Augustinus, De sancta virginitate, § 48
1 | Quid iam dicam de ipsa cautela et uigilantia non peccandi? quis gloriabitur castum se habere cor? aut quis gloriabitur mundum se esse a peccato? integra est quidem ab utero matris sancta uirginitas; sed nemo. |
2 | inquit, mundus in conspectu tuo, nec infans cuius est unius diei uita super terram. |
3 | seruatur et in fide inuiolata quaedam castitas uirginalis, qua ecclesia uni uiro uirgo casta coaptatur; sed ille unus uir non tantum fideles mente et corpore uirgines, sed omnes omnino christianos ab spiritalibus usque ad carnales, ab apostolis usque ad ultimos paenitentes tamquam a summis caelorum usque ad terminos eorum docuit orare et in ipsa oratione dicere admonuit: dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, ubi per hoc quod petimus, quid etiam nos esse meminerimus ostendit. |
4 | neque enim pro eis debitis, quae totius praeteritae uitae in baptismo per eius pacem nobis dimissa esse confidimus, nos praecepit orare dicentes: dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris; alioquin hanc orationem catechumeni potius usque ad baptismum orare deberent. |
5 | cum uero eam baptizati orant. |
6 | praepositi et plebes, pastores et greges, satis ostenditur in hac uita, quae tota temptatio est, neminem se tamquam ab omnibus peccatis inmunem debere gloriari. |