monumenta.ch > Augustinus > § 53
Augustinus, De sancta virginitate, § 52 <<<     >>> § 54

Augustinus, De sancta virginitate, § 53

1 Quapropter hoc agite, uirgines dei, hoc agite: sequimini agnum quocumque ierit.
2 sed prius ad eum, quem sequamini, uenite et discite, quoniam mitis est et humilis corde.
3 humiliter ad humilem uenite, si amatis, et ne discedatis ab illo, ne cadatis.
4 qui enim timet ab illo discedere, rogat et dicit: non mihi ueniat pes superbiae.
5 pergite uiam sublimitatis pede humilitatis.
6 ipse exaltat humiliter sequentes.
7 quem descendere non piguit ad iacentes.
8 dona eius illi seruanda committite, fortitudinem uestram ad illum custodite.
9 quidquid mali ipso custodiente non committitis, tamquam remissum ab illo deputate, ne modicum uobis existimantes dimissum modicum diligatis et tundentes pectora publicanos ruinosa iactantia contemnatis.
10 de uiribus uestris expertis cauete, ne, quia ferre aliquid potuistis, inflemini; de inexpertis autem orate, ne supra quam potestis ferre temptemini.
11 existimate aliquos in occulto superiores, quibus estis in manifesto meliores.
12 cum aliorum bona forte ignota uobis benigne creduntur a uobis, uestra nobis nota non conparatione minuuntur, sed dilectione firmantur; et quae forte adhuc desunt, tanto dantur facilius, quanto desiderantur humilius.
13 perseuerantes in numero uestro praebeant uobis exemplum; cadentes autem augeant timorem uestrum.
14 illud amate, ut imitemini, hoc lugete, ne inflemini.
15 iustitiam uestram nolite statuere, deo uos iustificanti subdite.
16 ueniam peccatis donate alienis, orate pro uestris; futura uigilando uitate, praeterita confitendo delete.
Augustinus HOME

bnf13367.164 ubk224.98

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik