, et non ipsi nos [Psal. XCIX, 3]. |
4 | (vers. 3.) Dies diei eructat verbum, et nox nocti annuntiat scientiam: quid est? Forte planum et apertum est, Dies diei eructat verbum; apertum et planum, tanquam per diem: quod autem nox nocti annuntiat scientiam, obscurum est, tanquam per noctem. Dies diei, sancti sanctis, Apostoli fidelibus, ipse Christus Apostolis, quibus dixit: Vos estis lumen mundi [Matth. V. 14]. Apertum hoc videtur et cognitu facile. Quomodo autem nox nocti annuntiat scientiam? Nonnulli haec verba simpliciter intellexerunt, et forte hoc sit verum; aestimantes hac sententia significatum esse, quod tempore Domini nostri Iesu Christi, cum in terra versaretur, Apostoli audierunt, hoc in posteros esse traiectum, tanquam de tempore in tempus: dies diei, nox nocti, prior dies posteriori diei, et prior nox posteriori nocti; quia haec doctrina diebus et noctibus praedicatur. Iste simplex intellectus cui sufficit sufficiat. Sed nonnulla verba Scripturarum obscuritate sua hoc profuerunt, quod multas intelligentias pepererunt: itaque hoc si planum esset, unum aliquid audiretis; quia vero obscure dictum est, multa audituri estis. Est et alius intellectus: dies diei, nox nocti, hoc est, spiritus spiritui, caro carni. Est alius: dies diei, spirituales spiritualibus; et nox nocti, carnales carnalibus. Utrique enim audiunt, etsi non utrique similiter sapiunt: illi enim audiunt tanquam verbum eructatum; illi tanquam scientiam annuntiatam: quod enim ructatur, praesentibus ructatur; quod autem annuntiatur, longe positis annuntiatur. Possunt coeli sensus plures inveniri, sed adhibendus est modus propter angustias praesentis temporis. Dicamus autem et unum aliquid, quod quidam velut coniicientes aperuerunt: quando Dominus, inquiunt, Christus loquebatur Apostolis, dies diei eructabat verbum; quando Iudas Dominum Christum prodidit Iudaeis, nox nocti annuntiabat scientiam. |
5 | (vers. 5, 4.) Non sunt loquelae neque sermones, quorum non audiantur voces eorum: quorum, nisi coelorum illorum qui enarrant gloriam Dei? Non sunt loquelae neque sermones, quorum non audiantur voces eorum. Legite Actus Apostolorum, quomodo veniente super eos Spiritu sancto, omnes impleti sunt illo; et loquebantur linguis omnium gentium, sicut Spiritus dabat eis pronuntiare [Act. II, 4]. Ecce non sunt loquelae neque sermones, quorum non audiantur voces eorum: sed non ibi tantum ubi impleti sunt sonnerunt; In omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. Ideo et nos hic loquimur: sonus enim ille ad nos usque pervenit, sonus qui in omnem terram exiit, et haereticus Ecclesiam non intrat. Ideo sonus in omnem terram exiit, ut tu in coelum intres. O pestilentiose, litigiose, pessime, et adhuc errare volens; o superbe fili, audi testamentum patris tui. Ecce, quid planius, quid apertius? In omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. Numquid expositore opus est? Quid contra te conaris? Partem vis in lite retinere, qui potes totum in concordia retinere? |
6 | (vers. 6.) In sole posuit tabernaculum suum: in manisfestatione Ecclesiam suam, non in occulto, non quae lateat, non velut opertam ; ne forte fiat sicut operta super greges haereticorum. Dictum est et cuidam in Scriptura sancta, Quoniam tu in occulto fecisti, patieris in sole [II Reg. XII, 12]: hoc est, occulte malum fecisti, poenas patieris in omnium manifestatione. In sole ergo posuit tabernaculum suum. Quid tu, haeretice, fugis in tenebras? Christianus es? audi Christum. Servus es? audi dominum. Filius es? audi patrem: emendare, revivisce. Dicamus et de te: Mortuus erat, et revixit; perierat, et inventus est [Luc. XV, 32]. Non mihi dicas, Utquid me quaeris, si perii? Ideo enim te quaero, quia periisti. Noli, inquit, me quaerere: hoc sane vult iniquitas, qua divisi sumus; sed non vult charitas, qua fratres sumus. Improbus non essem, si quaererem servum meum; et improbus dicor, quia quaero fratrem meum? Sic sapiat in quo fraterna charitas non est, ego tamen quaero fratrem meum. Irascatur, dum tamen quaeratur, qui inventus placatur. Quaero, inquam, fratrem meum, et interpello non contra illum, sed pro illo Dominum meum: nec dicam interpellans, Domine, dic fratri meo ut dividat mecum haereditatem [Luc. XII, 13]; sed, dic fratri meo ut teneat mecum haereditatem. Quid ergo erras. frater? quid per angulos fugis? quid latitare conaris? In sole posuit tabernaculum suum. Et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo. Puto quod agnoscas eum. Ille tanquam sponsus procedens de thalamo suo, exsultavit ut gigas ad currendam viam; ipse in sole posuit tabernaculum suum: hoc est, ille tanquam sponsus, cum Verbum caro factum est, in utero virginali thalamum invenit; atque inde naturae coniunctus humanae, tanquam de castissimo procedens cubili, humilis misericordia infra omnes, fortis maiestate super omnes. Hoc est enim, gigas exsultavit ad currendam viam: natus est, crevit, docuit, passus est, resurrexit, ascendit; cucurrit viam, non haesit in via. Idem ipse ergo sponsus qui haec fecit, ipse posuit in sole, hoc est in manifestatione, tabernaculum suum, hoc est sanctam Ecclesiam suam. |
7 | (vers. 7.) Quam autem viam cito cucurrit vis audire? A summo coelo egressio eius, et occursus eius usque ad summum eius. Postea vero quam excurrit inde, et recurrendo remeavit, misit Spiritum suum. Visae sunt illis super quos venit, linguae divisae velut ignis [Act. II, 3]. Sicut ignis venit Spiritus sanctus, foenum carnis consumpturus, aurum cocturus et purgaturus; sicut ignis venit, et ideo sequitur, Et non est qui se abscondat a calore eius. |
8 | (vers. 8.) Lex Domini immaculata convertens animas. Hoc est Spiritus sanctus. Testimonium Domini fidele, sapientiam praestans parvulis: non superbis. Hoc est Spiritus sanctus. |
9 | (vers. 9.) Iustitiae Domini rectae: non terrentes, sed laetificantes corda. Hoc est Spiritus sanctus. Praeceptum Domini lucidum, illuminans oculos, non hebetans: non carnis oculos, sed cordis; non exterioris hominis, sed interioris. Hoc est Spiritus sanctus. |
10 | (vers. 10.) Timor Domini: non servilis, sed castus; gratis amans, non puniri timens ab eo quem tremit, sed separari ab eo quem diligit. Iste est timor castus, non quem consummata charitas foras mittit [I Ioan. IV, 18]; sed permanens in saeculum saeculi. Hic est Spiritus sanctus; id est, hunc donat, hunc confert, hunc inserit Spiritus sanctus. Iudicia Domini vera, iustificata in idipsum: non ad rixas divisionis, sed ad congregationem unitatis; hoc est enim, in idipsum. Hoc est Spiritus sanctus. Ideo linguis omnium loqui fecit, in quos primo venit; quia linguas omnium gentium in unitatem se congregaturum esse nuntiavit. Quod tunc faciebat unus homo accepto Spiritu sancto, ut unus homo linguis omnium loqueretur; hoc modo ipsa unitas facit, linguis omnibus loquitur. Et modo unus homo in omnibus gentibus linguis omnibus loquitur, unus homo caput et corpus, unus homo Christus et Ecclesia, vir perfectus, ille sponsus, illa sponsa: sed erunt, inquit, duo in carne una [Gen. II, 24]. Iudicia Dei vera iustificata in idipsum: propter unitatem. |
11 | (vers. 11.) Desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum: aut multum aurum, aut multum pretiosum, aut multum desiderabilia; tamen multum, haeretico parum. Non nobiscum amant idipsum, et nobiscum confitentur Christum. Ipsum quem mecum confiteris Christum, ipsum ama mecum. Et qui idipsum non vult, recusat, recalcitrat, respuit: non illi est desiderabile hoc super aurum et lapidem pretiosum multum. Audi aliud: Et dulciora, inquit, super mel et favum. Sed hoc adversum est erranti: mel amarum est febrienti, dulce tamen et acceptabile sanato, quia carum est sanitati. Desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum, et dulciora super mel et favum. |
12 | (vers. 12.) Nam et servus tuus custodit ea: quam dulcia ista sunt, custodiendo probat servus tuus, non loquendo. Custodit ea servus tuus, quia et nunc dulcia sunt, et in posterum salubria sunt; nam in custodiendo ea retributio multa: sed amans animositatem suam, nec videt hunc splendorem haereticus, nec sentit dulcedinem. |
13 | (vers. 13, 14.) Delicta enim quis intelligit? Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt [Luc. XXIII, 34]. Ideo, inquit. iste est servus qui custodit hanc dulcedinem, suavitatem charitatis, amorem unitatis. Ego, inquit, ipse qui custodio, rogo te, quoniam delicta quis intelligit? ne mihi ut homini quaedam subrepant, et quibusdam ut homo praeoccuper, Ab occultis meis munda me, Domine. Hoc ergo cantavimus, ecce ad hoc loquendo pervenimus. Dicamus, et cum intellectu cantemus, et cantando oremus, et orando impetremus: dicamus, Ab occultis meis munda me, Domine. Quis enim delicta intelligit? Si videntur tenebrae, intelliguntur delicta. Denique quando nos delicti poenitet, in luce sumus. Nam quando quisque ipso delicto involutus est, quasi obtenebratis opertisque oculis non videt delictum: quia si tibi legatur et carnis oculus, nec aliud vides, nec hoc unde tegitur vides. Ergo Deo dicamus, qui novit videre quod purget, novit inspicere quod sanet; illi dicamus: Ab occultis meis munda me, Domine; et ab alienis parce servo tuo. Delicta, inquit, mea inquinant me, delicta aliena affligunt me: ab his munda me, ab illis parce. Tolle mihi ex corde malam cogitationem, repelle a me malum suasorem: hoc est. Ab occultis meis munda me, et ab alienis parce servo tuo. Nam ista duo genera delictorum, propria simul et aliena, etiam primitus in exordio claruerunt: diabolus suo delicto cecidit, Adam alieno deiecit. Hic ipse Dei servus custodiens iudicia Dei, in quibus retributio multa, et in alio psalmo sic orat: Non veniat mihi pes superbiae, et manus peccatorum non moveant me [Psal. XXXV, 12]. Non veniat, inquit, mihi pes superbiae, hoc est, Ab occultis meis munda me, Domine; et manus peccatorum non moveant me, hoc est, Ab alienis parce servo tuo. |
14 | Si mei non fuerint dominata: occulta mea et delicta aliena. Tunc immaculatus ero: hoc non suis viribus audet, sed Dominum deprecatur ut impleat, cui dicitur in psalmo: Itinera mea dirige secundum verbum tuum, et non dominetur mihi omnis iniquitas [Psal. CXVIII, 133]. Noli timere, si christianus es, dominum foris hominem: Dominum Deum tuum semper time. Malum in te time, hoc est cupiditatem tuam, non quod in te Deus fecit, sed quod tibi ipse fecisti: te Dominus bonum servum fecit; tu tibi in corde tuo malum dominum creasti. Merito subderis iniquitati, merito subderis domino quem tu tibi ipsi fecisti; quia ei qui te fecit subditus esse noluisti. |
15 | Sed si mei, inquit, non fuerint dominata, tunc immaculatus ero; et mundabor a delicto magno: quo putamus delicto? quod illud est delictum magnum? Forte aliud sit quam dicturus sum, non tamen celabo quod sentio. Delictum magnum arbitror esse superbiam. Hoc fortasse et aliter significatum est in eo quod ait, Et mundabor a delicto magno. Quaeritis quam magnum sit hoc delictum, quod deiecit Angelum, quod ex Angelo fecit diabolum, eique in aeternum interclusit regnum coelorum? Magnum hoc delictum est, et caput atque causa omnium delictorum; scriptum est enim: Initium peccati omnis superbia. Et ne quasi leve aliquid contemnas, Initium, inquit, superbiae hominis apostatare a Deo [Eccli. X, 15, 14]. Non leve malum est hoc vitium, fratres mei: huic vitio in his personis, quas videtis amplas, displicet humilitas christiana. Propter hoc vitium dedignantur colla subdere iugo Christi, obligati arctius iugo peccati. Non enim servire non eis continget: nam nolunt servire, sed eis expedit servire. Nolendo servire nihil aliud agunt, quam ut bono Domino non serviant; non ut omnino non serviant: quia qui noluerit servire charitati, necesse est ut serviat iniquitati. Ab hoc vitio, quod est caput omnium vitiorum, quia inde caetera vitia nata sunt, facta est apostasia a Deo, eunte anima in tenebras, et male utente libero arbitrio, peccatis etiam caeteris consecutis: ut et substantiam suam dissiparet cum meretricibus vivens prodige, et per egestatem fieret pastor porcorum [Luc. XV, 13], qui erat socius Angelorum. Propter hoc vitium, propter hoc magnum superbiae peccatum, Deus humilis venit: haec causa, hoc peccatum magnum, iste ingens morbus animarum, omnipotentem medicum de coelo deduxit, usque ad formam servi humiliavit, contumeliis egit, ligno suspendit; ut per salutem tantae medicinae curetur hic tumor. Iam tandem erubescat homo esse superbus, propter quem factus est humilis Deus. Ita, inquit, mundabor a delicto magno, quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam [Iacobi IV, 6] [. I Petr. V, 5]. |
16 | (vers. 15.) Et per hoc ut complaceant eloquia oris mei, et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper: nam si ab hoc magno delicto non mundabor, in conspectu hominum placebunt eloquia mea, non in conspectu tuo. Superba anima in conspectu hominum vult placere: humilis anima in occulto, ubi Deus videt, vult placere; ut si placuerit hominibus de bono opere, illis gratuletur quibus placet bonum opus, non sibi cui sufficere debet quia fecit bonum opus: Gloria nostra, inquit, haec est, testimonium conscientiae nostrae [II Cor. I, 12]. Ideoque dicamus etiam quod sequitur, Domine adiutor meus et redemptor meus: adiutor in bonis, redemptor a malis; adiutor ut habitem in charitate tua, redemptor ut liberes me ab iniquitate mea. |