monumenta.ch > Augustinus > 11
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM X. In finem, Psalmus ipsi David. <<<     >>> IN PSALMUM XII. In finem, Psalmus David.

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM XI. In finem, pro octavo, Psalmus David.

1 (vers. 1.) Octavum diem iudicii posse intelligi, in sexto psalmo dictum est: potest et pro octavo, intelligi pro aeterno saeculo; quia post hoc tempus quod septem diebus volvitur, dabitur sanctis.
2 (vers. 2.) Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus: id est non invenitur; sicut loquimur cum dicimus, Defecit frumentum, aut, Defecit pecunia. Quoniam diminutae sunt veritates a filiis hominum. Veritas una est, qua illustrantur animae sanctae: sed quoniam multae sunt animae, in ipsis multae veritates dici possunt; sicut ab una facie multae in speculis imagines apparent.
3 (vers. 3.) Vana locutus est unusquisque ad proximum suum. Proximum omnem hominem oportet intelligi: quia nemo est cum quo sit operandum malum; et dilectio proximi malum non operatur [Rom. XIII, 10]. Labia dolosa, in corde et corde locuti sunt mala [Edd., vana. At Mss., mala.]. Quod bis ait, in corde et corde, duplex cor significat.
4 (vers. 4.) Disperdat Dominus universa labia dolosa. Universa, dixit, ne quis se exceptum putet, sicut Apostolus dicit: In omnem animam hominis operantis malum, Iudaei primum et Graeci [Id. II, 9]. Linguam magniloquam: linguam superbam.
5 (vers. 5) Qui dixerunt: Linguam nostram magnificabimus, labia nostra apud nos sunt, quis noster Dominus est? Superbi hypocritae significantur, in sermone suo spem ponentes ad homines decipiendos, et Deo non subditi.
6 (vers. 6.) Propter miseriam inopum et gemitum pauperum, nunc exsurgam, dicit Dominus [Idem vers. 6 explicatur in Enar. Psal. XCIII, n. 7.]: ita enim populum suum ipse Dominus in Evangelio miseratus est, quod rectorem non haberet, cum bene posset obtemperare. Unde etiam dictum est in Evangelio: Messis multa, operarii autem pauci [Matth. IX, 37]. Hoc autem ex persona Dei Patris accipiendum est, qui propter inopes [Octo Mss., propterea ad inopes.] et pauperes, id est inopia et paupertate bonorum spiritualium egentes, Filium suum dignatus est mittere; inde autem incipit sermo eius apud Matthaeum in monte, cum dicit: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum [Id. V, 3]. Ponam in salutari. Non dixit quid ponat; sed in salutari, in Christo accipiendum est, secundum illud, Quoniam viderunt oculi mei salutare tuum [Luc. II, 30]: et ideo intelligitur in illo posuisse quod ad miseriam inopum auferendam et consolandum gemitum pauperum pertinet. Fiducialiter agam in eo; secundum illud in Evangelio: Erat enim docens eos tanquam potestatem habens, non tanquam Scribae eorum [Matth. VII, 29].
7 (vers. 7.) Eloquia Domini, eloquia casta. Haec persona ipsius Prophetae est. Eloquia Domini, eloquia casta: casta dicit, sine corruptione simulationis. Multi enim praedicant veritatem non caste, quia vendunt illam pretio commoditatum huius saeculi: de talibus dicit Apostolus, quod Christum annuntiarent non caste [Philipp. I, 17]. Argentum igne examinatum terrae. Ipsa eloquia Domini per tribulationes probata peccatoribus. Purgatum septuplum: per timorem Dei, per pietatem, per scientiam, per fortitudinem, per consilium, per intellectum, per sapientiam [Isai. XI, 2]. Nam septem sunt etiam beatitudinis gradus, quos in eodem sermone quem habuit in monte Dominus exsequitur κατὰ Matthaeum: Beati pauperes spiritu, beati mites, beati lugentes, beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, beati misericordes, beati mundo corde, beati pacifici [Matth. V, 3-9]: de quibus sententiis septem totum illum sermonem prolixum dictum esse animadverti potest; nam octava, ubi dictum est, Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, ipsum ignem significat, quo septempliciter probatur argentum. Qui sermo cum terminatus esset, dictum est, Erat enim docens eos tanquam potestatem habens, non tanquam Scribae eorum [Id. VII, 29]: quod pertinet ad id quod in hoc psalmo dictum est, Fiducialiter agam in eo.
8 (vers. 8.) Tu, Domine, servabis nos, et custodies nos a generatione hac et [Sic potiores Mss. iuxta LXX. [a generatione hac in aeternum.]] in aeternum: hic tanquam inopes et pauperes, ibi tanquam opulentos et divites.
9 (vers. 9.) In circuitu impii ambulant [Idem vers. 9 tractatur in Enar. Psal. CXXXIX, n. 13.]: id est, in temporalium rerum cupiditate, quae septem dierum repetito circuitu, tanquam rota volvitur; et ideo non perveniunt in octavum, id est in aeternum, pro quo iste psalmus titulatus est. Ita et per Salomonem dicitur: Ventilator enim est impiorum rex sapiens, et immittit illis rotam malorum [Prov. XX, 26, sec. LXX]. Secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum. Quia est et in temporalibus multiplicatio, quae avertit ab unitate Dei; unde corpus quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem [Sap. IX, 15]: multiplicantur autem iusti secundum altitudinem Dei, quando ibunt de virtute in virtutem [Psal. LXXXIII, 8].
Augustinus HOME



Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM X. In finem, Psalmus ipsi David. <<<     >>> IN PSALMUM XII. In finem, Psalmus David.
monumenta.ch > Augustinus > 11