Augustinus, De sancta virginitate, § 56
1 | Bene, quod interiorem uestram pulchritudinem quaerit, ubi uobis dedit potestatem filios dei fieri, non quaerit a uobis pulchram carnem, sed pulchros mores, quibus refrenatis et carnem. |
2 | non est cui de uobis quisquam mentiatur et faciat saeuire zelantem. |
3 | uidete, cum quanta securitate ametis, cui displicere falsis suspicionibus non timetis. |
4 | uir et uxor amant se, quoniam uident se, et quod non uident, timent in se; nec certi gaudent ex eo, quod in manifesto est, dum in occulto suspicantur plerumque quod non est. |
5 | uos in isto, quem oculis non uidetis et fide conspicitis, nec habetis uerum quod reprehendatis, nec eum metuitis, ne de falso forsitan offendatis. |
6 | si ergo magnum amorem coniugibus deberetis, eum, propter quem coniuges habere noluistis, quantum amare debetis! toto uobis figatur in corde, qui pro uobis est fixus in cruce; totum teneat in animo uestro, quidquid noluistis occupari conubio. |
7 | parum uobis amare non licet, propter quem non amastis et quod liceret. |
8 | sic amantibus mitem et humilem corde nullam uobis superbiam pertimesco. |