monumenta.ch > Augustinus > § 45
Augustinus, De sancta virginitate, § 44 <<<     >>> § 46

Augustinus, De sancta virginitate, § 45

1 Proinde quid dicemus? estne aliquid.
2 quod uirgo dei ueraciter cogitet, unde se fideli mulieri non tantum uiduae, uerum etiam coniugatae praefene non audeat? non ego reprobam dico; nam quis nesciat oboedientem mulierem inoboedienti uirgini praeponendam? sed cum ambae sunt oboedientes praeceptis dei, itane trepidabit sanctam uirginitatem etiam castis nuptiis et continentiam praeferre conubio, fructum centenum praeire triceno? immo uero non dubitet hanc rem illi praeponere.
3 haec tamen uel haec uirgo oboediens et deum timens illi uel illi mulieri oboedienti et deum timenti se anteferre non audeat; alioquin non erit humilis, et deus - superbis resistit.
4 quid ergo cogitabit? occulta scilicet dona dei, quae nonnisi interrogatio temptationis etiam in semet ipso unicuique declarat.
5 ut enim cetera taceam, unde scit uirgo, quamuis sollicita quae sunt domini, quomodo placeat domino, ne forte propter aliquam sibi incognitam mentis infirmitatem nondum sit matura martyrio, illa uero mulier, cui se praeferre gestiebat, iam possit bibere calicem dominicae humilitatis, quem prius bibendum discipulis amatoribus sublimitatis opposuit? unde, inquam, scit, ne forte ipsa nondum sit Thecla, iam sit illa Crispina? Certe nisi adsit temptatio, nulla doni huius fit demonstratio.
Augustinus HOME

bnf13367.158 ubk224.98

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik