Augustinus, De sancta virginitate, § 52
1 | Hic dicet aliquis: non est hoc iam de uirginitate. |
2 | sed de humilitate scribere. |
3 | quasi uero quaecumque uirginitas, ac non illa, quae secundum deum est, a nobis praedicanda suscepta est. |
4 | quod bonum quanto magnum uideo, tanto ei, ne pereat, in futurum superbiam pertimesco. |
5 | non ergo custodit bonum uirginale nisi deus ipse, qui dedit, et deus caritas est. |
6 | custos ergo uirginitatis caritas; locus autem huius custodis humilitas. |
7 | ibi quippe habitat, qui dixit super humilem et quietum et trementem uerba sua requiescere spiritum suum. |
8 | quid itaque alienum feci, si bonum, quod laudaui, uolens tutius custodiri, curaui etiam locum praeparare custodi? fidenter enim dico nec mihi ne irascantur timeo, quos ut mecum sibi timeant sollicitus moneo: facilius sequuntur agnum, etsi non quocumque ierit, certe quousque potuerint, coniugati humiles quam superbientes uirgines. |
9 | quomodo enim sequitur, ad quem non uult accedere? aut quo modo accedit, ad quem non uenit, ut discat, quoniam mitis est et humilis corde? illos proinde sequentes agnus quocumque ierit ducit, in quibus prius ipse ubi caput inclinet inuenerit. |
10 | nam et quidam superbus et dolosus hoc ei dixerat: domine, sequar te quocumque ieris. |
11 | cui respondit: uulpes foueas habent et uolatilia caeli nidos; filius autem hominis non habet, ubi caput suum inclinet. |
12 | arguebat nomine uulpium astutam dolositatem et nomine uolucrum uentosam elationem, in quo ubi requiesceret piam non inueniebat humilitatem. |
13 | ac per hoc nusquam omnino secutus est dominum, qui se promiserat non usque ad quendam prouectum, sed omnino quocumque ierit secuturum. |