Augustinus, De sancta virginitate, § 49
1 | Proinde etiam uirgines dei inreprehensibiles quidem sequuntur agnum, quocumque ierit, et peccatorum purgatione perfecta et uirginitate seruata, quae non rediret amissa; sed quia eadem ipsa Apocalypsis, ubi tales tali reue. |
2 | lati sunt, etiam hinc eos laudat, quod in ore eorum non sit inuentum mendacium, meminerint etiam in hoc esse ueraces, ne se audeant dicere non habere peccatum. |
3 | idem quippe Iohannes, qui illud uidit, hoc dixit: si dixerimus, quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et ueritas in nobis non est. |
4 | quodsi confessi fuerimus delicta nostra, fidelis est et iustus, ut dimittat nobis peccata nostra et purget nos ab omni iniquitate. |
5 | quodsi dixerimus, quoniam non peccauimus, mendacem faciemus eum, et uerbum eius non erit in nobis. |
6 | hoc certe non illis aut illis, sed Christianis omnibus dicitur, ubi et uirgines se debent agnoscere. |
7 | sic enim erunt sine mendacio, quales in Apocalypsi apparuerunt. |
8 | ac per hoc quamdiu nondum est in caelesti sublimitate perfectio, inuituperabiles facit in humilitate confessio. |