Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM VIII. In finem pro torcularibus, Psalmus ipsi David .
1 | (vers. 1.) Nihil de torcularibus in textu eius psalmi, cuius iste titulus est, dicere videtur. In quo apparet multis et variis similitudinibus unam eamdemque rem in Scripturis saepe insinuari. Torcularia ergo possumus accipere Ecclesias, eadem ratione qua et aream intelligimus Ecclesiam. Quia sive in area, sive in torculari, nihil aliud agitur, nisi ut fructus ab integumentis purgentur, quae necessaria erant et ut nascerentur et ut crescerent, atque ad maturitatem vel messis vel vindemiae pervenirent. His ergo vel integumentis vel sustentaculis, id est paleis in area frumenta, et vinaciis in torcularibus vina exuuntur: sicut in Ecclesiis a multitudine saecularium hominum, quae simul cum bonis congregatur, quibus ut nascerentur et apti fierent verbo divino, necessaria erat illa multitudo, id agitur, ut spirituali amore per operationem ministrorum Dei separentur. Agitur enim nunc, ut non loco, sed affectu interim separentur boni a malis: quamvis simul in Ecclesiis, quantum attinet ad corporalem praesentiam, conversentur. Aliud autem erit tempus, quo vel frumenta in horrea, vel vina in cellas segregentur. Frumenta, inquit, recondet in horreis, paleas autem comburet igni inexstinguibili [Luc. III, 17]. Eadem res in alia similitudine sic intelligi potest: Vina recondet in apothecis, vinacia vero pecoribus proiiciet: ut ventres pecorum pro poenis gehennarum per similitudinem intelligere liceat. |
2 | Est alius intellectus de torcularibus, dum tamen ab Ecclesiarum significatione non recedatur. Nam et Verbum divinum potest uva intelligi: dictus est enim et Dominus botrus uvae, quem ligno suspensum, de terra promissionis, qui praemissi erant a populo Israel, tanquam crucifixum attulerunt [Num. XIII, 24]. Verbum itaque divinum, cum enuntiationis necessitate usurpat vocis sonum, quo in aures pervehatur audientium, eodem sono vocis tanquam vinaciis, intellectus tanquam vinum includitur: et sic uva ista in aures venit, quasi in calcatoria torculariorum . Ibi enim discernitur, ut sonus usque ad aures valeat; intellectus autem memoria eorum qui audiunt, velut quodam lacu excipiatur, inde transeat in morum disciplinam et habitum mentis, tanquam de lacu in cellas in quibus, si negligentia non acuerit, vetustate firmabitur. Acuit namque in Iudaeis, et hoc aceto [Ioan. XIX, 29] Dominum potaverunt. Nam illud vinum quod de generatione vitis Novi Testamenti bibiturus est cum sanctis suis Dominus in regno Patris sui [Luc. XXII, 18], suavissimum atque firmissimum sit necesse est. |
3 | Solent accipi torcularia etiam martyria, tanquam afflictione persecutionum calcatis eis qui Christi nomen confessi sunt, mortalia eorum tanquam vinacia in terra remanserint, animae autem in requiem coelestis habitationis emanaverint. Sed neque isto intellectu ab Ecclesiarum fructificatione disceditur. Psallitur ergo pro torcularibus, pro Ecclesiae constitutione, cum Dominus noster postquam resurrexit, ascendit in coelos. Tunc enim misit Spiritum sanctum, quo impleti discipuli, cum fiducia praedicaverunt verbum Dei, ut Ecclesiae congregarentur. |
4 | (vers. 2.) Itaque dicitur: Domine Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra! Quaero unde sit admirabile nomen eius in universa terra? Respondetur: Quoniam elevata est magnificentia tua super coelos; ut iste sit sensus: Domine, qui es Dominus noster, quam te admirantur omnes qui incolunt terram! quoniam tua magnificentia de terrena humilitate super coelos elevata est. Hinc enim apparuit quis descenderis, cum a quibusdam visum est et a caeteris creditum quo ascenderis. |
5 | (vers. 3.) Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem, propter inimicos tuos. Non possum accipere alios infantes atque lactentes, quam eos quibus dicit Apostolus: Tanquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non cibum [I Cor. III, 1, 2]. Quos significabant illi qui Dominum praecedebant laudantes; in quos ipse Dominus hoc testimonio usus est, cum dicentibus Iudaeis ut eos corriperet, respondit: Non legistis, Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem [Matth. XXI, 16] Bene autem non ait, Fecisti; sed, perfecisti laudem. Sunt enim in Ecclesiis etiam hi qui non iam lacte potantur, sed vescuntur cibo; quos idem Apostolus significat, dicens, Sapientiam loquimur inter perfectos [I Cor. II, 6]: sed non ex his solis perficiuntur Ecclesiae, quia si soli essent, non consuleretur generi humano. Consulitur autem, cum illi quoque nondum capaces cognitionis rerum spiritualium atque aeternarum, nutriuntur fide temporalis historiae, quae pro salute nostra post Patriarchas et Prophetas ab excellentissima Dei Virtute atque Sapientia etiam suscepti hominis sacramento administrata est, in qua salus est omni credenti: ut auctoritate commotus praeceptis inserviat, quibus purgatus unusquisque et in charitate radicatus atque fundatus possit currere cum sanctis, non iam parvulus in lacte, sed iuvenis in cibo, comprehendere latitudinem, longitudinem, altitudinem et profundum, scire etiam supereminentem scientiam charitatis Christi [Ephes. III, 18, 19]. |
6 | Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem, propter inimicos tuos. Inimicos huic dispensationi quae facta est per Iesum Christum, et hunc crucifixum, generaliter accipere debemus omnes qui vetant credere incognita, et certam scientiam pollicentur; sicut faciunt haeretici universi, et illi qui in superstitione gentilium philosophi nominantur. Non quod scientiae pollicitatio reprehendenda sit; sed quod gradum saluberrimum et necessarium fidei negligendum putant, per quem in aliquid certum, quod esse nisi aeternum non potest, oportet ascendi. Hinc eos apparet nec ipsam scientiam habere, quam contempta fide pollicentur; quia tam utilem ac necessarium gradum eius ignorant. Ex ore ergo infantium et lactentium perfecit laudem Dominus noster, mandans primo per Prophetam, Nisi credideritis, non intelligetis [Isai. VII, 9, sec. LXX], et ipse praesens dicens, Beati qui non viderunt et credituri sunt [Ioan. XX, 19]. Propter inimicos: contra quos etiam illud dicitur: Confiteor tibi, Domine coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus, et revelasti ea parvulis [Matth. XI, 25]. A sapientibus enim dixit, non qui sapientes sunt, sed qui esse se putant. Ut destruas inimicum et defensorem . Quem, nisi haereticum? Nam et ipse est inimicus et defensor, qui fidem christianam cum oppugnet, videtur defendere. Quanquam etiam philosophi huius mundi bene intelligantur inimici et defensores: quandoquidem Filius Dei Virtus et Sapientia Dei est, qua illustratur omnis quisquis veritate sapiens efficitur. Huius illi se amatores esse profitentur, unde etiam philosophi nominantur: et propterea illam videntur defendere, cum inimici sint eius; quoniam superstitiones noxias, ut colantur et venerentur huius mundi elementa, suadere non cessant. |
7 | (vers. 4). Quoniam videbo coelos tuos , opera digitorum tuorum. Legimus digito Dei scriptam Legem, et datam per Moysen sanctum servum eius [Exod. XXXI, 18] [Deut. IX, 10]: quem digitum Dei multi intelligunt Spiritum sanctum. Quapropter si digitos Dei, eosdem ipsos ministros Spiritu sancto repletos, propter ipsum Spiritum qui in eis operatur, recte accipimus, quoniam per eosdem nobis omnis divina Scriptura confecta est; convenienter intelligimus hoc loco coelos dictos libros utriusque Testamenti. Dictum est autem etiam de ipso Moyse a magis regis Pharaonis, cum ab eo superati essent, Digitus Dei est hic [Exod. VIII, 19]; et quod scriptum est, Coelum plicabitur sicut liber [Isai. XXXIV, 4], etiam si de isto aethereo coelo dictum est, congrue tamen ex hac eadem similitudine in allegoria librorum coeli nominantur. Quoniam videbo, inquit, coelos, opera digitorum tuorum: id est, cernam et intelligam Scripturas, quas operante Spiritu sancto per ministros tuos conscripsisti. |
8 | Possunt itaque etiam superius coeli nominati, iidem libri accipi, ubi ait, Quoniam elevata est magnificentia tua super coelos; ut totus iste sit sensus, Quoniam magnificentia tua elevata est super coelos: Excedit enim magnificentia tua omnium Scripturarum eloquia; ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem, ut a fide Scripturarum inciperent, qui cupiunt ad tuae magnificentiae notitiam pervenire, quae super Scripturas elevata est, quia transit et superat omnium verborum linguarumque praeconia. Inclinavit ergo Scripturas Deus usque ad infantium et lactentium capacitatem, sicut in alio psalmo canitur: Et inclinavit coelum, et descendit [Psal. XVII, 19]. Et hoc fecit propter inimicos, qui per superbiam loquacitatis inimici crucis Christi, etiam cum aliqua vera dicunt, parvulis tamen et lactentibus prodesse non possunt. Ita destruitur inimicus et defensor, qui sive sapientiam, sive etiam Christi nomen defendere videatur, ab huius tamen gradu fidei oppugnat eam veritatem quam promptissime pollicetur. Propterea etiam illam non habere convincitur; quia oppugnando gradum eius, quod est fides, quemadmodum in eam conscendatur, ignorat. Hinc ergo destruitur temerarius et caecus pollicitator veritatis, qui est inimicus et defensor, cum videntur coeli opera digitorum Dei, id est, intelliguntur Scripturae perductae usque ad infantium tarditatem, et eos per humilitatem historicae fidei, quae temporaliter gesta est, ad sublimitatem intelligentiae rerum aeternarum bene nutritos et roboratos erigunt in ea quae confirmant. Isti quippe coeli, id est isti libri, opera sunt digitorum Dei; sancto etenim Spiritu in sanctis operante, confecti sunt - nam qui gloriam suam potius quam salutem hominum attenderunt, sine Spiritu sancto locuti sunt, in quo sunt viscera misericordiae Dei. |
9 | Quoniam videbo coelos, opera digitorum tuorum, lunam et stellas quas tu fundasti. Luna et stellae in coelis sunt fundatae: quia et universalis Ecclesia in cuius saepe significatione luna ponitur, et particulatim per loca singula Ecclesiae quas nomine stellarum insinuatas arbitror, in eisdem Scripturis collocatae sunt, quas coelorum vocabulo positas credimus. Cur autem luna recte significet Ecclesiam, opportunius in alio psalmo considerabitur, ubi dictum est: Peccatores intenderunt arcum, ut sagittent in obscura luna rectos corde [Psal. X, 3]. |
10 | (vers. 5.) Quid est homo, quia memor es eius; aut filius hominis, quoniam tu visitas eum? Quid inter hominem et filium hominis distet, quaeri potest; si enim nihil distaret, non ita poneretur, homo, aut filius hominis, per disiunctionem. Nam si ita scriptum esset: Quid est homo quia memor es eius, et filius hominis quoniam visitas eum: repetitum videretur quod dictum est, homo; nunc vero cum sonat, homo, aut filius hominis, manifestior insinuatur distantia. Hoc sane retinendum est, quia omnis filius hominis homo, quamvis non omnis homo filius hominis possit intelligi: Adam quippe homo, sed non filius hominis. Quapropter hinc iam licet attendere atque discernere, quid hoc in loco inter hominem et filium hominis distet: ut qui portant imaginem terreni hominis, qui non est filius hominis, hominum nomine significentur; qui autem portant imaginem coelestis hominis [I Cor. XV, 49], filii hominum potius appellentur. Ille enim et vetus homo dicitur, iste autem novus [Ephes. IV, 22, 24]: sed novus ex vetere nascitur, quoniam spiritualis regeneratio mutatione vitae terrenae atque saecularis inchoatur; et ideo iste filius hominis nuncupatur. Homo igitur hoc loco est terrenus, filius autem hominis coelestis: et ille longe seiunctus a Deo, hic autem praesens Deo: et propterea illius memor est, tanquam in longinquo positi; hunc vero visitat, quem praesens illustrat vultu suo: Longeest enim a peccatoribus salus [Psal. CXVIII, 155], et, Signatum est in nobis lumen vultus tui, Domine [Psal. IV, 7]. Sic in alio psalmo homines iumentis associatos, non per praesentem interiorem illuminationem, sed per multiplicationem misericordiae Dei qua eius bonitas usque ad infima intenditur, salvos fieri dicit cum ipsis iumentis; quoniam carnalium hominum salus carnalis est, tanquam pecorum. Filios autem hominum seiungens ab eis quos homines pecudibus iunxit, longe sublimiori modo, ipsius veritatis illustratione, et quadam vitalis fontis inundatione, beatos fieri praedicat. Sic enim dicit: Homines et iumenta salvos facies, Domine; sicut multiplicata est misericordia tua, Deus. Filii autem hominum in protectione alarum tuarum sperabunt. Inebriabuntur ab uberate domus tuae, et torrente deliciarum tuarum potabis eos. Quoniam apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen. Praetende misericordiam tuam scientibus te [Psal. XXXV, 7-11]. Memor est igitur hominis per multiplicationem misericordiae, sicut iumentorum; quia multiplicata misericordia etiam ad longe positos pervenit: visitat vero filium hominis, cui sub protectione alarum suarum posito praetendit misericordiam, et in lumine suo lumen praebet, et eum deliciis suis potat, et inebriat ubertate domus suae, ad obliviscendas aerumnas et errores praeteritae conversationis. Hunc filium hominis, id est hominem novum, poenitentia veteris parturit cum dolore et gemitu. Iste quamvis novus, tamen adhuc carnalis dicitur, cum lacte nutritur, Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus, inquit Apostolus; et ut ostenderet iam regeneratos, Tanquam parvulis, ait, in Christo, lac vobis potum dedi, non cibum. Iste cum relabitur, quod saepe accidit, ad veterem vitam, cum exprobratione audit quod homo sit: Nonne homines estis, inquit, et secundum hominem ambulatis [I Cor. III, 1-3]. |
11 | (vers. 6, 7.) Filius igitur hominis primo visitatus est in ipso homine Dominico , nato ex Maria virgine. De quo propter ipsam infirmitatem carnis, quam Sapientia Dei gestare dignata est, et passionis humilitatem recte dicitur: Minuisti eum paulo minus ab Angelis. Sed additur illa clarificatio qua resurgens ascendit in coelum: Gloria, inquit, et honore coronasti eum; et constituisti eum super opera manuum tuarum. Quandoquidem et Angeli sunt opera manuum Dei, etiam super Angelos constitutum accipimus unigenitum Filium, quem minutum paulo minus ab Angelis per humilitatem carnalis generationis atque passionis audimus et credimus. |
12 | (vers. 8, 9.) Omnia, inquit, subiecisti sub pedibus eius. Nihil excipit, cum dicit omnia. Et ne aliter liceret intelligi, sic Apostolus credi iubet, cum dicit, excepto eo qui ei subiecit omnia [Id. XV, 27]; et hoc ipso huius psalmi testimonio utitur ad Hebraeos [Hebr. II, 8], cum ita vult omnia intelligi esse subiecta Domino nostro Iesu Christo, ut nihil exceptum sit. Nec tamen quasi aliquid magnum videtur adiungere, cum dicit: Oves et boves universas, insuper et pecora campi; volucres coeli, et pisces maris, qui perambulant semitas maris. Videtur enim relictis coelestibus Virtutibus et Potestatibus et omnibus exercitibus Angelorum, relictis etiam ipsis hominibus, tantum ei pecora subiecisse; nisi oves et boves intelligamus animas sanctas, vel innocentiae fructum dantes, vel etiam operantes ut terra fructificet, id est, ut terreni homines ad spiritualem ubertatem regenerentur. Has ergo animas sanctas, non hominum tantum, sed etiam omnium Angelorum oportet accipere, si volumus hinc intelligere omnia esse subiecta Domino nostro Iesu Christo; nulla enim creatura subiecta non erit, cui primates, ut ita dicam, spiritus subiiciuntur. Sed unde probabimus oves posse accipi etiam sublimiter beatos, non homines, sed angelicae creaturae spiritus? An ex eo quod Dominus dicit reliquisse se nonaginta novem oves in montibus, id est in sublimioribus locis, et descendisse propter unam [Matth. XVIII, 12] Si enim unam ovem lapsam humanam animam accipiamus in Adam, quia etiam Eva de illius latere facta est [Gen. II. 22], quorum omnium spiritualiter tractandorum et considerandorum nunc tempus non est, restat ut nonaginta novem relictae in montibus, non humani, sed angelici spiritus intelligantur. Nam de bobus facilis expeditio est huius sententiae; quoniam ipsi homines non ob aliud boves dicti sunt, nisi quod evangelizando verbum Dei Angelos imitantur, ubi dictum est: Bovi trituranti os non infrenabis [Deut. XXV, 4]. Quanto igitur facilius ipsos Angelos nuntios veritatis, boves accipimus; quando Evangelistae participatione nominis eorum, boves vocati sunt [I Cor. IX, 9] [I Tim. V, 18] Subiecisti ergo, inquit, oves et boves universas, id est, omnem sanctam spiritualem creaturam: in qua etiam sanctorum hominum accipimus qui sunt in Ecclesia, in illis videlicet torcularibus quae sub alia similitudine lunae ac stellarum insinuata sunt. |
13 | Insuper, ait, et pecora campi. Nullo modo vacat quod additum est, insuper. Primo, quia pecora campi possunt intelligi et oves et boves; ut si rupium et arduorum locorum pecora caprae sunt, bene intelligantur oves pecora campi. Itaque etiamsi ita positum esset, Oves et boves universas et pecora campi, recte quaereretur quid sibi vellent pecora campi, cum etiam oves et boves hoc possint intelligi; quod vero additum est etiam, insuper, cogit omnino ad nescio quam differentiam cognoscendam. Sed sub hoc verbo quod positum est, insuper, non solum pecora campi, sed etiam volucres coeli, et pisces maris, qui perambulant semitas maris, accipiendi sunt. Quae est igitur ista distantia? Veniant in mentem torcularia, habentia vinacia et vinum; et area, continens paleas et frumentum [Marc. III, 12]; et retia, quibus inclusi sunt pisces boni et mali [Matth. XIII, 47]; et arca Noe, in qua et immunda et munda erant animalia [Gen. VII, 8]: et videbis Ecclesias interim hoc tempore usque ad ultimum iudicii tempus, non solum oves et boves continere, id est sanctos laicos et sanctos ministros, sed insuper et pecora campi, volucres coeli, et pisces maris, qui perambulant semitas maris. Pecora enim campi congruentissime accipiuntur homines in carnis voluptate gaudentes, ubi nihil arduum, nihil laboriosum ascendunt. Campus est enim etiam lata via, quae ducit ad interitum [Matth. VII, 13]; et in campo Abel occiditur [Gen. IV, 8]. Quare metuendum est, ne quisque descendens a montibus iustitiae Dei, Iustitia enim, inquit, tua velut montes Dei [Psal. XXXV, 7], latitudines et facilitates voluptatis carnalis eligens, a diabolo trucidetur. Vide nunc etiam volucres coeli, superbos, de quibus dicitur: Posuerunt in coelum os suum [Psal. LXXII, 9]. Vide quam in altum vento portentur, qui dicunt: Linguam nostram magnificabimus, labia nostra apud nos sunt, quis noster Dominus est [Psal. XI, 5] Intuere etiam pisces maris, hoc est curiosos qui perambulant semitas maris, id est, inquirunt in profundo huius saeculi temporalia, quae tanquam semitae in mari tam cito evanescunt et intereunt, quam rursus aqua confunditur, postquam transeuntibus locum dederit vel navibus, vel quibuscumque ambulantibus aut natantibus. Non enim ait tantum, Ambulant semitas maris; sed, perambulant dixit; ostendens pertinacissimum studium inania et praeterfluentia requirentium. Haec autem tria genera vitiorum, id est voluptas carnis, et superbia, et curiositas, omnia peccata concludunt. Quae mihi videntur a Ioanne apostolo enumerata, cum dicit: Nolite diligere mundum, quoniam omnia quae in mundo sunt, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi [I Ioan. II, 15, 16]. Per oculos enim maxime curiositas praevalet; reliqua vero quo pertineant, manifestum est. Et illa Dominici hominis tentatio tripartita est: per cibum, id est per concupiscentiam carnis, ubi suggeritur, Dic lapidibus istis ut pane fiant [Matth. IV, 3]: per inanem iactantiam, ubi in monte constituto ostenduntur omnia regna huius terrae, et promittuntur si adoraverit: per curiositatem, ubi de pinna templi admonetur ut se deorsum mittat, tentandi gratia utrum ab Angelis suscipiatur. Itaque postea quam nullo istorum tentamento valere apud eum potuit inimicus, hoc de illo dicitur. Postquam complevit omnem tentationem diabolus [Luc. IV, 13]. Propter torculariorum itaque significationem, subiecta sunt pedibus eius non solum vina, sed etiam vinacia: non solum scilicet oves et boves, id est sanctae animae fidelium, vel in plebe, vel in ministris; sed in super et pecora voluptatis, et volucres superbiae, et pisces curiositatis: quae omnia genera peccatorum nunc bonis et sanctis mixta esse in Ecclesiis videmus. Operetur igitur in Ecclesiis suis, et a vinaciis vinum separet: nos demus operam ut vinum simus et oves aut boves; non vinacia, aut pecora campi, aut volucres coeli, aut pisces maris qui perambulant semitas maris. Non quia ista nomina isto solo modo intelligi et explicari possunt, sed pro locis; namque alibi aliud significant. Et haec regula in omni allegoria retinenda est, ut pro sententia praesentis loci consideretur quod per similitudinem dicitur; haec est enim dominica et apostolica disciplina. Repetamus ergo ultimum versum qui etiam in principio Psalmi ponitur, et laudemus Deum dicentes: Domine Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra! Decenter quippe post textum sermonis ad caput reditur, quo totus idem sermo referendus est. |