monumenta.ch > Augustinus > § 57
Augustinus, De sancta virginitate, § 56 <<<    

Augustinus, De sancta virginitate, § 57

1 Pro modulo itaque nostro et de sanctitate, qua sanctimoniales proprie dicimini, et de humilitate, qua conseruatur quidquid magnum dicimini, satis locuti sumus.
2 dignius autem illi tres pueri, quibus refrigerium in igne praebebat, quem corde feruentissimo diligebant, uos de hoc opusculo nostro uerborum quidem numero longe breuius, sed pondere auctoritatis multo grandius in hymno, quo ab eis deus honoratur, admoneant.
3 nam sanctitati humilitatem in dei laudatoribus coniungentes apertissime docuerunt, ut tanto quisque caueat, ne superbia decipiatur, quanto sanctius aliquid profertur.
4 proinde uos quoque laudate eum, qui uobis praestat, ut in ardore medio saeculi huius, quamuis coniugio non copulemini, non tamen uramini, et orantes etiam pro nobis benedicite, sancti et humiles corde dominum, hymnum dicite et superexaltate eum in saecula.
Augustinus HOME

bnf13367.166 ubk224.98

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik