monumenta.ch > Augustinus > 10
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM ALTERUM IX. <<<     >>> IN PSALMUM XI. In finem, pro octavo, Psalmus David.

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM X. In finem, Psalmus ipsi David.

1 (vers. 1, 2.) Nova tractatione titulus iste non indiget; iam enim satis tractatum est quid sit, in finem. Ipsum ergo Psalmi textum videamus, qui mihi videtur adversus haereticos [Adversus Donatistas.] canendus, qui commemorando et exaggerando multorum in Ecclesia peccata, quasi apud ipsos iusti aut omnes aut plures sint, ab unius Ecclesiae verae matris uberibus nos avertere atque abripere moliuntur, affirmantes quod apud ipsos sit Christus, et quasi pie studioseque admonentes, ut ad eos transeundo transmigremus ad Christum, quem se habere mentiuntur. Notum est autem Christum in prophetia, cum multis nominibus allegorice insinuaretur, etiam montem appellatum. Respondendum est itaque istis, et dicendum: In Domino confido, quomodo dicitis animae meae: Transmigra in montes sicut passer? unum montem teneo in quo confido, quomodo dicitis ut ad vos transeam, tanquam multi sint Christi? Aut si vos montes esse dicitis per superbiam, oportet quidem esse passerem pennatum virtutibus et praeceptis Dei; sed ea ipsa prohibent volare in istos montes, et in superbis hominibus spem collocare. Habeo domum ubi requiescam, quia in Domino confido: nam et passer invenit sibi domum [Psal. LXXXIII, 4], et factus est Dominus refugium pauperi [Psal. IX, 10]. Dicamus ergo tota fiducia, ne dum Christum apud haereticos quaerimus, amittamus: In Domino confido; quomodo dicitis animae meae: Transmigra in montes sicut passer?
2 (vers. 3.) Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum, paraverunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscura luna rectos corde. Terrores isti sunt comminantium nobis de peccatoribus, ut ad se tanquam ad iustos transeamus. Ecce, inquiunt, peccatores intenderunt arcum: credo, Sripturas, quas illi carnaliter interpretando, venenatas inde sententias emittunt. Paraverunt sagistas suas in pharetra: eadem verba scilicet, quae Scripturarum auctoritate iaculaturi sunt, in cordis occulto paraverunt. Ut sagittent in obscura luna rectos corde: ut cum senserint, Ecclesiae lumine propter multitudinem imperitorum et carnalium obscurato, non se posse convinci, corrumpant bonos mores colloquiis malis [I Cor. XV, 33]. Sed contra omnes istos terrores dicendum est: In Domino confido.
3 Luna vero quam congruenter significet Ecclesiam, memini me promisisse in hoc psalmo consideraturum [Supra in Enar. Psalm. VIII, n. 9.]. Duae sunt de luna opiniones probabiles: harum autem quae vera sit, aut non omnino, aut difficillime arbitror posse hominem scire. Cum enim quaeritur unde lumen habeat, alii dicunt suum habere, sed globum eius dimidium lucere, dimidium autem obscurum esse; dum autem movetur in circulo suo, eamdem partem qua lucet, paulatim ad terras converti, ut videri a nobis possit, et ideo prius quasi corniculatam apparere. Nam et si facias pilam ex dimidia parte candidam, et ex dimidia obscuram; si eam partem quae obscura est ante oculos habeas, nihil candoris vides, et cum coeperis illam candidam partem ad oculos convertere, si paulatim facias, primo cornua candoris videbis, deinde paulatim crescit, donec tota pars candens opponatur oculis, et nihil obscurae alterius partis videatur: quod si perseveres adhuc paulatim convertere, incipit obscuritas apparere, et candor minui, donec iterum ad cornua redeat, et postremo totus ab oculis avertatur, ac rursus obscura illa pars sola possit videri: quod fieri dicunt, cum lumen lunae videtur crescere usque ad quintamdecimam lunam, et rursus usque ad tricesimam minui, et redire ad cornua, donec penitus nihil in ea lucis appareat. Secundum hanc opinionem luna in allegoria significat Ecclesiam, quod ex parte spirituali lucet Ecclesia, ex parte autem carnali obscura est: et aliquando spiritualis pars in bonis operibus apparet hominibus; aliquando autem in conscientia latet, ac Deo tantummodo nota est, cum solo corpore apparet hominibus; sicut contingit, cum oramus in corde, et quasi nihil agere videmur, dum non ad terram, sed sursum corda habere iubemur ad Dominum. Alii autem dicunt non habere lunam lumen proprium, sed a sole illustrari; sed quando cum illo est, eam partem ad nos habere qua non illustratur, et ideo nihil in ea lucis videri; cum autem incipit ab illo recedere, illustrari ab ea etiam parte quam habet ad terram, et necessario incipere a cornibus, donec fiat quintadecima contra solem; tunc enim sole occidente oritur, ut quisquis occidentem solem observaverit, cum eum coeperit non videre, conversus ad Orientem, lunam surgere videat; atque inde ex alia parte cum ei coeperit propinquare, illam partem ad nos convertere, qua non illustratur, donec ad cornua redeat atque inde omnino non appareat; quia tunc pars illa quae illustratur, sursum est ad coelum, ad terram autem illa quam radiare sol non potest. Ergo et secundum hanc opinionem, luna intelligitur Ecclesia, quod suum lumen non habeat, sed ab unigenito Dei Filio, qui multis locis in sanctis Scripturis allegorice sol appellatus est, illustratur. Quem nescientes et cernere non valentes haeretici [Manichaei nimirum, qui in lib. I de Genesi contra Manich., c. 3, et in lib. II, c. 25, solem adorare, eique genuflectere in lib. de Moribus Manich., c. 8, n. 13, traduntur. Et orationes demum ad solem, quaquaversum, circumit, per diem fundere narrantur in lib. de Haeresibus.] quidam, ad istum solem corporeum et visibilem, quod commune lumen est carnis hominum atque muscarum, sensus simplicium conantur avertere, et nonnullorum avertunt, qui quamdiu non possunt interiorem lucem veritatis mente contueri, simplici fide catholica contenti esse nolunt, quae una parvulis salus est, et quo uno lacte ad firmitatem solidioris cibi certo robore pervenitur. Quaelibet ergo duarum istarum opinionum vera sit, congruenter accipitur allegorice luna, Ecclesia. Aut si in istis obscuritatibus, magis negotiosis quam fructuosis exercere animum aut non libet, aut non vacat, aut animus ipse non valet, satis est lunam popularibus oculis intueri, et non quaerere obscuras causas, sed cum omnibus et incrementa eius et complementa et detrimenta sentire. Quae si propterea deficit ut renovetur, etiam ipsi imperitae multitudini demonstrat Ecclesiae figuram, in qua creditur resurrectio mortuorum.
4 Deinde quaerendum est quid in hoc psalmo accipiatur obscura luna, in qua peccatores sagittare paraverunt rectos corde. Non enim uno modo dici obscura luna potest: nam et cum finitur menstruis cursibus, et cum eius fulgor nubilo interpolatur, et cum plena deficit, dici potest obscura luna. Potest ergo et de persecutoribus martyrum intelligi, quod sagittare voluerint in obscur a luna rectos corde: sive adhuc in Ecclesiae novitate, quia nondum terris maior effulserat, et gentilium superstitionum tenebras vicerat: sive linguis blasphemorum et christianum nomen male diffamantium, quasi nebulis cum terra obtegeretur, videri perspicua luna non poterat, id est Ecclesia: sive ipsorum martyrum caedibus et tanta effusione sanguinis, tanquam illo defectu et obscuratione qua cruentam faciem luna videtur ostendere, a nomine christiano deterrebantur infirmi; in quo terrore verba dolosa et sacrilega iaculabantur peccatores, ut etiam rectos corde perverterent. Potest et de his peccatoribus intelligi, quos Ecclesia continet, quod tunc inventa occasione huius lunae obscurae, multa commiserint [Tangit illud quod versante inter persecutionum procellas Ecclesia commissum est traditionis crimen: quod quidem Catholicis calumniose obiectabant Donatistae, quando potius maiores ipsorum quidam Gestis municipalibus probabantur sacros codices et Ecclesiae instrumenta persecutoribus tradidisse, uti scribit Augustinus in Epistola LXXVI, n. 2. Et in CV, n. 2, «Utique ostenderemus, ait, vobis, quia potius illi traditores fuerunt, qui Caecilianum (Carthaginensem episcopum) et socios eius quasi traditionis crimine damnaverunt.], quae nobis opprobria nunc obiiciuntur ab haereticis, cum eorum auctores ea fecisse dicantur. Sed quoquo modo se habeat quod in obscura luna factum est, nunc catholico nomine toto orbe diffuso atque celebrato, quid mihi est incognitis perturbari? In Domino enim confido; nec audio dicentes animae meae: Transmigra in montes sicut passer. Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum, ut sagittent in obscura luna rectos corde. Aut si et illis nunc luna videtur obscura, quia incertum volunt efficere quae sit catholica, et eam peccatis carnalium hominum, quos multos continet, conantur arguere; quid ad eum pertinet qui vere dicit: In Domino confido? Qua voce se quisque et frumentum esse ostendit, et usque ad ventilationis tempus paleas tolerabiliter sustinet.
5 In Domino ergo confido. Illi timeant qui confidunt in homine, et de parte hominis se esse negare non possunt, per cuius canos iurant [Donatistae per canos Donati iurant.]: et cum in sermone ab eis quaeritur, cuius communionis sint, nisi de parte illius se esse dicant, non possunt agnosci. Dic quid isti faciunt, cum illis commemorantur tam innumerabilia et quotidiana peccata et scelera eorum, quibus plena est illa societas? Numquid possunt dicere. In Domino confido; quomodo dicitis animae meae: Tramsmigra in montes sicut passer? Non enim confidunt in Domino, qui tunc esse dicunt sancta sacramenta, si per sanctos homines dentur. Itaque cum ab eis quaeritur, qui sint sancti, erubescunt dicere, Nos sumus; quin etiam si illi non erubescant hoc dicere, hi qui audiunt pro ipsis erubescunt. Itaque isti cogunt eos qui accipiunt sacramenta, spem suam in homine ponere, cuius cor videre non possunt. Et maledictus omnis qui spem suam ponit in homine [Ierem. XVII, 5]. Quid est enim dicere, Ego quod de sanctum est; nisi, Spem tuam in me pone? Quid si non es sanctus? Aut ostende cor tuum. Quod si non potes, ubi videbo quod sanctus es? An forte dices quod scriptum est, Ex operibus eorum cognoscetis eos [Matth. VII, 16] Video plane mira opera, quotidianas violentias Circumcellionum sub episcopis et presbyteris ducibus circumquaque volitare, et terribiles fustes Israeles vocare [Sic aliquot probae notae Mss. At edd., fustes Israelis vocari.], quae homines qui nunc vivunt, quotidie vident et sentiunt. Macariana [Macariana tempora, quibus se a Catholicis diram persecutionem passos esse Donatistae querebantur, pertinent ad annum circiter 348, quo Macarius et Paulus venerunt in Africam, eo a Constante missi, ut egenorum inopiam largitionibus levarent, utque schismaticos revocarent ad unitatem catholicam. De his Optatus in lib. III, Augustinus in epist. XLIV, n. 4, 5, etc.] vero tempora, de quibus invidiam faciunt, et plurimi non viderunt, et nemo nunc videt: et quisquis ea vidit catholicus, potuit dicere, si Dei servus esse vellet, In Domino confido; quod et nunc dicit, cum multa quae non vult, in Ecclesia videt, qui se intra illa retia plena piscibus bonis et malis [Id. XIII, 47] natare adhuc sentit, donec ad finem maris veniatur, ubi mali segregentur a bonis. Isti autem quid respondent, si alicui illorum dicat ille quem baptizant: Quomodo me iubes praesumere? Nam si et dantis et accipientis est meritum, sit dantis Dei, et accipientis conscientiae meae: haec enim duo non mihi incerta sunt, bonitas illius, et fides mea. Quid de interponis, de quo certum scire nihil possum? Sine me dicere, In Domino confido. Nam si in te confido, unde confido si nihil mali ista nocte fecisti? Postremo si vis ut credam tibi, numquid possum amplius quam de te credere? Unde ergo confido in eis quibus heri communicasti, et hodie communicas, et cras communicabis, utrum vel isto triduo nihil mali commiserint? Quod si nec te nec me polluit quod nescimus, quae causa est ut rebaptizes eos qui tempora traditionis et Macarianae invidiae non noverunt? Quae causa est ut christianos de Mesopotamia venientes, qui Caeciliani et Donati nec nomen audierunt, rebaptizare audeas, et neges esse christianos? Si autem illos polluunt aliena peccata quae nesciunt, tenet te reum quidquid per singulos dies in parte vestra te nesciente committitur, imperatorum constitutiones [Constitutiones hic tangit editas an. 405.] frustra obiicientem [Sic Mss. At editi ferebant: Tene reum facit, quidquid per singulos dies in parte vestra te nesciente committitur? Imperatorum constitutiones frustra obiicitis, etc.] Catholicis, cum in vestris castris privati fustes ignesque sic saeviant. Ecce quo lapsi sunt, qui cum viderent in Catholica peccatores, non potuerunt dicere, In Domino confido, et spem suam in homine posuerunt. Quod omnino dicerent, si non aut ipsi, aut et ipsi tales essent, quales illos putabant, a quibus sacrilega superbia separari se velle finxerunt.
6 (vers. 4.) Dicat ergo anima catholica: In Domino confido; quomodo dicitis animae meae: Transmigra in montes sicut passer? Quoniam esse peccatores intenderunt arcum, paraverunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscura luna rectos corde: et sermonem ab ipsis convertat ad Dominum, et dicat, Quoniam quae perfecisti destruxerunt. Et hoc dicat, non contra istos solos, sed contra omnes haereticos. Omnes enim quantum in ipsis est, destruxerunt laudem, quam ex ore infantium et lactentium perfecit Deus [Psal. VIII, 3], dum quaestionibus vanis et scrupulosis exagitant parvulos, et eos nutriri fidei lacte non sinunt. Quasi ergo dictum sit huic animae, Quare isti tibi dicunt, Transmigra in montes sicut passer? quare te de peccatoribus terrent, qui intenderunt arcum ad sagittandos in obscura luna rectos corde? Respondet: Ideo utique me terrent, quoniam quae perfecisti destruxerunt. Ubi, nisi in conventiculis suis, ubi parvulos et interioris lucis ignaros, non lacte nutriunt, sed venenis necant? Iustus autem quid fecit? Si vos Macarius, si vos Caecilianus offendit; Christus quid fecit vobis, qui dixit, Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis [Ioan. XIV, 27]: quam vos nefanda dissensione violastis? Christus quid vobis fecit, qui traditorem suum tanta patientia pertulit, ut ei primam Eucharistiam confectam manibus suis et ore suo commendatam, sicut caeteris Apostolis traderet [Luc. XXII, 19, 21] Quid vobis fecit Christus, qui eumdem traditorem suum, quem diabolum nominavit [Ioan. VI, 71], qui ante traditionem Domini nec loculis dominicis fidem potuit exhibere [Id. XII, 6], cum caeteris discipulis ad praedicandum regnum coelorum misit [Matth. X, 5]; ut demonstraret dona Dei pervenire ad eos qui cum fide accipiunt, etamsi talis sit per quem accipiunt, qualis Iudas fuit?
7 (vers. 5.) Dominus in templo sancto suo. Ita vero, sicut Apostolus dicit, Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos. Quisquis autem templum Dei violaverit, disperdet illum Deus [I Cor. III, 17]. Templum Dei violat, qui violat unitatem: non enim tenet caput [Coloss. II, 19], ex quo totum corpus connexum et compactum per omnem tactum [Graec., aphês.] subministrationis, secundum operationem in mensuram uniuscuiusque partis incrementum corporis facit, in aedificationem sui in charitate [Ephes. IV, 16]. In hoc templo sancto suo Dominus est; quod constat multis membris suis, sua quaeque officia gerentibus, in unam aedificationem charitate [Editi, charitatis. At Mss, charitate.] constructis; quod violat, quisquis causa principatus sui a catholica societate disiungitur. Dominus in templo sancto suo, Dominus in coelo sedes eius. Si coelum acceperis iustum, sicut terram accipis peccatorem, cui dictum est, Terra es, et in terram ibis [Gen. III, 19]; quod dictum est, Dominus in templo sancto suo, repetitum intelliges dum dictum est, Dominus in coelo sedes eius.
8 Oculi eius in pauperem respiciunt. Quippe cui derelictus est pauper, et qui factus est refugium pauperi [Psal. IX, 10]. Et ideo seditiones omnes et tumultus intra ista retia, donec perducantur ad littus, de quibus nobis in perniciem suam et ad nostram correctionem insultant haeretici, per eos homines fiunt qui pauperes Christi esse nolunt. Sed numquid ab eis qui hoc esse volunt, avertunt oculos Dei? Oculi enim eius in pauperem respiciunt. Numquid metuendum est ne in turba divitum paucos pauperes videre non possit, quos in Ecclesiae catholicae gremio custoditos enutriat? Palpebrae eius interrogant filios hominum. Hic filios hominum, illa regula libenter acceperim, de veteribus regeneratos per fidem. Hi quippe quibusdam Scripturarum locis obscuris, tanquam clausis oculis Dei, exercentur ut quaerant: et rursus quibusdam locis manifestis, tanquam apertis oculis Dei, illuminantur ut gaudeant. Et ista in sanctis libris crebra opertio atque adapertio tanquam palpebrae sunt Dei, quae interrogant, id est, quae probant filios hominum, qui neque fatigantur rerum obscuritate, sed exercentur, neque inflantur cognitione, sed confirmantur.
9 (vers. 6.) Dominus interrogat iustum et impium. Quid ergo metuimus ne aliquid nobis obsint impii, si forte nobiscum sacramenta non sincero corde communicant, quando ille interrogat iustum et impium? Qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam [Haec pars vers. 6 tractatur etiam in Enar. Psal. XCIII. n. 1; etc, n. 4.]: id est, non ei qui credit Deo et spem suam non ponit in homine, sed tantum animae suae nocet dilector iniquitatis.
10 (vers. 7, 8.) Pluet super peccatores laqueos. Si nubes generaliter Prophetae intelliguntur, sive boni, sive mali, qui etiam pseudoprophetae appellantur; sic ordinantur pseudoprophetae a Domino Deo, ut de his laqueos super peccatores pluat: non enim quisquam in eos sectandos incidit nisi peccator; sive ad praeparationem extremi supplicii, si perseverare in peccando maluerit; sive ad desuadendam [Plures Mss., desudandam: aliqui, dissuadendam.] superbiam, si aliquando Deum cura sinceriore quaesiverit. Si autem nubes nonnisi boni et veri Prophetae intelliguntur; et de his manifestum est super peccatores laqueos pluere Deum, quamvis de his etiam pios ad fructificandum irriget: Quibusdam, inquit Apostolus, sumus odor vitae in vitam, quibusdam odor mortis in mortem [II Cor. II, 16]. Non enim Prophetae tantum, sed omnes verbo Dei animas irrigantes, nubes dici possunt: qui cum male intelliguntur, pluit Deus super peccatores laqueos; cum autem bene intelliguntur, foecundat pectora piorum atque fidelium. Sicut exempli gratia, quod scriptum est, Et erunt duo in carne una [Gen. II, 24], si ad libidinem quisque interpretetur, laqueum pluit super peccatorem; sin autem intelligas, sicut ille qui ait, Ego autem dico in Christo et in Ecclesia [Ephes. V, 32], imbrem pluit super fertilem terram: eadem autem nube, id est divina Scriptura, utrumque factum est. Item Dominus dicit: Non quod intrat in os vestrum, vos coinquinat, sed quod exit [Matth. XV, 11]. Audit hoc peccator, et gulam parat voracitati: audit hoc iustus, et a ciborum discernendorum superstitione munitur. Et hic igitur eadem Scripturarum nube, pro suo cuiusque merito, et peccatori pluvia laqueorum, et iusto pluvia ubertatis infusa est.
11 Ignis et sulphur et spiritus procellae pars calicis eorum. Haec poena eorum est atque exitus, per quos blasphematur nomen Dei, ut primo cupiditatum suarum igne vastentur, deinde malorum operum putore a coetu beatorum abiiciantur, postremo abrepti atque submersi, ineffabiles poenas luant. Haec enim pars est calicis eorum; sicut iustorum calix tuus inebrians quam praeclarus [Psal. XXII, 5]! Inebriabuntur enim ab ubertate domus tuae [Psal. XXXV, 9]. Calicem autem propterea puto appellatum, ne quid praeter modum atque mensuram, vel in ipsis peccatorum suppliciis, per divinam providentiam fieri arbitremur. Et ideo tanquam rationem reddens quare id fiat, subiecit: Quoniam iustus Dominus, et iustitias dilexit. Non frustra pluraliter, nisi quia homines dicit, ut pro iustis, iustitiae intelligantur positae; in multis enim iustis quasi multae iustitiae videntur esse, cum sit una Dei, cuius omnes participant: tanquam si una facies intueatur plura specula, quod in illa singulare est, de illis pluribus pluraliter redditur. Propterea rursus ad singularitatem se refert, dicendo, Aequitatem vidit facies eius: fortasse pro eo sit positum, Aequitatem vidit facies eius, ac si diceretur, Aequitas visa est in facie eius, id est in eius notitia; facies enim Dei est potentia qua dignis innotescit: aut certe, Aequitatem vidit facies eius, quia non se praebet cognoscendum malis, sed bonis; et ipsa est aequitas.
12 Si quis autem lunam synagogam vult intelligere, ad passionem Domini referat Psalmum, et de Iudaeis dicat, Quoniam quae perfecisti destruxerunt; ac de ipso Domino, Iustus autem quid fecit? quem tanquam destructorem Legis arguebant: cuius praecepta, perverse vivendo, et ea contemnendo, ac sua statuendo, destruxerant, ut ipse Dominus secundum hominem loquatur, ut solet, dicens, In Domino confido; quomodo dicitis animae meae: Transmigra in montes sicut passer? propter terrores scilicet eorum, qui illum apprehendere et crucifigere cupiebant: cum peccatores sagittare volentes rectos corde, id est qui Christo crediderant, in obscura luna, id est repleta peccatoribus synagoga, non absurde intelligitur. Cui congruit et quod dicitur, Dominus in templo sancto suo, Dominus in coelo sedes eius? id est, Verbum in homine, vel ipse Filius hominis qui in coelis est. Oculi eius in pauperem respiciunt: aut quem suscepit secundum Deum, aut propter quem passus est secundum hominem. Palpebrae eius interrogant filios hominum. Opertionem atque adapertionem oculorum, quod nomine palpebrarum probabile est positum, mortem resurrectionemque eius accipere possumus, ubi probavit filios hominum discipulos suos, et territos sua passione, et resurrectione laetificatos. Dominus interrogat iustum et impium: iam de coelo gubernans Ecclesiam. Qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam: quare hoc ita sit, consequentia docent; Pluet enim super peccatores laqueos, secundum superiorem expositionem accipiendum, et omnia caetera usque ad finem Psalmi.
Augustinus HOME



Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM ALTERUM IX. <<<     >>> IN PSALMUM XI. In finem, pro octavo, Psalmus David.
monumenta.ch > Augustinus > 10