Augustinus, De sancta virginitate, § 44
1 | Deinde iam sciens homo gratia dei se esse quod est, non incidat in alium superbiae laqueum, ut de ipsa dei gratia se extollendo spernat ceteros. |
2 | quo uitio alius ille pharisaeus et de bonis, quae habebat, deo gratias agebat et tamen se super publicanum peccata confitentem extollebat. |
3 | quid igitur faciat uirgo, quid cogitet, ne se extollat super eos uel eas, quae hoc tam magno dono carent? neque enim simulare debet humilitatem, sed exhibere; nam simulatio humilitatis maior superbia est. |
4 | ideo scriptura uolens ostendere ueracem humilitatem esse oportere, cum dixisset: quanto magnus es, tanto humila te in omnibus, mox quoque subdidit: et coram deo inuenies gratiam, utique ubi se fallaciter humilare non posset. |