monumenta.ch > Augustinus > 15
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM XIV. Psalmus ipsi David. <<<     >>> IN PSALMUM XVI. Oratio ipsi David.

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM XV. Tituli inscriptio, ipsi David.

1 Rex noster in hoc psalmo loquitur ex persona susceptionis humanae, de quo titulus regalis tempore passionis inscriptus eminuit [Edd., emicuit. At Mss., eminuit.].
2 (vers. 1, 2.) Dicit autem haec. Conserva me, Domine, quoniam in te speravi: dixi Domino, Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges [De eodem vers. 2 vide Enar. Psal. LXIX, n. 7.]: quoniam bonis meis non exspectas tu fieri beatus.
3 (vers. 3.) Sanctis qui sunt in terra eius: sanctis qui in terra viventium spem suam posuerunt, civibus Ierusalem coelestis, quorum conversatio spiritualis per anchoram spei in illa patria figitur, quae recte Dei terra nominatur; quamvis adhuc et in his terris carne versentur. Mirificavit [Edd., mirificavi, et consequenter, miras feci. Sed alteram, quam hic Mss. auctoritate restituimus, lectionem sequitur Augustinus in Epist. 149, ad Paulinum, ubi Psalmi huius vers. 3 et 4 exponit.] omnes voluntates meas in illis. His ergo sanctis miras fecit omnes voluntates meas in provectu eorum, quo senserunt quid eis profuerit et humanitas meae divinitatis ut morerer, et divinitas humanitatis ut resurgerem.
4 (vers. 4.) Multiplicatae sunt infirmitates eorum [De eodem vers. 4 vide Enar. Psal. LVIII, serm. 2, n. 8.]: non ad perniciem, sed ut medicum desiderarent. Postea acceleraverunt: itaque post multiplicatas infirmitates acceleraverunt, ut sanarentur. Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus: erunt enim conventicula eorum non carnalia, nec de sanguinibus pecorum propitiatus congregabo eos. Nec memor ero nominum illorum per labia mea: sed spirituali mutatione obliviscentur quid fuerint; nec a me iam vel peccatores, vel inimici, vel homines, sed iusti et fratres mei et filii Dei vocabuntur per pacem meam.
5 (vers. 5.) Dominus pars haereditatis meae, et calicis mei [Id. vers. 5 tractatur in Enar. Ps. XXXIV, serm. 1, n. 12.]. Possidebunt enim mecum haereditatem, ipsum Dominum. Eligant sibi alii partes quibus fruantur, terrenas et temporales: portio sanctorum Dominus aeternus est. Bibant alii mortiferas voluptates: portio calicis mei Dominus est. Quod dico, mei, adiungo Ecclesiam; quia ubi caput, ibi et corpus: nam in haereditatem congregabo conventicula eorum, et per calicis ebrietatem obliviscar nomina vetera eorum. Tu es qui restitues mihi haereditatem meam: ut nota sit et his quos libero, claritas qua eram apud te, prius quam mundus fieret [Ioan. XVII, 5]: non enim restitues mihi quod non amisi, sed restitues his qui amiserunt eius claritatis notitiam; in quibus quia ego sum, mihi restitues.
6 (vers. 6.) Funes ceciderunt mihi in praeclaris: limites possessionis meae in tua claritate, tanquam sorte ceciderunt, velut possessio sacerdotum et Levitarum Deus est. Etenim haereditas mea praeclara est mihi: etenim haereditas mea praeclara est, non omnibus, sed videntibus: in quibus quia ego sum, mihi est.
7 (vers. 7.) Benedicam Dominum, qui mihi tribuit intellectum: quo ista haereditas videri et possideri potest. Insuper autem et usque ad noctem emendaverunt me renes mei: super intellectum autem usque ad mortem me erudivit inferior pars mea, carnis assumptio; ut experirer tenebras mortalitatis, quas ille intellectus non habet.
8 (vers. 8.) Providebam Dominum in conspectu meo semper [De eodem vers. 8 supra, col. 105, n. 11, circa finem.]: sed veniens in ea quae transeunt, non abstuli oculum ab eo qui semper manet, hoc providens ut in eum post temporalia peracta recurrerem. Quoniam a dextris est mihi, ne commovear: quoniam favet mihi, ut stabiliter in eo permaneam.
9 (vers. 9.) Propter hoc iucundatum est cor meum, et exsultavit lingua mea: propter hoc et in cogitationibus meis iucunditas, et in verbis exsultatio. Insuper et caro mea requiescet in spe: insuper et caro mea non deficiet in interitum, sed in spe resurrectionis obdormiet.
10 (vers. 10.) Quoniam non derelinques animam meam in inferno [Tres Mss., in infernum. Graec. LXX, eis aden.]: quoniam neque animam meam inferis possidendam dabis. Neque dabis sanctum tuum videre corruptionem: neque sanctificatum corpus, per quod et alii sanctificandi sunt, corrumpi patieris. Notas mihi fecisti vias vitae: notas fecisti per me humilitatis vias, ut ad vitam redirent homines, unde per superbiam ceciderant; in quibus quia ego sum, mihi fecisti. Adimplebis me laetitia cum vultu tuo: adimplebis eos laetitia, ut non ultra quaerant aliquid, cum facie ad faciem te viderint; in quibus quia ego sum, me adimplebis. Delectatio in dextera tua usque in finem: delectatio est in favore et in propitiatione tua in huius vitae itinere, perducens usque ad finem gloriae conspectus tui.
Augustinus HOME



Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM XIV. Psalmus ipsi David. <<<     >>> IN PSALMUM XVI. Oratio ipsi David.
monumenta.ch > Augustinus > 15