Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM XVII.
1 | (vers. 1.) In finem, puero Domini, ipsi David, hoc est, manu forti Christo secundum hominem. Quae locutus est Domino verba cantici huius, in die qua eripuit eum Dominus de manu omnium inimicorum eius, et de manu Saül, et dixit [II Reg. XXII, 1]. In die qua eripuit eum Dominus de manu omnium inimicorum eius, et de manu Saül, hoc est, regis Iudaeorum, quem sibi ipsi petiverant. Nam sicut David, Manu fortis, ita Saül, Petitio interpretari dicitur: notum est autem, quomodo ille populus regem sibi petiverit [I Reg. VIII, 5] et acceperit, non secundum Dei, sed secundum suam voluntatem. |
2 | (vers. 2.) Dicit ergo hic Christus et Ecclesia, id est, totus Christus, caput et corpus: Diligam te, Domine, virtus mea: diligam te, Domine, per quem fortis sum. |
3 | (vers. 3.) Domine, firmamentum meum, et refugium meum, et liberator meus: Domine, qui me firmasti, quia refugi ad te; refugi autem quia liberasti me. Deus meus adiutor meus, et sperabo in eum: Deus meus, qui mihi adiutorium prius vocationis tuae praestitisti, ut sperare in te possim. Protector meus et cornu salutis meae, et redemptor meus: protector meus, quia non de me praesumpsi, quasi erigens adversum te cornu superbiae; sed te ipsum cornu, hoc est firmam celsitudinem salutis inveni; quod ut invenirem, redemisti me. |
4 | (vers. 4.) Laudans invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus ero: non meam gloriam, sed Domini quaerens, invocabo eum, et non erit unde mihi noceant impietatis errores. |
5 | (vers. 5.) Circumdederunt me dolores mortis: id est carnis. Et torrentes iniquitatis conturbaverunt me: turbae iniquae ad tempus commotae, veluti flumina pluvialia cito desitura, egerunt ut conturbarent me. |
6 | (vers. 6.) Dolores inferni circumdederunt me: in his qui me circumdederunt ut perderent me, erant dolores invidentiae, qui mortem operantur perducuntque ad infernum peccati. Praevenerunt me laquei mortis: praevenerunt me, ut priores nocere vellent, quod eis postea redderetur. Tales autem homines capiunt in perditionem quibus male persuaserunt iactatione iustitiae; cuius non re, sed nomine, adversus Gentes gloriantur. |
7 | (vers. 7.) Et in pressura mea invocavi Dominum, et ad Deum meum clamavi. Et exaudivit de templo sancto suo vocem meam: exaudivit de corde meo, in quo habitat, vocem meam. Et clamor meus in conspectu eius: et clamor meus, quem non in auribus hominum, sed coram ipso intus habeo, introibit in aures eius. |
8 | (vers. 8.) Et commota est et contremuit terra: ita clarificato filio hominis, commoti sunt et contremuerunt peccatores. Et fundamenta montium conturbata sunt: et spes superborum, quae in hoc saeculo fuerunt, conturbatae sunt. Et commota sunt, quoniam iratus est eis Deus: ut scilicet iam firmamentum non haberet in cordibus hominum spes temporalium bonorum. |
9 | (vers. 9.) Ascendit fumus in ira eius: ascendit lacrymosa deprecatio poenitentium, cum cognovissent quid minetur Deus impiis. Et ignis a facie eius exardescit: et flagrantia charitatis post poenitentiam de notitia eius inardescit. Carbones succensi sunt ab eo: qui iam mortui erant deserti ab igne boni desiderii ac luce iustitiae, et frigidi tenebrosique remanserant, rursus accensi et illuminati revixerunt. |
10 | (vers. 10.) Et inclinavit coelum, et descendit: et humiliavit iustum, ut descenderet ad hominum infirmitatem. Et caligo sub pedibus eius. Et impii qui terrena sapiunt, caligine malitiae suae non eum cognoverunt; terra enim sub pedibus eius, tanquam scabellum pedum eius. |
11 | (vers. 11.) Et ascendit super Cherubim, et volavit. Et exaltatus est super plenitudinem scientiae, ut nemo ad eum perveniret, nisi per charitatem: plenitudo enim legis charitas [Rom. XIII, 10]. Et cito se incomprehensibilem esse demonstravit dilectoribus suis, ne illum corporeis imaginationibus comprehendi arbitrarentur. Volavit super pennas ventorum. Illa autem celeritas, qua se incomprehensibilem esse monstravit, super virtutes animarum est, quibus se velut pennis a terrenis timoribus in auras libertatis attollunt. |
12 | (vers. 12.) Et posuit tenebras latibulum suum: et posuit obscuritatem sacramentorum, et occultam spem in corde credentium, ubi lateret ipse, non eos deserens; in his etiam tenebris [II Cor. V, 7] ubi per fidem adhuc ambulamus, non per speciem, quamdiu quod non videmus speramus et per patientiam exspectamus [Rom. VIII, 25]. In circuitu eius tabernaculum eius: conversi tamen ad ipsum ambiunt qui credunt ei; quia in medio eorum est, cum omnibus aequaliter favet, in quibus tanquam in tabernaculo habitat hoc tempore. Tenebrosa aqua in nubibus aeris: nec propterea quisquam in illa luce, quae futura est cum ex fide ad speciem venerimus, iam se esse arbitretur, si Scripturas recte intelligit; in Prophetis enim atque in omnibus divini verbi praedicatoribus obscura doctrina est. |
13 | (vers. 13). Prae fulgore in conspectu eius: in comparatione fulgoris, qui est in conspectu manifestationis eius. Nubes ipsius transierunt: praedicatores verbi eius non iam in Iudaeae finibus continentur, sed transierunt ad Gentes. Grando et carbones ignis. Obiurgationes figuratae , quibus velut grandine corda dura tunduntur: si autem terra culta et mitis, id est, pius animus exceperit, duritia grandinis in aquam, id est terror fulguratae et quasi congelatae obiurgationis in doctrinam satiantem resolvitur: igne autem charitatis accensa corda reviviscunt. Haec omnia in nubibus ipsius ad Gentes transierunt. |
14 | (vers. 14.) Et intonuit de coelo Dominus: et Evangelica fiducia de corde iusti sonuit Dominus. Et Altissimus dedit vocem suam: ut haberemus eam, et in profundo rerum humanarum audiremus coelestia. |
15 | (vers. 15.) Et emisit sagittas suas, et dispersit eos: et emisit Evangelistas pennis virtutum recta itinera transvolantes, non suis, sed eius a quo missi sunt viribus: et dispersit eos ad quos missi sunt, ut aliis eorum essent odor vitae in vitam, aliis odor mortis in mortem [II Cor. II, 16]. Et coruscationes multiplicavit, et conturbavit eos: et miracula multiplicavit, et conturbavit eos. |
16 | (vers. 16.) Et apparuerunt fontes aquarum: et apparuerunt qui facti erant in praedicantibus fontes aquarum salientium in vitam aeternam [Ioan. IV, 14]. Et revelata sunt fundamenta orbis terrarum: et revelati sunt Prophetae, qui non intelligebantur, super quos aedificaretur orbis terrarum credens Domino . Ab increpatione tua, Domine: clamantis, Appropinquavit super vos regnum Dei [Luc. X, 9]. Ab inspiratione spiritus irae tuae: dicentis, Nisi poenitentiam egeritis, omnes similiter moriemini [Id. XIII, 5]. |
17 | (vers. 17.) Misit de summo, et accepit me: vocando ex Gentibus in haereditatem, gloriosam Ecclesiam non habentem maculam neque rugam [Ephes. V, 27]. Assumpsit me de multitudine aquarum: assumpsit me de multitudine populorum. |
18 | (vers. 18.) Eruit me de inimicis meis fortissimis: eruit me de inimicis meis, qui praevaluerunt ad affligendam et pervertendam temporalem istam vitam meam. Et ab his qui oderunt me, quoniam confortati sunt super me: quamdiu sub ipsis sum ignorans Deum . |
19 | (vers. 19.) Praevenerunt me in die afflictionis meae: priores mihi nocuerunt, in tempore quo mortale et laboriosum corpus gero. Et factus est Dominus firmamentum meum: et quoniam amaritudine miseriarum firmamentum terrenae voluptatis conturbatum atque convulsum est, factus est Dominus firmamentum meum. |
20 | (vers. 20.) Et eduxit me in latitudinem: et quia carnales patiebar angustias, eduxit me in spiritualem latitudinem fidei. Eruit me, quoniam voluit me: antequam illum ego vellem, eruit me ab inimicis meis potentissimis, qui mihi invidebant iam volenti eum, et ab his qui oderunt me, quia volo eum. |
21 | (vers. 21.) Et retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam: et retribuet mihi Dominus secundum iustitiam bonae voluntatis, qui prior praebuit misericordiam, antequam haberem bonam voluntatem. Et secundum puritatem manuum mearum retribuet mihi: et secundum puritatem factorum meorum retribuet mihi, qui tribuit mihi ut bene facerem, educendo me in latitudine fidei. |
22 | (vers. 22.) Quia custodivi vias Domini: ut latitudo bonorum operum, quae per fidem sunt, et longanimitas perseverandi consequatur. |
23 | (vers. 23.) Nec impie gessi a Deo meo. Quoniam omnia iudicia eius in conspectu meo sunt. Quoniam omnia iudicia eius: id est, et praemia iustorum, et poenas impiorum, et flagella corrigendorum, et tentationes probandorum, perseveranti contemplatione considero. Et iustitias eius non repuli a me: quod faciunt deficientes sub sarcina earum, et revertuntur ad vomitum suum. |
24 | Et ero immaculatus cum eo, et observabo me ab iniquitate mea. |
25 | (vers. 25.) Et retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam: itaque non solum propter latitudinem fidei, quae per dilectionem operatur [Gal. V, 6], sed etiam propter longitudinem perseverantiae, retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam. Et secundum puritatem manuum mearum in conspectu oculorum eius: non quod homines vident, sed in conspectu oculorum eius. Quoniam quae videntur, temporalia sunt; quae autem non videntur, aeterna [II Cor. IV, 18]: quo pertinet altitudo spei. |
26 | (vers. 26.) Cum sancto sanctus eris: est etiam occulta profunditas, qua intelligeris cum sancto sanctus, quia tu sanctificas. Et cum viro innocente innocens eris: quia tu nulli noces, sed criniculis peccatorum suorum unusquisque constringitur [Prov. V, 22]. |
27 | (vers. 27.) Et cum electo electus eris: et ab eo quem eligis, eligeris. Et cum perverso perversus eris : et cum perverso videris perversus: quoniam dicunt. Non est recta via Domini [Ezech. XVIII, 25]: et ipsorum via non est recta. |
28 | (vers. 28.) Quoniam tu populum humilem salvum facies. Hoc autem perversum videtur perversis, quod confitentes peccata sua salvos facies. Et oculos superborum humiliabis: ignorantes autem Dei iustitiam, et suam volentes constituere [Rom. X, 3], humiliabis. |
29 | (vers. 29.) Quoniam tu illuminabis lucernam meam, Domine: quoniam non est lumen nostrum ex nobis; sed tu illuminabis lucernam meam, Domine. Deus meus, illuminabis tenebras meas: nos enim peccatis nostris tenebrae sumus; sed, Deus meus, illuminabis tenebras meas. |
30 | (vers. 30.) Quoniam a te eruar a tentatione: quoniam non a me, sed a te eruar a tentatione. Et in Deo meo transgrediar murum: et non in me, sed in Deo meo transgrediar murum, quem inter homines et coelestem Ierusalem peccata erexerunt. |
31 | (vers. 31.) Deus meus, immaculata est via eius: Deus meus non venit in homines, nisi mundaverint viam fidei qua veniat ad eos; quia immaculata est via eius. Eloquia Domini igne examinata: eloquia Domini igne tribulationis probantur. Protector est omnium sperantium in se: et omnes qui non in seipsis, sed in illo sperant, eadem tribulatione non consumuntur; spes enim sequitur fidem. |
32 | (vers. 32.) Quoniam quis Deus, praeter Dominum? cui servimus. Et quis Deus praeter Deum nostrum? et quis Deus praeter Dominum, quem post bonam servitutem, tanquam haereditatem speratam filii possidebimus? |
33 | (vers. 33.) Deus qui praecinxit me virtute: Deus qui me praecinxit ut fortis sim, ne diffluentes sinus cupiditatis impediant opera et gressus meos. Et posuit immaculatam viam meam: et posuit immaculatam viam charitatis, qua ad illum veniam, sicut immaculata est fidei, qua venit ad me. |
34 | (vers. 34.) Qui perfecit pedes meos tanquam cervi: qui perfecit amorem meum, ad transcendenda spinosa et umbrosa implicamenta huius saeculi. Et super excelsa statuet me: et super coelestem habitationem figet intentionem meam, ut implear in omnem plenitudinem Dei [Ephes. III, 19]. |
35 | (vers. 35.) Qui docet manus meas ad praelium : qui docet me operari ad superandos inimicos, qui nobis intercludere coelestia regna conantur. Et posuisti ut arcum aereum brachia mea: et posuisti infatigabilem intentionem bonorum operum meorum. |
36 | (vers. 36.) Et dedisti mihi protectionem salutis meae , et dextera tua suscepit me: et favor gratiae tuae suscepit me. Et disciplina tua me direxit in finem: et correptio tua me deviare non sinens direxit, ut quidquid ago, in eum finem referam, quo cohaeretur tibi. Et disciplina tua ipsa me docebit: et eadem correptio tua me docebit pervenire quo direxit. |
37 | (vers. 37.) Dilatasti gressus meos subter me: nec impedient carnales angustiae: quoniam latam fecisti charitatem meam operantem hilariter, etiam de ipsis quae subter me sunt mortalibus rebus et membris. Et non sunt infirmata vestigia mea: et non sunt infirmata, sive itinera mea, sive signa quae impressi ad imitandum sequentibus. |
38 | (vers. 38.) Persequar inimicos meos, et comprehendam illos: persequar affectus carnales meos, nec ab eis comprehendar; comprehendam illos, ut absumantur. Et non convertar donec deficiant: et ab ista intentione non convertar ad quietem, donec deficiant qui obstrepunt mihi. |
39 | (vers. 39.) Confringam illos, nec poterunt stare: nec durabunt adversum me. Cadent subtus pedes meos: deiectis illis, praeponam amores quibus ambulo in aeternum. |
40 | (vers. 40.) Et praecinxisti me virtute ad bellum: et constrinxisti fluentia desideria carnis meae virtute, ne in tali pugna praepedirer. Supplantasti insurgentes in me subter me: decipi fecisti eos qui me insequebantur, ut subter me fierent qui super me esse cupiebant. |
41 | (vers. 41.) Et inimicos meos dedisti mihi dorsum: et inimicos meos convertisti, et dorsum mihi eos esse fecisti, id est, ut sequerentur me Et odio habentes me disperdidisti: alios autem eorum qui in odio perduraverunt, disperdidisti. |
42 | (vers. 42.) Clamaverunt, nec erat qui salvos faceret: quis enim salvos faceret, quos tu non faceres? Ad Dominum, nec exaudivit eos: nec ad quemlibet, sed ad Dominum clamaverunt; nec exauditione dignos iudicavit non recedentes a malitia sua. |
43 | (vers. 43.) Et comminuam illos ut pulverem ante faciem venti: et comminuam illos; aridi enim sunt, non recipientes imbrem misericordiae Dei: ut elati atque inflati superbia, a spe firma et inconcussa, et tanquam a terrae soliditate et stabilitate rapiantur. Ut latam platearum delebo eos: per latas quas multi ambulant perditionis vias, luxuriantes et lubricos delebo eos. |
44 | (vers. 44.) Erues me de contradictionibus populi: erues me de contradictionibus eorum qui dixerunt: Si dimiserimus eum , omne saeculum post illum ibit [Ioan. XI, 48]. |
45 | (vers. 45.) Constitues me in caput Gentium. Populus quem non cognovi servivit mihi: populus Gentium quem corporali praesentia non visitavi, servivit mihi. In obauditu auris obedivit mihi: neque oculis me vidit; sed recipiens praedicatores meos, in obauditu auris obedivit mihi. |
46 | (vers. 46.) Filii alieni mentiti sunt mihi: filii non mei dicendi, sed potius alieni, quibus recte dicitur, Vos ex patre diabolo estis [Id. VIII, 44], mentiti sunt mihi. Filii alieni inveteraverunt: filii alieni, quibus ut renovarentur Novum Testamentum attuli, in vetere homine remanserunt. Et claudicaverunt a semitis suis: et tanquam uno pede debiles, quia Vetus tenentes, Novum Testamentum respuerunt, claudi effecti sunt, etiam in ipsa vetere Lege potius traditiones suas sequentes, quam Dei; calumniabantur enim de manibus non lotis [Matth. XV, 2], quia tales erant semitae quas ipsi fecerant et consuetudine triverant, aberrando ab itineribus praeceptorum Dei. |
47 | (vers. 47.) Vivit Dominus, et benedictus Deus meus: secundum carnem autem sapere, mors est [Rom. VIII, 6]; vivit enim Dominus, et benedictus Deus meus. Et exaltetur Deus salutis meae: et non terrena consuetudine de Deo salutis meae sentiam; nec terrenam ipsam salutem, sed in excelso de illo sperem. |
48 | (vers. 48.) Deus qui das vindictas mihi, et subdis populos sub me: Deus qui vindicas me, subdendo populos sub me Liberator meus de inimicis iracundis: clamantibus, Crucifige, crucifige [Ioan. XIX, 6], Iudaeis. |
49 | (vers. 49.) Ab insurgentibus in me exaltabis me: a Iudaeis insurgentibus in me patientem, exaltabis me resurgentem. A viro iniquo erues me: a regno eorum iniquo erues me. |
50 | (vers. 50) Propterea confitebor tibi in Gentibus. Domine: propterea tibi per me confitebuntur Gentes, Domine. Et nomini tuo psallam: et latius innotesces bonis operibus meis. |
51 | (vers. 51.) Magnificans salutes regis ipsius: Deus qui magnificat, ut admirabiles faciat salutes quas eius Filius dat credentibus. Et faciens misericordiam Christo suo: Deus qui facit misericordiam Christo suo. David et semini eius usque in saeculum: ipsi liberatori manu potenti qui vicit hunc mundum, et eis quos credentes Evangelio genuit in aeternum. Quaecumque in hoc psalmo dicta sunt, quae ipsi Domino proprie, id est capiti Ecclesiae congruere non possunt, ad Ecclesiam referenda sunt. Totus enim Christus hic loquitur, in quo sunt omnia membra eius. |