Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM VI. In finem, in hymnis de octavo, Psalmus David.
1 | (vers. 1.) De octavo, hic videtur obscurum; nam caetera in hoc titulo manifestiora sunt. Visum est autem nonnullis diem iudicii significare, id est tempus adventus Domini nostri, quo venturus est iudicare vivos et mortuos. Qui adventus, computatis annis ab Adam, post septem annorum millia futurus creditur; ut septem annorum millia tanquam septem dies transeant, deinde illud tempus tanquam dies octavus adveniat. Sed quoniam dictum est a Domino: Non est vestrum scire tempora quae Pater posuit in sua potestate [Act. I, 7], et: De die vero et illa hora nemo scit, neque angelus, neque virtus, neque Filius, nisi solus Pater [Matth. XXIV, 36], et illud quod scriptum est, tanquam furem venire diem Domini [I Thess. V, 2], satis aperte ostendit neminem sibi oportere arrogare scientiam illius temporis, computatione aliqua annorum. Si enim post septem millia annorum ille dies venturus est, omnis homo potest annis computatis adventum eius addiscere: ubi erit ergo, quod nec Filius hoc novit? Quod utique ideo dictum est, quia per Filium homines hoc non discunt, non quod apud se ipse non noverit, secundum illam locutionem, Tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat [Deut. XIII, 3], id est, scire faciat vos; et, Exsurge, Domine [Psal. III, 7], id est, fac nos exsurgere. Cum ergo ita dicatur nescire Filius hunc diem, non quod nesciat, sed quod nescire faciat eos quibus hoc non expedit scire, id est, non eis hoc ostendat; quid sibi vult nescio quae praesumptio, quae annis computatis certissimum sperat post septem annorum millia diem Domini? |
2 | Nos igitur, quod nescire nos Dominus voluit, libenter nesciamus, et quaeramus quid velit sibi iste titulus, qui scribitur De octavo. Potest quidem, etiam nulla annorum temeraria supputatione, dies iudicii octavus intelligi, quod iam post finem huius saeculi accepta aeterna vita, tunc non erunt animae iustorum obnoxiae temporibus: et quoniam omnia tempora septem dierum istorum repetitione volvuntur, octavus forte ille dictus est, qui varietatem istam non habebit. Est aliud quod hic non absurde accipi potest, cur octavum dicatur iudicium, quod post duas generationes futurum est, unam quae ad corpus, alteram quae ad animam pertinet. Ab Adam enim usque ad Moysen genus humanum vixit ex corpore, id est secundum carnem: qui etiam exterior et vetus homo dicitur [Ephes. IV, 22], et cui Vetus Testamentum datum est, ut quamvis religiosis, tamen carnalibus adhuc operationibus futura spiritualia praesignaret. Hoc toto tempore quo secundum corpus vivebatur, regnavit mors, sicut Apostolus ait, etiam in eos qui non peccaverunt. Regnavit autem ex similitudine praevaricationis Adae, sicut idem dicit; quoniam usque ad Moysen [Rom. V, 14] accipiendum est, quo usque Legis opera, id est carnaliter observata illa sacramenta, etiam eos obstrictos tenuerunt certi mysterii gratia, qui uni Deo subditi erant. Ab adventu autem Domini, ex quo ad circumcisionem cordis a carnis circumcisione transitum est, facta vocatio est, ut secundum animam viveretur, id est secundum interiorem hominem, qui etiam novus homo [Coloss. III, 10] propter regenerationem dicitur morumque spiritualium innovationem. Manifestum est autem ad corpus quaternarium numerum pertinere, propter notissima elementa quatuor quibus constat, et quatuor qualitates, siccam, humidam, calidam, frigidam. Unde quatuor etiam temporibus administratur, verno, aestate, autumno, hieme. Haec sunt notissima. Nam de quaternario numero corporis tractatur etiam alibi subtilius, sed obscurius: quod in hoc sermone vitandum est, quem etiam minus eruditis accommodatum esse volumus. Ad animum vero ternarium numerum pertinere potest intelligi, ex eo quod tripliciter Deum diligere iubemur, ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente [Deut. VI, 5] [Matth. XXII, 37]: de quibus singulis non in Psalterio, sed in Evangelio disputandum est. Nunc ad testimonium ternarii numeri ad animum pertinentis, satis puto esse quod dictum est. Peractis igitur numeris corporis ad veterem hominem et ad Vetus Testamentum pertinentibus, peractis etiam numeris animi ad novum hominem et ad Novum Testamentum relatis, sicut septenario numero transacto, quia unumquodque temporaliter agitur, quaternario in corpus, ternario in animum distributo, veniet octavus iudicii dies, qui meritis tribuens quod debetur, iam non ad opera temporalia, sed ad vitam aeternam sanctos transferet, impios vero damnabit in aeternum. |
3 | (vers. 2.) Quam damnationem metuens, orat Ecclesia in hoc psalmo, dicens: Domine, ne in ira tua arguas me. Dicit etiam Apostolus iram iudicii: Thesaurizas tibi, inquit, iram in die irae iusti iudicii Dei [Rom. II, 5]; in qua se non vult argui, quisquis in hac vita sanari desiderat. Nec in furore tuo corripias me: corripias, mitius videtur; ad emendationem enim valet. Nam qui arguitur, id est accusatur, metuendum est ne finem habeat damnationem. Sed quoniam furor plus videtur esse quam ira, potest movere cur illud quod est mitius, id est correptio, cum eo positum est quod est durius, id est cum furore. Sed ego puto unam rem duobus verbis significatam: nam in graeco θυμός, quod est in primo versu, hoc significat quod ὀργή, quod est in secundo versu; sed cum Latini vellent etiam ipsi duo verba ponere, quaesitum est quid esset vicinum irae, et positum est furor. Ideo varie codices habent: nam in aliis prius invenitur ira, deinde furor; in aliis, prius furor, deinde ira; in aliis pro furore indignatio ponitur, aut bilis. Sed quidquid illud est, motus est animi provocans ad poenam inferendam: qui tamen motus, non tanquam animae Deo tribuendus est, de quo dictum est: Tu autem, Domine virtutum, cum tranquillitate iudicas [Sap. XII, 18]; quod autem tranquillum est, non est perturbatum. Non ergo cadit in Deum iudicem perturbatio; sed quod in eius ministris fit, quia per leges eius fit, ira eius dicitur. In qua ira, non solum argui se non vult anima quae nunc orat, sed nec corripi, id est emendari vel erudiri: nam in graeco παιδεύσῃς positum est, id est, erudias. Arguuntur autem in die iudicii omnes qui non habent fundamentum quod est Christus: emendantur autem, id est purgantur, qui huic fundamento superaedificant lignum, foenum, stipulam; detrimentum enim patientur, sed salvi erunt tanquam per ignem [I Cor. III, 11]. Quid ergo iste orat, qui non vult in ira Domini vel argui vel emendari? Quid, nisi ut sanetur? ubi enim sanitas est, nec mors metuenda est, nec urentis aut secantis medici manus. |
4 | (vers. 3, 4.) Sequitur itaque, et dicit: Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum: sana me, Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea, id est firmamentum animae meae, vel fortitudo; hoc enim ossa significant. Dicit ergo anima fortitudinem suam esse turbatam, cum ossa nominat: neque enim credendum est, quod habeat ossa quae videmus in corpore. Quapropter ad expositionem pertinet quod subiicitur, Et anima mea turbata est valde; ne quod ossa appellavit, corporis intelligerentur. Et tu, Domine, usquequo? quis non intelligat significari animam luctantem cum morbis suis, diu autem dilatam a medico , ut ei persuaderetur in quae mala se peccando praecipitaverit? Quod enim facile sanatur, non multum cavetur; ex difficultate autem sanationis, erit diligentior custodia receptae sanitatis. Non ergo tanquam crudelis Deus aestimandus est, cui dicitur: Et tu, Domine, usquequo? sed tanquam bonus persuasor animae, quid mali sibi ipsa pepererit; nondum enim tam perfecte orat haec anima, ut ei dici possit: Adhuc loquente te dicam, Ecce adsum [Isai. LXV, 24]. Simul ut etiam illud agnoscat, quanta poena impiis praeparatur, qui se nolunt convertere ad Deum, si tantam difficultatem convertentes patiuntur; sicut alio loco scriptum est: Si iustus vix salvus erit, peccator et impius ubi parebunt [I Petr. IV, 18]? |
5 | (vers. 5.) Convertere, Domine, et erue animam meam. Convertens se, orat ut ad eam convertatur et Deus, sicut dictum est: Convertimini ad me, et convertar ad vos, dicit Dominus [Zach. I, 3]. An ex illa locutione intelligendum est, Convertere, Domine, id est, fac me converti, cum in ipsa sua conversione difficultatem laboremque sentiret? Nam perfecta nostra conversio paratum invenit Deum, sicut Propheta dicit: Tanquam diluculum paratum inveniemus eum [Osee. VI, 3, sec. LXX]. Quoniam ut eum amitteremus, non eius absentia qui ubique adest, sed nostra fecit aversio: In hoc mundo erat, inquit, et mundus per eum factus est, et mundus eum non cognovit [Ioan. I, 10]. Si ergo in hoc mundo erat, et mundus eum non cognovit, nostra immunditia non fert eius aspectum. Dum autem nos convertimus, id est, mutatione veteris vitae resculpimus spiritum nostrum, durum sentimus et laboriosum ad serenitatem et tranquillitatem divinae lucis a terrenarum cupiditatum caligine retorqueri. Et in tali difficultate dicimus, Convertere, Domine, id est, adiuva nos, ut perficiatur in nobis conversio, quae te paratum invenit, et fruendum te praebentem dilectoribus tuis. Et ideo postquam dixit, Convertere, Domine, addidit, et erue animam meam, tanquam inhaerentem perplexitatibus huius saeculi, et spinas quasdam dilacerantium desideriorum in ipsa conversione patientem. Salvum me fac, inquit, propter misericordiam tuam. Intelligit non suorum meritorum esse quod sanatur, quandoquidem peccanti et datum praeceptum praetereunti, iusta damnatio debebatur; sana me ergo, inquit, non propter meritum meum, sed propter misericordiam tuam. |
6 | (vers. 6.) Quoniam non est in morte qui memor sit tui. Intelligit quoque nunc esse tempus conversionis, quia cum ista vita transierit, non restat nisi retributio meritorum. In inferno autem quis confitebitur tibi? Confessus est in inferno ille dives, de quo Dominus dicit, qui Lazarum vidit in requie, se autem in tormentis dolebat: usque adeo confessus, ut etiam moneri suos vellet ut se a peccatis cohiberent, propter poenas quas apud inferos esse non creditur [Luc. XVI, 23-31]. Quamvis ergo frustra, confessus est tamen sibi merito illa accidisse tormenta; quando etiam suos, ne in haec inciderent, doceri cupiebat. Quid ergo est, In inferno autem quis confitebitur tibi? an infernum vult intelligi, quo post iudicium praecipitabuntur impii, ubi iam propter profundiores tenebras nullam Dei lucem videbunt, cui aliquid confiteantur? Nam iste adhuc elevatis oculis, quamvis immani profundo interposito, potuit tamen videre Lazarum in requie constitutum, ex cuius comparatione ad confessionem coactus est meritorum suorum. Potest etiam illud intelligi, ut mortem vocet peccatum, quod contempta divina lege committitur: ut aculeum mortis mortem appellemus, quod mortem comparet; aculeus enim mortis, peccatum [I Cor. XV, 56]. In qua morte hoc est esse immemorem Dei, legem eius et praecepta contemnere: ut infernum dixerit, caecitatem animi, quae peccantem, id est, morientem excipit et involvit; Sicut non probaverunt, inquit, habere Deum in notitia, dedit illos Deus in reprobum sensum [Rom. I, 28]. Ab ista morte et ab isto inferno tutam se praeberi anima deprecatur, dum molitur conversionem ad Deum, et sentit difficultates. |
7 | (vers. 7.) Quapropter contexit dicens: Laboravi in gemitu meo. Et tanquam parum profuerit, addit et dicit: Lavabo per singulas noctes lectum meum. Lectus est hoc loco appellatus ubi requiescit animus aeger et infirmus, id est in voluptate corporis et in omni delectatione saeculari; quam delectationem lacrymis lavat qui sese ab illa conatur extrahere. Videt enim iam se damnare carnales concupiscentias; et tamen delectatione tenetur infirmitas , et in ea libenter iacet, unde surgere nisi sanatus animus non potest. Quod autem ait, per singulas noctes, hoc fortasse accipi voluit, quod ille qui spiritu promptus sentit aliquam lucem veritatis, et tamen in delectatione huius saeculi per carnis infirmitatem aliquando requiescit, tanquam dies et noctes alterno affectu cogitur pati: ut cum dicit, Mente servio legi Dei, tanquam diem sentiat; rursus cum dicit, Carne autem legi peccati [Rom. VII, 25], inclinetur in noctem, donec omnis nox transeat, et veniat unus dies de quo dicitur: Mane astabo tibi, et videbo [Psal. V, 5]. Tunc enim astabit; nunc autem iacet, quando in lecto est quem lavabit per singulas noctes, ut tantis lacrymis impetret efficacissimam de Dei misericordia medicinam. In lacrymis stratum meum rigabo, repetitio est: cum enim dicit in lacrymis, ostendit quemadmodum superius lavabo dixerit; hoc autem accipimus stratum, quod superius lectum: quanquam rigabo amplius sit aliquid quam lavabo; quoniam potest aliquid in superficie lavari; rigatio vero ad interiora permeat , quod significat fletum usque ad cordis intima. Temporum vero varietas, quod praeteritum posuit, cum diceret, Laboravi in gemitu meo; et futurum, cum diceret, Lavabo per singulas noctes lectum meum; rursus futurum, In lacrymis stratum meum rigabo, illud ostendit quid sibi dicere debeat, cum quisque in gemitu frustra laboraverit; tanquam diceret: Non profuit cum hoc feci, ergo illud faciam. |
8 | (vers. 8, 9.) Turbatus est ab ira oculus meus : utrum sua, an Dei, in qua petit ne argueretur, aut corriperetur? Sed si illa diem iudicii significat, quomodo nunc potest intelligi? An inchoatio eius est, quod hic homines dolores et tormenta patiuntur, et maxime damnum intelligentiae veritatis, sicut iam commemoravi quod dictum est: Dedit illos Deus in reprobum sensum [Rom. I, 28]? Nam ea est caecitas mentis; in eam quisquis datus fuerit, ab interiore Dei luce secluditur, sed nondum penitus cum in hac vita est. Sunt enim tenebrae exteriores [Matth. XXV, 30], quae magis ad diem iudicii pertinere intelliguntur, ut penitus extra Deum sit, quisquis, dum tempus est, corrigi noluerit; penitus enim esse extra Deum quid est, nisi esse in summa caecitate? siquidem Deus habitat lucem inaccessibilem [I Tim. VI, 16], quo ingrediuntur quibus dicitur: Intra in gaudium Domini tui [Matth. XXV, 21, 23]. Huius igitur irae inchoatio est quam in hac vita patitur quisque peccator: timens itaque iudicii diem, laborat et plangit, ne ad illud perducatur, cuius initium tam perniciosum nunc experitur; et ideo non dixit, Exstinctus est, sed, Turbatus est ab ira oculus meus. Si autem sua ira dicit oculum suum esse turbatum, neque hoc mirum est: nam hinc forsitan dictum est, Non occidat sol super iracundiam vestram [Ephes. IV, 26], quod interiorem solem, id est sapientiam Dei, tanquam occasum in se pati arbitratur mens, quae sua perturbatione illum videre non sinitur. |
9 | Inveteravi in omnibus inimicis meis. De ira tantum dixerat, si tamen de sua ira dixerat: consideratis autem reliquis vitiis, invenit se omnibus esse vallatum. Quae vitia quoniam veteris vitae sunt et veteris hominis quo exuendi sumus ut induamur novo [Coloss. III, 9, 10], recte dictum est, Inveteravi. In omnibus autem inimicis meis, vel inter ipsa vitia dicit, vel inter homines qui nolunt ad Deum converti: nam et hi, etiam si nesciunt , etiam si parcunt, etiam si iisdem conviviis et domibus et civitatibus nulla lite interposita, et crebris colloquiis quasi concorditer utuntur, nihilominus tamen intentione contraria, inimici sunt eis qui se ad Deum convertunt. Nam cum alii amant et appetunt istum mundum, alii se optant ab isto mundo liberari, quis non videat illos inimicos esse istis? nam si possint, eos secum ad poenas trahunt. Et magnum donum est, inter eorum verba versari quotidie, et non excedere de itinere praeceptorum Dei: saepe enim mens nitens pergere in Deum, concussa in ipso itinere trepidat: et plerumque propterea non implet bonum propositum, ne offendat eos cum quibus vivit, alia bona peritura et transeuntia diligentes atque sectantes. Ab his separatus est omnis sanus, non locis, sed animo; nam locis corpora continentur, animo autem locus est affectio sua. |
10 | Quapropter post laborem et gemitum et imbres creberrimos lacrymarum, quia inane non potest esse quod tam vehementer rogatur ab eo qui fons est omnium misericordiarum, verissimeque dictum est, Prope est Dominus attritis corde [Psal. XXXIII, 19], post tantas difficultates exauditam se anima pia significans, quam licet etiam Ecclesiam intelligere, vide quid adiungit: Discedite a me, omnes qui operamini iniquitatem; quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei. Vel in prophetia dictum est, quoniam discessuri sunt, id est, separabuntur a iustis impii, cum iudicii dies venerit; vel nunc, quia etiamsi pariter atque iisdem conventiculis continentur, tamen in area nuda iam grana separata sunt a paleis, quamvis inter paleas lateant: simul itaque versari possunt, sed simul vento auferri non possunt. |
11 | (vers. 10.) Quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei; exaudivit Dominus deprecationem meam; Dominus orationem meam assumpsit. Crebra eiusdem sententiae repetitio, non quasi narrantis necessitatem, sed affectum exsultantis ostendit; sic enim loqui gaudentes solent, ut non eis sufficiat semel enuntiare quod gaudent. Iste fructus est illius gemitus in quo laboratur, et illarum lacrymarum quibus lavatur lectus, et stratus rigatur; quoniam qui seminat in lacrymis, in gaudio metet [Psal. CXXV, 5], et beati lugentes, quoniam ipsi consolabuntur [Matth. V, 5]. |
12 | (vers. 11.) Erubescant et conturbentur omnes inimici mei. Discedite a me, omnes, dixit superius; quod etiam in hac vita, sicut expositum est, fieri potest: quod autem dicit, Erubescant et conturbentur, non video quemadmodum evenire possit, nisi illo die cum manifesta fuerint iustorum praemia et supplicia peccatorum. Nam nunc usque adeo non erubescunt impii, ut nobis insultare non desinant: et plerumque tantum valent irrisionibus suis, ut infirmos homines de Christi nomine erubescere faciant, unde dictum est: Quisquis me erubuerit coram hominibus, erubescam eum coram Patre meo [Luc. IX, 26]. Iam vero quisquis sublimia illa praecepta implere voluerit, ut dispergat, det pauperibus, quo iustitia eius maneat in aeternum [Psal. CXI, 9], omnibusque suis rebus terrenis venditis et indigentibus erogatis, Christum sequi voluerit, dicens: Nihil intulimus in hunc mundum, verum nec auferre quid possumus; victum et tegumentum habentes, his contenti simus [I Tim. VI, 7, 8]; incidit in istorum sacrilegam dicacitatem, et ab eis qui sanari nolunt vocatur insanus; et saepe ne hoc vocetur a desperatis hominibus, trepidat facere et differt quod omnium fidelissimus et potentissimus medicus imperavit. Non ergo nunc isti possunt erubescere, quibus ne nos erubescamus optandum est, et a proposito itinere vel revocemur, vel impediamur, vel retardemur. Sed veniet tempus ut illi erubescant, dicentes ut scriptum est: Hi sunt quos aliquando habuimus in risum et in similitudinem improperii: nos insensati, vitam illorum aestimabamus insaniam, et finem illorum sine honore: quomodo computati sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors illorum est? Ergo erravimus a via veritatis, et iustitiae lumen non luxit nobis, et sol non est ortus nobis: repleti sumus iniquitatis via et perditionis, et ambulavimus solitudines difficiles, viam autem Domini ignoravimus. Quid nobis profuit superbia, aut quid divitiarum iactatio contulit nobis? Transierunt omnia illa tanquam umbra [Sap. V, 3-9]. |
13 | Quod autem ait, Convertantur, et confundantur, quis non iudicet esse iustissimam poenam, ut conversionem ad confusionem habeant, qui ad salutem habere noluerunt? Deinde addidit, valde velociter; cum enim iam desperari coeperit iudicii dies, cum dixerint, Pax, tunc eis repentinus veniet interitus [I Thess. V, 3]. Quandocumque autem venerit, celerrime venit quod desperatur esse venturum: et longitudinem vitae huius non facit sentiri, nisi spes vivendi; nam nihil videtur esse celerius, quam quidquid in ea iam praeteritum est. Cum ergo iudicii dies venerit, tunc sentient peccatores quam non sit longa omnis vita quae transit; nec omnino eis videri poterit tarde venisse, quod non desiderantibus, sed potius non credentibus venerit. Quanquam et illud hic accipi potest, ut quia tanquam gementem et tam saepe diuque flentem Deus exaudivit, intelligatur liberata a peccatis, et omnes perversos motus carnalis affectionis domuisse, sicut dicit: Discedite a me, omnes qui operamini iniquitatem, quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei, quod cum ei provenerit, non mirum est si iam ita perfecta est ut oret pro inimicis suis. Potest ergo ad hoc pertinere quod dixit, Erubescant, et conturbentur omnes inimici mei, ut de peccatis suis agant poenitentiam, quod sine confusione et conturbatione fieri non potest. Nihil itaque impedit sic accipere et illud quod sequitur, Convertantur et erubescant, id est, convertantur ad Deum, et erubescant se in prioribus tenebris peccatorum aliquando gloriatos; sicut Apostolus dicit: Quam enim gloriam habuistis aliquando in his, in quibus nunc erubescitis [Rom. VI, 21]? Quod autem addidit, valde velociter, aut ad optantis affectum, aut ad Christi potentiam referendum est, qui gentes quae pro idolis suis persequebantur Ecclesiam, ad Evangelii fidem tanta temporum celeritate convertit. |