monumenta.ch > Augustinus > 5
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM IV. In finem, Psalmus Canticum David. <<<     >>> IN PSALMUM VI. In finem, in hymnis de octavo, Psalmus David.

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM V.

1 (vers. 1.) Titulus Psalmi est: Pro ea quae haereditatem accipit. Intelligitur ergo Ecclesia, quae accipit haereditatem vitam aeternam per Dominum nostrum Iesum Christum, ut possideat ipsum Deum, cui adhaerens beata sit secundum illud: Beati mites, quia ipsi haereditate possidebunt terram [Matth. V, 4]; quam terram? nisi de qua dicitur: Spes mea es tu, portio mea in terra viventium [Psal. CXLI, 6]; et illud manifestius: Dominus pars haereditatis meae et calicis mei [Psal. XV, 5]. Dicitur et haereditas Dei vicissim Ecclesia secundum illud: Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam [Psal. II, 8]. Ergo haereditas nostra Deus dicitur, quia ipse nos pascit et continet: et haereditas Dei dicimur, quia ipse nos administrat et regit. Quapropter vox Ecclesiae est in hoc psalmo vocatae ad haereditatem, ut et ipsa fiat haereditas Domini.
2 (vers. 2). Verba mea exaudi, Domine: vocata invocat Dominum, ut eodem opitulante pertranseat nequitiam saeculi huius, et ad eum perveniat. Intellige clamorem meum: bene ostendit quis iste sit clamor, quam interior de cordis cubili sine strepitu corporis perveniat ad Deum; quandoquidem vox corporalis auditur, spiritualis autem intelligitur. Quanquam hoc sit etiam exaudire Dei, non aure carnali, sed maiestatis praesentia.
3 (vers. 3.) Intende voci obsecrationis meae: id est, illi voci, quam ut Deus intelligat petit; quae qualis sit iam insinuavit, cum dixit: Intellige clamorem meum. Intende voci obsecrationis meae, Rex meus et Deus meus. Quamvis et Filius Deus, et Pater Deus, et simul Pater et Filius unus Deus; et si interrogemur de Spiritu sancto, nihil aliud respondendum est, nisi quod Deus sit; et cum simul dicuntur Pater et Filius et Spiritus sanctus, nihil aliud intelligendum est quam unus Deus; tamen regem Filium solent appellare Scripturae. Secundum ergo illud quod dictum est, Per me itur ad Patrem [Ioan. XIV, 6], recte primo, Rex meus, et deinde, Deus meus. Nec tamen dixit, Intendite; sed, Intende: non enim duos aut tres deos fides catholica praedicat, sed ipsam Trinitatem unum Deum: non ut eadem Trinitas simul possit aliquando Pater, aliquando Filius, aliquando Spiritus sanctus dici, sicut Sabellius credidit; sed ut Pater nonnisi Pater, et Filius nonnisi Filius, et Spiritus sanctus nonnisi Spiritus sanctus, et haec Trinitas nonnisi unus Deus. Quia et cum dixisset Apostolus: Ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia [Rom. XI, 36], Trinitatem ipsam insinuasse creditur; nec tamen subiecit, Ipsis gloria; sed, Ipsi gloria.
4 (vers. 4.) Quoniam ad te orabo, Domine, mane exaudies vocem meam: quid sibi vult quod superius dixit, exaudi, quasi in praesenti se exaudiri cuperet, nunc vero dicit, mane exaudies, non, exaudi; et, ad te orabo, non, ad te oro; et deinceps, mane astabo tibi et videbo, non, asto et video? Nisi forte superior eius oratio ipsam invocationem [Edd., vocationem. At Colbertinus codex aliique melioris notae Mss., invocationem.] ostendit: caligans autem inter procellas huius saeculi, sentit se non videre quod cupit, et tamen sperare non desinit: spes enim quae videtur, non est spes [Rom. VIII, 24]. Intelligit tamen quare non videat, quia nondum nox peracta est, id est tenebrae quas peccata meruerunt. Dicit ergo, Quoniam ad te orabo, Domine, id est, quoniam tantus es ad quem orabo, mane exaudies vocem meam. Non ille es, inquit, qui possis videri ab eis quorum ab oculis nox peccatorum nondum recessit: peracta ergo erroris mei nocte, et discedentibus tenebris quas mihi peccatis meis feci, exaudies vocem meam. Cur ergo superius non ait, exaudies; sed, exaudi? An postquam clamavit, exaudi, et non exaudita est, sensit quid [Plures Mss., quod.] oporteat transire ut possit exaudiri? An et superius exaudita est, sed nondum se intelligit exauditam, quia nondum videt a quo exaudita est; et quod nunc ait, mane exaudies, hoc intelligi voluit, mane intelligam me esse exauditam? qualis est ista locutio, Exsurge, Domine [Psal. III, 7], id est, fac me exsurgere; sed hoc de resurrectione [Edd., sed si hoc de resurrectione. Particula si abest a Mss.] Christi accipitur. Illud certe non potest recte aliter accipi, Tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat si diligitis eum [Deut. XIII, 3], nisi ut vos per illum sciatis, et vobismetipsis manifestetur quantum in eius amore profeceritis.
5 (vers. 5-8.) Mane astabo tibi, et videbo [Idem vers. 5 tractatur in II Enar. Psal. XXVI, n. 8.]: astabo quid est, nisi non iacebo? quid est autem aliud iacere, nisi in terra quiescere, quod est in terrenis voluptatibus beatitudinem quaerere? Astabo, inquit, et videbo: non est ergo inhaerendum terrenis, si volumus Deum videre, qui mundo corde conspicitur. Quoniam non Deus volens iniquitatem tu es. Non habitabit iuxta te malignus, neque permanebunt iniusti ante oculos tuos. Odisti omnes qui operantur iniquitatem, perdes omnes qui loquuntur mendacium. Virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus: iniquitas, malignitas, mendacium, homicidium, dolus, et quidquid huiusmodi est, ipsa nox est, qua transeunte fit mane ut videatur Deus. Causam ergo exposuit quare mane astabit, et videbit; quoniam non Deus volens iniquitatem, inquit, tu es. Si enim Deus esset qui vellet iniquitatem, posset etiam ab iniquis videri; ut non mane videretur, id est, cum iniquitatis nox pertransierit.
6 Non habitabit iuxta te malignus: id est, non sic videbit ut haereat. Ideo sequitur, neque permanebunt iniusti ante oculos tuos; quia oculi eorum, id est mens eorum reverberatur luce veritatis propter tenebras peccatorum, quorum consuetudine fulgorem rectae intelligentiae sustinere non possunt. Ergo et qui vident aliquando, id est, qui verum intelligunt, tamen adhuc iniusti sunt, non ibi permanent amando ea quae avertunt a vero; gerunt enim secum suam noctem, id est, non solum consuetudinem, sed etiam amorem peccandi. Quae nox si transierit, id est, si peccare destiterint, et ipse amor atque consuetudo fugata fuerit, fit mane; ita ut non solum intelligant, sed etiam inhaereant veritati.
7 Odisti [In editis: Odisti, Domine. At a Mss. abest vox, Domine,] omnes qui operantur iniquitatem: odium Dei ex illa locutione intelligendum est, qua odit peccator quisque veritatem. Videtur enim quod et illa odit quos in se manere non sinit: non autem manent, qui eam sustinere non valent. Perdes omnes qui loquuntur mendacium: hoc enim est veritati contrarium. Sed ne quis putet aliquam substantiam vel naturam veritati esse contrariam, intelligat ad id quod non est pertinere mendacium, non ad id quod est. Si enim hoc dicitur quod est, verum dicitur; si autem hoc dicitur quod non est, mendacium est. Ideo, inquit, Perdes omnes qui loquuntur mendacium; quia recedentes ab eo quod est, ad id quod non est declinantur [Editi, declinant. At Mss., declinantur.]. Multa quidem videntur pro salute aut commodo alicuius, non malitia, sed benignitate mendacia, quale illarum in Exodo obstetricum quae Pharaoni falsum renuntiaverunt [Exod. I, 19], ut infantes filiorum Israel non necarentur. Sed etiam ista non re, sed indole [Editi, in dolo. Verius aliquot Mss., indole. Confer lib. de Mendacio, cc. 5 et 17.] laudantur; quoniam qui tantum hoc modo mentiuntur, merebuntur aliquando ab omni mendacio liberari. Nam in iis qui perfecti sunt, nec ista mendacia inveniuntur; quibus dictum est: Sit in ore vestro, Est, est; non, non: quidquid amplius est, a malo est [Matth. V, 37]. Nec immerito alio loco scriptum est: Os quod mentitur occidit animam [Sap. I, 11]; ne quis arbitretur perfectum et spiritualem hominem pro ista temporali vita, in cuius morte non occiditur anima, sive sua, sive alterius, debere mentiri. Sed quoniam aliud est mentiri, aliud verum occultare; siquidem aliud est falsum dicere, aliud verum tacere; si quis forte vel ad istam visibilem mortem non vult hominem prodere, paratus esse debet verum occultare, non falsum dicere, ut neque prodat neque mentiatur, ne occidat animam suam pro corpore alterius. Si autem hoc nondum potest; vel sola huius necessitatis habeat mendacia, ut etiam ab istis, si sola remanserint, liberari mereatur, et Spiritus sancti robur accipere, quo quidquid perpetiendum est pro veritate contemnat. Duo sunt omnino genera mendaciorum in quibus non magna culpa est, sed tamen non sunt sine culpa, cum aut iocamur, aut ut prosimus mentimur. Illud primum in iocando, ideo non est perniciosissimum quia non fallit; novit enim ille cui dicitur, ioci causa esse dictum. Secundum autem ideo mitius est, quia retinet nonnullam benevolentiam. Illud vero quod non habet duplex cor, nec mendacium quidem dicendum est: tanquam, verbi gratia, si cui gladius commendetur, et promittat se redditurum cum ille qui commendavit poposcerit; si forte gladium suum repetat furens, manifestum est tunc non esse reddendum, ne vel se occidat vel alios, donec ei sanitas restituatur. Hic ideo non habet duplex cor, quia ille cui commendatus est gladius, cum promittebat se redditurum poscenti, non cogitabat furentem posse repetere. Verum autem occultavit et Dominus, cum discipulis nondum idoneis dixit: Multa habeo vobis dicere, sed nunc non potestis portare illa [Ioan. XVI, 12]; et apostolus Paulus cum ait: Non potui loqui vobis quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus [I Cor. III, 1]. Unde manifestum est non esse culpandum, aliquando verum tacere. Falsum autem dicere, non invenitur concessum esse perfectis.
8 Virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus. Potest hic recte videri repetitum quod ait superius: Odisti omnes qui operantur iniquitatem, perdes omnes qui loquuntur mendacium; ut virum sanguinum ad operantem iniquitatem referas, dolosum autem ad mendacium: dolus enim est, cum aliud agitur, aliud simulatur. Et apto verbo usus est quod ait, abominabitur; solent enim abominati dici, exhaeredati: hic autem psalmus pro ea est quae haereditatem accipit, quae subiicit exsultationem spel suae, dicens: Ego autem in multitudine miserationis tuae, introibo in domum tuam. In multitudine miserationis, fortasse in multitudine hominum perfectorum et beatorum dicit, quibus civitas illa constabit, quam nunc parturit et paulatim parit Ecclesia. Homines autem multos regeneratos atque perfectos, recte dici multitudinem miserationis Dei quis negat, cum verissime dictum sit: Quid est homo, quod memor es eius; aut filius hominis, quia visitas eum [Psal. VIII, 5]? Introibo in domum tuam: tanquam lapis, credo, in aedificium, dictum est. Quid enim aliud domus Dei quam templum Dei est, de quo dictum est: Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos [I Cor. III, 17]? cuius aedificii lapis angularis est ille [Ephes. II, 20], quem suscepit coaeterna Patri Virtus et sapientia Dei.
9 Adorabo ad templum sanctum tuum, in timore tuo: ad templum sicut prope templum intelligimus; non enim ait, Adorabo in templo sancto tuo, sed, Adorabo ad templum sanctum tuum. Intelligendum etiam est non de perfectione, sed de progressu ad perfectionem dictum esse; ut illud perfectionem significet, Introibo in domum tuam. Sed ut hoc proveniat, prius adorabo, inquit, ad templum sanctum tuum; et fortasse ob hoc addidit, in timore tuo, quod magnum est praesidium procedentibus ad salutem. Cum autem quisque pervenerit, fiet in eo quod dictum est: Consummata dilectio foras mittit timorem [I Ioan. IV, 18], non enim timent iam amicum [Gatianensis codex, amici.], quibus dictum est: Iam non dicam vos servos, sed amicos [Ioan. XV, 15], cum ad id quod promissum est perducti fuerint.
10 (vers. 9, 10.) Domine, deduc me in tua iustitia propter inimicos meos: satis hic declaravit in profectione se esse, id est in provectu ad perfectionem, nondum in ipsa perfectione, quando ut deducatur exoptat. In tua iustitia autem, non in ea quae videtur hominibus. Nam et malum pro malo reddere, iustitia videtur, sed non est eius de quo dictum est: Qui facit oriri solem suum super bonos et malos [Matth. V, 45]; quia et cum punit Deus peccatores, non malum suum eis infert, sed malis eorum eos dimittit: Ecce, inquit, parturiit iniustitiam, concepit laborem, et peperit iniquitatem: lacum aperuit et effodit eum, et incidit in foveam quam operatus est: convertetur dolor eius in caput eius, et in verticem eius iniquitas eius descendet [Psal. VII, 15-17]. Cum ergo punit Deus, ut iudex punit eos qui legem praetereunt, non eis inferens de seipso malum, sed in id quod elegerunt eos expellens ad complendam summam miseriarum. Homo autem cum malum pro malo reddit, malo voto id facit; et ob hoc prior ipse malus est, dum punire vult malum.
11 Dirige in conspectu tuo iter meum. Nihil manifestius est, quam in tempus eum commendare quo proficit; hoc est enim iter quod non terrarum locis peragitur, sed affectibus animorum. In conspectu, inquit, tuo dirige iter meum: id est, ubi nullus hominum videt, quibus credendum non est laudantibus, aut vituperantibus; non enim ullo modo possunt de aliena conscientia iudicare, in qua iter dirigitur ad Deum. Ideo subiecit, Quoniam non est in ore eorum veritas, quibus utique iudicantibus non est credendum, et ideo intro ad conscientiam et ad Dei conspectum confugiendum est. Cor eorum vanum est: quomodo ergo potest esse in ore eorum veritas, quorum cor fallitur de peccato et poena peccati? Unde revocantur homines illa voce: Utquid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium [Psal. IV, 3]?
12 (vers. 11.) Sepulcrum patens est guttur eorum: ad voracitatis significationem referri potest, propter quam plerumque homines adulatione mentiuntur. Et mirabiliter dixit, patens sepulcrum; quoniam semper inhiat illa voracitas, non ut sepulcra quae receptis cadaveribus muniuntur. Potest et illud intelligi, quod mendacio et blanda adulatione trahunt in se quos ad peccata illectant, et eos tanquam devorant cum in suam vitam convertunt. Quod quibus contingit quoniam peccato moriuntur [Quatuor Mss., peccato suo consummato moriuntur.], recte illi a quibus inducuntur, sepulcra patentia dicti sunt; quia et ipsi quodammodo exanimes sunt vitam non habendo veritatis, et mortuos in se recipiunt quos verbis mendacibus et vano corde interemptos in se convertunt. Linguis suis dolose agebant, id est linguis malis: nam hoc videtur significare, cum dicit suis, mali enim malas habent linguas; id est, mala loquuntur, cum loquuntur dolum. Quibus Dominus dicit: Quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali [Matth. XII, 34].
13 Iudica illos, Deus: decidant a cogitationibus suis. Prophetia est, non maledictio: non enim optat ut eveniat, sed cernit quid eventurum sit: contingit namque illis, non quia videtur optasse, sed quia tales sunt ut merito contingat. Sic enim et quod postea dicit, Laetentur omnes qui sperant in te, per prophetiam dicit; quoniam cernit esse laetaturos. Sic per prophetiam dictum est, Excita potentiam tuam et veni [Psal. LXXIX, 3]; quoniam videbat esse venturum. Quanquam possit etiam hoc modo accipi quod dictum est, decidant a cogitationibus suis, ut magis bene ab eo optatum credatur, dum cadunt a cogitationibus suis malis, id est, ut iam non cogitent mala. Sed vetat sic intelligi quod sequitur, expelle eos; nullo enim modo potest in bonam partem accipi, cum quisque expellitur a Deo. Quapropter per prophetiam dictum, non per malevolentiam intelligitur; cum hoc dictum sit, quod necessario talibus eventurum est, qui in peccatis quae memorata sunt perseverare voluerint. Decidant ergo a cogitationibus suis, dictum est; decidant accusantibus se cogitationibus suis, testimonium perhibente conscientia sua, sicut Apostolus dicit: Et cogitationum accusantium seu defendentium, in revelatione iusti iudicii Dei [Rom. II, 15, 16].
14 Secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos: id est, longe eos expelle; hoc est enim secundum multitudinem impietatum eorum, ut multum expellantur. Expelluntur ergo impii ab illa haereditate quae intelligendo et videndo Deum possidetur; sicut expelluntur morbidi oculi fulgore lucis, cum illis ea poena est quae aliis laetitia. Non ergo ipsi mane astabunt, et videbunt. Et tam magna poena est ista expulsio, quam magnum praemium est illud quod dicitur: Mihi autem adhaerere Deo bonum est [Psal LXXII, 28]. Huic poenae contrarium est: Intra in gaudium Domini tui. Quia huic expulsioni simile est: Proiicite illum in tenebras exteriores [Matth. XXV, 21, 30].
15 Quoniam inamaricaverunt te, Domine. Ego sum, inquit, panis qui de coelo descendi [Ioan. VI, 51]: et, Operamini escam quae non corrumpitur [Ibid., 27]: et, Gustate, et videte quoniam suavis est Dominus [Psal. XXXIII, 9]. Peccatoribus autem panis veritatis amarus est; unde os vera dicentis oderunt. Ipsi ergo inamaricaverunt Deum, qui peccando in eam aegritudinem devenerunt, ut cibum veritatis, quo sanae animae gaudent, tanquam felleum sustinere non possint.
16 (vers. 12) Et laetentur omnes qui sperant in te: utique illi quibus gustantibus suavis est Dominus. In aeternum exsultabunt, et inhabitabis in eis: ipsa ergo erit aeterna exsultatio, cum templum Dei fiunt iusti; et erit gaudium ipsorum, ipse incola [Sic praestantiores Mss. At editi., incolatus.] eorum. Et gloriabuntur in te omnes qui diligunt nomen tuum: tanquam cum adest eis ad fruendum quod diligunt. Et bene in te, tanquam possidentes haereditatem de qua titulus psalmi est, cum et ipsi sint eius haereditas, quod significat, inhabitabis in eis. A quo bono prohibentur quos secundum multitudinem impietatum eorum expellit Deus.
17 (vers. 13.) Quoniam tu benedices iustum: haec est benedictio, gloriari in Deo, et inhabitari a Deo. Ista sanctificatio conceditur iustis; sed ut iustificentur, praecedit vocatio, quae non est meritorum, sed gratiae Dei: omnes enim peccaverunt,et egent gloria Dei [Rom. III, 23]. Quos enim vocavit, hos et iustificavit; quos autem iustificavit, hos et glorificavit [Id. VIII, 30]. Quia ergo vocatio non meritorum nostrorum, sed benevolentiae et misericordiae Dei est, subiecit dicens: Domine, ut scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos; bona enim voluntas Dei praecedit bonam voluntatem nostram, ut peccatores vocet in poenitentiam. Et ipsa sunt arma quibus expugnatur inimicus, contra quem dicitur: Quis accusabit adversus electos Dei? et, Si Deus pro nobis, quis contra nos? Qui unico Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum [Ibid., 31, 33]. Si enim adhuc cum inimici essemus, Christus pro nobis mortuus est; multo magis reconciliati, salvi erimus ab ira per ipsum [Id. V, 9, 10]. Hoc est invictissimum scutum, quo repellitur inimicus desperationem salutis suggerens multitudine tribulationum et tentationum.
18 Totus ergo textus Psalmi est oratio ut exaudiatur; ab eo quod scriptum est, Verba mea exaudi, Domine, usque ad, Rex meus et Deus meus. Deinde intellectus eorum quae impediunt ad videndum Deum, id est, ut se exauditam esse cognoscat; ab eo quod scriptum est, Quoniam ad te orabo, Domine, mane exaudies vocem meam, usque ad, Virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus. Tertio, sperat se domum Dei futuram, et nunc ei appropinquare in timore ante consummationem quae expellit timorem; ab eo quod scriptum est, Ego autem in multitudine miserationis tuae, usque ad, Adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo. Quarto, proficientem se atque promoventem inter illa ipsa quibus impediri se sentit, orat ut adiuvetur intrinsecus, ubi nemo hominum videt, ne avertatur malis linguis; ab eo quod scriptum est, Domine, deduc me in tua iustitia propter inimicos meos, usque ad, Linguis suis dolose agebant. Quinto, prophetia est quae poena maneat impios, quando iustus vix salvus erit, et quod praemium iusti adepturi sint, qui vocati venerunt et donec perducerentur viriliter omnia sustinuerunt; ab eo quod scriptum est, Iudica illos, Deus, usque in finem Psalmi.
Augustinus HOME



Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM IV. In finem, Psalmus Canticum David. <<<     >>> IN PSALMUM VI. In finem, in hymnis de octavo, Psalmus David.
monumenta.ch > Augustinus > 5