monumenta.ch > Augustinus > § 55
Augustinus, De sancta virginitate, § 54 <<<     >>> § 56

Augustinus, De sancta virginitate, § 55

1 Si ergo nuptias contempsistis filiorum hominum, ex quibus gigneretis filios hominum, toto corde amate speciosum forma prae filiis hominum: uacat uobis, liberum est cor a coniugalibus uinculis.
2 inspicite pulchritudinem amatoris uestri, cogitate aequalem patri, subditum et matri, etiam in caelis dominantem et in terris seruientem, creantem omnia, creatum inter omnia.
3 illud ipsum, quod in eo derident superbi, inspicite quam pulchrum sit; internis luminibus inspicite uulnera pendentis, cicatrices resurgentis, sanguinem morientis, pretium credentis, commercium redimentis.
4 Haec quanti ualeant cogitate, haec in statera caritatis adpendite et quidquid amoris in nuptias uestras inpendendum habebatis, illi rependite.
Augustinus HOME

bnf13367.165 ubk224.98

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik