Augustinus, De sancta virginitate, § 46
1 | Hoc autem tam magnum est, ut eum fructum centenum quidam intellegant. |
2 | perhibet enim praeclarissimum testimonium ecclesiastica auctoritas, in qua fidelibus notum est quo loco martyres et quo defunctae sanctimoniales ad altaris sacramenta recitentur. |
3 | sed quid significet fecunditatis illa diuersitas, uiderint, qui haec melius quam nos intellegunt: siue uirginalis uita in centeno fructu sit, in sexageno uidualis, in triceno autem coniugalis; siue centena fertilitas martyrio potius inputetur, sexagena continentiae, tricena conubio; siue uirginitas accedente martyrio centenum fructum inpleat, sola uero in sexageno sit, coniugati autem tricenum ferentes ad sexagenum perueniant, si martyres fuerint; sine, quod probabilius mihi uidetur, quoniam diuinae gratiae multa sunt munera et est aliud alio maius ac melius - unde dicit apostolus: imitamini autem dona meliora - intellegendum est plura esse quam ut in tres differentias distribui possint. |
4 | primum. |
5 | ne continentiam uidualem aut in nullo fructu constituamus aut ad coniugalis pudicitiae meritum deponamus aut uirginali gloriae coaequemus aut coronam martyrii uel in habitu animi, etiamsi desit temptationis examen, uel in ipsa passionis experientia constitutam cuilibet illarum trium castitati sine ullo incremento fertilitatis adcedere existimemus. |
6 | deinde ubi ponimus, quod multi ac multae ita custodiunt continentiam uirginalem, ut tamen non faciant, quae dominus ait: si uis esse perfectus, uade uende omnia quae habes et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo, et ueni sequere me, nec audeant eorum cohabitationi sociari, in quibus nemo dicit aliquid proprium, sed sunt eis omnia communia: nihilne putamus fructificationis accedere uirginibus dei, cum hoc faciunt? aut sine ullo fructu esse uirgines dei, etiamsi hoc non faciant? Multa ergo sunt dona et aliis alia clariora ac superiora, singulis singula. |
7 | et aliquando alter fructuosus est donis paucioribus, sed potioribus, alter inferioribus, sed pluribus. |
8 | et quemadmodum inter se uel coaequentur uel distinguantur in accipiendis aeternis honoribus, quis hominum audeat iudicare? dum tamen constet et multa esse ista diuersa et non ad praesens tempus, sed in aeternum prodesse meliora. |
9 | sed dominum tres arbitror uoluisse fructificationis commemorare differentias, ceteras intellegentibus reliquisse. |
10 | nam et alius euangelista solum commemorauit centuplum. |
11 | numquid ideo putandus est alia duo uel inprobasse uel ignorasse ac non potius intellegenda reliquisse? |