monumenta.ch > Augustinus > § 54
Augustinus, De sancta virginitate, § 53 <<<     >>> § 55

Augustinus, De sancta virginitate, § 54

1 Ecce iam tales estis, ut professae atque seruatae uirginitati ceteris etiam moribus congruatis.
2 ecce iam non solum homicidiis, sacrificiis diabolicis et abominationibus, furtis, rapinis, fraudibus, periuriis, ebriositatibus omnique luxuria et auaritia, simulationibus, aemulationibus, inpietatibus, crudelitatibus abstinetis, ueium etiam illa, quae leuiora uel sunt uel putantur, non inueniuntur nec oriuntur in uobis: non inprobus uultus, non uagi oculi, non infrenis lingua, non petulans risus, non scurrilis iocus, non indecens habitus, non tumidus aut fluxus incessus; iam non redditis malum pro malo nec maledictum pro maledicto; iam postremo illam mensuram dilectionis inpletis, ut ponatis animas pro fratribus uestris.
3 ecce iam tales estis, quia et tales esse debetis.
4 haec addita uirginitati angelicam uitam hominibus et caeli mores exhibent terris.
5 sed quanto magni estis, quicumque ita magni estis, tanto humilate uos in omnibus, ut coram deo inueniatis gratiam, ne superbis resistat, ne se exaltantes humilet, ne inflatos per angusta non traiciat: quamquam superflua sit sollicitudo, ne ubi feruet caritas, desit humilitas..
Augustinus HOME

bnf13367.165 ubk224.98