monumenta.ch > Augustinus > § 51
Augustinus, De sancta virginitate, § 50 <<<     >>> § 52

Augustinus, De sancta virginitate, § 51

1 Sed non contendo cum eis, qui adserunt hominem posse in hac uita sine ullo peccato uiuere, non contendo, non contradico.
2 fortassis enim ex nostra miseria magnos metimur, et conparantes nosmet ipsos nobismet ipsis non intellegimus.
3 unum scio, quod isti magni, quales non sumus, quales nondum experti sumus, quanto magni sunt, tanto humilant se in omnibus, ut coram deo inueniant gratiam.
4 quamlibet enim magni sint, non est seruus maior domino suo uel discipulus magistro suo.
5 et utique ille est dominus, qui dicit: omnia mihi tradita sunt a patre meo, et ille est magister, qui dicit: uenite ad me omnes, qui laboratis, et discite a me.
6 et tamen quid discimus? quoniam mitis sum, inquit, et humilis corde.
Augustinus HOME

bnf13367.163 ubk224.98